De demonstratione medica libri duo, medicae doctrinae studiosis perutiles; nunc primum in luce editi per Iacobum Fontanum ..

발행: 1595년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

De Demonstratione Medica

c. ap. I. N omni demonstratione

tria sunt praecognoscedaex quibus illa componitur, subie ctum ; Quale est in Medicina, corpus humanum , sanitatis, morbi, & neutrius status c, pax ; de quo intelligendum est, in rerum natura esse ι & quid ipsum sit;affectio siue proprietas ; Vt sanitas, morbus, neuter status. de qua quaerendum quid significet, ratioq. nominis explicanda . Principia denique, de quibus praecognosci debet,vera esse . ut in Medicina. corpora humana quatuor constare humoribus, Tres esse facultates corpus humanum regentes. Ex his ita perspectis Componitur demonstratio. In qua ex cognitis incognita intelligutur. Conclusio quippe dignoscitur beneficio propositionum an-

12쪽

laeedentium ἰ maioris & minoris , magis q.

proinde cognitae discuntur, & notiores cpnclusione: nam propter quod unumquodqύe tale, & illud magis et ex quo enim, mihi sunt perspectat hae duae propositiones omne quod laedit actiones humani corporis proxime, morbus est. Febris laedit actiones humani corporis proxime et venio in cognitionem huius conclusionis; ergo febris est morbus Demonstratio ratione finis describitur, Syllogismus gisnens scientiam: scientia autem est rei cognitio per causam, de quod haec siecausa, fieriq. non possit ut aliter se habeat. Facies hypocratica initio morbi acuti nata funesta est, quod significet caloris naturalis interitum: hoc, ita causa est lanesti euentus,ut aliter se haberi non possit. Quare hie Syllogismus pariet scientiam; omne quod significat caloris natiui interitum, funestum est ; Facies hypocratica initio morbi acutinata significat caloris innati interitum ; ergo funesta est. Demonstrationis materialis definitio est; Syllogismus constans ex veris, Primis, medioq. carentibus , notioribus, prioribus ipsa conclusione, & causis eiusde .

Ex quibus sequitur illas propositiones esse

etiam proprias ; primae, medioq. carentes sunt quae per alias priores non demonstrantur in eadem scientia. qualis est naec propositio in Medicina ι Corpus humanum constat

13쪽

x stat quatuor elementis . neque tamen necensarium est , omnem demonstrationem co

stare ex medio carentibus; sed satis est, veille qui demonstrat sciat resoluere per in termedias demonstrationes usque ad prima principia artis , in qua demonstratio suscipitur, ut Gangrena est lethalis, quia ab extinctione caloris natiui proficisci-

tur ι haec autem , quia facultatum nostrum corpus regentium interitum adfert;

. ex primis & immediatis est in Medicina . Debent autem esse propriae, nisi enim propriae essent, possent conuenire & non conuenire, at scientia gignitur ex necessarijs. Porro proprias & necessarias causas esse oportet , nam ex non necessarijs colligitur aliquando conclusio necessaria non scientifica tamen a vi omniS tumor est morbus, in Phlegmone est tumor,ergo est mombus,conclusio est necessaria, licet maior sit falsa: nam grauiditas quae tumor est ventris naturalis non est morbuS; necessitas autem

Propositionum consistit in hoc, ut predicatum dicatur de subiecto, de omni, per se, uniuersaliter primo de omni loco, est attri-hui omni indiuiduo subiecti quolibet tem

pore ut morbus est affectio praeter naturam, actionem proxime ledens, nullus namq. fingi potest morbus singularis,cui illa definitio non conueniat dici de nullo, quod explic

14쪽

tur propter demonstrationes negatui as, est negari de subiecto,& de omnibus indiuiduis

sub illo contentis quolibet tempore,ut nulla fractura est Vlcus, omnis fistula est Vlcus. ergo nulla sistula est fractura ; In qua dem

siratione, fractura negatur de omni fistula quolibet tempore. Per se vero dicitur conuenire attributum subiecto, cum per se, &non per aliam causam, aut per aliud accidens conuenit subiecto, ut febri per se comvenit,ut sit calor praeter naturam. Quatuor

sunt modi dicendi per se, primus refertur ad causam formalem, cum definitio , aut pars illius conuenit & attribuitur definito. Definitio namq. sorma totius appellatur. Vtos, pars est Spermatica terrea , & maxime sicca, Secundum, quando subiectum est de definitione attributi, & cum propria passio praedicatur de subiecto, ut cantari des solam

laedunt vesicam, Magnes attrahit ferrum . Tertius est, quado effectus attribuitur causae propriae, ut qui sumpsit medicamentum catharticum, deiecit . deiectio namq. est

estectus medicamenti purgantis: Quartus significat priuationem rei alterius per quλxes sit; hoc pacto dicimus, substantiam esse

per se,quia non eget alio ut sit . Tres priores modi locu habent in demonstratione, quar

tus non item. Animaduertere vero Opor

xςt, quoniam de proprietatibus frequens est habituS

15쪽

habitus sermo eas esse duplices, nempe connexas ut numeri, par & impar. Corporis humani sanitas, morbuS, venter status: aut simplices, ut lapidis calaminaris,attrahere ferrum, Rhabarbari bilem purgare.Vniuersaliter dici est conuenire per se, primo subiecto, ut indicare refrigerantia remedia, uniuersaliter conuenit affectui calido,& per se primo morbo, laedere actiones humani corporis immediate. Vniuersaliter primum inseri negationem prioris, idest , ut huic conueniat cui attribuitur, non per aliud cui Prius id conueniat. are uniuersaliter dici , est attribui alicui subiecto omni, per se, primo, & secundum quod ipsum. In assignando autem uniuersaliter primo, tribus modis error committi potest; de quibus t Culenter contra multorum opinionem scri psit, Petrus Cathena Venetus comment. in lib. de demonstratione: Primus est cum praeter singulare, aut singularia, nihil est quod accipiatur superius. In medica arte rarum est exemplum,& inuentu difficile. Cathena

apposite explicat de paralellis; ad quarum Paralellitatem si ita loqui liceat probamdam variis utitur med ijs Euclides. Nulla tamen res est communis, cui primo illa me-- diaconueniant: secundus est quando natura ipsa est communis nomine certo designata, verum quia non habet sub se plures spe

16쪽

pluribus tamen rebus differentibus specie, non est, ob desectum illarum specierum, ut sol, mundus, terra. Si quis ergo huic soli visibili, illa attribuerit , quae soli conueni ut errabit . Tertius modus est quando id de quo demonstratur est ut totum in parte, nomine totius intelligit uniuersale . Partis autem , in serius aliquid ad ipsum uniuersale : Vt si aede inati proprie dicto, ea attribuantur quae tumori praeter naturam conueniunt primo, & uniuersaliter, ut deprauare conformationem, error committetur. Erramus autem in illis, non tantum quae ordine cathegorico disponuntur; sed etiam insignis explicandis: siue illa affectus speciem ostendant, siue causam illius, siue affectus

magnitudinem,siue morem aut partem aste

citam , Crysis speciem, modum, tempus, aut, aliquid aliud tale. Quod cum non obseruauerint multi melioris notae medici in exercitationibus medicis specialibus , signa omnia confuderunt, attribuentes speciei morbi multa, quae sunt, aut causa, aut partis affectio, aut magnitudinis, aut moris aut rei alterius. Aetius ex Rufia describit signa inflammationis vesicae hoc pacto; signa inflammationis vesicae sunt, febri S acu ta, visi iae, delirium, biliosus vomitus, urinae citi ultas, durities pubis, & dolor Ve-

17쪽

hemens, frequens egerendi appetentia, veluti in tenesmo fieri solet, egestio tenuis, sine subsidentia, quae omnia sunt confusa, nec solius speciei. Quare distinguenda artificio . demonstrativo ut nimirum signa significato proprio primo, & per se attribuanture difficultas metendi in inflammatione vesicae est signum inseparabile partis affectae, vesicae nempe, non tamen proprium, alijs namque competit, carunculis nimirum & t

herculis , in ductu urinario natis , tum vesicae debilitati. duricies pubis,eodem pacto est inseparabile, non item proprium.

Egerendi difficultas, inseparabile propter compressionem intestini recti , desidendi cupiditas frequens pari modo : nam illa

contingit etiam, inflammato utero,& ab acrimonia humorum intestina vellicante. Febris est inseparabilis comes omnis internae inflammationis ; non solum vesicae. Vomitus biliosus & vigiliae, per se nullo modo significant , neque morbum, neque eius causam , neque locum affectum. Vigiliae namque, in hoc affectu sunt effectus & symptomata febris, & doloris, ergo primo & . per se signi sicant sebrem, non inflammationem. Biliosus item vomitus soboles vigiliarum , & febris est. Nam per aestum, & vigilias , mul ta colligitur bilis in ventriculo,

quae Vomitum mouet, non sunt ergo signa inflam-

18쪽

infl ammationis: sed potius magnae sebris Sevigiliarum , quia potius magnitudinem inflammationis sequuntur, quam inflamma tionem simpliciter. Avicennas tradit signa

colicae aposte mosae calidae.ca.3. tract. 3. sen. a 6.lib, 3. dolorem tensivum,fixum,cum gravitate , & pulsatione t febrem acutam,sitim vehementem , rubedinem, inflammationem in oculis, retentionem urinae, fluxum alui, aliquando dolor lenis adest , nonnunquam frigus extremitatum, cum calore Vehementi , & rubore in ventris superficie . haec confuse traduntur sine ulla obseruatione demonstrativae doctrinae. Dolor tensivus significat materiam distendentem ; fixus, fi-Xam. Gravita S, materiae pondus, aut debilitatem partis. Fulsatio caliditatem repletione. Quae omnia coniuncta ostendunt tumorem, praeternaturam calidum. Febris vero est inseparabile inflammationis, non proprium. Sitis neque proprium, neque in separabile , ut neque rubedo, quae materiae sanguineae in ditium est. Retentio urinae est signum affectus vesicae per se, aut per consensum. Quare potius loci effecti. Fluxus item loci effecti nota est. Dolor lenis, prauitatem morbi denotat; frigus extremarum partium , cum calore vehementi,

magnitudinem affectus: ut & rubor in supe fictae ventris apparens. Galenus huius me.

19쪽

thodi fuit obseruator lib. de Constitutione artis, in exemplo de Pleuritide. Quo intelligant omnes, nos doctrinae Galeni consentanea pervestigare. Fingamus inquit me-branam costas succingentem phlegmone laborare: affectio haec nimirum a phlegmone est. Symploma quidem necessario habens

tumorem praeter naturam, ruborem, dolorem: quorum duo iam non subincidunt, solus autem dolor relinquitur, qui in costis proueniens punctionem excitat. Dolet igitur homo qui phlegmone afficitur: doloris vero species pungens est, quod affectae particulae substantia mebranosa sit. In costis vero prouenit, quia illae afficiuntur; quin etiam dolor latissime spargitur, quod membrana illa, plurimum extensa est. Porro febris, ex necessitate sequitur: tum propter affectum tum particulae situm. Quorum alter si absit, febris necessario non sequitur . Neque enim si digitus inflammatione laborat, statim febris invadit: quoniam procul a corde situs est. Neque cum membrana costas succingens affecta fuerit, vel scirro, vel oedemate. Quanquam difficultas spirandi necessario partem in sestet, quia respiratorij cuiusdam instrumenti portio est . Atqui spirandi dii cultatis spuςies, non propter partem, sed affectum erit . quippe dolor spiritus instrumenta plurimum diduci pro-

20쪽

- , rhibete Ideoq. actionem respirationis usu nondum expleto ditatuit, unde ad secudam

actionem celeriter accedere, necessitas est: sed tantum quietis, quantum in naturali habitu intermittunt. Atque sic spiritus pamulis, & stequens redditur . Iam quidem pulsuum alteratio ex necessitate membranae illius phlegmonem comitatur . Neque ea seiungi potest a febre, neque a forma affecta partis . Arteriae namq. edunt pulsum maiorem, celeriorem , & si equentiorem, propter febrem praesentem: Duritiem vero, ac contentionem iunctam habet, quia pars ea, quae inflammatione laborat, neruosa est. Igitur haec Symplomata, membranam succingentem inflammatam necessario consequuntur . Reliqua signa, persequitur Galenus, eadem methodo demons rativa, quae ne prolixus sim libenter praetermitto: tum quod illa quisque, facile apud Galenum contemplari possit, nos pra-xim hoc artificio demonstrativo dispositam , meditamur . quam propediem, deo fauente in lucem

emittemus. 3

SEARCH

MENU NAVIGATION