Sam. Frid. Nathan. Mori theol. quondam doctor. er professor. ordin. in academia Lipsiensi super hermeneutica Novi Testamenti acroases academicae

발행: 1797년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VII perspicuitatis aut brevitatis caussa interposuisset, citationeS parum accuratas, repetitioneS, CXCUrsiones et alia huius generis sibi indulsisset; nihil denique advertentes loquendi genus, quod ad scholae magis consuetudinem, quam elegantiae rationem compositum, ab orationis, qua beatus Auctor in scriptis suis fuisset usus, vehementer abhorreret. Omnium autem minime praesagieram, totum hoc tam utile institutum brevi ces.surum esse in quamdam lucri cupiditatem, ut indignam homine ingenuo, ita discipulis tam liberalis magistri foedisssimam atque ignominio-sisIimam. Verum semper, ut ille ait,

Ista igitur atque alia quum animo considerarem, coeptumque illud divulgandarum e privatis schedis lectionum paene in contemptionem adduCividerem: cohibui manus, operi iamiam impositas, et, quamquam librarii emagitatu saepius sollicitatus, tamen a suscepto labore diu refugi. Emuxit annus unus, itemque alter: nihil prO- feceram. Ac parum aberat, quin omne consilium, cuius me iampridem poenituisset, abii-Cerem, nisi et reputavissem, viri boni esse, datam publice fidem servare, et tum a librario, tum ab amicis cognovissem, eXortum esse extra urbis huius moenia, qui, quam detrectare rem, Certe

12쪽

PRAEFATIO.

in longum protrahere viderer, eius eXtemplo perficiundae auctorem sese offerret. Istum ego noram; et quum in me doctrinae paratae copiam

desiderarem, ab illo ne studium quidem ac VO-luntatem n fferri intelligebam. Proinde satius existimavi, redire ad intermissum ossicium, eoque religiose administrando tum utilitati lectorum, tum famae beati Auctoris, quantum in me esset, Consilere. Qiuae quum ita sint, si aperte atque ingenue confiteor, me meis ingratiis et paene coactum fecisse, quod alii sponte sua et voluntate instituerunt, non Vereor, ne qui S han C professionem vanitati attribuat, neu me Censeat iudicum severitatem mitigare voluisse et quodammodo deprecari caecus uione nece itatis.

Nec sane est, quod severitatem reformidem illorum, qui consiliu in magis nostrum, quam eius eXsequendi rationem respiciant. De haceXponam posthac. Ad illud quod attinet, vere

tueri me possum conscientia honestissimi consilii, quo hoc egi, certe agere Voltli, Ut iuvenes liberalis Theologiae studiosos revocarem ad hermeneutices studia, ad quae pauci et raro D, in

a Ipse ΜΟR Us ο μακαρ ης non nisi quinto fere aut sexto quoque anno hermeneinicas scholas aperire solebat.

13쪽

pRAEFATIO.

in hac quidem Academia, publica magistrorum institutione Convertuntur; ut in manus iis traderem librum, qui, quotquot in hoc genere prodierunt, Omnes praecipiendi et subtilitate et ubertate vincit; ut allicerem denique, si possem, et eXcitarem tali exemplo alios ad disciplinam hanc ornandam magis, nostraeqtie aetatis ingenio accomi lodandam. Sed hoc totum, quale sit, quo facilius perspiciatur, et quo iustius his Molli acroasibus pretium ConstituatUr, ante, quam de opera qualicunque mea, in iis collocata, referam, totius disciplinae historiam, ab initiis inde sitis usque ad nostra tempora COI textam, breviter persequemur. Hermeneutica, quoniam cum eXegesi tam arcte coniugata, e X eaque apta est, ut eius etiam nomen interdum tulerit h), non potuit neque nasci prius, neque celerius progredi, quam haec studiis doctorum hominum nutrita, Ustaque interpretationis et ipsa velut praxi exculta atque firmata, ad maturitatem quamdam pervenisseta 5 QIla

b J Vid. p. 21. notam nostram g. IX. subiectam. c) Patet, Hermeneutices historiam sine perpetuo ad historiam Exegeseos sicrae respectu commode tradi non posse. Illam neque ERNESTIVS, neque ΜORVS

attigit; huius partes quaedam Seel. II. Cap. IX. quod est

14쪽

PRAEFATIO.

Qitapropter si antiquiora tempora, Patrum ecclesiasticorum scriptis nobilitata respicimus, mirari non debemus penuriam librorum in hoc genere, Utpote quorum scribendorum materia et fundus deessent. Nam primis duobus post Christum natum saeculis ecclesia ab eo constituta non sequebatur, nec sequi facile poterat, aliam interpretandae

est de interpretibus Novi Testamenti eorumque usu, breviter adumbratae sunt. Studui itaque hoc loco co11-i ctim tradere, quae Hermeneutices aliquod prooemium efficerent. Caeterum sacrae Exegeseos historia descripta est multis, novissime ΙΟ. GEO. ROSEN-NuLLERO iii Programmatibus fatis interpretationis sacrarum litterarum in Ecclesia christiana, quorum nuper Pars XV. prodiit. Hermeneutices sacrae historiam, certe singulas eius partes, tractatas reperies in Io. FRANC. BVDDET JUGoge historico - theologica ad ,heo

IOACH. E HRENFR. PFEIFFERI Instituit. hermeneu-ricae sacrae p. 3O. sqq. IO. SAL. SEΜLERI Apparatu

ad liberalem Ν. T. interpretationem p. 6. sqq. Ej. Vorbereituita etur theologi cheu Hermeneutih I. p. 8S. sqq. Ej. Bisit titione breviori ad liberalem eruditionem theologicam, I. p. 36. sqq G. I. PLANCK Unkituita in die theolog. Wis enscha seu II. p. Iap. sqq. d) De his vide D AN. WHΙΤ BY de sacrarum litterarum interpretatione secundum Patrum commentarios, Lond. IZIq. 8. IOH. DALLAEVS de risu patrum,

15쪽

PRAEFATIO.

Scripturae rationem, quam quae ex Iudaismo vel haesisset Iudaeis, vel ad Paganos tranSisset. Allegorias sectari typos venari, vaticinia ubivis expiscari, id vero rectum videbatur atque ingeniosum, certe vindicandae religioni eiusque repellendis adversariis quam maXime Consentaneum. Ad quam quidem interpretationem neCregillis utebantur, nec, si essent Usi, eas ordine disponere et ad artem redigere poterant. Sumebant enim, ut Arnobius ait, res certas a dubiis, atque unum adiungebant allegoricum sensimidicto, quod per modOS poterat innumerOS eX- positionum talium varietate deduci.

ORI GENES IUtem, tertio saeculo, postquam princeps saluberrimo instituto coepisset

interpretationem grammaticam inducere, non illam quidem exemptam omnibus commentiSallegoricis, sed multo tamen meliorem ac saniorem, quam quae vel antehac esset dominata, vel posteris etiam saeculis adhiberetur: sua graviter auctoritate docuit, sine linguarum atque historiarum accurata cognitione omnem interpretandi artem inanem esse atque irridendam. Non patiebatur ratio illorum temporum, neque admittebat cultiorum ingeniorum Consuetudo talem emersurae religionis statorem, qui sitii semper arbitrii, iudiciis aequalium pervicacius adversaretur. ita- quo

16쪽

PRAEFATIO.

que Origenes et retinuit multa e mystico et allegorico genere, ita tamen, non Ut dogmata inde

erueret, sed ut-οικοδομιην Converteret, etiam

propter cabbalisticas Iudaeorum explicationes, et quodammodo philosophari instituit de omni arte interpretandi. Monuit enim ς , indoctos homines subsistere in communi et historiali intellectu debere, quem nuncupavit; si qui aliquantum proficere coepissent et possent amplius aliquid intueri, iis quaerendam esse Script Urae ψυχην, quae reseratur ad doctrinam de emendatione et vita Christianorum: doctis denique et perfectis etiam esse investigandum, seu mysticum sensum, quo iudaica antiquitaS et historia ad res futurae vitae accommodetur. Post Origenem quamvis nonnulli a tractatione veterum scriptorum ad fac ros accederent, ingeniumque illorum lectione subactum ad explicanda divina oracula afferrent: tamen in hoc ipso melioris exeges eos studio nemo inventus est,

rum graininatisae auctore, in Ejus opuscul. philol. crit. p. 28 S. sqq.

17쪽

XIII

est, qui hermeneutices haberet illam scientiam, eqUa artem nondum repertam produceret. Atque illi etiam sanioris exegeseos in ecclesia grae-Ca propagatores, Eusebius, Diodorus Tarsensis, Theodorus Mopsuestenus, Chrysostomus, Isidorus Pelusiota et Theodoretus ab allegoricis atque mysticis ineptiis sibi parum caverunt, eo tamen laudandi, quod et de stilo scriptorum N. T. dili. genti US monerent, et nonnulla adspergerent de οικονοuat illorum, accommodantium sese ad vulgare loquendi genus vulgaresque istius aevi opiniones. Nec dubium est, quin illi multo plus praestituri fuissent in explicando Codice, ad certioreSque totius artis regulas perventuri, nisi e X- arsissent istis temporibus tot controversiae Cham Arianis, Nestorianis, Eutychianis atque Pelagianis, qUae animos ab exegeseos sobriae studio ad pol emicam investigandi, sive potius detorquendi ac depravandi sensus rationem aVocarent. Ad latinam ecclesiam quod attinet, ne in hac quidem defuerunt, qui explicandarum litterarum sacrarum facultate pollerent, Hieronymus

f) Eius lime potissimum pertinet Epistola CI ad Pammachium de optimo genere inferpretandi. Confer et Epistolam LXXV. ad Suniam et Fretellam: tuiti et Praesationes in Prophetas XII. ad Paullam et Eustochium: in Ioelem: in IV Evangelia ad Damasum etc.

18쪽

pRAEFATI P. Hugiolinus, Pelagius, Ca simius, alii: modo ab

linguarum, quibus consignati isti libri sunt, cognitione instructiores fontem interpretandi N. T. limpidi mimum adire potuissent. Verum et hi, tamqUam pervulgari artem suam nollent, s Cientiam interpretandi tradere libris negleXerunt.

Nam posteaquam aliquid ex hoc genere prodiisset, eaepositis primum a T1CONIO Afro, nimiSarguto saeculi quarti scriptore, Regulis septem ad i)i vestigandam et indeniendam intelligentiam Scripturarum sacrarum perdiu nulli fuerunt, qui longius progressi, illa artificiose digesta generatim Componerent, novi Sque praeceptis et Observationibus adaugerenti Et qui Ticonii regulas servavit, A V G VS T I N VS h), qtldmqtiam libris suis, quos de doctrina clyristiana scripsit, passim nonnulla inspersit, hermeneuticae fa crae inservientia: tamen in universum consilio meliore quam eventu laboravit, et ultimum librum, ab

g) Reperiuntur in Bibliotheca Patrum maxima, Tom. VI.P- 49. F In libro de doctrina christiana III. cap. 3o. Hos libros Augustini una cum opere eius de fide et smbolo, itemque Vincentii Lirinensis Com no=ιitorio edidit Geo. Calix-rus, Helmst. Ι6 s. Caeterum LI stitutionem Hermeneu-rico - homileticam ex Aurasini libris IV. de Doctrin i Chrisiana conquisi iam, it u ι; uam, atque ad inmu accommodatam edidit 1ΟACH. 1VS TVS BRETTHAVPT.

19쪽

PRAEFATIO.

ab eo quod tractandum susceperat argumento abductum, ad itastituendum oratorem sacruincomparavit. Tum saeculo quinto et sexto Adrianus Iuni ius, Cassim torus et alii quidam successerunt, quos Bud deus et Psemus i nominarunt. Sed tantum afuit, ut in his reperiretur, qui sparsas et dissipatas regulas atque Observationes conglutinaret et ratione quadam componeret, ut multi etiam ab omni consilio hermeneutices longissime aberrarent. Quod factum Constat Marco Aurelio Cassi odoro, qui non tam institutionem huius artis scripsit, qUam eos recen

suit, qui in singulos Codicis sacri libros com

mentati essent. Ab hoc saeculo usque ad decimum sextuna rectae exegeseOS Vix tenue vestigium; herme- neutices ne umbra quidem. Nam polemica ars dominationem suam atque tyrannidem exercuit

in dogmaticam: quae libris divinis contineri

ιθ Huic tribuitur in seram Scripturam, edita cum aliis huius generis scriptionibus a Dav. Hoeshesio, Aug. Vind. I 6O2. 4., inserta etiam Criticis sacris, To. VIII. edit. Londin. M Sed EvcHER1VΜ eximendum esse horum numero, Planc ius i. c. p. 148. monuit. Ille in Isagoge ad Theolog. universam p. Ia a. seqq., hic Hermeneulisae sacrae Pag. 3O.

20쪽

PRAEFATIO.

putabantur, dogmata iam conclusa erant systemate, sacros in Ctae ECClesiae auctoritate firmato.Qtio magis Episcopi, ecclesiae quasi personam gerentes, ingenuam libertatem docendi scribendique, qua uti antea presbyteri solebant, Circumscripserunt, et quo severius prohibuerunt, ne quisquam sententias dogmaticas ex suo amplius intelligendi modo describeret: eo minus aut quaerere in litteris sacris licebat, quae formulae receptae parum Viderentur congruere, alit

invenire, quae illi manifeste repugnarent. Obmutuit itaque hermeneutica: identidem repetitae sunt e X pliCationes, quas a Patribus olim orthodoxae fidei propositas, ecclesiae decretas fabiliverant: nulla nec linguarum, nec antiquitatis, nec historiarum cognitio: nulla Omnino praesidia ad interpretandum: vulgata Versio propemodUm pro textu germano et ipsa veritate divina habita est: Glossa ordinaria vim normae ac legis accepit, quam sequi in explicando docto-

rena oporteret.

Interea scholastici prorsus spernebant interpretandi lucem, in philosophiae suae umbraculis secure delitescentes, donec, saeculo duodecimo prope eXeunte, Commoti a Bernardi asseclis, qui

mysticae interpretationis novi praeCones et Vindices magna in monalteriis auctoritate pollerent, reverti

SEARCH

MENU NAVIGATION