장음표시 사용
41쪽
vel dogmatica obscuritate obruebantur. Sed haec Ut mittam, quis comparatis cum Ernemilibro institutionibus hermenerιIicis, qua S I O A C H Ι-NVS E HRENFR. PFEIFFERVS decennio post
edidit dubius iudex sedeat, cui principatum decernat 3 Quibus institutionibus, sermone scriptis probabili et observationunt ubertate valde frugiferis, id potissimum agitur, ut regulae interpretandi litteris sacris propriae Constituantur. Est profecto hoc probandum consilium Viri, qui peculiaribus ad illos libros legibus opus esse, egregie viderat '). At quomodo exsequutus sit, intelligens lector iudicabit e causis, propter quas indagatio et observatio talium legum illi visa est necessaria. Caussas in eo ponit, quod litteris sacris contineantur dogmata, quae naturalis cognitionis limites excedant; quod frequentissimae sint miraculorum recensiones, quorum alibic 3 Ο
Σ) Libri plena inscriptio haec est: Institutiones hermeneu
ticae sacrae, veterum atque recentiorum et propria quaedam praecepta complexae, auctore T. E. PFEIFFERO,
Erlang. 177 I. Ediderat Auctor iam antea Elementa hermeneuticae universalis, quorum filum se ait sequutum esse in istis Institutionibus. a) Viderunt hoc et recentiores, in his omnium acutissime Io. GODO FR. ET CHHORNΙvs Allem. Bibliothe der bibl. Litteratur, IV. p. 33Ι , sed alio modo decla
42쪽
obscurior sit vel incerta significatio; quod typi
exhibeantur rerum suturarum; quod visiones reperiantur sub imaginibus, sensui aut imaginationi subiectis; quod deprehendantur Orationes eventuum futurorum praelatineiae; quod parabolae ipsite interdum aliquid prophetici contineant, multaque alia occurrant, quorum plane singularis sit ratio, non aeque alibi obvia. Satis erit, ex his argumentum libri nos e properamus ad reliquas huius generis scriptio
stio nostro palmam praeripuit. Ille demonstrare potius leges hermeneuticas, quam ab usu et experientia ducere annisus, philosophi subtilitatem prae se tulit, non item doctrinam grammatici, omnium minime theologi ἐλευθεροπρε- πειαν, qUalem Caetera egregii viri scripta ostendunt. Hic brevibus thesibus, ad scholae usum Comparatis, praeceptiones proposuit, perutilesillas quidem, at multo Certioris usus futuras, si Veteris et Novi Testamenti hermeneuticam discrevisset. Neque
43쪽
XXXIXNeque vero nobis solum Ernestiana interpretis Ins littitio profuit: ad Pontificios etiam bona eius propagata sunt. Etenim postquam plures olim in praeloquiis, librorum sacrorum explicationi praemissis, pauci in aliis etiam scriptis de interpretandorum illorum ratione
egissent, ac propemodum omneS Cum SANCT.
P Α G Ni N of) mysticum sensum commendavissent hac nostra aetate exstiterunt nonnulli, in his ς 4 CHRI-
d) Nobiles in primis sunt IA C. GRE TAE R Vs, NICO L.
H In quibus eminet AUGUSTINUA CALΜE TUA, Monachus quondam Parisinus, qui praeter alia ingenii monumenta Distionatre historique, critique, chronologique, geographique et literat de la Bibli Parisiis Ireta. II. fol. , edit. NOV. Genev. I73O. IV. 4.) luci publicae eXposuit. Introductionis loco praemisit Bibliotheque Sacree, ou Catalogue des mellisurs livres, qrιe Pon peut sire, poliraquerir Γ intelligenoe de V Driture. Atque huic meliorum, quos vocat, librorum indici praefixit septem
regulas hermeneuticas, quas sub examen vocavit IO. FR. HVD DEVS in Praefatione Rambachianis Institutionibus praemissa. Egit de iis uberius CHRISTOPH. WOLLI Vs m Examine regularum hermeneulisarum ab August. Calmeto civitati Christia=rae commendatarum, Lips. a. I733. 8- i
44쪽
et Professor Pragentis eruditi mimis, qui lucem ab Ernestio sibi oblatam grati acciperent, et tranS-
serre ad suos cum laude Conarentur. Verum neque in his nunc lubet morari, neque, ut de Ressirmatis Copiosius eXponatur, quibus Io. CLERICVS inprimiS, deinde I o.
h De optimo genere interpretum S. Scripturae. Quae est dissertatio ΙΙ. Prolegornenis in Translationem V. T. inserta. Ante Clericum ex hac ecclesia laudantur ANDR. VETVs I goge seu introductio generalis ad Scripturam sacram Veteris ac Novi Tesiamenti, L. B. a. 1627. 4. DANIEL CHAΜIERIVS c Panstr. Calliol. Tom. I. L. XVI. c. q. S. de mediis internis et externis interpretandi Scripturam ) , ABR. GVLICHIVS c Hermeneutica sacra bipartita, Artis praeceptiones de ratione interpretandi tum S. Scripturam universe tum speciatim prophetias summatim explicans: quae praelationis loco praemissa est eius Theologiae propheticae de rebus Veteris Testamentio, ROBER aeus noYLE Cogitationes de Soriapturae stilo). Sed inserviunt fere haec scripta historiae theologiae exegeticae. τὸ Eius librum, ab nostrae ecclesiae meritissimo Theologo instructum, supra not. n recensui.
45쪽
I A C. ΗΕss Ius facem in hermeneuticis prae . tulerunt, instituti nostri ratio patitur. Terminanda igitur est disputatio in eo, unde fuerat exorsa. De recentissimo enim aevo non habeo,
quod addam. Qiuippe novissimus Ernes iani
interpretis editor, CHRISTOPHORUS FRIDE R.
AMMON in toto hoc negotio sic est versatus, ut divitias eruditionis theologicae, quibus instructus est, atque ornamenta eius ingenii nota nisi per quaedam integumenta cernamVS, eXpli caturus illa, sicut fas est sperare, et ad clariorem lucem prolaturus in nova, quam parari ab eo audivimus, hermeneutices N. T. institutione. Cui nos quidem publicae utilitatis caussa sociam pre-
Camur atque aemulatricem eam hermeneutiCana, qtiae cAR. AUG. THEOPH. KEILII docto et severo
studio iam diu excolitur. Q fio minus enim aBEcKIO nostro, quod publice promisit, nunc quidem flagitare audeamus, plurimae eius litterisque ac litteratis votae occupationes prohibent.
k ber die bole Ari die gbtilichen Schristen tu sudireu, mit filio chi aus die gegeumdri e Lage der Christenthunis Ivou dem Versasser der Gesobichte yeiu, Zuricli 1774. q. Etiam hic liber non continet nisi pauca quaedam, ad hermeneuticam sacram universe spectantia. ἰ Editio Lipsiae a. 1792. 8. emissa est.
46쪽
Horum igitur praestantissimorum virorum eruditione dum hermeneutica fuerit eum in lo-CUm CVecta, qtiem nunc non sine quadam vel ut trepidatione exspectat: haud inviti, speramus, theologiae liberalioris cultores accipient hunc Mosti librum, nec sine multiplici fructu Cognoscent.
Invitare nos hic locus poterat, Ut de cognoscendae hermeneutices necessitate in universurumoneremus. Sed quum praefatio haec ita ianiampla evaserit, ut patientia lectorum serio deprecanda videatur: in hac quidem admonitione paucissimis defungendum cst Quamquam igitur hortandi sunt iuvenes, qui ad eXegesia N. T. studio ducuntur, ut animo rei gravitatem complectὼntur, neque regulis et praeceptis, quae facile disicuntur, sed usu potius atque eXercitatione se id, quod expetunt, consequi posse Confidant: tamen omnis exercitatio in Certa est et usus vacillans, nisi praeceptorum auxilio regatur atque stabiliatur. Quanta vero sit ho C in genere leguna certarum, hoc est, ab ipsa ratione praescri
47쪽
scriptarum vis et auctoritas, clarisianae ex eo perspicitur, quod prope nullus est Scripturae sacrae locus, qui non distractus sit interpretum diversis explicationibus, atque in contrarias paene partes agitatus. Qilorum interpretum quum quis quo sibi videatur tenere verum, suaeque argumenta sententiae in promptu habere: unde tandem diiudicare rem licebit, nisi admotis legibus ac praeceptis, ad quae, tamquam ad Lydium lapidem,
singulae explicationes earumque momenin eXigantur λAd talem vero cognitionem tendentibus certis 4mus viae duxerit MORVS noster, eXegeticae pariter atque hermeneuticae disciplinae egregius magister. Sive enim ad sensium scriptoris indagandum requiratur cognitio subtilior linguarum et consuetudinis loquendi universaeque vorietatis significationum: excelluit sane hoc in. genere MORVS, qui in Veterum operibus diutissime et studiosissime versatus, nexum signifiCationum eiusdem verbi sollerter indagavit, Omnem
loquendi usum sine partium studio investigavit,
atque inter hermeneuticae doctores princepS eX-stitit, qui significationem a sensu accuratius dis linguere doceret. Seu facultate opus sit, Omnia ex omni parte spectandi, eamdem rem multis Variisque modis cogitandi, consuescendi cumscri-
48쪽
scriptore eiusque quasi vultum ac lineamenta reserendi: quis hunc naturae habitum, producta exercitatione firmatum et perculium, non agnOscat in MORO, qui admirabili quodam artificio ingenium et mentem scriptorum, qUOSCUnque tractaret, aperuit, eorumque obscurissimos locos ita dilucidavit, ut siniret primo sententias, sinitas in omnes parteS versaret, explanaret, nostrae cogitandi rationi admoveret, absoluta denique singulorum explicatione, sensum et consilium scribentis universum complecteretur. Hanc igitur interpretandi eximiam facultatem quum Noster explicare et impertire suis studeret, illustranda Ernestii hermeneutica institutione: fieri non potuit, quin et mentem scriptoris, cuius ipse olim in schola formatus esset, accuratissime eX- poneret, et in multis illum exsuperaret. Ernestius enim, velocioribus ingenii motibus et quasi quodam impetu ablatus, ad alia semper atque alia festinabat, neque immorari singularum rerum tractationi, aut ordinem et modum illarum tradendarum ad obrussam exigere solebat. Mortis lento procedebat gradu, et diuturna animadversionis atque ereaminis logici continuatione efficiebat, ut, quae singula cogitando livirasset suoque ingenio veluti vindicasset, in unum apte Con-Lingeret et sub uno quodam obtutu collocaret. Hac
49쪽
Hac usus consuetudine, etiam in Ernestii libro diversa segregaVit, aliena resecuit, et quae eodem ex genere disiecta essent ac dissipata, tam concinne disposuit, tam arcte coptitavit Ut unum ex altero vim suani et lucem nancis Ceretur. Interdum certam quoque et fixam vim adiutaxit verbis, ab Ernestio late aut ambigue usurpatis; saepius observationes vel aliorum vel suas quarum nonnullae, V. C. de discrimine sensus et significationis, de caussis allegoriarum etc. iam antea
publici iuris factae sunt,) ad capita ab illo descripta revocavit, Omninoque accuratam designationem et lucidum ordinem cum subtili et perspicua rerum finitione atque explanatione Coniugavit.
Iudicabitur hinc, quam verum fuerit, quod de pretio et utilitate harum acroasium praefatus sum. Verum ista omnia sic accipi nolim, quali in hac putem Ernestiani libri instructione atque eXOrnatione nunc acquiescendum es e, seposita Cura eXaminandi, addendi, demendi, aptius digerendi , certius constituendi. Imo serio optamus, ut hoc ipso libro terminetur hermeneutices aetas, cui Ernestii inprimis studia splendorem et diuturnitatem conciliarunt. Ac, nisi vana mentis nos fallit praesagitio, brevi exorientur, qui, quod ille instituit, exaedificare opus et perficere labO-
50쪽
laborent. Nam multa profecto sunt, quae in hac disciplina addi, novari, excoli poscant. Mutatis temporibus, etiam facies eius mutanda est. Vt pauca saltem hoc ex genere delibem, sopitis nunc controversiis, seu potius litigatibus, de stilo scriptorum Novi Testamenti, non admodum opus videtur, ut in posterum de his copiosius eXponathir. Interpretum subtiliorum virtute CXaruerunt sontes, e quibus quam dulces scilicet emphases olim emanarint, suavius gustari eXemplis, quam descriptione significari solebat. At sunt accuratius discernendae leges, quae aut Veteris, aut Novi Testamenti interpretationem regant; adstringenda haec omnis disciplina principiis Certioribus et ad summam artis revocanda ;Perquirendum an et quatenus philosophiae liceat de sensus per usum loquendi et caetera subsidia exegetica inventi veritate iudicare; inve
stigandum, quid proprii habeat Novi Testamenti
hermeneutica et ab interpretandorum eXterorum
scriptorum scientia diversi, et quomodo diversitas haec e notionibus, quas Christiani de argumento sacrorum librorum susceperunt, fluat;