Sam. Frid. Nathan. Mori theol. quondam doctor. er professor. ordin. in academia Lipsiensi super hermeneutica Novi Testamenti acroases academicae

발행: 1797년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

XXVII

fifJine perseqtueretur. Tamen si quis vitia compensare bonis, et aetati, qua quiS scripssit, Condonare nonnihil didicit, haud dubie laudabit eruditionem viri, qui plura legendo amplexus est, quam reprehens res eius fando audiverunt; probabit logicorum praeceptorum, ab ipso scriptorum, veritatem; neque mirabitur, Compendium illud tantam fuisse auctoritatem Consequutum, ut et in scholis celebraretur ad usum frequentissime, et peculiaribus doctorum hominum scriptis illus fraretuὲ Prodierunt postea eiuS-dem RAMBAc Hi I Exercitationes hermeneuticae, sive Pars Altera Institutionum hermeneuticarum sacrarisne cuius libri ultima editio ' sex comprehendit dissertationes, seorsum ante VulgutaS, Ut ad exegesin magis atque dogmatiCam, quam ad hermenelaticam spectantes. Hermeneutici quidem argumenti non est nisi prima et tertia dissertatio; quarum haec sele Ctas Observationes de

parallelismo Scripturae proponit, illa de idoneo

litterarum sacrarum interprete agit, h. e. docet, quibus naturae gratiaeque dotibus instructum,

quibus

32쪽

XXVIII

PRAEFATIO.

quibus ornatum eruditionis subsidiis exegeseos sacrae magistrum esse oporteat. Caeterum habuit auctor hac in re exemplum, quod imitaretur , sibi propositum ita A N D R. I V L. DORN-

MΕ1ΕR1 Philologia biblica in qua et ipsa

maxime fructus Ostenditur, quem ex qualibet fere eruditionis parte Scripturae interpres capere debeat. Verum satis de his. Propius ad institutuin se

nostrum pertinet CHRISΤΟΡ HORI UOLLII

liber. Qi ii quum perspexisse sibi videretur,

doctos N. T. enarratores aut nimia memoria, aut nimia ingenii, aut utriusque facultatis aequali virtute valuisse, paucos contra eruditum iudi- Cium , quod vim ratiocinandi in e X plicando adhibeat, iuvisse; Hermeneuticam Novi Foederis acroamatico - dogmaticam , certissimis defaecatae philosophiae 'incipiis corrobo ratayn, eximiisque omnium theologiae Christianae Iartium usibiιs inservientem Est aliquid in hac ipsa inscriptione iactantiae et vanitatis; at plus dialectici acuminis in canonibus hermeneuticis ;h) Lipsiae a. III 3. 8.l) Ipsis Wollii verbis usus sum. Prodiit liber Lipsiae a. 1736. 4. AppendiX est Criticae Blachwallianae, Wollii studio ex anglico sermone in

latinum conversae, et eodem anno editae.

33쪽

XXIXticis; plurimum doctrinae historicae in apparatu notarum: lia Cis Contra exegeticae perpartim, et recti de notionibus dogmaticis iudicii nihil. Multo igitur praeclarius hac de arte meruerunt, qui in Omnibus propemodum theologiae

partibus excellentes fuere, SAL. DE YLINGIVS et Io. ALPHONSUS TURRETINUS R). Inprimis autem studiis triumvirorum in theologia

factum est, ut hermene uti ea auderet Caput eX- tollere, non pressa amplius dogmaticorum a Cerbissimo iugo, non refugiens historici sensus liberiorem investigationem, non adspernata philologiae profanae lucem et praesidia, non perhorrescens novaS eXplicationes, quas Observatio ingeniorum, Cogitatio Culturae, cognitio denique cogitandi et loquendi moris, aetati cuivis proprii, sponte protulisset. Excussis veterum libris,

inVan) Illius liber est de Scripturae recte interpretandae ratione et fatis, Lips. a. IIa I. Huius est de sacrae Scripturae interpretandae methodo tractatus bipartitus: in quo falsae multorum interpretum Θpotheses refelluntur , veraque iu-terpretandae sacrae Scripturae methodus adseruitur, Traiecti Thuniorum Dordraci) a. III 8. Librum eximiis dotibus ornavit ac l0cupletavit doctissimus eius inter nostrates editor, civi L. ABR. TELLERVS, Francos.

1776. 8.

34쪽

pRAEFATIO.

invaluit helleni siticae, quam vocant, linguae subtilior indagatio tum e graeca Alexandrinorum versione, tum ex Apocryphorum Novique Testamenti consuetudine: conquisitis melioribus subsidiis criticis, avocata sunt studia ab emphali uiri

vano amore et etymologiae incerta venatione, atque ad hiiloriam textus et ad singulorum lOCO-rum CX Grte tractandorum curam traducta: stabilito rectioris interpretationis modo, hermeneuticarum regularum firmius systema Coaluit. Et BAVMGAR ΤENIVS qui deID, Cuius et

breve Compendium hermeneutices sacrae φ), lecti O-nibus academicis destinatum, et compendii uberiorem expolitionem P habemus, emendatae istius methodi viam strenue munivit: modo ne dialectica et metaphysica subtilitate abuti voluisset, tum in ratione tradendarum rerum, tum in ipsis etiam sermone. Vnde haud raro dissicultas atque. Magno eruditorum cum plausu prodiit Halae a. 17 2. repetitum et notis auctum a. I7 S. ; novis quibusdam additamentis, quae Bertramus a inagistri sui exemplari duxerat, instructum a. IIS9. p) S. I. BA ΜGARTE N arissubrlicher Voriret liber die biblisobe Her=ueneuti ; herausgogebeu uou Ioach. ChristopbBertram, Hal. 1769. 4. Ch. ERNEsΤ11 Nov. Biblistb.

35쪽

pRAEFATIO.

atque obscuritas obducta est rebus et verbis, quae explanari et intelligi poterant facillime.

fg ML ERVS autem ipsam demonstrationem. et exercitationem interpretandi optimam esse magistram existimans ViX quicquam reVOCabat ad artem principiaque universa; nec eius de illo genere libri proprie praecepta continent,

sed observationes selectas notitiamque instru-IUentorum, quibus tirones in interpretando Utantur. In quo magna eius sunt et immortalia merita. Nam qui ante illum principes haberentur in hermeneuticia et exegetica arte, si ab imo Ernestio discesseris, qui eodem tempore eamdem in Novo Testamento caussam susceperat, Vel nul

lam plane critici et historici apparatus rationem

Iudicium est Io. AUG. NOES SELTI, propositum in Ejus Narratione de Semlero eiusque ingenio tu primis enmeritis tu interpretationem S. S. Rigae IZ92. 8.) p. L. sqq. Non potui in his declarandis ducem sequi meliorem. Libri lia inscripti sunt: Vorbereiiung etur theologischeu Hermeneutili, Hal. Ι76O-69. quatuor partibus, 8. Io. IA C. WETATE NII libelli ad crisin atque interpretationem Ν. T. pertinentes; illustravit L S. Semler, Hal. 1766. 8. Apparatus ad liberalem Ν. T. interpretationem, Hal. I767. 8. Apparatus ad liberalem V. T. interpretarionem, Hal. 1773. 8. uer Versucb die gemeinnutrige Auste uri des N T. zu beforderu, Hal. l786. 8. Zur

36쪽

XXXI I

PRAEFATIO.

habuerunt, Vel neglecto novo investigandi studio, amplexi sunt id, quod a suae disciplinae homi

nibus iudicatum, et velut haereditate relictum accepissent. Semlerus fuit princeps, qui uiti- verib illo apparatu uteretur ad firmiora interpretationis fundamenta iacienda, qui praeceptorum cognitionem hoc modo iuvaret magisque frugiferam redderet, qui Omnino interpretationis rectae quemdam quasi gustum acueret. Insidebat autem in eius mente species hermene UtiCae, quam cernebat animo, re ipsa forsan ne tum quidem perfectam videbat, quum Ernestiana Interpretis liastitutio prodisset. Qtii liber ERNEsΤii et admiratione sum-IUa eXCeptu S, quum emitteretur, et bis repetitus q), et post mortem auctoris in classicis numeratus est ). DOtes eiu S pollissimium in eo Cer-

s) Prima editio vulgata est Lipsiae a. Ι76Ι. 8. altera nam reperitionem eam, quae inscio Ernestio facta est in Batavis, Lugduni, non numeramuS a. 176S. , tertia a. Ι77S. Altera editio in primis multas vel obsera varionis vel praeceptionis accessiones nacta est; sed nec tertiae recognitio atque castigatio defuit. t) CD. D. Aug. Er=isi Verdiense tim die Theologie undR Ilion vora W. A. TELLER, Berol. Ι783. 8J p 9. T. S. SEMLER Zufiitete gu Tellers Schrist tiber Erno si

37쪽

PRAEFATIO.

ntllatur, quod a VCtor, quae diffusa et dissipata essent, in certa genera coegit ; quod historicuiuet criticum apparatum intelligenter adhibuit; quod sedulo cavit, ne absoluta decreta, quos

vulgo Canones Vocant, scriberet; quod in eo potius laboravit, ut e veris observationibus longoque usu scriptorum eXterorum colle Ctis vera praecepta derivaret ; quod de reperiundo usulo uendi, tum communi scriptoribus graecis, tum N. T. proprio, eruendoque per illum usura sensu, subtilius multo et acCuratius, quam ante eum a quoquam factum esset, exposuit; quod

iudicium tropicae et emphaticae OrationiS, totumque locum de usu versionum antiquarum

perspicuis et certis praeceptis explicavit ; quod de lectionum variarum Collectionibus, de meritis et usu interpretum N. T. , de adminiculis ad exegesin sacram adhibendis peritius, quam decessores eius, iudicavit, adspersis tibique admonitionibus de recta discendi, in genere quidem, ratione, quae studiosis essent fructuosissimae. Nihil dicam de orationis piaritate et elegantia, aliisque virtutibus, quae in Ernestii, imo Ernesiorum, libris non tam laudantur, qUum adsunt, quam, si abessent, mirationem facerent. Vitia autem atque incommoda, quae in ista institutione deprehenduntur, magis ab aetatis quadam Con-c tagione,

38쪽

PRAEFATIO.

tagione, quam a scribentis culpa venerunt. Nam quum istis temporibus et in dogmatica nonnulli errores, a patribUS propagati, regnarent assicerentque disciplinas Caeteras, neque omnino theologicarum disciplinarum fines descripti satis essent atque terminati, neque hermene utiles singulae partes vindices suos atque eXpliCatores invenistent: aeque ferre animo Convenit, Ernestium in quibusdam hermeneutices suae locis sic iudicasse, magis ut receptam doctrinam et consuetudinem, quam veritatem, sequeretur indignari non debemus, immixta esse libello, quae nunc quidem in Introductionibus vel in libros N. T. Vel in universiam theologiam re Cti US tractantur, veluti caput de authentia singulorum librorum, de usu disciplinarum, alia; lenius denique et modestius conqueri decet, explicandi Veteris et Novi Testanaenti leges ne ab Ernestio quidem diligenter esse dis incias; multa in Institutionem importata, quae V. T. hermene uti eam spectarent; plura etiam omissa, quae ad N. interpretationem proprie et praeCipue pertinerent. Nam ut de textus historia taceam, defensio grammaticae explicationis commendationem histo-

tib De his locis qui, Μ ORI iudicium taciti non perspicienS, auctoritatem monentis desiderat, noxas adeat Ahumonianas P. 29. Ia I. et Passim.

39쪽

PRAEFATIO.

historicae promus exclusit, quamquam Utriusque copulandae necessitatem Semlerus anno ante inculcarat nihil dictum de accommodatione scriptor uni sacrorum ad vulgi opiniones: nihil monitum de sententia illorum, qui natam inde existimant doctrinam, oppositam religioni purioriae πνευριατικῆ, in qua Christianis sine duce et magistro progrediendum sit: nihil disputatum denotionibus atque opinionibus, quas Iudaei et Ethnici tum temporis de rebus moralibus habuertant, et quarum sontes vel in AleXandrina versione et multis Apocryphis graecis, vel in tranStationibus antiquistimis, latina et syriaca, earumque sensim facta interpolatione patent. Denique Ernestius etiam compositionem rerum aptiS et accommodatis locis, in qua intelligitur ordinis conservatio, persaepe neglexisse reperitur. C a Verum

Vorbereituita etur theol. Hermeneutili I. Halle i76O. 8. p. I 6O. Sunt in hoc libro loci quidam valde notabiles, qui ipsum Ernestium propemodum tangere videantur. EX iis unum apponam: Das michi iste hommi in der hermeneutri cheu Fertigheit daratis an , dost eluer lawohi deii Drach gebrati ob der Bibet recht geros unis genauhenuet , ais aucti die histor Uoh en Uni stande einerbiblisclien Rude genas tinterscheidet und si h vorsellenkann ς und utin auch im Stande is, Oon diseu Gegensandeuous elue folche Weise jetit etv reden , ah es die ver juderre Zeis und audere Unislande der Menscheu mbon om erfodern.

40쪽

XXXuI PRAEFATIO. Verum haec et fortassis alia licet in Ernestii libro desiderentur: tamen, quanti ille aes fimandus sit, planissime intelligitur, si illius et proxime

insequutae aetatis similia scripta cum eo Comparaverim US. Tant Una enim abest, ut superatus a quoquam sit, ut etiam iis, quibus nova lux eXe-geseos affulsisset, magnopere antecellat. Omit

tam CHRIST. AUGUST. CRUS II hermeneuticas

scholas r), in quibus illo ipso tempore, quo

Erneitius hanc scientiam mirifice promovisset, multa de interpretis internis requistis, quae essent in animo veritatis cupido, codemque humilli ac demisso, de senstis variis formis, etiam de mystico sensu eiusque agnoscelidi necesiitate, de typorum, quos plurimos invenit, explicandorum modo, de eXstirpanda opinione illorum, qui loquutiones ad morem vulgi comparatas, hoc est, ut ille quidem interpretabatur, participationem et confirmationem erroris alieni in scriptoribus sacris reperirent, de ratione humana, qUae

neutiquam esset sensu speciali principium interpretandae Scripturae; in quibus igitur haec et similia vel philosopho molimine disserebantur, Vel

,) Ausus sum de his iudieare, quoniam in manibus habeo, quae Pater meus, Crusii primum disciplinam sectatus, ab hoc in stolis dictata diligenter coniIguarat.

SEARCH

MENU NAVIGATION