Francisci Vilierii De statu primitiuæ ecclesiæ, eiusque sacerdotiis. De patriarchis, metropolitanis, archiepiscopis, primatibus, primæ sedis episcopi, chorepiscopis, presbyteris, diaconis, hypodiaconis. De pontificis romani potestate atque amplitudin

발행: 1554년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

8 DE sTAT Vbus partibus ac numeris constans atque absolutum esse Paulus testetur: clim ipsum Filium Dei Christum, a Deo patre huius pulcherrimi & perfectissimi corporis architecto,caput illlipsi corpori datum assirmet: quum denique

ex eadem natura atq; substatia, ex eadem camne,iisdemque ossibus,quibus reliquum corpus est,sit & caput ipsi impositum: quid tibi tandein mentem venerit, alterum pr terea nobis liunde qua situ caput obtrudereZEtenim,ut tu pro eximia tua eruditione non ignoras, caput alterum imponitur alicui corpori, ut Imperator exercitui, aut magistratus Reipublicae vel quod unus solus tantam prouinciam sustinere

non possit,ut clim Dictatori Fabio alter dictator M. Minutius adiunctus est: vel quia numia unius potentia metuitur,veluti quum duo Coss.duo veCess.creati sunt. Horii aute nobis d Christo neutru imminere periculum,m certe minime omniti ignoras. Quare quorsum nobis alterum istud caput importunὸ obtrudas, non

intelligo. Sed quid sit id de quo disputamus,

nobis ab initio constituendum est. Caput E etesic est membrum illud, quod uniuersum corpus Christianorum vi sua vitali animat,alit,auget ad vitam beatam & immortalem. Hanc ibbi, Rufe, probari definitionem , quae ex ipsius Pauli verbis descripta est, mihi quidem non est dubium. Quod cum ita sit,solus aute Christus

12쪽

PR I MIT. ECCLESIAE. s

stus hoc praestet, quemadmodum eodem loco Paulus scribit, Vt quisque carnem suam alit ac μ uet,sic Christus Ecclesiam,quae constat ex ip sius carne de ostibus: Christum solum caput es se Christianae Ecclesiae, facile cuiuis est perspiacuum. Ab Ecclesiae vero nomine ac definitione,licebit opinor hoc breue argumentum conficere. Ecclesia,est populus conuocatus audies concionatorem,nimirum Christit, de quo prγceptum est Matth. III, H V N C AVDIT E. Hic autem populus non unius tantum aetatis Christianos, neque unius aut urbis aut regionis, sed omnium omnino & superiorum& praesentis &quae post futurae stant aetatum,to tiusque orbis terrarum fidentes electosque co- plectitur. Haec enim est Ecclesiae Catholicae,id- est, uniuersalis nota atque descriptio. Quare quum omnis illa ex omni aetate omnibusque

terrarum oris coacta concio, oratorem perpetuum atque assiduum praeter Christum habere nullum possit: sequitur eum solum adhuc in Ecclesia catholica concionatorem si minum fuisse, & posthac perpetuo futurum. Qui enim ab eo in terris concionatores constituti sunt, iis partes ac regiones tantum Ecclesiae catholicae,& quasi praefectum quaedam singulatim c inissae sunt. Quanquam quid erat opus tam multis argumentisὶ Quum Paulus scribit Christum esse caput

13쪽

caput Ecclesiae, namquid explicat istius primcipatus potestatisque rationem ξ Nihil prose-

.. cto magis.Est enim, it,ipsius sponsus. Vir,in- . quit,est caput uxoris,ut Christus Ecclesiae. Vt .. Ecclesia subiecta estChristo,sic uxores viris:vt.. Christus amat Ecclesiam, sic viri uxores americi Vt VXOres caro virorum, sic Ecesesia caro Chri. sti. Declarat praeterea, quemadmodum Eua

ex Adami viri sui natura atque substantia fictare formata est, ut quas pars ipsi' existeret:similiter nos, ut vera Christi membra simus, cum ipsius natura atque substantia communicare: eaque nos communicatione in ipsius corpus coalescere.propterea subiungit duos esse in v-na carne,& eandum esse communionis nostrae cumChristo rationcm,qualem uxoris esse cum viro Moses ostenderat. Et II.Cor. XI,Adiunxi

vos uni viro, ad exhibenda virgine easta Christo. Licet igitur his unu in locu coactis,inter seque congruetibus argumetis sic aperte ac perspicue disputemus. Qui caput est Ecesesiae,is eiusde est maritus, non enim aliam ob causam caput,quam quia maritus. maritus aute unus est: vi Paulus ait, Adiunxi vos uni viro. Quare qui se caput Ecclesiae statuit,maritu quoque se statuit.si maritu,ergo adulterum: no enim plares ut dixi mariti ivt.si adulterii,hoste Christi teterrimii. ac proinde Antichristsi: que Paulus II ad Thes. II cap.describens vocat Huic arrogantiae quam sit aduersa omnium A-

14쪽

postolorum oratio , nemo non videt. Illa ce th Ioannis multd est dissimillima : Vnum es.se sponsum, reliquos amicos. valde contraria illa Pauli,quam modb commemoraui, se tentia. Adiunxi vos uni viro .Quibus verbis significat omnes Ecclesiae ministro s,omnes A postolos, pastores, Euangelistas, diaconos, ii ius sacri coniugii paranymphos, & quasi co ciliatores quosdam existere. Quare tu Rufe quam doctὸ hoc modo & quam eleganter argumenteris, mecum quaei paulisper considera. Cum,inquis, Christus sit 'osus Ecclesiς,& Ec..clesia sit sponsa Christi, haec sponsi carebit ne is semper capiteὶChristus quide caput est Eccle- .. siae sposae line: sed tamen an idcirco quod caput .. sit,sp5sa vel uxor l, abeat avulsum caput hume- ..ris,ut humanu corpus, quemadmodum caetera ..

membra sic humanum caput non habeatZ Tibi Rufe,absurdu videtur &stultu&monstri simile,no integra tribui sposam Christo: sed capite deminuta ac mutila. Et nobis quoque ide videtur. At tu ei caput R. Pontificis assingis. nos illud arctὸ & costater retinemus quod ei summu

huius corporis architectu ex eade natura atq;

substatia,ex eade carne,iisdeq; ossib' imposuisse modb ex Pauli verbis intelleximus. veruntanae,inquis, is Christ' est maritus.quana igitur, . ratione simul & caput&mari est Eade,inquit

15쪽

arcanum ac recoditum mysterium esse non dis

magnum est: hoc,inquam, Christi & Ecclesiae

coniugium atque coniunctio. At cnim nullum hic a nobis ordinem gequasi descriptione obseruari dicis,si non ino tale aliquod his mebris mortalibus caput ac- .. commodemus . Mirum istud,inquis: In omnio.. bus rebus improbamus quod confusum est, in .. Omnibus rebus expetimus ordinem. At isti in .. sacerdotio non patiuntur. An ubi aequalia G. mnia,Ordo est ubi nec prius, nec posterius, ne-ia que primum,neque postremumξOportet sanὸ . ut Graeci aiunt, -- rex1 α 29, id est.. superiora &inferiora esse: unde is ιν ordine appellant. Mirum vero mihi multo magis est, vir doctissime,le istuc aetatis & eruditionis prouectum, nunquam tamen cum ordinem eamque

partium conuenientiam, qua Paulus in Ecclesiae fabricatione demonstrat, animaduertisse. Alios,inquit, dedit Apostolos, alios Prophe- tas,alios Euagelistas, ala os Pastores ac Docto- res ad instaurationem Sanctorum, in aedifica tionem corporis Christi, id est Ecclesiae. Et s II Cor. XIlI,Vos aute estis corpus Christi, de membra ex parte. Et alios quidem posuit

Dcus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio Doctores, deinde Potest

16쪽

PRI Μ ΙΤ. ECCLESIAE

tes, deinde dona sanationii, subsidia,guberna- tiones,genera linguam. Num omnes Apostoli)num omnes Propheta: nu omnes Doctores num omnes Potestates Z num omnes dona habent sanationum)num omnes linguis loquunturξ Vides nunc, Rufe, quanta in ista corporis fabricatione quanta venustas,dignutas, pulchritudo quam apte omnia distributa, connexa, collocata Zquam nihil confusum, nuhil disiectum, nihil conturbatum 3 Primum in summo corporis & dignissimo loco Christus caput ab ipso est effectore ac molitore huius corporis Deo impositus :secudo loco Apostolixi i quasi xi i Patriarchae, qui nouam Israeliam Rempublicani costituant. Tertio Prophctar, id est veterum vaticinationii interpretes, quibus Deus praecipue mysteria sua: religionis enuntiauit, ut eas vaticinationes in rem praesentem accommodaret. Quarto Euangelista,' qui,item ut Apostoli, Christi aduentum nuntiabant,illis tame dignitate inferiores, quales Lucas, Timotheus, Titus. Quo in grege licet etiam Lxx Discipulos annumeremus, qui exe- plo illorum antiquorum, quasi LXX nouae Isixaelia: Reipublicae iudices ac moderatores costituti sunt. Q sento Pastores siue Episcopi, quibus certi gregis cura commissa est,& qui quasi in certo ac stato praesidio collocati sunt. Sexto doctores,qui tum instituendis Pastoria

17쪽

34 DE STAT vbus,tum erudiendae toti alicui Ecclesiae a GHuntur. His postremb Diaconos subiungere possumus: quoru ide ad Romanos scribes cap. XII duo genera constituit,ut alii scilicet, quasi διοικητω ,id est dispensatores, egetibus donatas pecunias administrent: aliis pauperu&argr

torum procuratio committatur.

Cosidera nuc Ruse vita es m,ut Plato iubet:& illa tua quae pauid ante requirebas τα υπ- λατετ animaduerte. Vides ut alia aliis

sublucta sint ut nihil no dispositu, nihil no deceter,no ordine, no cogruenter, no apte sit collocatu An tu qui δ ταξιν a nobis exquiris bi ne,p, id est rei militaris disciplina coseruata, cum in acie penes unum alique summu impertu est,summa potestas, si ma denique Reipublicae: caeteri verbLegati,Prςsecti, Tribuni,Ceturiones suu quisque ordine ducat,neque alter sibialterius prae fectura arroget Z Hoc loco,quia mihi tecu,qui exteram gentium historias subinde ad causam tua colorques,negotiu est:paulisper a Theologorii ratione atq; consuetudine deflectenduvidetur. An cum bello piratico administrado C. Popeius in summo imperio praefectus quinq;& viginti Legatos,quos illi Senatus quod nemini antea dederat,ita per uniuersu mare Mediterraneu distribuit, ut qua quisque in ora costitutus esset, ibi consisteret:neq; alter in est rius regione excurreret: ea alii quide columna:

18쪽

PRIMIT. ECCLESIAE. Is

Herculea alii mareHispanicum,alii mare Gallicum, Ligusticum, Thyrrenu,Ionicu lic denique aliis atque aliis maris Mediterranei partes attriuinae essent: unde intra dies x L piratae nines expulsi ac profligati sunt: an tu, inqua,ab illo maximo & sapietissimo Imperatore δὴ νconseruata esse non putas3 At nos M' - - - ν eandem a Christo usurpata esse rationem diciamus. Cum enim ille summu sibi in Ecclesia sua imperiti ac dominatu retineat:tuverd suos si gulis in imperii sui ciuitatibus Episcopos,quasi praefectos in presidiis collocatos habeti. quorum alter in alterius praefectura atque prouincia plane priuatus ac sine potestate est: tametsi quomodo in exercituConsul Legato, Legatus Tribuno, TribunusCeturioni, Ceturio militi tu dignitate,tu etia potestate prςstat: eodemo

do Apostoli quide Prophetis, Prophetae Euangelistis, hi pastorib', id est Episcopis, Episcopi

doctorib'.doctores diaconis, diaconi priuatis id est quibusvis de populo, quos Graeci λαι-

ex eo appellat,& honore,& dignitate,& auctoritate antecellunt. Hanc igitur in Ecclesia cre ξι ,id est descriptione,ordine,& quasi oeconomia,quae ab sammo, ut dixi artifice Deo planὸ instituta est,quandiu vita iuppetet, sortiter & costanter teneamus: neq; a quoquanon dicam mortalium, sed ne Angeloru quide ulla es parte infringi aut labefactari patiamur.

Hactenus Scriptura: sacri de Christo unico

19쪽

Ecclesiae capite iudicium sententiamque cognouimus. Proximum est, ut quae sit eadem in re & qu stione veterum Ecclesiς conciliorum sententia,breuiter exponamus. Hoc quum facimus,qualis inde usque ab Apostolorum aetate repetita memoria ad annos amplius quinge tos & quinquaginta sedis Romanae potestas, dignitas, atque amplitudo fuerit, demonstramus. Atque ut summatim ea quae ex veteris Ecclesiae monumentis cognouimus, breuiterque

complectamur: dicimus in singulis prouinciis quum essent singulis Episcopis singulae attributae ciuitates, moris su ille, ut eorum unus alia quis de collegarum omnium sententia, quasi magister collegii constitueretur: qui quoties res postularet, collegas quasi Senatum cogendi, de ad eos de Ecclesiarum negotiis referendi potestate haberet .'ita plane, ut neque illi sine huius, neque hic sine illorum consensu atque auctoritate grauius quicquam gereret. Hunc magistrum collegii, Graeci modo πι

πη πν, id est primum, modo τον προτευον et, aut

oen τα dest praesidem siue antistitent, modo id est patrum principem, frequetis sime verb Metropolitam appellabant: nimiruquod eius ciuitatis esset Episcopus, quae Principis beneficio ius dignitatemque Metropo lis esset assequuta. Erant autem Metropoles in quibus Rectores prouinciarum conuentum&forum

20쪽

sorum agebant: id est, qud ex vicinis ac finitimis ciuitatibus vadimonium promittebatur . quemadmodum ex Chrysostomo intelligimus, qui Ηomilia ad populum Antiochenuxvri commemorat de Imperatore Theodosio,q ut Antiochiae dignitatem nomenque M e- tropolis obstatuarumcuersionem ademerat. Et quaqua initio positu hoc nome in 1is latum ciuitatibus videtur,unde deductς coloniς fuerant cuiusmodi C sar, Liui', Plinius,& Ptolem us non ullas numerat: quarumque exemplo Pontianus apud Athen una, Vinum eleganter maloruontu Metropolim appellat: quippe ex quo ebrietates 1saniae, debacellationes manat: hoc tame sensim cosuetudo tulit,ut illarii similitudine aliae quoq; vulgo Metropoles,n5nunqua matrices ciuitates appellaretur. Eoru ergo Episcoporu,qui in illis ciuitatib'collocati erat sedes pleruque πωρi η υ ροπ,plertique Nesi. ν- ροι,i. matrices & primς sedes nominabantur. ut Carthaginesis cocilii , κλλλnontiqua etia μῆων πιλις eade ciuitas vocabatur, iuitas maior: ut Cascedon .c5cilii

est qui sedet in maiore ciuitate, hoc est in Metropoli. Sed haru rerii 5niti oper pretiu est testimonia cognoscere. In Antiocheno igitur cociliora .θ,lex est his pscripta verbis: Tους Gθ' is

SEARCH

MENU NAVIGATION