Specimen historicum inaugurale de Cleone Demagogo, quod annuente summo numine, ex auctoritate rectoris magnifici Gideonis Jani Verdam

발행: 1852년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

quam umiserat dignitatem reeuperavit Pericles, et si sorte diutius ille vixisset, donec vel pacem componere sper seoni in bellum ei non placuisse, cujus sententia ferret, Athoniensium imperium per bellum non esse augendum, nemo dubitetὶ vel turbis quae in Republica Oxstiterant, nuctoritate sua et consilio mederi civesque novis moribus, quibus utendum illis erat, assuefacere potuisset, moris publici ista depravatio ut exister i non suturum fuisset, quae illius de bello gerendo consiliis ac rei publicae moderationi tribui solet. Jam videamus do iis, quibus post mortem Periclis summam rerum cedere reipublicae conditio serebat. Populum ille liberum eumque, qui prae ceteris omnibus, ipso Pericle favente, reipublicae studeret, libere moderatus est; non potuit igitur quin, illo vivente, omnibus iis, qui vel in certis reipublica partibus administrandis excellerent, vel apud cives gratia et auctoritate valere cuperent, ad rempublicam aditus pateret. Multa ipsum quoque Periclem per alios egisse Plutarchus tradit ). Unde patet, non tantum au toritate apud universum populum cum valuisse, sed certauetiam gregi eum praesuisso eorum, qui in Republica ab ejus parte starent. Quod si ita laetum mi. eos quoque, qui diversa potius sequerentur, alios aliis societatibus quasi

adscriptos suisse, dubitari nequiti Apparet igitur, Periclo

diem obeunte supremum, Athenis nec eos, qui reipublicae gerendae operam darent, nec sero certam partium, quo singuli pertinerent, descriptionem defuisso.

42쪽

- 53

Non tamen illa ad plebem pertinere censenda mi, lienes quam comitia erant; ibi ut certa quis valeret auctoritate, ne firmissima quidem auxilia eorum, qui in republica versabantur, sola ciscere poterant. Quod illi, ubi successu tumere, malis frangi videbatur. Denum adhibere, animum addere valvit Pericles, ingenio eius et moribus tribuendum est, Summae quippe eloquentiae viri quique et consilio aedignitate ceteros antecellebat, et summa integritate erat. Quibus si quis carebat, summum vero in civitate locum

appetebat, illi eo sere confugiendula erat, ut plebi adularetur ejusque libidini quantum posset indulgeret, unde

gratiam potius, quaeque illa dabat commoda, quam veram ac certam auctoritatem capi posse appareL Ex iis vero, qui cum Periclo in Republica versati sint, neminem eo fuisse ingenio, ut dignus esset qui in illius locum succederet , vel inde patet, quod auctoritate nemo cum cocontendi potuerat. Belli porro temt,ore bellicae virtutes maximi haberi solent; Niciae apud cives auctoritatem inde cxstitisse, signiscatur a Thueydide V. 16. ὶ Rerum vero primis belli Peloponnesiaci annis gustarum historia

dero ην μοritim, soptimo illud a Dindorso in ομολογων mutatum l. quia

sellieri nudaeior ei minus ne esaria Diadorsi conjectura est. ni. si vulgata loetio retineatur. quo reseras illud πολλοῦ δὴ Maao, direo/OD-μουν io, non habeas. Id vero. quod dicit Thueydides rea/zotti risu τμικτά ideo dixisso censendus est . quod inde explicetur. quaenam esset illa Niciae auetoritas. ut is eAset, qui prae ceteris pacis suasor existeret.

43쪽

-. 56 illorum, qui Atheniensium exercitibus praeerant, periti ac quidem multa specimina, ingenii vero illius, quo pulchri ac novi quid effecerint, vix ullum continet. De Nicia vero, ubi eum memoravi, pauca addam, neque illa a meo proposito aliena. Κortuemius V. Cl. , optimatum eum factioni praefuisse sibi persuasit, quae statim post mortem Periclis civitatis imperium capessiverit; nec sorte

deerunt qui tale quid colligant e Plutarchi verbis Nic.

καὶ τολμαν. Quae veritati vix congrua esse, vel Cleonis mentio arguit, quod vero majoris momenti est, Niciae, quam Plutarchus conscripsit, vita praeter celera ejus scripta argumento esse videtur,eum in historia tractanda multa quidem undique testimonia congerere, ubi vero illa adiit l,eret narrationi magis consulere solitum esse, ut contexteolaborata illa, persona vero quam depingeret , absoluta esse videretur, quam curare ut suum cuique locum tribueret.

Quid haec sibi velint melius intelligetur uno altero tuo exemplo proposito. Notissimus est locus Τhucydidis V. 26,

utatur illo Plutarchus, ut pacis, quae Niciae dicitur, historiam illustret Nic. Cap. IX: λοιδορουντες Ουν καὶ προβαλλομενοι τονς λέγοντας, ῶς τρὶς ἐννέα ἐὸν διαπο-

44쪽

παντος εἰς λογους συμβαλλοντες, ἐποιήσαντο την εἰρ)jνην. Porro attendendum est ad locum Thucydidis V. 16: Nικια

quin illud hauserit Plutarchus quod scripsit et exemplis deinde illustravit Nic. Cap. VI: πολλων γαρ τοτε προσ-

απλῶς ἐκεινος μέrεσχεν. Neque illud vitio ei vertendum est, quamquam in Calliade et Nisaeae expugnatione memorandis lapsus est Pergit vero enarrare ea, quae anno ante Chr. n. 425 gesta sunt, Cleoni, in belli duces propterea quae Pyli gerebantur, acrius invecto imperium cessisse Niciam; καἰ τουτο , inquit Cap. VIII, τω Nικία μεγαλην ηνεγκεν ἀδοξίαν. Haec autem narratio quibus vitiis laboret, indicare vix opus est Etenim exempla ista ab Aristophanis sabulis petita, quibus id, quod de Niciae αδοξια scripsit, confirmare studet, nihili esse nemo non videt; et ea quae contra Peloponnesios optime gessit Nicias, ad proxima post Sphacteriae expugnationem tempora pertinenti Scilicet id sibi proposuisso videtur Plutarchus, ut Niciae et Cleonis de reipublicae moderatione certamen depingeret, quod ut facillime ac sinenarrationis damno fieret, subsistendum sere ei erat in e temporis puncto, quod quasi certaminis momentum contineret. Husmodi quid Sphacteriae expugnationi inesse Plutarchi, opinor, senteusia fuit; quum vero Cleo inde vieior

45쪽

excessisse videretur, ut certaminis ratio facile exponi posset, ea, quae Nicias civibus per bellum praestitisset, commoda ad priora tempora, certaminis initia eo fere referri oportebat, ubi primum collocari possent. Quod si quis tenet, non dubito quin illi parvi pretii videantur ea, quae de Nicia, stati in post moriem Periclis, ad suminum in republica locum evecto narrat Plutarchus. Neque ad eius rationem confirmandam id, quod tradit bonis suis ad populi gratiam

captandam usum esse Niciam, si vel verissimum sit, quidquam valere arbitror.

Neque ea, quae de populi primis belli Peloponnesiaci

annis conditione traduntur, istam de optimatum factione sententiam probare videntur. In comitiis distingui sore poterant agricolae θι plebs urbana, illos ab optimatum sere partibus stare, ubi horum in comitiis partes essent, Statuendum videtur, nec illud sugit Plutarchum vit. l. cap. IX.

Toυς ριεν ουν εὐπορους καὶ πρεσβυτερους καὶ των γεωργων τὼ πλῆθος αυτοθεν ειρηνικον ειχον. Quum Vere eos, qui

rure degerant, bellum a pristinis negotiis prorsus avellisset fieri vix potuit quin ea quoque sensim desererent, quae in republica secuti erant. Neque uni in primo belli Peloponnesiaci tempore ad pacem componendam quidquam valebant optimates, et id, quod antea agricolis cum illis commvnosuisse statui potest, ut servandis praesortim rebus suis operam darent Peloponti iis agrum Atticum quotannis vastantibus nihil ad hos pertinebat, quare propter vitaemulation in novarum rerum v l studiosiores osso debebant, quam ii qui vitae urbanae assueti crant.

46쪽

- 50

Huc pertinui locus, qui ad propositum meum aSSequendum maximi momenti est, Aristoph. Pac. vs. 632-6lS: Κατα ὁ ως εκ των αγρων ξυνῆλθεν ουργατης λεως κτλ.Depingit ibi poeta civitatis, quae belli initio erat, conditionem, agricolarum plebem egenam ideoque pendentem ex ore Porum, qui publice verba facerent; hos vero paci adversantes et calumniis urbem implentes, quibus ipsi opes quaererent, in omnibus istis Cleonem primas partes agentem. Memorantur quidem hoc loco eae tantum calumniae, quibus laeregrinos vexaverit ille, quod quomodo factum sit mox videbimus: iisdem vero usum eum esse contra eos, qui rempublicam tenerent, ubi ille ad eam accessit, vel ejusdem poetae verba docent, quae personato Demostheni tribuit , se l. 63 . Sq.

τους γαρ ἐνδον αντικρυς , ψε δῆ διαβαλλει. Quaenam autem probabilis sit ratio eorum, quae de Cleonis istis calumniis univorse tradantur, vorbo mihi indicandum videtur. Sumtus, qui in hellum faciendi essent, ejusmodi fuisse, ut neque reditus civitatis Atheniensium sufficerent, ct sacile quis statuere posset, soro ut intra paucos annos ipsaea consumta ossent quae Pericles collegisset, inde luenienter apparet quod, quarto jam belli anno, extraordinarium tributum civibus inalvisitum est. Accessit ut civibus

paulaerioribus, qui antea ex agro victum copissent, nunc sero ad norarium confugiendum esset, sive stipondia mererent,

sive domi publica negotia gereroni. Hoc igitur praesertim Diqili cu by Corale

47쪽

agendum erat iis, qui reipublicae praeesse Studebant, ut pecuniam quam plurimam in aerarium conserendam curarent. Pericles aerarii admitti strandi quasi viam iis indicasse censendus est, quibus, post ejus mortem, reSpublica cessit. His vero eadem molientibus cum molestiis longe

majoribus conflictandum fuisse, facile intelligitur. Etenim

carebant auctoritate, qua civibus ea quae peterent, denegare, quae necessaria ac serenda viderentur, injungere

valuerat ille; carebant ingenio, quo, quid quavis in re laetendum esset, cernere potuerat: carebant arte qua ille rempublicam administraverat, alii, alii fama integritatis. Singulis igitur summum in civitate locum petentibus, quippe gratia et auctoritate inter se sere paribus,

eo tendendum erat, ut iis, quae praesto ossent, populum sibi conciliarent, eosque, qui ex adversa parte Sua molirentur, a republica removerent. Certamina autem ista vel cuivis certantium nocuisso, singulorum famam detrimenta inde cepisse, Saepeque rem, dum arte magis quam ingenio gereretur, ad leviora ac putidiora delapsam esse, omnem igitur cohortem eorum, qui post Periclis moriem rempublicam tenuissent. multorum invidiam et contemtum subiisse, vix in dubium vocari potest. Quicunque igitur op-lvirtuno toti isti cohorti adversarius exstitisset camque alumniis, quod rem suam eum populi damno gessisset, quasi obruoret, illo summam apud populum gratiam sibi

vindicaret necesse orat, dummodo nova ei Pa, quae majora

viderentur, populi libidini praestarei. Hae via Cleonem in republica progressum esse, propter ea, quae de illo Diqili ou by Corale

48쪽

memoriae mandata sunt, nullus dubito. Quod si recte vidi, certissimum est bello opus suisse Cleoni, ne cives, rure otium agentes, turbis istis ac incommodis vacarent, quibus, in eos qui rempublicam gerebant exacerbati, ealumniatoribus magis obnoxii erant, in in omnibus vero quae vel male agerentur connivebant, dummodo inde commodi quid percipere sibi viderentur. Unde patet, sententiam meam certe aliquatenus confirmari Thucydidis auctoritate, de cujus sententia V. 16: Ulm paci adversatus sit, γενομενης ησυχιας

τερος διαβαλλων quibuscum prorsus conveniunt Aristophanea illa Eqq. 80 l. sqq. , ubi Cleoni isiciarius, ideo, tu bello, inquit, laves

7να ὁ δῆμος υπο του πολεμου καὶ τῆς ομιχλης α πανουργεῖς

αλχ'υπ' αναγκης αμα καὶ χρείας καὶ ροσθου προς σε κε χήνη. Quod si is suit Cleo, quem paci adversarium exstitisse serebant, ne suis artibus uti non posset, non mirum videbitur, passim ei in Aristophanis sabulis objici, quod in Republica capessenda id sibi proposuisset, ut rem suam familiarem cum civium ac civitatis damno augeret. Prao-ior illum, quem laudavi, de bello cur gerendum censuerit Cleo, locum unum tantum afferam, eumque notissimum, doanguillarum piscatoribus illum Aristoph. Εqq. 86 sqq.

49쪽

Verane illa sint habenda, quomodo in rupublica versatus sit Cleo, ut inde commoda percipere potuerit, in sequentibus quaeretur; Aristophanis vero sententiam istam, quo melius eius testimonia intelligerentur, reliquae disputationi praemittendam eSSe censui. Diuitiaco by Corale

50쪽

Jam quaerendum videtur, an recte Statuerim, Cleonem, ubi ad rempublicam accederet, eorum, qui in illa administranda versarentur, omnium adversarium exstitisse, nullius

igitur quasi factionis auxilio fretum summum in civitate locum petivisse. Inprimis eo pertinet locus Plutarchi Reip. Gercnd. Praecepi. XII: ό μεν γαρ Κλεων, Oτε πρωτον εγνω τῆς πολιτειας α πιεσθαι, τους φιλους συναγαγων εἰς ταυτο,

διελυσα ro την φιλιαν προς αυτους ώς πολλα τῆς Ορθῆς καὶ δικαιας προαιρε σεως μαλασσουσαν ἐν τῆ ποLτεία

κει παραγουσαν. Ubi Cleoni ea tribuitur persona, qua ad rempublicam et solus accedat, ct ita, ut conjiciat quis, eum, quippe auxilia ista, quibus ceteri uterentur, Spernent m nova via, eaque, qua illis totus adversaretur, progressurum esse. Ad locum igitur istum, quamquam per se non adeo magnam habeat auctoritatem, prae ceteris attendendum Psso putavi, quod opportunitatem praeberet ad inquirendum in rationem, quae Cleonem inter eosque, qui in republica versabantur, quum ille eam papesseret, intercesserit.

SEARCH

MENU NAVIGATION