장음표시 사용
31쪽
tisfacimus, per experientiam noliram, aut
aliorum; quibus fidem ad hibere,rationi coli sentaneum existimatiar: ant per partem rei; aut per effectus. Per partem quidem, quia si pars rei, quae quaeritur, sit in rerum natura, rem ipsam esse, aut saltem fui 1le est necesse. Cornu enim Vnicornu, quod ostenditur unicornu esse, aut fuisse conuincit. Per effectus Galenus lib.de causis procatharticis causas procat harticas esse probauit, his verbis.Nemo nostrorum est inquit qui media aestate, circa meridiem, sub ortu canis , se in calidis Regionibus, ventis non expositis offendi, non animaduertat, aut fugiat: quod si immoderatiores aestus omni carerent offensione , quis unquam esset frigidarum domorum usus λ quae frigidarum aquarum co-moditas quae vini quae balneorum delectatio λ Vel pervestigamus, num generis alicuius cogniti, sit talis species . Vt num sit aliquis morbus totius subitantiae in huic responderi potest, per definitionem generis rei, & attributa illius: nam si definitio generis, & illius attributa, conueniant speciei, quae in uestigatur, species talis erit in
rerum natura. Idem censendum, de Indiuiduo sub specie contento. Quid sit ξ petit definitionem. Galenus ex mente Arist. scribit, cap. a.lib. q. de differentijs pulsuum da plicum esse definitionem: unam, quae plana
32쪽
rei notitiam explicat, quam qui ponunt,
nomen rei habent: Altera est, quae dicit es sentiam rei. Virtus est sua utrique definitioni inquit illi, quae notionem explicat, ut omnibus sit testata, qui eodem utuntur sermone, & ad rei essentiam non aspiret: huic vero, quae essentiam docet, ut ei quae notionem sub ij cit,consentiat, non sit tamen eadem cum illa. Vnde Aristot. eam nominis appellauit definitionem,ut si diceret nomen interpretantem: Alteram, definitionem esse sentialem quidam vocarunt: Deinde definitionem esse ait, quae quid sit explicat. Ex his concludit Galenus, absurdum esse, & iudici uin inanium, & vanorum hominum, ubi eos rei propositae afferre unam tantum definitionem audias . Nam sunt in quibus, non iam duas, sed tres praestat,aut quatuor
facere: Frimam, quae eiusdem linguae omnibus hominibus sit manifesta, quae quidem de rei essentia nihil constituit: sed in nuda
limitatur notione : Alteram , quae aliquantum recedat a notione, atque non nihil accedat ad essentiam. Ad haec tertiam , quae amplius cum de notic ne, tum de essentia aperiat. Postremo quartam, quae doceat totam essentiam, atque hanc quidem ostendendum est, ad tertiam referri, quam rur
sus ad secundam , atque ita deinceps. Primam autem, a seipsa habere fidem, res per-
33쪽
spicuas explicans . Hoc desinitionis artificium in om n ibus non est necessarium. Aristoteles lib. de Demonstratione,aliam com- metus est definitionis diuisionem,per com parationem ad demonstrationem: ut scilicet, alia sit conclusio demonstrationis: alia principium: alia quasi demonstratio, solo situ differens. Quae per effectus constituitur definitio, potest esse conclusio demo strationis , qualis est haec. Os est pars corporis maxime dura, sicca, potest enim demonstrari hoc modo. Illa pars debet esse dura, & sicca, quae terrea est, & facta ad reliquum corpus sustinendum : at os est huiusmodi, ergo est maxime durum,& siccum. Traeterea definitio materialis, potest demonstrari per sormalem, & finalem rvt partet in exemplo dato. Si quis enim quaerat, quare os factum est durum, respondebitur finis, nempe ad sustinendum corpus. Alia
definitio est, principium demonstrationis: vi definitio subiecti: tum etiam finalis.Alia est definitio situ differens a demonstratione, qualis est , quae continet materialem causam, & finalem,ut vena est pars spermatica , sanguinis continendi , & deferendi gratia composita: ad hanc reuocatur illa, quae construitur ex efficiente causa,& finali . lice' autem haec ita se habeant , nulla tamen definitio de subiecto, potest demonstrari:
34쪽
strari: nam multae sunt demonstrationes negatiuae , nulla definitio negatiua : Multae item particulares, nulla definitio particularis. Neque etiam in uniuersali affirmativa: nam ad quod demonstratur passio est,
nulla vero definitio est passio. Potest quidem fieri aliqua probatio per regulas logicas, non tamen demonstratio Vlla: at materialis probatur per finalem. Asseritur quidem hoc, ossi conuenire, non quod ossis , haec sit definitio. Ad in uestigandam autem: definitionem , magni momenti est diuisio,
proinde ad demonstrandum maxime conducit,cum definitio siit demonstrationis medium . Propterea scribit Aristot. non tantum diuisionis artificio inueniri definitionem : sed etiam propter quid . Eius ergo, praecepta sunt tradenda quaedam exAristot. Quam autem diuisionis artificium sit difficile, Galenus significauit, disputans contra Thessalum cap. 3. lib. r. methodi medendi, his verbis. Iam vero difficilior adhuc res
videbitur, si quis plurimum Aristotelis librum , de pari. Animalium legerit , conatur enim in eo libro, omnes animalium diseserentias enumerare, & ubi multas dubitationes nouit, vix tandem suspecte, & timide,pronuntiare quidpiam audet. Quia tame Aristoteles, propius ad veritatem accessit, .nos eius doctrinam sequemur. Is lib. I. de C a Par-
35쪽
Partibus Animalium obseruans praeceptum illud , quod tradiderat cap. I. illius libri , praemittit peritiam scientiae de animalibus: praesertim quae de diuisione agit, quod animalium disserentiae prope infinitae methodo disponi non possent, nisi ope diuisionis. Quod ut facilius exequi possit, disputat contra Platonem, qui existimabat semper esse diuidendum per duas differentias, cuius sententiam Aristoteles redarguens, ita argumentatur. Omne genus in duas differentias diuidi non debet semper: nam sunt quaedam, quorum unica est differentia: aliae at tem superuacaneae sunt. Secundo, si omnis diuisio duobus membris semper debeat constare, erit diuidendum per priuationem: priuatio autem, qua priuatio est, nullam constituit differentiam; nulla enim species esse potest eius quod non est, differentia autem uniuersalis species habeat necesse est. Tertio,licet differetiae sint uniuersales, quae vi Ne nericae species contineant: tamen in illis diuidere est difficile, quia absurda non
facile euitantur, sunt autem illa. si idem in plures Veniat species, & si contrarium in contrario contineatur in eodem . Vt, si quis diuidat Animal in pennatui &impennatum , haec duo contraria reperiuntur in
eadem specie, nempe in formica . Nam sormica , alia habet alas, alia non . Item si quis
36쪽
diuidat animal, in terrestre,&aquatile: te restre autem, in grestile, & volatile, namgrestile reperietur in aquatilibus, & terrestribus. Lutrix enim, est aquatilis, & gres silis r unum ergo in pluribus genere differetibus reperietur. His rationibus resutata sententia Platonis, regulas, & modum diuisionis describit. Prima est, ut per differentias essentiales diuidamus, quoad fieri poterit , sunt enim illae, ut plurimum nobis incognitae. Quocirca cogimur recurrere ad proprietates, & accidentia. Secunda oppositis est diuidendum: at opposita duo tantum sunt, unum namque uni contrarium
est. Ex Aristotele in metaph. Quare sententia Platonis vera erit, immeritoque ab Aristotele damnata. Nyphus, comment. in illum librum Aristotelis, respondet ratione Logica, & metapyli sica, debere esse diuisionem bimembrem . Illa tamen ratio non potest accommodari omnibus doctrinis . Quamobrem Aristoteles tandem concludit pluribus diuidendum protinus differentijs, id quod unum est . Qua-xe tot erunt diuisiones unius generis, quot sunt Variae rationes, & ut ita loquar respectus illius. Hoc possumus docere, exemplo diuisionis pulsuum, a Galeno traditae. pulsus namque habita ratione quantit iis diuiditur in magnum, paruum, di me
37쪽
diocrem. Ratione virIum facultatis , in
vehementem , debilem , mediocrem. Ex tempore motus , in celerem, tardum, me diocrem . atque ita in caeteris. Neque negamus posse fieri diuisiones bimembres , continuata sub diuisione, ut ex categoria substantiae perspicuum est: tamen in omnibus, id posse fieri, inficiamur plane. Vt autem haec diuisionis doctrina clarior euade-Tet,exercitationem de sebrium diuisione illi annectere, commodum nobis visum fuit rin ea enim ignoratione verae diuisionis , tanta diuersitate certatum est,ut nulli reperiantur, qui sibi consentiant. Febris diuisio a Galeno ducitur ab essentia febri S. tum ex eo quod maioris, & minoris rationem habet. Praeterea a materia sine subiecto, in quo calor praeter naturam existit. Denique amodo motus Fernelius diuidit febrem, in simplicem, putridam, S pestilentem '. simplicem vero in Ephim eram , ι Synochum , & hecticam : Putridam autem in continuam, & intermittentem. Verum simplex putridae non aduersatur: sed potius compositae , aut multiplici. Adeo quod quaedam putrida , ut tertiana , e X-quisita est simplex : Ad haec Synochus est simplex Fernelio, at quaedam continua est Synochus. Cum tamen illi omnis continuasit putrida. Auega , commentario in lib. Galeni
38쪽
3 Galeni de sebribus, diuidit primo sebrem,
in hecti am,diariam,& humoralem, humOrale; 'putridam, & non putridam: putridam, in compositam, & simplicem. Doctorum esto iudicium, quantum inter se discrepent Principes in medicina viri; in febribus diuidendis. Fernelio namque ephimera est simplex, quotidianaputrida. Auegae Vero quotidiana est simplex; Ephimera, neque simplex, neque composita. Qui Aristotelico artificio sunt praediti, in hos errores non labuntur: quod ut perspicuum sit, aliquot diuisiones sebrium e plicabimus, reliquas persequuturi, in libro, quem de febribus, aliquando Deo dante, in lucem emittemus. Febris ergo ex effectu , quem in manu tangentis producit: alia est mordax: alia mitis. A subiecto, aut ut quibusdam placet ab essentia: alia est in spira tibus: alia in humoribus: alia in partibus solidis . Vnde dicuntur spiritales , hu- morales, hecticae . A duratione Galenus diuidit in Diariam, & in eam quae est plurium dierum, licet annua, quae in spiritibus sedem obtinet omnis, sit ephimera , tamen a duratione ephim era nuncupatur . Subiecti autem contemplatione spiritalis, respectu comexionis febrium. Alia est simplex, & sola: alia multiplex: alia composita. Nam duplex tertiana, aut duae terti C ne ἔ
39쪽
ε naer 'duplex quartana est multiplex. Ilo mitritis vero composita. multiplicitas
enim in similium connexione e compositio vero in diuersorum miscellaneis cernitur. A modo motus febris diuiditur . in cor tu am , & intermittentem , & quia continuitas diuersa est. Nam aut sibi semper in omnibus partibus saltem ad sensum, est similis, in crescendo, aut discrescendo , vel eodem modo perseuerando , aut d iuersa est ab illa. Febres dicuntur continentes, discriminis gratia: ab hac vero
Continentes ratione materiae diuiduntur, in eas quae ex flauabile: aut ex sanguine, aut ex pituita salsa nascuntur. Ex qualitate vero materiar, ita diuidit Galentas cap. 2. lib. 9. methodi medendi, ut quaedam manifestam putredinis notam: quaedam prorsus nullam habeant'; amore febris et alia dicitur maligna r alia mitis: 1 temporis differentia, alia diurna: alia nocturna. A duratione, alia breuis: alia longa. Ab origine, alia essentialis: alia symptomatica . Neque tantum haec methodus
febrium diuidendarum obseruatur in dimferentijs generalibus, sed etiam in specialibus.
Tertiana enim febris, duobus modis diuiditur. Ex duratione; Alia est duodecim
40쪽
shorarum: alia plurium t haec diuiditur in simplicem extensam , quae est viginti quatuor horarum , & in sufficientem extensam . quae porrigitur ad triginta sex horas. Ratione vero materiae: alia est quae ex pura bile, extra venas putrente , ortum ducit , quae exquisita dicitur , alia ex bile non pura, sed cum alijs humoribus mista, si fuerit admixta cum pituita dicitur quibusdam maioris famae, si cum succo melancholico, minoris fame. Haec satis esse possunt ad demonstrandum multos ignoratione veri,& Aristotelici artificij diuisionum in multos errores lapsos suisse, qui eo facile possunt enitari. Haec logica esse multi ob ij cient, nihilque ad negotium medicum facere: quod totum est situm indi. gnoscendis& curandis aifectibus , tum in praedicendo. Audiant illi, quod ex illis sequatur. Vanum ergo in medicis libris, diuisionibus uti. Praeterea cum diuisione con stitutiam sit. Feria et ij sententia, nullam simplicem esse putridam, cum intellexero SPnochum esse simplicem, non utar in illius curatione remedijs putrentibus humoribus dicatis. Ergo diuisionis consideratio , medico negotio est utilis . His ita constitutis, sumendo disterentias rei definiendae, facile componemus definitiones, oportet autem proprias cuiusque sumere. Exemplo sit;