Specimen historicum inaugurale de Cleone Demagogo, quod annuente summo numine, ex auctoritate rectoris magnifici Gideonis Jani Verdam

발행: 1852년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

In Thucydidis opere Cleo non ante memoratur quam narratio pervenit ad quintum belli Peloponnesiaci annum, cujus anni aestivo tempore, Ol. 88, I. h. e. 427. B. Chr. n. , post mortem Periclis monse sere vicesimo, in orationem coram populo habuit de Mytilenaeis, qui Atheniensibus nuper se dederant, ῶν καὶ ἐς τὰ αλλα βιαι orατος

uberrima de ejus vita documenta adsunt: inde initium erit ducendum, ubi de idus in Republica administranda facinoribus judicium erit serendum. Pauca vero praemittenda sunt de iis, quae de prior ' ejus vii ac parte comperta habemus. Nomen Cleonis V V. DD. testantur pluribus et Atheniensibus et aliis commune fuisse, de quibus disquisitionem instituere ideo minus utile duxi, quod nullum locum me invenire memini, ubi inpertum videretur, utrum

12쪽

- 5 Cleaeneti, duobus Thucydidis locis commemoratur, III, 36, IV, 2 l; semel occurrit in Aristophanis Equitibus us. 573:

cujus loci leporem quisque sentiet, dummodo intelligat de Cleonis patre sermonem esse; scholiasta perinepta quaedam nec sine dubitatione, ad locum explicandum Effert, nostrum vero ad Εqq. vs. 4ι. Cleonymi lilium esse tradit. De anno quo natus sit Cleo nihil constare videtur; illo vero, quo in Republiea administranda versatus sit, tempore, nee admodum juvenem, nec aetate provectum eum suisse, non est quod dubitem λὶ . Infimo loco natum eum esse, multi opinantur, quippe qui, teste Aristophane, coriis praeparandis ac vendendis vixerit. Videtur habuisse ossicinam servorum pelles subigentium , quod, ut de patre tradit Scholiasta ad Eqq. vs. 4s, ita de ipso Cleone colligore licet o variis Aristophanis locis, ex. gr. q. vs. 3 5 sqq. , 868, nec non cvs. 894 sqq.:

nam quid coriario cum silphio sit, apparet ex loco IIermippi Comici apud Athen. l. 28, ἐκ μέν Κυρήνης καυλον καί δεο ια δομον. Hoc autem Comicorum jocis ansam dedisso

l) Amo Strat Iem . qui Ol. 86.4. Arelion fuit . eum Seiant oriri munera iunctum esse ex Eqq. v s. 774 cotiMnt: hoc igitur tempore triginin annis major fuit.

13쪽

- G non mirmn est; quid valuerit in loco, quem in Republiea occupavit Cleo, constituendo, quaeri poterit, ubi de Ila-

magogiae, quam exercuit, ratione sermo erit.

Per se incerta sunt ea, quae de eius re familiari ali Aeliano Var. Ιlist. Lib. X. Cap. XVII e Critia traduntur: ομοίως δε καἰ- ita enim pro vulgata Κλεωνα legendum videtur) προ του παnελθειν ἐπὶ τὰ κωνα μηδi ντων οἰκείων ἐλεωθερον ει ναι, ubi quid sit ἐλεωθερον εἶναι e Demosthenis loco contra Lacritum, pag. 930, cd. Reish. consci poterit in.

tenuioribus eum suisse, inde suspiceris, quod Aristophanes neque originem servilem aut barbaram, neque vitia parentum ei exprobrat; nain quod Scholiastes ad se l. Paphlagonis, quam seri personam Cleo, vs. 2, νεώνητον , vs. 43, τῆ προτερα νουμηνία illuc refert, et in Vespp. vs. 62, ejus δυσγενειαν respici putat, nihili est. Ante mortem Periclis eum rempublicam jam eapessivisse, mox videbimus. Quantum vero ille auctoritato valuo-rit, qui, teste Thucydide, in civitate ad popularem rationem exacta quasi regnum obtinuerit, notum est, nec hujus

ti Nimirum debitis nullis erit vatum. Us Grcinovius nil l .l. si Cydnihenaeus eriti. Cf. noeckii. 'orp. Iti,er. 215: Cl inedontem

14쪽

bus quaestio instituatur. Id vero pro certo sumere licet, propter Periclem neminem. illo vivente, certa auctoritate

in itepublica usum esse, nisi qui aut ad Periclis societatem accederet, quod de Metiocho, Menippo aliis a Plutarchi Boi publ. Gerend. Praecepi. XV. nccipimus, put advorSaei factione niteretur, qualem Thucydidem Melesti fit. suisse tradunt. Mutrum vero de Cleone statui potest, quum et Pericles, ut post illum Cleo, apud plebem plurimum valuerit , et Cleonem Periclis suisse adversarium Ilermippi vorba apud Plutarch. Pericl. XXXIII, ostendant. Unde, quum obscuriora quaedam in sint λ), colligi tamen potest Cleonem in Periclem invectum esse, quod hic, quum praetor esset, verbis potius quam armis bellum gereret. Et factnmigitur, quo pertineant verba poetae, et ipsam, unde sumta sint, fabulam ad intcrvallum inter primam et alteram

Peloponnesiorum in Atticam invasionem reserenda esse arbitror, quo tempore Pericles, mox, altero belli Peleporinosiaci anno, ipse classis imperium gesturus, praeter unam in Megaridem expeditiovem, anni a. Chr. n. 431 auctumnali tempore, omnia collegis suis gerenda reliquisset. Vix enim

id probari posse credo, quod Plutarchus l. l. significare videtur, ad ipsum primae invasionis tempus et Periclis de agro Attico hostibus relinquendo consilium illa portinore, quum et consi t nullas hoc tempore conciones esse

quaeiram ait sententia indo a v,. 4 non sutis intelligo. et prope ni sum ut inter sextum et septimum. versum excidi e putem.

15쪽

γίαν, vix Periclis de Athenarum urbe defendenda consilio adversatum esse, id vero petivisse probabile sit, ut Periclem aut populi gratia prorsus expelleret . aut ubi restitisset, in rebus potius bellicis quam in iis, quae domi gererentur, administrandis versari cogeret. Ex his igitur de Cleonis, quas, Pericle vivente, in Republica obtinuo it partibus nihil constat , nisi Periclis eum adversarium exstitisse, quum in eo jam esset ille, ut populi, qua valuerit, gratiam amitteret. Eadem ratio est eorum, quae a nonnullis traduntur de Cleone, eum vel Anaxagorae, vel etiam Periclis, anno a. Chr. n. 430, accusatorem exstitisse δὶ. Quod si Periclem accusaverit, non opus tamen est ut

redamus, propositum ei fuisse, ut populum ad alia, quam ea, quae ille indicassat, impelleret: videatur enim Thucydides, II, 65: Οι δἐ 'Aθηνθ δημοσία μεν roia L,γοις

16쪽

Neu probabile mihi videtur Cleoni quidquam esse tribuendum eorum . quae traduntur a Τhucydide, II, 59.

οἱ 'Ast Mala ι τον ut ν Πεnικλεα ἐν αἰτέα ειχον ως πείσαντα σφας πολεμεῖν , καὶ δι' ἐκεῖνον ταῖς ξυμφοραῖς περιπεπτωκοτες, προς δi τοὐς Λακεδαιμονίους ωρμηντο

ξυγχωρειν καὶ πρέσβεις τινας πεμψαντες κri. οῦ talia, uisallor, in suum usum convertisset Aristophanes. Ubicumque vero recentiores in iis, quae de Periclis ae belli Peloponnesiaci tomporibus aliunde nota sunt, Cleoni partes tribuant, eo attendendum mihi videtur, quod mos sere veterum fuerit, ut ad Cleonem ea referrent, quae in scriptis ex ejus tempore superstitibus demagogum spectare viderm tur , cujus rei, ut analogiam cernas in Aristophanis Pace us 43, sqq:ονκοὐν ῶν xjδη των θεατων τις λέγοι

δοκε ω μεν , ἐς Κλεωνα τουτ' αινίττεται:memorabile exemplum exstat in iis, quae de Heraclidis Pontici opere ad nos pervenerunt. Nec tamen eo reseratur velim id, quod de decreto contra Aeginetas, auctore Cleone, lato, quod jure, ut mihi videtur, a nonnullis pro sabuloso habetur, tradere perhibent Aelianum Var. Ilist. Lib. II. 9. ubi sta, quae scripta. Sunt, καὶ τουτοῖ νηφίσαντο , εἰ irvo α ιένου Κλέωνος, του ALαινε του , ad solum contra Mytilonaeos decretum pertinere videntur. Commemorandus praetor a videtur locus sex Aristophanis

i in Cum laude tamen Cleo memoratur a Demosthene in Boeotum de Dote. p. lnis.

17쪽

- 10 Εqq. vs. l38, ubi Isiciarius ille Cleonem conviciis persequens, haec dicit:

Σε δ' ἐκ Ποτιδαίας εχοντ' ευ οιδα δέκα τα λαντα.

ibi enim a poeta illa tangi, quae jure Cleoni objici posse

viderentur, suspiceris ex Cleonis responso Tl δῆτα; gotuM των ταλαντων ἔν λαβων σιαπιαν ἰHaec vero et incerta sunt, nec , si Potidaeae deditionem quae, ut sacta sit, fraudis suspicionem movere possit,

respici quis putet, cum Τhucydidis de hac re naratione II, 70 componi posse videntur: non enim inter Atheniensium praetores fuit Cleo. Ut vero non apparet, vivente Pericle certa apud populum auctoritate usum esse Cleonem, ita ne post illius quidem mortem populi gratiam statim sibi conciliasse, quo Periclis quasi successor habundus esset, testatur locus ex Aristophanis Εqq. vs. 128 sqq. Commemorantur ibi, qui ante Ciconem reipublicae praefuerint, stuppae alter venditor, quem Lucratem suisse docet fragmentum Aristophaneum in Scholio ad Eqq. vs. 25 ι servatum; alter civium, quem, teste Scholiasta ad Eqq. vs. 132. Calliam alii, alii Lysiclem fuisse i ,erhibebant. De Eucrate parum mihi constat ex Aristoph. Eqq. v8. 253 Sq. καὶ γαρ οιδε τας δδούς ασπερ ED κρατηοῦ ἔφευγεν εὐθυ τῶν κυρηβίων. conjeeeris sorte eum, quum in jus vocatus ibique crimine absolutus esset, cum iis quae in Republica administranda sibi comparasset ad pristina nortia rediisse.

Callias iste quis fuerit, ignoro. Plura, nec illa a Disiligod by Gorale

18쪽

nostro proposito aliena, de Lystrio comperta habu-

mus.

Lysies , Atheniensium praetorem, quarto belli Peloponesiaci anno. hiemali tempore, ad pecunias a sociis exigendas cum classe prosectum in Caria occisum esse Thucydides III. 19. tradit. Filium eum Abronichi fuisse Κruegerus, ut ex VV. I D. ad Thucydidis locum annotatione cognovi, ex Herodoti Lib. VIII. 21, Thucyd. I. 91, nec, ut mihi quidem videtur injuria, colligit.

Aeschines Socraticus auctor est, Ila siesem προβατοκέ. πηλον ac demagogum, post Periclis mortem cum Aspasia Vixi SSe, quae ex αγεννους καi ταπεινου την νωιν primum

Atheniensium eum reddiderit 3 . Rus cum Aspasia consuetudinem tetngi arbitror Aristophanis loco, ubi una cum scortis a Cleone memoratur, Eqq. vs. 765:μλτιστος ἀνηρ ροτα Λυσικλεα κai Kευναν καὶ 'αλαβακχω. LIροβατοπωλον vero ubi dixerit Λristophanes rem publieam Atheniensium ante Cleonem administrasse, Lysi-Hem Aspasiae amatorem cum voluisse, Aeschinis testimonium dubitare non sinit. Praetorem autem cundem fuisse ac dem agogum, apparet ex eodem Aristophanis loco. Ubi enim Nicias us. I 83, quaerit: καὶ τέτονδε rni; παθεῖm, Demosthenes, ψαυῖν , inquit, εαν, ετερος ἀν'o βδελυοωrερος αὐτου γένοιτο , μετα δε mi τ' is πολλυται. ' Επιγίγνεται γαο βυρσοπωλης ο

IJ Q. Plutareti. Perier. XXIV. IIarpocrat. i. v. 'Aoxnsἰα. Ceteros quihue pertinent loem annotare inutile duxi.

19쪽

Παφλαγων 3. Inde colligere licet, mortem Lysiclis et Cleonis ad rempublicam accessum eodem tempore accidisse, quod, ut cum Thucydidis narratione eximie convenit, ita Cleonis demagogiae initium in extrema anni ante Chr. n. 428 parte ponendum esse γὶ ostendit. Lysiesem veroiugenio potius ac moribus quam genere ignobilem suisse, ubi et munus quo lanctus sit, et probabilis de patre conjectura, et vero Aspasiae cum eo consuetudo postulare videantur, non video cur illud, quod ovium venditor dicatur, contrarium probare credamus βὶ.

li Non urgenda mihi videntur sqq. vs. 13ου:

2; Olyin p. 88. I. at Vix dubitari potest quin προβυτοκάπηλος eum irrisione etiam is diei potuerit . qui quum ovium greges aleret , ut inde quam plurimum commodi raperet. illi heralius agere videretur. Quid vero sibi voluerit holiasta ad Eqq. 739. δι νηοι δι- τον προβαToπάχην Ανo a. a. me non intelligere fateor.

20쪽

Ad ea jam perveni, quae mihi proposita esse initio

hujus opusculi significavi, ut quaenam in Republica administranda Cleonis fuerint partes, ex Thucydidis praese tim et Aristophanis scriptis colligerem. Quod ut recte fieri possit, verbo erit indicandum, tum quo fuerit animo erga Cleonem , tum quid de Republica, ubi ille eam capesser l, senserit uterque. Constat Thucydidem Periclis, ut rempublicam gesserit, admiratorem fuisse. Quod non ita acceptum velim, quasi popularem illam rationem, Atheniensium reipublicae inde a Solonis tempore adaptatam a Pericle vero elaboratam iisque accommodatam, quae, quum ipsius tempore vel paullo ante civibus rius contigissent, reipublicae fortunam quasi sulcire et vero totam continere viderentur, prae cetoris regiminum sormis et sex rata sententiu probaveri ι Thucydides. Quaestio vero, quae eo tarente, una maxime agitata est, ad belli contra Peloponnesios gerendi necessitatem ac rationem pertinebat. Eam vero Periclis personam vidit et expressit Thucydides, ut illum, quod quaestionem istam ex uno rerum nΡxu

dijudicasset, do via, quae ipsi ae civibus ingredienda Diqili co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION