De demonstratione medica libri duo, medicae doctrinae studiosis perutiles; nunc primum in luce editi per Iacobum Fontanum ..

발행: 1595년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Proponitur definienda Phrenitis , primo, inueniendum genus, quod diuidendum est ,

desipientia nempe, ea vero ex modo dicitur alia cogitatione: alia sermone, alia actionibus, aut pluribus simul iunctis a subiecto: alia est rationis: alia memoriae: alia imaginationis: ab accidente adiuncto alia cum febre: alia sine febre: a more alia m tis: alia ferox. Λ tempore alia breuis, alia longa. a modo motus, alia continua, alia intermittens. Ex hac diuisione, eligendae& separandae disterentiae phrenitidis propriae , quibus a reliquis desipienti js separetur. Erit ergo 'Phrenitis, si quis optime colligat eius differentias, desipientia cum

febre, cum aliquo modo coniuncta,& alic ius subiecti, continua, & serox. MelanchOlia est desipientia sine febre, mitis, longa, continua, cum motu, & tristitia coniuncta, verum quia omnia non diuiduntur eodem modo, ut diximus; Aristoteles lib. a. de Demonstratione, alios modos tradidit definitionis pervestigandae. Quorum primu S est, ut fiat diuisio generum, in suas species, Vsique ad infimas, cum id fieri potest ; verum genus rei proposiis, primo est in uestigandum. Reperietur autem si cognouerimus, in qua fuerit categoria, id autem perspiciemus , partim ex cuiusque categoriae descriptione; partim ex Categoriarum pro pricis

42쪽

prietatibus. Qua ritur quid sit febris, respondebitur, qualitas, quia per febrem quales esse dicimur, nempe sebricitantes: aut quia febri aliquid contrarium est, recipiatque magis, & nimis . Genere summo inuento , in qua specie qualitatis sedem habeat, inuestigabimus eodem artificio , tandem reperiemus eam locum habere in patibili qualitate : cuius cum variae sint species , tangentem vero calefaciat, calor dicetur . Is duplex est, secundum naturam, & praeter naturam: & quoniam is locum potest habere, in pluribus partibus, sumpta differentia ex subiecto, in corde accensum dice

mus .

In hac autem methodo duplici modo progrediemur: aut enim per summum g nus definiemus, eas omnes differentias assumentes, quae sunt ab illo summo genere, ad rem definiendam usque r aut per proximum genus , eiusque differentiam proximam . Per summum genus definientes , tempe

ramentum erit.

Qualitas patibilis , quae ex qualitatum

primarum, mutua actione, &passione, inmixtione nascitur, ut formae rei, cuiuS temperamentum esse dicitur , subseruiat . Si definiamus per proximum, labris est calor praeter naturam , in corde accensus ; in illis autem disponendis, collocatio recta obse uari

43쪽

uari debet inimirum, ut uniuersaliora prae cedant; nihil praeterea omitti debet, diuidendo eorum, quae necessaria sunt ad rei explicationem. Alia est ratio inueniendi definitionem , per resolutionem.

Quando aliquid , ad definiendum proponitur , in primis animaduertere debemus , quid illius speciei indiuidua, essentiale habeant idem. Deinde inuestigare alia, quibus res definienda inest e num aliquid etiam commune habeant, cum pri ribus, licet ab illis differant.

Postremo oportet quaerere, communem rationem;ea namque erit definitio rei propositae , quod si illa non possint resolui in

communem rationem , res proposta est aequivoca . Cancer namque attribuitur multis animalibus, & morbis, quibus nulla est communis essentialis ratio: quocirca nomen aequivocum habetur. In quaerendis autem rerum essenti js, &disserentijs, animaduertendum est Galeni praeceptum,quod scribitur, ad finem cap. 3. lib. a. method. Med. quod repetiuit ex lib. de Demonstrat. non oportere nominibus seduci, nec qui in

his, hos statim in rebus quoque dissentire putare. A rerum itaque disterentia incipere Oportet, non autem nominum. Tum

ostendas, quatuor sexempli gratia) esse res, quae in vicino sunt positae: post deinde, ve

44쪽

demon stratione confirmetur, neque plura esse, neque pauciora, quiae in proposita disceptatione contineantur. Postremo ut rerum accommodato cuique nomine, sic reliquum sermonem absoluas, nec mutans dehinc, nec transferens

nomen ullum, sed cui rei ab initio ipse imposueris , de eodem perpetuo usurpans . Quippe ita, & dilucida doctrina efficietur, atque a cauillationibus, quas homonymia Parit, libera, & quod frustra est aditum facile reprehenditur, & quod deficit,inuenitur, & quae conseruant, dissonantque maxime , in eiusmodi explicationibus, ex arte discernuntur. De modo autem definitionis inueniendae, loquutus est Galenus lib. i. de differentijs morborum & de differen.pulsuum, sumens illum a communi notione, sic enim scribit. Sumendum ergo est hic, omnium consensu , approbatum princia Pium, quod omnes homines , se sanos putant, &c. & de differentijs pulsuum, m tum arteriae perceptum, ait omnes homines pulsum appellare. Profecto aliqua genera , per notionem communem reperiri posse non inficiamur, non tamen omnia . ne in medicina quidem, ut per se patet. diseserentiae vero,quae adiunctae generi speciem constituant, per notionem illam communem , nullo pacto possunt inueniri. Finis

45쪽

quibus differentiae pustium petuntur, communi hominum notioni nequaquam subi j-ciuntur. moduS ergo hic, quem Galenus describit, ad genera quaedam inuestiganda, proderit multum: non erit tamen generalis , qui omnibus conueniat, haec in genere accipi debent. nam in specialibus re rum definitionibus, peculiares leges constitui debent. Quod significauit Albertus magnus, lib. de Homine . cum tradit rationem,definiendi facultatem , hoc modo. facultas animae debet definiri per actum quem habet, circa proprium obiectum, in comparatione ad finem , & per subiectum in quo est, ut, visus est facultas sensitiva, in oculo existens , circa colore S versans, ad eos distinguendos, & motus corporis dirigendos . Quale aliquid sit, reuocatur ad propter quid, continet enim haec causam, quae quaeritur, per quale sit. Causarum vero ge nera , sunt quatuor, materia ,. sorma, ei fi-tiens, finis . Galenus lib. de causis proca tharticis, causarum omnia genera ad demonstrandum conducere insinuat. Causarum inquit in una finis , cuius gratia aliquid fit . Nam si quempiam, se in forum

conferentem interrogaueris , quanam de causa domo exierit, aduerte quid ille respon-

46쪽

spondeat , dicet enim quod aliquid lempturus, Vel amicos conuenturus, hoc autem finis est . Aliud reperitur non minus consuetum, quam hoc cause genus, quum causam in materiam referimus . Vnde si deprehendatur faber, quod paruam fecerit lecticam , statim ille id lignis attribuet; figulus, argillat: Pictor, coloribus: atque idem de coeteris artificibus est iu dicandum, hi enim omnes semper in causa, materiam esse dicunt. Vt si quaeras, ab

aedificatore, quare cito ardes corruerint, respondebit, quia calx , aut arena, Vel lutum, aut aliud fimile prauum fuerit. Tertium est, causa instrumentalis: nam si quis literas ina te pinxerit, atque eum interrogaueris, pennam male aptatam, aut cultrum pennarium, non optime scindere

respondebit, quae sunt instrumenta. Qua tum est efficiens; tum enim in ipsos Artifices reij cimus culpam , tamquam causas . errorum , cum nihil habemus, quod possit, ad instrumentorum defectum referri. Ex quo sequitur, illum separasse instrumenta- Iem causam ab efficiente, quae tamen est efficiens: sed minus praecipua. Galenus , hoc loco praetermisit causam finalem: quod ad medicas probationes parum sit utilis .

Tamen lib. 6. de usu partium cap. 22. Cau

sae formalis, mentionem secit, quam definiuit,

47쪽

finiuit, secundum quam aliquid fit, a causa efficiente demonstratur, cum praestans artificium corporis humani ostenditur . quod opifex sit sapiens . Λ fine petitur maxima pars demonstrationum, quae in libro de v su partium describuntur: materiae namque . & partium corporis dispositiones pendent ex fine ex Aristor. ad finem lib. a. de natura: arteria crassa est, quo sanguinem tenuem , & spirituosum, facilius contineat. Causam materialem in probationem adducimus , cum dicimus , pin guedinem aduri posse, quod plurimum habeat aereae substantiae r Lapis, est ponderosus, quia terrestris r Oculus , Iucidus, quia aqueus . Hae causae comparatae cum eia fectis, diuersam considerationem habent: aliae enim dicuntur simul tempore cum effectis r aliae non sunt simul, atque hae , sunt generales causarum contemplationes. In medicina, causae aliae dicuntur primitive, siue procathartice, quae cum a corpore non pendeant, in corpore nihilominus pariunt varias dispositiones, alia causa intercidente, aut nulla. Antecedentes Vero , quae cum sint in animali, dispositiones , aliqua mediante causa coniuncta; tales sunt humores , temperamenta, compositiones.

Coniunctae denique sunt quae in ipso corporς exiliantes, ct ab ipio depcndentes,

48쪽

asses iones in eo producunt aduentu. Priamo causae procatharticae , & antecedentes, praecedunt morbos tempore: ut ῆlis aestus, febrem diariam et temperamentum calidum, & siccum, febrem tertianam .

Ab his causis, ad effectus nulla consequentia est necessaria , nisi coniungatur sv lecti praeparatio: nam causa procathartica, & efficiens omnis, non producit suos estictus, nisi patiens sit aptum. ex cap. . lib. de differenti js sebrium. Hinc pendent omnes fere demonstrationes tertij libri Aphoris. Hyppocratis . Politis namque namque causis praegressis , hyeme austrina, & pluuiosa, Vere autem sicco, ek aqui-

Ionio, deducit mulieres, quae verno tem

pore sunt pariturae , facile pati abor,

tum.

Item, si hyems fuerit sicca. & aquilonia, ver autem pluuiosum, &australe; necesse est, aestate febres acutas excitari, & lippi . tudines, & Ιntestinorum difficultates, praecipue vero mulieribus 1, di viris, qui natura sunt humidiores, semper adungit prae parationem, quae necessaria est ad effectus productionem, in causis , quae sunt simul tempore, cum suis effectis mutua est cum illis consequutio . Quoties namque lapis est in meatu urinario. tandiu erit obstruin

49쪽

alicuius variae sunt causae totales, & integrae , ut loquuntur Physici), a causa ad effectum, consequutio est necessaria. Interit calor, suffocatione, frigore contrario. pabuli desectu: ab unaquaque harum, ad caloris interitum necessaria est illatio. Ιmminuitur visio, condensata utraque cornea membrana et aut condensato humoreaqueor aut dilatato foramine vivae tunicae r aut cristallino humore crassiore existente ; aut leui obstructione ; vel compressione affecto neruo optico: aut spiritu Obtenebrato : ab una harum sola, & separata ad debilitatem visus, illatio bona est. Aliquando unius effectus plures sunt Lausae, non tamen in eodem subiecto; ut vitae diuturnae, multae causae, ratione diuersorum subiectorum . In alijs namque

est bilis priuatio; in alijs substantiae siccitas; in alijs alia hac in re distininio est adhibenda. Nam si nomen illius, sit univo-cum , illius effectus plures erunt causae , per accidens, si vero aequivocum per se, quoniam effectus plures sunt, non Vnu S. Vt longaevitae una temperies causa est propria , & per se, reliquae per accidens, Ut locus siccus, priuatio, bili S, locus tem pe- .ratu S, bonum alimentum. A causis illis. iad efectus , non est neccssaria consequutio ν

50쪽

tio , nisi fit propria per se de necessaria ς inqtio namque bona temperies est, in eo potest esse longa vita. Quo pacto autem ab effectu ad causam liceat progredi, nunc ostendendum est , quod in exercitation, bus apprime est necessarium , & ad praedicendum, S ad curandum. Ad praedicendum quidem; quia inuenta ariectias cauis , per signa, & aposteriori, veloquuntur, ad causae consequentiae descenis dimus, ut ex pulsus debilitate, urinae cruditate , animalium facultatum imbecillita. te , conijcimus dissipationem innati ceti Ioras progredientes ab effectis ad causam. Ab hac autem aduerso tramite, gradum tacimus , ad alios effectus , quos cauta consequentia , distinctionis gratia , placuit appellare : nempe, ad periculum , mortem , quae sequuntur , dissipationem

trium, ad curandum etiam progressus ille confert; nam per effectus ut signa, causae morborum , partes affectae , & multa alia cognoscuntur, ex quibus ducuntur in

Effectus autem omnis, aut propriuSest causae, & ut ita dicam adaequatus: quod

aDea sola, &semper ortum ducat, ut suditures , in urina crassa, ab scabie vesicae penuent, Vt a causa propria. ex Hippocrate Pn. 7γ, ii b. q.aut non potest effectus causae Da ada

SEARCH

MENU NAVIGATION