De demonstratione medica libri duo, medicae doctrinae studiosis perutiles; nunc primum in luce editi per Iacobum Fontanum ..

발행: 1595년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

De princi se Cap. II.

ΡRincipia sunt propositiones generales,

a quibus conclusiones fidem mutuatur. Horum variae sunt distributiones r Alia namque sunt mediata: alia vero immediata, priora non habent,quibus probentur,& deis

monstrentur.

Tales sunt propositiones, in quibus propria affectio attribuitur definitioni subiecti: ut animal rationale est risibile: aut de Gnitio, definitor ut Epilepsia, est concussio

totius corporis interpolata , cum laesione principum facultatum, memoriae, intelle inctus, & imaginationis. Mediata possunt probari per alia priora ; ut quatuor humores sunt contrarij, quia constant elementis contrarijs: qnae enim contrarijs eonstant contraria sunt. Calidis assectibus frigida remedia conueniunt, quia contrariorum contraria sunt remedia. Immediata etiam dicuntur axiomata illa, quae prima sunt omnino principia, lumine naturali intellectus Mentis cognita . Secunda diuisio est, ut alia sint propria, alia communia multis scienti js; ut medicinae,&Phisicae commune principium est,si ad causae efficientia vim, & energiam, accedat patienis

22쪽

patientis praeparatio , affectus necessario producitur.Quo pricipio usus Hippocrates tertio libro Aphoris . instituit praedictione .

futurorum morborum: Recenset enim constitutiones temporum, praeterea corporum

dispositiones, ex quibus morbi generantur. Tropria vero sunt per quae scientia aliqua, probat de subiecto affectiones, quae illi per se insunt. Musculus omnis motioni edendae dicatus, trahit partem, cui inseritur. Omnis morbus frigidus succedes calido,in parte principe est lethalis: & similia. Tertia diuisio est, principia sunt postulata, aut suppositiones, aut definitiones, aut axiomata et Postulata sunt, propositiones non demonstratae, quas tamen demonstrator sibi concedi postulat doctrinae causa r etsi contraria sint, opinioni addiscentis. Vt duplex esse semen, nem Pe seemineum, & masculeum ex Hipp. Suppositiones sunt propositiones quae possunt demonstrari,aut demonstratae sunt,quae ac- Cipiuntur , ut demonstratae, & Verae ; quod ita respondeti,& addiscenti appareant. Ita Calenus et .lib. de semine, disputans de similitudine foetus, ad Parentes: supponit hanc propositionem demonstratam. In lib. a. de partibus Anim. & a se in lib. de vi partium: nimirum, moribus & facultatibus animae , idoneum corpus praeparare naturam z mo

23쪽

res vero, & facultates ex substantiae temperatura, habent Unde ipsius prima generatio existit.

Ex his ita propositis inquit conficitur,

ut animalium species , generationi subiectas substantias sequatur,atque unum quodque animal, vel Bos, Vel Equus, vel Homo, vel quaepiam alia species euadat ex substantia ipsa , unde genita est: natura vero eius, sit facultas quaedam, quae substantiam eam mouet, & fingit. Definitiones non sunt propositiones ,

continent tamen naturam rei definitae, nisi nomine definitionis intelligamus totam illam orationem , quae constat definito , S definitione. Axioma propositio est, quaenialia demonstratione probari potest et Verum Lumine solo naturali, intellectus agentis cognoscitur , terminis quibus constat intellectis , qualia sunt M etaphisicae prima principia. Et licet in principiorum medicorum numero non habeantur , tamen medico cognoscenda sunt, quod principia propria ab illis communibus, vim, & energiam sumant: scribit enim Gal. cap. 4. lib. . meth. med. Arbitror, in his omnibus , quae in me dicina demonstrantur, ad primas, & inde-mon lirabiles propositiones , & quae ex se fidem habeant, omnia esse perducenda. Praeclarum item censetur, di viro do in dignia,

24쪽

a Medicinae principijs negatis deducere ad

illa prima, per resolutionena, quo fateantur luminis naturalis vi, vera esse illa, quae demonstrata sunt: & ne quis hoc vanum esse figmetum putet, exemplum apponemuS. Ο-pinio quorundam est, fibras diaphragmatis. trahere mediam partem ipsius, sicque trahi costas flexiles, rd ipsum medium: ex quo sequitur fibras i lias trahere simul, & trahi, quod si verum sit, idem agit & patitur a se iesiqne proinde potentia, Nactu , ratione eiusdem; est denique,& non est. At primum, est metaphisi cum principium. Quod libet, est, vel non est, ergo falsa est illorum sententiar scientiae peculiares utuntur communibus , & primis, potentia, non actu. id est non assumunt illa principia communia actut erum accipiendo proprios terminos scientiat subintelligunt illa prima principia : ut . si quis ita sumat. Aut morbo debentur contraria remedia, aut similia. In hoc facultate continetur, primum illud principium. Quod libet est, vel non est Gai .lib. de Alim. facult. aliam tradidit principiorum diuisionem. Principia inquit duo sit ut genera: aut enim a sensu,aut a notione euidenti de- monstratio omnis, ac fides proficiscitur . Quod repetit, lib. 1. de facultatibus medi-

.gament. his verbis. Omnis demonstratio.

nis, & inuentionis principia, sunt quae sei suis

25쪽

sit, aut intellectui euidentia sunt. haec diuisio medicinae scientiae maxime est accommodata : ea enim multa principia, a sensit sumit, tamquam fundamenta demonstrationum,& inuentionis.Quare inquit Galenus sit a sensibus recedendum sit, nulla suppetet demonstratio rerum sensibilium , id apparet potissimum in Anatomia, exemplo sit. Qui de diaphragmatis origine , demo strare aliquid contendit, ponat aliqua principia oportet, quae sensu dignoscenda sunt, quale est diaphragma recipere neruos , avertebris colli, in medio sui. Item, mediam diaphragmatis partem immitti exophago,

magnae arteriae descendenti, &venae cauae

ascendenti, quae sensu ipso, & aspectu dignosci debent in Anatomia: sine quibus fieri non potest vide eius principio, quicquam

demonstretur. his autem ita positis, &per sensum cognitis , haec siet demonstratio . Theorema est anatomicum , musculorum principium esse, qua parte neruos recipi ut et atqui aspectit ipso certum est , diaphragma recipere neruum in medio sui; ergo in medio quantitatis, erit virtutis principium . De qua re pluribus in anatomicis, disputauimus: Alia autem principia, intelligentia tantum dignoscuntur .quale est apud Gal. . cap. lib. I. methodi medendi,nihil absque cau

26쪽

De diuisione demonstrationis. Cap. III.

Multae sunt demon strationum diuisiones: Verum quia illarum quaedam,parum faciunt ad institutum nostrum, omnes non describemuS.

Demon stratio alia e st propter quid, siue

per causam: Altera dicitur quia, aut quod sit: Demonstratio propter quid , constat principijs immediatis , aut mediatis quae

iam probata sint.Cor factum fuit cavum,adspiritus vitales generandos, ergo sanguine continere debebat: Quae demonstratio a fine ducitur. Demonstratio, quia fit aut per causam remotam, aut per effectum nobis notio em sua causa.huius frequens est usus, in medicina, ut patebit in a.lib. Demonstrationes quae fiunt per causam remotam, debent esse negatiuar:vt contendit aliquis probare, nullum hydropem esse febrem, hoc pacto id demonstrabit.

Omnis Hydrops est ab intemperie frigida nulla febris pendet ab intemperie frigida , ergo nullus hydrops est febris. Contingit autem aliquando, idem demonstrari, demonstratione propter quid, & quia: Sed diuerso modo,quod ut intelli atur animad

27쪽

uertendum est. Aliquam scientiam, alteri sub ij ci tribus modis , primo ratione Iubiecti, cum scilicet, superioris scientiar,& inferioris subiectum differt accidente aliquo.

Vt corpus humanum, a corpore naturali, distinguitur solum accidente, sanitate nempe, morbo & neutro statur Quocirca medicinaphisticae, ratione subiecti, sub ij citur. Cum autem superior probet, in serioris principia, propter quid, principia medicinae per Phisca probari poterunt: ut corpus humanum est corruptioni, & putredini obnoxiu, quia corpus naturale, putredini subiectum est. Secundo, una scientia alteri subijcitur , propter aliquam partem eius doctrina quae alteri subditur, quo pacto, pars illa medicinae ae de locis, aeribus, & aquis disserit, Astronomiae , & Geographiae subdita est .

Tertio, secundum aliquam,aut aliquot prinpositiones, eo modo chirurgia, medicinae mater, superiorem agrioscit Geometriam: nam quod rotunda vulnera difficilius curetur, quam alterius figurae, assumit Chiru gus : Geometra vero, demonstratione prinbat. Inferior scientia, si quando sua principia probare nitatur, id facit, ab effectu, &experientia unaque scientia , probat suas conclusiones, per causam, & per effectum persaepe . Vt, hominem aliquem, esse temperamento c. ido, & sicco probant medici.

28쪽

ab effectu: quia eius calor tactu percipitur, acris, & vehemens, quod excrementis biliosis, calidis, S siccis scateat. A causa vero , quod sit in aetate consistente , in aestate regione calida, sicca, usus sit alimentis calidis, siccis, piperatis, potenti vino.& similibus.Galeians lib. a.de facult.

medicament. cap. et . scribit. Demonstrationum aliae, quod ex necessitate hoc illi insit aliae quod esse possit,ostendunt. nomine pos sibilis, non intelligit contingens, sed necessarium, quod actu non est, sed esse potest . Quo modo Galen. probauit lib. 3 te locis affectis: Dilepsiam posse nasci, ex viscida ,

S crassa materia, ventriculos cerebri obstruente imperfecte : quod scilicet una eius species, possit nasci ex illa, necessario tamen id euenit. Necessarium vero, est apud Phisicos, & medicos, quod semper eodem modo fit,aut quod t plurimum. Satis namque esse debet . medico veritatem contemplanti , si demonstrationes artis suae, ex his

Progrediantur, quae ut plurimum eueniunt. Cal. In Apho. s3. lib. 6. scribit: commune

est huic Aphorismo, cum reliquis Hippo cratis dictis, ut perpetuum quoddam,ex figura dictionis ostendatur: quamuis res ipsa,

non eodem modo eueniat, sed licet raro interdum aliter accidant, res mathematicae,

quod mutationibus obnoxiae non sint, sem

29쪽

per eodem modo afficiuntur:Puae ver5 Phi- sica sunt, & medica, quia mutationibus subiecta varijs, persectionem illam demonstrationis non habent , ab ea tamen , quod non longe remota sunt, scientis nome0, sibi quodammodo vendicant; Arist. lib. 2. de demot strat. mentionem secit demonstrationis eorum, quae Vt plurimum contingunt. Idem lib. de partibus Animal. scribit: necessitatem in rebus naturalibus esse, per quandam conditionem , & non absolute. Satis ergo esse nobis debet, si in rebus medicis , demonstratione S consentur ex his, quae Viplurimum contingunt .

30쪽

LIBER SECUNDUS

De DemonEratione Medica.

Vatuor sunt genera quaestionum. An sit, quid sit, quale sit, & propter quid

sit. Qua runt vero omneS, medium, & causam: scire , an sit, potestate est quaerere causam essentiae

rei propositae: stire autem quid sit, est illam causam agnoscere : Quale est, potestate quaerit dignoscere, aliquam causam, propter quam hoc sit hoc, scire vero propter quid, est actu cognoscere causam, propter quam hoc sit hoc. Et cum definitio sit causa ob quam propria affectio conueniat subiecto , omnes quaestiones reuocantur ad , propter quid sit: Quaestioni an sit, satisfacimus varijs modis , prout diuersa est. Nam aut quaerimus, num aliquid sit, in rerum natura, ut num sit unicornu . Huic fa-ὲtisfaci-

SEARCH

MENU NAVIGATION