Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

municationes latae sententiae, visi sunt improbare nonnulli Doctores. God-scalcus Rosemundus, Theologus Lovanientis in suo Confessionali cap. 2o. eas e medio prorsus auferri vellet, inquiens et Valde inconsultum , O pNriculosum es, quod Episcopi in suis salutis, ceteri quoque judices , tam faciles sint in multiplicando censuras : unde expediens esset , ut etiam inquis Gerson , ut omnes Consituriones sententiae excommnnicationis latae sententiae , in Iure, vel statutis contentae , quarum Ures nullus est, cur plus obest , quam prodes , expressa revocatione cassarentur in provinciis, m diaeresibus , , tu Ecclesia universati . Expediens etiam esset, ut nulla excommunicationis sententia ferretur de facto a Iure , vel Judice, neque pro praesenti , neque profuturo , nisi pro manifesta contumacia , qua quis Hiendis , se nou paratum audire Ecclesiam . Verum haec God scalci assertio , qua parte omnes excommunicationes latae sententiae tamquam perniciosas deleti , & abrogari vellet, audax est et communem enim Ecclesiae usum condemnat , ScConcilia, summos Pontifices, omnesque Ecclesiarum Praesules tacite carpit. Neque eidem adstipulatur, quem citat , Gerson e hic siquidem De. cit. totus est in explicando, qua ratione excommunicationis vinculo ipsbfacto irretiatur , qui ex mera ignorantia, quamquam culpabili , aut in firmitate , peccatum committit , et si ceteroquin contumax non sit , sed paratus sit stare correctioni Ecclesiae ' &, postquam multa ad hanc rem

explicandam adduxit , concludit coroll. Iq. coL 49. eas excommunicatio.

nes latae sententiae tantundem operari, ut absque processu alio iudiciali , aurnova consitutione , possit Judex statim , probato facto, vel confessato , ferre juris sententiam , oe eamdem publicare et nonsic, ubi canones essent solum serendae se=ytentiae et quoniam monitiones , oe processus secundum terminos Iuris praerequirerentur multiplices. Unde apparet, non improbari a Gersone excommunicationes latae sententiae, sed ad eas requiri sententiam declaratoriam criminis, quae utique est necessaria pro soro externo, in quo nemo est reputandus centura innodatus, nisi legitime probetur reus criminis, cui est centura jure ipso alligata a in sero autem interno , & coram D O , cujus oculis omnia nuda sunt , & aperta , ad incurrendum in censuram latae sententiae,. nulla est necessaria Iudicis declaratio , sed sat est , crimen perpetrare, cui illa est annexae suam quippe contumaciam, & Ecclesiae contemptum satis aperte manifestat, qui in legem delinquit, quam scit in tui transgre gores censurae vinculum statim, & illico injicere I sic uti egregie ratiocinantur Suaren de censuris disp. 3. Iect. 8. num. 3. & Goneta ted in Cap. ψ8. de sententia excommunicationis num. 5. sed prae ceteris legendus est, de hac re ex professo disserens, Theophilus Raynaudus Oper. pom. I . dig. SIq. ubi scribens adversus Ayalam , censuras latae sententis hoc nomine reprehendentem, quod illis non praecedat canonica admonitio , egregie ostendit admonitionis loco, esse promulgationem legis, aliquid neri praecipientis, vel prohibentis, sub poena censurae. VL Godscasco ,. & Ayalae assentiri videtur Van-Espen Iura Eccles u -

12쪽

πω. pari. 3. tis. II. cap. o. num. IV. ubi , etsi non audeat absolute da mnare excommunicationes latae sententiae, eas tamen recens adinventas .& per decem omnino secula ignotas Ecclesiae fuisse amrmat . At Uan Espenium falli facile demonstrabimus. Atque in primis nullam putamus fingi posse excommunicationem illa severiorem, qua homo baptizatus perta

petuo arceatur a Sacramentorum perceptione , omnique excuat spe consequendae ab Ecclesia reconciliationis ' di tamen prioribus seculis , qu rumdam atrociorum criminum reos, facto ipso, seu sola criminis perpetratione, in hanc poenam incurrisse , praeter alibi laudatos Petavium , - M rinum, Albaspinaeum , aliosque plures , tradit Cardinalis Bona Rer. I turici lib. I. cap. 17. num. I. inquiens: In exordio Christianae Religionis tantum erat pietatis sudium, tantum odium improbitatis, ut quibusdam sceleribus, quae atroeiora visa sunt , omnis prorsus veniae spes, omnis paenitenistia denegaretur z adeo ut qui ea commisesset , quamvis a Divina misericordia eorum remi sonem verae contritionis subsidio obtineret , nunquam tamen

posset cum Eeclina reconciliari ' ea erant idololatria, homicidium, O ari ulterium . Quid quod, si actu poenitentes , aut jam semel poenitentia iuncti, in aliud cujuscumque generis peccatum, quamvis privatim& o Culte, relaberentur, nunquam deinceps veniam & pacem ab Ecelesia imis petrarent λ Nonne & haec species erat severissimae excommunicationis ' Et tamen, hanc relapsis fuisse ipso facto inustam , dc pluribus demonstrat doctissimus Morinus de Poenit. lib. s. cap. 27. 28. m 29. & liquet ex plurium Conciliorum decretis , occulte etiam relapsos ab omni etiam civili Fidelium' consortio segregantibus . Siquidem Concilium Turonenisse Ι. anni 45 I. can. 8. Collectionis Harduini rom. a. col. 793. decrevit: Si quis vero pose acceptam paenitentiam, sicut canis ad vomitum suum , ita ad seculares illecebras, Eerelicta, quam professus es, poenarentia, fuerit ν

versus , a communione Ecclesae , vel a communione Fidelium extraneus ha beatur . Concilium Veneticum, circa annum ques. celebratum , can. 3. Collectionis Harduini tom. Σ. col. 797. statuit, Paenirentes quoque, qui susceptam publice paenitentiam intermiserint, oe ad prioris erroris consuetudiis nem revoluti, vitae se saeculari, conversationique reddiderint , non solum a Communione Dominicorum Sacramentorum, sed etiam a conυiυiis Fidelium submmendos. Concilium Aurelianense I. anni III. can. II. rom. 2. Colis

lectionis Harduini eoI. Io Io. De bis salt) qui, suscepta paenitentia, R ligionem suae profusonis obliti, ad secularia relabuntur, placuit , eos o' acommunione suspendi, O ab omnium Catholicorum convivio sieparari. Qua. re, quod Siricius Papa epis. I. ad Himerium Tarraconensem Episcopum cap. I. rem. I. Collectionis Harduini col. 848. relapsis permiserit, ut sola intra Eecissam Fidelibus oratione jungantur, sacrae myseriorum celebritati , quamvis non mereantur, intersint, a Dominicae autem mensae conυiυio se

greXentur ' id ex mera indulgentia, & communis legis relaxatione factum existimat Morinus eis. cap. 29. Ad haec, Auctor operis de nia contem

13쪽

s is

plati os quem alii Prosperum Aquitanicum , qui medio secuto v. seriapst, alii Iulianum Pomerium, qui eodenisculo labente floruit, fui sse

contendunt ) Iib. 2. cap. 7. disertς assirmat, 'ea aetate Clericos , grave aliis quod facinus occulte admittentes , . statim in foro conscientiae , & coram Deo, in suspensionem inςidisse, quam Albaspinams Obsemat. 'lib. I. cap. a. & Suicer. Thesaur. Eccles rom. I. p g. 6OI. pro quadam excommuniucationis specie habitam , non immerito notarunt e ait quippe Pomerius num. r. Hi, qui in Aliquo gradu Eccles fico constituti, aliquod occulte erio meu admittunt ipsi se vana persuasone decipiunt , s eis videtve propterea Gmmunicare, o virium Dum implera debere, quod homines , nec ratione sui eriminis, fallunt: & num. 3. Qui autem eo commiserint , . O ideo pro dere metuunt. , ne sententiam justae excommunicationis accipiant , sne causa communicant : immo vero dupliciter contra se iram Divinae indignationis e xaggerant, quod oe hominibus innocentiam fingunt, edi, eontempto Dei , iacio, abstinere se ab Aitari propter homines erubescunt.. VII. Quod si haec nondum satis esse videantur ad probandum, malo ribus nostris inusitatum non suisse morem: decernendi censuras latae se xentiaei; alia statim proferemus antiquissima , & certissima ejusdem rei monumenta. Norunt omnes viri docti , tres olim fuisse species excom municationis majoris , de qua sola in praesens res est prima dicebatue

excommunicatio simpleκ et altera anathema itertia maranatha, de qua se

quens mentio φccurrit in . Annalibus ordinis S. Benedicti conscii ptis a Parex Mabillon rom. 4 in inpendice , in Historia Lotharingiae Calmeerom. I. par. 2. pag. 34O. & an nova editione Glossarii Caroli du.Cari gu - . Maranatha Q. Simplex excommunicatio M anathema , ire hoc dumtaxat inter se differebant , quod illa solo vnxbo i proferretur .anathema vero pronunciaretur celebri quadam sole nnitate , pluribaque adhibitis caeremoniis, quae aptae forent ad ostendςndani perpetrati sc

letas enormitatem e maranatha autem hoc anathemati addebat, ut excomis

municatus , solius Dei judicio relictus , ab Ecclesiae communione sep ratus permanere juberetur uiue ad adventum Domini , seu ad diem Iudicii; quod ex ipsa nominas etymologia elicuit Augustinus apud Su reet de censuris disp. 8. sect. a. & explicarunt Patres Concilii Toletani IV. statim allegandi . Iam vero antiquissima Synodus Gangrensis pau lo post Nicaenam habit', omnes tu rum viginti canquum transgresso. xes anathemate mimit his Verbis e anathema si et Collectionis Hardui. Ol. Wrii'. I ι quibuβ senteti iam laram importari ., nemo f sile inticiabitur . Patres autem Concilii Tolerant IV. habiti annucui Episcopi 62. Interfuere , cv. 73. to n. 3. Collectionis Harduia

col. sqq. anatbema moranalba in eos pronunc:*runt , qui adversus reis gnum , vel Regem conjurarent , in quos hanc formidandam senten. tiam, ter repetitam, protulerunt: mc criam te tro iacclamamus, direntes:

cuicumque amodo ex nobis, vel cunctis Hispaniae populis, qualibet medii

14쪽

L Ι B. X. CAE P. II. 'rione, vel sudio, sacramentum fisi suae , quod pro patriae salute , gentisque

Gothorum statu, vel incolumitate regiae potesatis pollicitus es , violaυerit,

aut Regem nece attrectaversi, potesate regnι exuerit, praesumptione

tyrannica regni fastigium usurpaveris , anathema si is conspectu Spiritus Sancti, Martyrum Chrisi, ab Ecclesa Catholica, peuurio

profanaverit, efficiatur extraneus, onan communione Cbrisianorum ais lienus , partem Iinorum babeat, diabolo, angelis ejus mremis supplιciis condemnetur una cum eis, qui eadem coniuratione nituntur

tit par poena perditionis conseringat, ro perniciem prava societas copulat . rdeo , s placet omnibus, adessis, tertio miserata sentent a , vestrae vocis eam consensu firmate . universo Clero , vel populo dictumes: sivi contra banc nostram definitionem praesumpserit , anathema , mara natha , hoc es, perditio in adventu Domini si, O cum Iuda Scarioth pamtem habear, D' ipsi, edi' socii eorum e . men. Eamdemque anathematis lenistentiam , eodem ritu, ac iisdem fere verbis in eosdem regni , & Regis proditores denuo latam legimus in Concilio Toletano XVI. anni Io. eod. tom. 3. Collectionis Harduini col. I 8OI. Qui autem praedictae sententiae ritum, quo tribus vicibus, veluti trium monitionum loco, fuit repetita, considerat, multoque magis si illorum Verborum : anathema se in conspectu Spiritu Sancti, Marurum Chri id vim, & essicaciam attentius expendat, minime dubitabit, Patrum mentem fuisse , exia communicatione latae sententiae percellere quotquot in posterum in patriam , aut ReHem, rebellionem intentarent. VIII. Non itaque recenter adinventae, nec primis decem Ecclesiae seculis ignotae prorsus fuerunt excommunicationes latae sententiae; sicuti sibi finxit, rerumque Ecclesiasticarum minus peritis imposuit Van-Espen, ut illarum usum improbaret, easque parvi faciendas suaderet, quod certe alibi non obscure ins nuavit. CAΡUT. SECUNDUM. .

uctoritate, o exemplis improbatuν immoderatus iasus Censurarum latae sententiae.

V Indicata Ecclesiae potestate infligendi censuras latae sententiar, illud

amrmamus, quod nemo negabit, nimirum frequentius, quam rectae disciplinae ratio exposcat, censuras ejusmodi irrogari. Enimvero Nais

Varrus manual. cap. 27. num. 49. notat, ante annum I 298. quo promu,

gatus est sextus Decretalium , vix numeratas suisse triginta sex excommunicationes latae sententiae, quae etiam ad viginti sex poterant commode redigi, eo quod plures unum eumdemque sere casum respicerent. Persolum autem sextum Decretalium s pergit Navarrus in inductae fuerunt 32. per solas Gementinas so. Postea per Bullam Caena , per Exxmvaga Tom. II. B res

15쪽

ro DE SI NODO DIOEC EVAEN C

res impressas, m non impressas, per Consitutiones S=nodales , oe Provinciales , per visitationes, o reservationes secularium , m Religiosorum , pene innumerae .' additque , valde utilem , immo oe necessariam fore aliquam e rum limitationem , saltem quoad forum conscientiae. A Navarro in hunc mois dum edocti, ac praefatum Concilii Tridentini decretum prae oculis habentes , cum nox sacrae Congregationis Concilii munere langebamur Secretarii , semper Episcopis, nos amice considentibus , auctores fuimus , ut parce , & magna cum circumspectione censuras infligerent , praesertim latae sententiae : saepe etiam , cum iidem suas Synodales Constitutiones, priusquam promulgarentur , ad nos transmiserunt , eos hortati fuimus, ut ab illis censuras delerent, quibus earumdem transgressores ipso facto innodabantur . Hanc eamdem fuisse mentem comperimus Praesulis Al-toviti, nostri in eodem munere Praedecessoris r ille quippe in caula Neapolitana, proposita die 18. Maji I 585. cum ageretur de edicto, ab A chiepiscopo edito , quo sub poena suspensionis ipso facto incurrenda interdicebatur Parochis , ne in sepeliendis pauperum cadaveribus quaedam peragerent, quae videbantur minus decentia, haec in suo voto adnotavit: Verum mihi semper absonum visum es , imponere paenam suspensionis imbfacto incurrendae pro qualibet leta culpa, praesertim contra Parochos , nouminus in praejudicium animarum,. eorum curae commissarum , quam. ipsorum

Parochorum delinquenditum . II. Item, cum in Congregatione habita die 2 o. Decembris I 687. examinanda essent Synodalia decreta Episcopi Uasionensis , & controversia praecipue verteretur circa unum decretum , quo sub poena excommuni cationis latae sententiae prohibebantur Sacerdotes ludere aleis , vel laxiulis , quocumque modo , & cum quacumque persona , postquam Altovi. tus in. suo, suffragio Doctores retulit asserentes,. licer quandoque Sacer dotibus , animi relaxandi causa , aleis, & taxillis ludere ,. modo id non frequenter, & sine scandalo faciant; attamen, quia ludus,. qui juxta D

ctrinam D. Thomae 2. 2. quaest. I 58. ara. Σ. ad. virtutem pertinet evir,

peliae, facile degenerat in vitium, eo quod ludentes aut nimium illi indulgeant, aut a conditionibus deficiant, quas. idem D. Thomas ibid. σartia sese ad ludum cohonestandum requirit, ideo addidit Altovitus, posse Episcopum in sua Synodo edicere ,. ne Sacerdotes , & Clerici aleis .

vel taxillis ludant di sed, quantum attinet ad censuras, haec prudentePanimadvertit: Paenam excommunicationis latae sententiae, uti nimis. rigidam, etiam nullo, reclamante, ex incis tollendam esse, per consequens, decretum in hae parte reformarione indigere, censerem e licet en m sacrum ni denἀtinum Concilium cap. I. fg 22. de reform. tribuerit Episcopis facultatem procurandi observantiam eorum, quae per antiquos canones disposita fuere circa vitam , honestatem Clericorum , non solum DF paenis peν dictos can nes statutis, sed etiam aliis , eorum arbitrio imponendis ' attamen arbitrium

ι jusmodi regulari debet a Iure, juxta cujus dispositionem non est imponenda

16쪽

L I B. X. C A P. II. II

paena excommunicationis, praesertim latae sententiae, nis in easu, quo eommis. litur culpa lethalis , supradictis non contrahitur per Clericos, raro, mel recreationis cause, citra scandalum ludentes. Putavit nimirum Al. lovitus, nullam in casu, de quo res erat , adsuisse circumstantiam, ob

quam potuerit ludus prohiberi sub gravi I quod ceteroqui posse aliquando evenire , paulo post demonstrabimus . III. Sed nunquam magis se a censuris multiplicandis alienum ostendit Altovitus, quam in caula Melitens, quae fuit ejusmodi. Episcopus Meis litensis in sua Synodo excommunicationi latae sententiae subjeterat Cleriis cos occulte detinentes arma prohibita . De hoc decreto , adversus quod Clerici reclamaverant, disputandum erat in sacra Congregatione Concilii

die I 5. Decembris I 384. At Altovitus in suo suffragio , quod pro suo

Secretarii munere , ut moris est , exaravit , acriter decretum impugna-Vite a jebat enim, usum armorum vetitum quidem esse Clericis in Cap.

Clerici, de vis. hones. Clericor. & propterea recte posse iterum illum ab Epileopo Clericis interdici sub poenis arbitrariis , etiam pecuniariis, locis piis applicandis, quemadmodum tradunt Antonetl. de regim. Ecclestib. o. eap. s. num. 2. & Bellet. Disqui . Clerical. para. Σ. rit. de poenis Chrisor. I. num. 2. sed, quod attinet ad censuras , eas a Iure irrogatas dicebat , Clericis arma gestantibus , non autem illa domi retinentubus, & praeterea praedictas censuras esse serendae, & non latae sententiae. quemadmodum bene ponderavit Raynaudus de Religiose loricato Uess. Imre tamen Pommuni, operi rom. 17. pag. I93. Et quamquam pergebat Al-tovitus in in Constitutionibus summorum Pontificum , videlicet ψρ. Pii

IU. & I s. S. Pii V. excommunicatio latae sententiae seratur adversus, Clericos deserentes, aut domi detinentes arma prohibita I hae tamen Conis situtiones solos complectuntur Clericos , degentes in temporali ditione Romani Pontificis a cumque versemur in materia odiosa, & poenali, non sunt extendendae ad Clericos alibi commorantes . Etenim , quamvis in Clementina Ne in agro, f. suia vero, in In. de Ram Monachorum, e communicatio latae sententiae decernatur in Monachos arma detinentes intra septa monasterii sine licentia Abbatis , non propterea sub ea comprehensi censentur Canonici Regulares , licet isti saepius in Iure coniun. dantur cum Monachis, & expresse nominentur in praecedenti Clementiis nae periodo , ubi excommunicatione ipso facto declarantur irretiti tam

Monachi , quam Canonici Regulares , qui , relictis claustris , per Principum Curias evagantur I quemadmodum , post Glossam in ead. Clem. veta. Monaebos, advertit Suarra de censuris disput. 2 s. sect. s. num. 8. ex quibus omnibus concludebat Altovitus, Synodalem Constitutionem Melitensem esse ita temperandam, ut excommunicationem , non latae , sed serendae tantum sententiae, Clericis arma detinentibus inureret. Non fuit causa, praefata die, definita, nec deinceps in sacrae Congregationis regellis proposita apparet; sortasse quia Constitutionis defensores , a contrario B a sus.

17쪽

suffragio secretarii certum periculum causae suae metuentes, Episcopo suaserunt, ut ipsemet Synodale decretum reformaret. IV. Nihil enimvero hoc exemplo emcacius adduci poterat ad indicandam, & suadendam Episcopis cautelam , & circumspectionem, quam adhibere debeant in decernendis censuris latae sententiae, ne secus sua deis creta reformare, aut etiam prorsus delere coganture etenim nihil magis est apud Doctores receptum, quam quod Episcopus quead Ius commune adjuvare, poenasquo augere ab illo in nictas, quod fuse probat Romaguerara ad Consilutiones senodales Gerundenses lib. I. tit. I. cap. I. num. 23.& nihilominus ex iis , quae enarravimus , perspicuum fit , non semper congruum reputari, ut quae a Iure communi sunt vetita , atque intemdum etiam sub censurarum comminatione interdicta, iterum ab Episcopo prohibeantur, statuta in transgressores censura latae sententiae: sed haec, tamquam extremum remedium, est tantum adhibenda, cum malum gravissimum est, neque aliter praecidi, aliisque poenis cohiberi potest. Hanc pariter fuisse , esseque constantem sententiam sacrae Congregationis Conis cilii , ex eo colligitur , quod paucis antea annis accidit Episcopo Lariisnensi . Habita ab eo fuerat Dicecesana Synodus anno I 728. adversus cujus nimium severas Constitutiones Clerici Larinenses appellarunt: sed san. mem. Benedictus XIII. appellationei jecta , eas ad unguem servari jus sit. Benedicto e vivis erepto, ab ejus Successore Clemente XII. facultas facta est Larinensibus Clericis sua jura deducendi ad sacram Congregationem Concilii: quae cum in prima ex Synodalibus Constitutionibus, a Ciero impugnatis, sancitum deprehenderit, ut omnes indiscriminatim Eeclesiastici tenerentur interesse Congregationi, de quaestionibus, ad forum conscientiae spectantibus, haberi consuetae , atque m earum altera injunis ctum viderit Sacerdotibus, ut quotiescumque praedictae Congregationi non interessent, insequenti die abstinerent a celebratione Mita; die go. Augusti I73 a. rescripsit, primam Constitutionem non sustineri quoad Clericos nondum sacris initiatos I ex altera vero deleri jussit praeseram poenam suspensionis: etsi enim haec levissima esset, & unica tantum die Sacerdotes arceret a sacro Altaris ministerio , levior tamen sacrae Congregationi visa est culpa, propter quam infligebatur: quod videri potest iu Thesaur. Resolui. tom. s. pM. 387.

. . AE

18쪽

L I B. X. C P. III.

Interdum decerni potes Censura latae sententiae ad cohibendam

culpam, quae in se spectata est leυis, se ob adjunctas

eircumsantias sat gravis . . V Erum contingere potest , ut res , quae in se spectata levis esse vi detur, gravis tamen appareat , si circumstantiae perpendantur , quibus circumvestitur , Sc praesertim si consideretur periculum , ne abusus, qui ab uno , vel altero in dioecesim induci coepit , nisi statim praesece-ἀur, totam paulatim communitatem contaminet e quemadmodum notavit

Gibalinus de censuris discept. 2. quae s. 2. confectar. 7. In hoc autem rein rum eventu, si Episcopo alius non suppetat modus, licebit prosecto etiam censurarum ente illum praecidere : novum quippe non est, ut , quod in paucis dissimulandum prudentia dictat, in tota communitate tolerari non debeat. Plura hujus rei exempla nobis suppeditant Conciliorum canones. Etenim Concilium Carthaginiense IV. anni 398. can. 24. relato in Can. Sacerdote, de Consecrat. dise. I. excommunicandum statuit, qui, Sacerdote merbum in Ecclesia faciente , egressus de auditorio fuerit. Gregorius II. in Concilio Romano anni 72I. cui Episcopi 32. interfuere, can. II. reis lato dis. 23. Can. 23. & in Cap. q. de vis. γ hones. Clericori anathema pronunciavit adversus Clericos comam nutrientes, inquiens a Si quis ex

Clericis laxaverit comam, anathema st. Et responderunt omnes tertio e anari

hema si . Bonifacius VIII. in Extra g. Dersandae, de sepulturis, inteν comm. excommunicatione perculit, quicumque cadavera exenterarent, &conciderent. Nulla autem ex his actionibus , si nude inspiciantur, tantam praesesert culpam , ut excommunicationis poena debuerit coerceri r quin immo , etiamsi assentiamur SuareZ de censuris di put. 24. sees. I. num. o. docenti, interdum vocari excommunicationem in antiquis juribus solam priamationem Eucharissiae, cujus usus per antonomasiam dicitur Communio ' aliaque in hoc sensu excommunicationis vocabulum usurpatum intelligamusa citato Concilio Carthaginiensi IV. adhuc videri non potuerant tanti criminis rei, qui a concione recedebant, ut propterea debuerint sacra mensa prohiberi. Quare, ne credamus , sacros canones a justitiae , & aequi talis tramite deviasse, dubitandum non est , quin illae actiones gravitatem acceperint ab adjunctis circumstantiis; quod certe de concisione ea. daverum , quae non sine enormi barbarie , & maximo Fidelium horrore fiebat, ex praedime Decretalis lectione a8paret. II. Hinc pariter in recentioribus Synodis, praecipue Hispalensi, Toletana , & Abulensi , relatis a Thoma Sanchra Const. lib. s. cap. I. sib. I 4. num. 6. Leandro quae' morat. pari. 3. tract. s. disp. a. quaes. go. &Sancto in seles. disp. s I. excommunicatio lata est adversus eos , qui,

19쪽

,r DE SI NODO DIOECE SANA

cum ex legitima causa , jejuniorum diebus, carnibus vescerentur, piscessimul comedebant: quamvis eoim ea admixtio , seu carnium una cum piscibus comestio, priusquam a nobis , nostris Apostolicis litteris, datis die go. Maji I7 I. confirmatis die 22. Augusti ejusdem anni, & luculentius explicatis in nostra responsione ad quaestiones nobis propositas abruchiepiscopo Compostellano die 8. Julii I744. quae extant tom. I. noseri Eullarii Consit. I9. Confit. 27. oe Consit. 99. severa lege prohiberetur,' fortasse secundum se gravi culpa vacaret ' attamen ob adjunctum scanda. lum, a quo vix sejungi poterat, jure ac merito etiam sub poena excomis municationis suit in praefatis Synodis interdicta : quemadmodum bene ponderat Daniel Concina, ordinis Praedicatorum Theologus, in suo Comment. Theologie. in raefatum nostrum Rescriptum ad postulata Archiepiscopi . Composellani I. num. so. Levissimam quoque turpitudinem , etiam priusquam a sere communi hominum consuetudine cohonestaretur , praeseserre potuit usus pulveris Nicosiani, vulgo Tabaei: & nihilominus Urabanus VIII. Constitutione, quae incipit Cum Ecclesia, edita die 3O. Januarii Is a. sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda, Talais eum sumere vetuit in Ecclesiis civitatis, & dioecesis Hispalensis: quia Niusdem dioecesis Sacerdotes non verebantur Tabaeum sumere in Altari Iex quo sacra lintea indecenter foedabantur , &. Fideles nondum assueti Tabaei graveolentiae, illius laetorem abhorrentes , ab Ecclesiis se subdu.cebant: eademque de causa Innocentius X. & Innocentius XI. sub eadem excommunicationis poena latae sententiae, ejusdem Tabaei usum interdixere intra Vaticanam Basilicam; pluresque Episcopi, hisce permoti exem. plis, excommunicatione innodarunt non solum quotquot intra quamlibet tuarum dioeeesium Ecclesiam Tabacum sumerent , sed etiam Sacerdotes, qui ante Missae celebrationem, & laicos, qui ante Eucharisticam Comis munionem eodem pulvere extra Ecclesiam uterenture de quibus Consti. tutionibus plura inserius. III. Quod si res , quae in se leves sunt , ob adjunctas interdum hircumstantias scandali , prudenter sub censura latae sententiae prohibentur: multo magis excommunicatione latae sententiae cohiberi poterit peceatum, quod & in se jam grave est, & insuper grave affert scandalum. S. Toriis bius in sua prima Synodo Provinciali, habita anno II 82. tom. q. Conci lior. Hispaniae Cardinalis de Aguirre pag. 244. act. 3. cap. q. ipso jure excommunicatos decrevit Clericos, operam dantes mercaturae. Contra hanc

Constitutionem appellavit Clerus ad sacram Congregationem Concilii, ad quam Synodus de more missa suerat examinanda. Sed sacra Congregatio, etsi alias plures censuras ex ejusdem Synodi Constitutionibus deleri jusserit, hanc tamen sustinendam censuit I non solum quia sciebat, omnem negotiationem sub interminatione anathematis prohibitam esse Clericis , prae sertim Sacris initiatis, in Cap. 6. Ne Clerici , vel Manachi ' Verum etiam quia audierat, Infideles Indos plurimum offendi , cum Ministros Euan-g

20쪽

L I B. X. C a P. IV. Is gelicos vident impensam operam dare negotiationio inde enim occasionem arripiunt suspicandi , Euangelicae praedicationisi, si non unicum , saltem praecipuum lcopum esse, viam aperire Europaeis ad negotiationem illis in regionibus exercendam, atque ingentem auri copiam ex iis in Europam asportandam : quemadmodum narrat idem Cardinalis de Aguirre loe. cit.

IV. Ad idem praecavendum scandalum, Euangeliique praeconum considendum famae, & dignitati, summus Ρontifex Clemens IX. sub poena excommunicationis latae sententiae , prohibuit quibuscumque Ecclesiastu eis, tam Secularibus, quam Regularibus, degentibus sive in insulis, provinciis, & regnis Indiarum Orientalium, sive in partibus Americae tam australibus, quam septemtrionalibus, ne unquam cujusvis causae, occasionis, & tituli praetextu, quaestuosam exerceant negotiationem sive per se, sive per alios, sive nomine proprio, sive Religiosorum ordinum , quorum sorte sint alumni ; voluitque , statutas a se in praedictos negotiatores poenas neque eum evadere, qui semel tantum mercaturam facit e quod videre est in Constitutione ejusdem Pontificis, impressa inter Apostolicas Constitutiones, respicientes Missiones Sinarum, & Tunchini, in unum volumen collectas , editasque Parisiis anno I 576. pari. I. pog. 73. . V. Ex quibus omnibus conficitur, impossibile esse, ut Episcopis cerista praescribatur norma, ad quam tuto, & sine offendiculo consormare se queant in decernendis censuris latae sententiae; cum res pendeat a rerum, locorum , & temporum conditionibus , quas perpendere ad ipsorum prudentiam pertinet. Neque ex eo, quod nos sciamus , aliquam censuram,

ab aliquo Episcopo latam, etiam Clero contradicente, ratam habitam a sacra Congregatione Concilii , inserre possumus, eamdem , si alibi seratur , ratam pariter habendam e scimus etenim , sacram Congregationem sustinuisse edictum quondam editum ab Episcopo Comensi , quo, sub poena suspensionis ipso facto incurrenda , prohibebatur Clericis , in Sacris constitutis, ingressus in Ecclesiam sine veste nigra oblonga, quam taurem vocant, uti habetur lib. M. decretor. pag. I 28. sed simul lib. 58. par 288. adnotatum legimus , eamdem sacram Congregationem e simili edicto , promulgato ab Episcopo Rubens, expungi jussisse poenam censurarum, eorumque loco subrogandam poenam solutionis quinque librarum cerae albae , & solum in subsdium adjiciendas censuras , serendae tamen , non vero latae sententiae : quia nimirum in dioecesi Rubensi usus vestis brevioris non adeo apud Ecclesasticos invaluerat, sicuti in dioecesi Comen. si, in qua, uti Episcopus sacrae Congregationi significaverat , usus vestis talaris, quam propriam esse Ecclesiasticorum infra dicemus , omnibus sere obsoleverat, non sine populi admiratione, & scandalo. Quare iterum. Concludimus , non posse certam regulam tradi , in infligendis censuris,uhique servandam; sed rem totam relinqui prudentiae, & circumspecti ni Episcoporum. C Ais

SEARCH

MENU NAVIGATION