장음표시 사용
31쪽
iam ipsum jus naturale , & Divinum exposcunt , ne sit larvatus contra. Hus mutui, & propterea coram Deo usurarius.
est sententia, non decet, ut Episcopus in sua Synodo censum personalem declaret ex natura sua usurarium ; sed , si praesit dioecesi , ubi praedicta viget S. Pii V. Constitutio , urgebit ejusdem observationem, curabitque pro viribus, ne personales census in eam clanculum inducantur e si verodioecesim gubernet , in qua Plana Constitutio non est moribus recepta, serio Fideles monebit, atque hortabitur,. ut a censibus personalibus abstineant, eo quod, etiam sola spectata eorumdem indole , usurae periculo,
VII. Post census, consideranda occurrunt cambia. Est autem cambium permutatio pecuniae, cum moderato campsoris lucro , quod tribus modis fieri poteste vel scilicet permutando pecuniam praesentem cum alia diversae speciei , puta auream cum argentea e vel numerando campsori pecuniam in uno loco, puta Romae, restituendam in alio, puta Parisiis: vel contra accipiendo ab ipso campiore pecuniam Romae , ut illa eidem restituatur Parisiis. Primum dicitur cambium minutum, oe manuale; alia duo appellantur cambia localia, oe per litteras, eo quod numeranti pecuniam Romae , litterae. tradantur dire at ad alterum campsorem, seu mercatorem commorantem Parisiis, cui restitutio ibidem facienda committitur. Ex quolibet ex his cambiis licere campiori aliquid lucrari , Doctores omnes consentiunt; quia lucrum, quod percipit, non ex mutuo, sed ex aliis provenit legitimis titulis, quos prae ceteris expendunt Sotus lib. 6. de jus. quas. Io.art. 2. NaVarrus manual. cap. 17. num. 289. usque ad 293. Ioannes Medina de cambiis quae s. q. & Molina de contractibus tract. 2. disput. 4o . Necesse tamen est, ut in cambio locali vera fiat pecuniae translatio, aut saltem, .ut qui pecuniam accipit , serium habeat animum illam alibi restituendi: si enim sciret, eo ipso in loco, ubi accepta est, fore restituendam, qu in- vis cambii litterae alio directae fingerentur, sub cambii specie, vera latere usura , quae hominum quidem judicium effugere , Deum autem eludere non posset. Et de hoc cambio, quod fictum, & fccum appellant, ea sunt intelligenda , quae adversus cambia statuit clari mem. Cardinalis Lanses dinus in sua Dioecesiana Synodo Cingulana, habita die 5. Augusti et g 6.
ptiosa adinventa est species cambii, quod vocant obliquum . Titius indigens mille aureis, mutuos eos petit a Cajo , qui cum consueverit negotiari , & negotiatione pecuniam suam augere , renuit indulgere petitioni Titii, a quo, ratione mutui, nihil potest exigerer quia vero Titius Ca-jum urgere non cessat, res inter eos in hunc modum componitur e Titius mutuos accipit a Cajo praedictos mille aureos , neque, mutui causa, quidquam se Cajo, ultra sortem , soluturum promittit : ut tamen Cajo
32쪽
' LIB. X. C P. V. 27 damnum rependat, quod ex dato mutuo subit , dat ei iacultatem, aequivalentem pecuniae summam, si ve a semetipso, si ve ab alio, per cambii contractum, accipiendi , eamque ad negotiationem destinandi , simulque I itius se obligat ad solvendum Cajo, donec ei mutuum restituat, quidquid ratione cambit impendit, aut impendere deberet, si praedictos mille
aureos a camplore accepi siet. Quandoque etiam ipsemet Titius mutuata. rius assumit sibi onus , cambiis negotiandi tantam pecuniae summam , quantam mutuam accepit a Cajo, in commodum tamen , & utilitatem ejusdem Caji , cui quotannis solvit quantum ex cambiis lucratur , aut lucrari posset, donec ei mutuum restituat. Si primo modo res peragatur, pertinet ad Ca jum mutuantem probare, cambii litteras revera a se transismissas, seu mille aureos se fuisse per cambium ab alto consecutum. Sed, si Titius mutuatarius onus in se suscepit , summam ei a qui valentem , quam a Cajo mutuam accepit, cambiis activis negotiandi; tunc aut stetit promissis, aut nono si primum, Caius creditor juste percipit fructus,
seu pecuniae accessiones a cambiis productas: si secundum, quam sis tunc nihil ex cambiis conlequatur, eosdem tamen fructus a Titio requirit, titulo eius quod intere1s, seu damni, quod subit ex eo, quod Titius susceptae obligationi non satisfecerit , juxta decisionem 829. Romanae Rotae coram Duno etto isti. Et quia hic posterior modus securiorem reddit mutuantem , cui duplicem aperit viam ad consequendum auctarium mutua. tae pecuniae, hac de causa frequentius adhibetur.
IX. Praemissa hac cambit obliqui notione, quam praebet Cardinalis de
Luca lib. s. tit. de eambiis in Sunam. para. a. num. I 6. facile est suspicari, praedictas involutas ambages , esse unice excogitatas ad palliandam usuram , quae nihilominus non satis occultatur , & magis adhuc aperte se prodit cum contractus secundo ex recensitis modis initur : quid enim
absurdius, quid incredibilius fingi potest, quam quod Titius indigens mile aureis, quos mutuos accipit a Cajo, totidem statim habeat paratos ad non dinas transmittendos, atque in activa cambia erogandos, in mutuanistis Caji utilitatem λ Et nihilominus non desunt Auctores , qui pro ejusmodi cambiorum tuenda justitia decertant, inter quos Cardinalis de Luca de cambiis disic. q. num. s. dist. s. num. 8. λβ. 23. num. 9. An sal d. de commerc. m mercat. Δμ. 63. num. 46. oe seq. Rota Bononiensis anud Uraceolum de transact. quaest. 4O. a num. 23. usque ad M. & Rota Romana decis I. lib. 8. ad ornat. Card. de Luc. & decis. 8 23. m 693. cor. Molines.
X. Verum, quidquid sit de soro externo , in quo sortasse ita res gesta praesumitur, sicuti in contractus stipulatione dei cribitur , in sero tamen interno, ubi sola spectatur veritas , si pecunia accepto mutuo resin pondens, neque a mutuante, neque a mutuatario, juxta praedictas dive fas pactiones , fuerit ad nundinas transmissa, seu in cam hia activa erogata, nec unquam in alterutrius animo fuit eam ad nundinas transmittere, seu in cambia erogare minime dubitandum est, cambium esse iu
33쪽
licitum , turpe, & usurarium , ac propterea e Christiana republica prorusus eliminandum. Non enimvero negamus, posse mutuantem, qui solet pecuniam suam negotiatione augere , aliquid percipere a mutuatario , titulo ejus quod interes , hoc est lucri cessantis , aut damni emergentis ;sed, cum hic legitimus adest titulus aliquid ultra mutuatam sortem ex iis gendi, is erit ingenue adducendus, neque recurrendum ad praedictos camiabit obliqui anfractus, qui vehementem ingerunt suspicionem fraudis , &doli . Quamobrem clar. mem. Cardinalis Marcellus de Aste , Episcopus Anconitanus, in suo Pastorali monito, edito post Constitutiones Synodales Cardinalis Bartholomaei Massaei ejusdem Urbis Episcopi , evulgatas anno 1738. pag. Ios. seq. suas oves serio est dehortatus a cambiis obliquis, quae mera esse deprehendit tegumenta usurier nec inopportunum existimamus, ut quilibet Episcopus , ad eradicandum e sua dioecesi eorumdem cambiorum abusum, simile monitum sormet, suisque inserat Syn dalibus Constitutionibus.
A eambiis localibus activis, omnique alia quaesuosa negotiatione, quantumvis in se licita, oe Laicis permissa, per SModalem
Sanctionem cohibeantur Clarici.
EX illicitis eambiis iterum ad localia licita redeuntes; haec a laicis impune exerceri poterunt, non vero itidem a Clericis, quibus vetitum' esse cambiis activis operam dare, statim demonstrabimus. Nihil est antiquius in Ecclesia, lege Clericis interdicente omnem secularem curam, &quaestuosam nesotiationem, quo liberius possint orationi vacare, &ad Eeclesiastica, quibus addicti sunt, ministeria incumbere; quod pluribus er hat Theophilus Raynaudus in discepti de Religioso Negotiatore. Quin imismo tam Ipse Raynaudus in ead. discept. q. 3. quam Franciscus Dominicus Granuletius in Apolagia, quam compilavit pro lege Divina prohibente Clericis mercaturam , eam prohibitionem a Jure Divino promanasse, contendunt. Septimus inter Canones, dictos Apostolieos, ex recensione Coleta .lerit , alias quartus , sic se habet ex versione Dionysii Exigui r Episcopus , aut Presbrter, aut Dioconus, nequaquam seculares curas adsumat: fio
aliter , dejiciatur. Cyprianus epise. 66. testatur, suo aevo Claricos ab omni commercio civili suisse avocatos e suae nune ratio s ait) forma in Clero tenetur , ut qui in Ecelsa Domini ordinatione Clerica promoυentur, in nulla ab admini ratione Divina avocentur, nec molestis, negotiis secularibus alligentur: cujus quidem disciplinae adeo tenax fuit idem Cyprianus , ut, eum audierit, a Geminio Victore , de seculo excedente s quem Pamelius suspicatur suisse Episcopum Ecclesiae Furnitanorum ) , quemdam G minium Faustinum Presbyterum fuisse testamento suo tutorem nomin
34쪽
L I B. X. C P. VI. 29 tum , in eassi epise. ad Clerum , m plebem Furnis consistentem data jussit,
ut contra Victorem sententiam exequerentur canonis Africani, quae erat, ne pro dormitione ejus fieret oblatio , aut deprecatio aliqua nomine ejus in Ecclesia pro more tunc temporis usitato ) frequentaretur: N que enim salt) apud Altare Dei meretur nominari in Sacerdotum prece, qui ab Altari Sacerdotes, oe Miniseros voluit avocare. Atque , ut propius ad quaestuosam negotiationem accedamus, Concilium Carthaginiente III. anni 397. can. I s. tom. I. Collectionis Harduini col. 953. statuito Placuit, ut Episcopi, m Presb teri , m Diaconi, vel Curici, non sent condu Iores, neque procuratores privatorum, neque ullo turpi , vel inhoneso negotio vietum quaerant ' quia respicere debent Icriptum esse : Nemo militans Deo , implicat se negotiis secularibus . Concilium Arelatense II. circa annum 32. can. I tom. 2. Collectionis Harduini col. 774. decrevit.' Si quis Clericus p/cuniam dederis ad usuram, aut conductor alienae rei voluerit esse, aut turpis lusori gratia aliquod negotiationis exercuerat, depositus a Ciero, a communions alienus fiat. Patres vero Concilii Chalcedonensis can. 3. cit. tom. 2. ejusdem Collectionis col. 6or. se molestissime audivisse a junt, quod quidam, qui in Gero υidentur alle ii, propter lucra turpia conductores alienarum posese sonum sant, idi secularia negotia sub cura sua suscipians ' idque fieri, eodem canone vetant . Conciliis consentiunt antiqui Ecclesiae Patres , e quibus Hieronymus epis. 32. ad Nepotianum num. s. relata in Can. 9. dij . 88. Clericum negotiationi vacantem, quasi excommunicatum, sugiendum suadet: Negotiatorem Clericum , m ex inope divitem , ex ignobili gloriosum, quas quamdam pestem fuge. Auctor suaestionum veteris, novi Testamenisti , inter opera Augustini , cap. I 27. relat. ead. HR. Can. Io. Fornicari ait ) omnibus semper non licet e negotiari vero aliquando licet , aliquando non licet. Antequam enim Eccle sicus quis si , licet ei negotiari ; facto jam, non licet. Severus Sulpitius bis. lib. I. cap. 23. Clericos turpi quaestui inhiantes, ita objurgate Tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido , veluti tabes, incessio inhiant possessionibus , praedia excolunt, auro iam cubanι , emunt , venduntque , quae tui per omnia student . Quare Gelasius Papa , ut hanc Clericorum immoderatam aviditatem compesceret , epi Lad Episcopos per Lucaniam, Brutios, oe Siciliam constitutos, cap. I s. re lato in Can. I. Iq. quaes. 4. Clericos , qui deinceps negotiationi operam darent, ab omni Ecclesiastico ministerio arcendos, decrevit e Clerici aut ab Mdignis quaestibus nmerint abstinendum, oe ab omni cujuslibet negotiationis ingenio, vel cupiditate cessandum I aut in quocumque gradu snt posti,s cessare noluerint , mox a Clericalibus officiis absinere cogantur . Cujus vestigiis inhaerens Alexander III. in Cap. 6. Ne Clerici , vel Monachi , sub interminatione anathematis prohibuit, ne Monacbi , vel Clerici , causa Iucri negotientur: ejusque Constitutionem instauravit Clemens V. in Clem. I. q. Adversus vero, de vii. o hones. Clericorum.
II. Verum quaedam sunt species negotiationis improprie talis, Clericis
35쪽
minime interdictae , quas diligenter expendunt Theophilus Raynaudus inciti discept. GonzaleZ in cit. Cap. 6. Ne Clerici , vel Monachi , num. 6.Pani moll. deciso. annot s. pari. I. & Episcopus PerrimeZEius in suis Canonis. Allegat. pari. 3. allegat. 3. Istarum praecipua est . qua quis manuum suarum labore, & honesto artificio, victum sibi comparare studet. Hanc approbavit Apostolus Paulus . B. 2 o. de se ipso dicens : Ipse sei-tis , quoniam ad ea, quae mibi opus erant , m his , qui mecum sunt, m--β υerunt manus istae : & 2. Thessalonic. 3- scribens.' Neque gratis panem manducavimus ab aliquo , Ied in labore , in fatigatione , die operantes, ne vestrum graυaremus. Ad sanctissimi porro Apostoli Pauli imitationem, plerique venerabiles Antistites, & Sacerdotes, susceptae Divini verbi praedicationi , sacrisque Ecclesiae mi ni steri is , extemnam manuum operam adjungebant , quae nec a dignitate ipsorum , nec ab Ecclesiae cura, quam perpetuam gerebant, abhorreret ζ eaque ratione
cum sibimetipsis vitae subsidia parabant , tum aliis egentibus operis lut quaestum impertiebantur, sicuti narrat Epiphanius haeresi 8O. num. 6. Et profecto de Zenone Episcopo Majumae in Palaestina memoriae prodidit
Sozomenus lib. 7. cap. 28. eum jam lenem , ac centum circiter annos Natum , certum tempus lineas vestes texendi artificio dedisse , eoque Msibimetipsi, & pauperibuς necessaria subministrasse, tametsi Ecclesiam divitem , & opulentam haberet, De Spiridione Episcopo Trimithuntis in
Cypro, reserunt Rufinus lib. IO. cap. s. & Socrates lib. I. cap. I 2. quod . cum antea pastor ovium fuisset, in isthoc vitae genere, ex singulari animi moderatione, omnem aetatem suam transegerit. Monachos pariter Aiahatis Aphtonii exercuisse omnes artes, atque ex divenditis opificiis victitasse,. quod vero supererat, per mulierum monasteria , & carceres diis
stribuisse, scribit Palladius in Aphtonio Hist. Laus cap. 39. Atque , ut innumera ejusdem rei praetereamus exempla , Concilium Carthaginiense IV. can. 32. rem. I. Collectionis Harduini col. 982. jubet Clericis mictum, oe vestitum ηbi, artificiolo , vel agricultura , absque officit μι detrimento , parare Altera impropriae negotiationis species , Clericis permissae , est vendere res ex propriis praediis collectas , suaeque sustentationi superfluas in quo sensu dixit Auctor operis imperfecti in Matthaeum hom. 38
mnes homines esse negotiatores, quia omnes coguntur res, quibus abundant, cum aliis , quibus carent , permutare . Licitum quoque esse Ecclefiasticis , e rebus ad propriam , & familiae sustentationem inoemptis, quae supersunt, etiam earius, quam emerint, vendere, modo justi pretia non praetergrediantur limices, jure tradunt GonzaleZ in cit. Cap. 6. num 6. Rebel l. de oblis j L pari. a. quaesi. ultim. num. 2. Molina de jus . diis. 34M conclus. 2. GuliereZ de gabeli. quaest. 39. num. Io. Cetera, quae absque veradi negotiationis nota a Clericis exerceri queunt, iidem Auct
III. Quoniam tamen Clerici quaestui inhiantes, facile sibi persuadent ,
36쪽
L I B. X. C A P. VI. 3I lune, aut illum contractum , ipsis ceteroquin prohibitum , intra classem contineri negotiationis minus proprie talis , & quod deterius est , facile Theologos inveniunt , falsae eorum opinioni patrocinantes I necesse propterea est , ut interdum Episcopus eorum immoderatae aviditati obsistat: sed, si res dubia sit, priusquam hunc, aut illuna contractum Clericis vetitum declaret, explorare debet , quid de illo senserit sacra Congregatio Concilii, cujus in hanc rem plura decreta simul collecta reserunt Fagna. nus in Cap. Multa , Ne Clerici , vel Monachi , Natalis Alexander epist.23. post tom. I. Theolog. dogmat. γ morat. Passerinus de stat. homin. tom. Σ. quaest. I 87. num. I 89. & Monaeell. in formul. legal. rom. q. pag. I 4 p.
Quod vero speciatim ad rem praesentem spectat, tuto, & absque ulla haesitatione declarare potest, camma activa ad Veram, & propriam pertinere negotiationem , Clericis prohibita me quemadmodum docuerunt Abbas
in Cap. I. num. I 2. vers. Ex his nota , Ne Clerici, vel Monachi, Redoan. despoliis quaesi 2. num. 6. m quaes. Is . num. I S. Belleti. D qui t. Geris. pari. I.
tit. de disciplin. Claris. q. 2I. num. I9. & saepius decisum fuit a Rota Romana , praecipue decis I 73. num. 6. decis 2s I. num. seq. pari. Tq. recen. decis 2ος. num. Ist. pari. I 2. recent. Quapropter, etsi cambium activum ,
a Clerico initum , validum sit , neque ex eo , quod is illicite egerit, propterea absolvatur debitor ab obligatione solvendi , quod stipulatione promisit, cuti advertit Cardinalis de Luca de cambiis disci I 8. num. 7.& respondit Rota decis 378. num. s. oe seq. pari. IT. recen. . decis. 333.
num. 6.part. I9. recen. attamen potest Episcopus in ipsum, tamquam verum
negotiatorem , statutis a sacris canonibus , & Apostolicis Constitutionibus poenis animadvertere , suisque Synodalibus Constitutionibus edicere, ne ullus in posterum , in sacrorum canonum contemptum , id facere
IU. At nihilominus arbitrantur Clerici , nullo negotio se posse eas poenas evadere , si nimirum cambit activi contractum per interpositamineant personam: haud enim ignorant , plurimos, gravesque Auctores opinari, fas esse Clericis, quamlibet quaestuosam negotiationem per alium exercere ς tunc quippe , a junt , non distrahuntur a Divinis , nec cum proprii status dedecore implicantur secularibus curis a quae suit unica ratio, cur sacri canones omnem illis interdixerint negotiationem . Ita docuere Molina tract. a. disp. 342. num. I 3. Lessius de jus. lib. 2. cap. 2I. num. 6. in M. Layman Theolog. morat. lib. 3. tradi. q. cap. 17. 7. uum. ΑΟ. vers. Praeterea, Theophilus Raynaudus cit. discept. num. 9 I. Cardinalis de Luca de eambiis dise. I 8. num. 8. circa med. Lazarus Benedictus Miglio-
Tuccius, sacrorum Canonum in Pisana Universitate Professor, Insit. Camon. lib. 2. tit. 29. disperi. 7. pag. 697 . oe seq. aliique plures . Huic eidem opinioni adhaerens saepius laudatus Altovitus , sacrae Congregationis Concilii olim Secretarius, in quadam causa Florentina, sacrae Congrega-aioni proposita die 29. Novembris I 68I. Cleticos etiam Sacris initiatos,
37쪽
centuit, & poenae, & culpae reatum effugere, si cambia activa contrahant per interpositam personam ' quam Vis hanc opinionem minus tutam adis vertens, suum suffragium hisce Verbis concluserit: Verum quidem es, hune negotiandi modum, per interpositam personam , licet non prohibitum, nee inlicitum , non esse tamen decentem flatui Clericali , ideoque non esse ad pra-κim deducendum. De eodem juris articulo, ejusdem causae occasione, diLseruit Cardinalis de Luca in tuo speciali discursu , edito ab Episcopo Zam
qui , cum jam antea docuisset , licere Clericis , etiam per semetipsos, cambia activa contrahere , eo fortius illis permissum censuit & cambia,& quamlibet aliam negotiationem, per alium exercere . Quia tamen o. ptime praevidebat, hanc doctrinam , si a sacra Congregatione approbare. tur, scandalum parituram I ideo sub ejusdem discursus num. 6o. sacrae Conis gregationi auctor fuit , ne ullum hac de re responsum daret : & reapse neque tunc, neque die 23. Septembris I 585. qua eadem quaestio ejusdem sacrae Congregationis examini suit iterum subjecta , ullum ab ea prodiit responsum. Sed praedictam opinionem, quam Cardinalis de Luca, &Αltovitus sectati suerant, iterum postea in trutina positam, validissimis a gumentis refutarunt Fatinellus Romanae Curiae Praelatus, morum integritate, & Iuris scientia praeclaras, in suo reisons. 6. num. 42. rom. 2. & clar. mem. Cardinalis Acciajuolus in quodam suo suffragio , exarato in causa Melevitana S=nodi , num. 26. Et similiter Romanae Rotae Auditorium, eadem rejecta, contrariam sententiam est amplexatum ς uti videre est iis
deris. I. num. 9. tit. 43. tom. 3. coram bon. mem. Carrinali Falconeris. Et
recte quidem e quoniam , juxta regulam 72. Iuris , in o. sui facie per alium, es perinde, oc s faciat per se ipsum . Nec verum est , Cle.
rieos, per interpositam personam, eam biis, alteriusve generis negotiati ni vacantes , a curis liberari , quibus negotiatores implicantur e scimus quippe, experientia edocente , eos continue anxios , & solicitos esse doluero , quod ex data alteri pecunia sint reportaturi , plenosque tim ris , ne a socio decipiantur . Neque contrariae opinioni favet canon I 8. Concilii Eliberitani , ubi venia data videtur sacris Ecclesiae Ministris, aliorum opera, & ministerio, negotiationem exercendi, cum dixerit tom. 1. Collectionis Harduini col. asa. Episcopi , Presbyteri , oe Diaeones delatis suis, negotian/i causa, non discedunt, nec circumeuntes provincias, quae fluosas nundinas sectentur . Sane ad victum sibi conquirendum , aut filium , aut libertum, aut mercenarium, aut amicum, aut quemlibet mittant V m , δε--Iuerint negotiari, intra provinciam negotientur. Si quidem, si vel sola consideretur , quae ea aetate vigebat , Ecclesiasticae disciplinae sanctitas , &prae oculis habeantur , quos indicavimus , Vetustissimi Ecclesiae canones, sacros Altaris Ministros ab omni turpis quaestus suspicione quam longe abesse jubentes , facile est conjicere, Eliberitanos Patres de sola loquutos honestissima negotiatione, tunc temporis usitata, qua scilicet sane is-
38쪽
L I B. X. CAP. VII. . 33smi Antistites, aliique inserioris ordinis Sacerdotes, ex artificiosis, pro prio labore consectis , victum sibi , & pauperibus comparabant ; simul que edixisse , ne ad hanc licet innoXiam exercendam iidem extra proo
V. Sed supervacaneum est pluribus de hac quaestione disserere , quam nos, statim ac ad supremum Ecclesiae Pontificatum evecti sumus, definivimus: necessarium quippe reputantes, novae legis freno cohibere insatia bilem Clericorum cupiditatem divitias accumulandi , nostris Apostolicis litteris, datis die as. Februarii I74 I. quae habentur rom. I. noseri Bulla. Vii Consit. Ig. declaravimus, & ediximus , nullam negotiationem , a. lias Clericis prohibitam , posse ab iisdem , sub alieni nominis velami ne, exerceri; eique, etiam per alios, operam dantes, obnoxios fecimus poenis , quae a laeris canonibus , & Constitutionibus Apostolicis statuta sunt contra Clericos negotiatores. Quocirca, cum controversia Apostoli-
eae Sedis judicio dirempta jam sit , tuto poterunt Episcopi id ipsum in suis Synodis iterum decernere , & Clericos per interpositam personam
cambia activa contrahere praesumentes , ad sacrorum canonum normam punire.
suid sentiendum de contractis , quem vocant trium contractuum ean a S=nodo permitti, an potius proscribi debeat.
Ρostquam Clericis ab omni etiam in se licita negotiatione proprie tali
omnino abstinendum diximus, indagandum restat, an laicis inire liceat contractum societatis , cum asse curatione sui ajunt ) capitalis, oe fructiιum, quem etiam contractum trinum appellant, quidque de illo ab Episcopo decerni queat , est indicandum . Contractus societatis , generatim
acceptus, es duorum , vel plurium conventio contribuendi ad commune luiserum, oe damnum, secundum proportionem rerum contributarum. Potest a
tem contribui vel pecunia, vel opera, seu industria, vel instrumentum, puta navis, equus , animalia &e. eaque omnia debent ad negotiationem destinari r nulla quippe , nisi ficta, potest esse societas , ubi nulla ex reis hus a sociis collatis instituitur negotiatio , ex qua lucrum sperari queat. Ut autem societas justa sit, sicuti lucrum, ita & periculum, ac damnum debet , secundum eamdem proportionem , esse singulis sociis commune: nam, ut ait Ulpianus in leg. 29.ss. pro socio, se alter lacrum tantum, aia ter damnum sentiret , societas diceretur leonina , ab apologo leonis , qui, absque ullo sui periculo , aliarum ferarum Venationis particeps esse vo- ΙΙ. Ad ejusmodi vero periculum evitandum, atque unum ex sociis seis
Ilus lucri participem , ejusque securum reddendum , hic ineundae societ Tom. H. E . tis
39쪽
tis modus est adinventus: Titius init contractum soci clatis cum Sempro nio mercatore , cui mille aureos tradit , e quibus probabiliter sperat se centum & triginta lucraturum.' sed metuens Titius, ne una cum sperato lucro etiam capitale amittat, alium contractum init cum eodem Sempronio, cui condonat sexaginta aureos sperati tueri, ut, qualiscumque sit se. turus negotiationis exitus, ipsi caveat de securitate capitalis mille aureorum: rursusque secum reputans Titius, melius f bi fore, aliquod modera tum lucrum, sed certum habere, quam pinguius, sed incertum expectare, tertium contrainim cum eodem Sempronio init, quo eidem remittit alios visinti aureos sperati lucri, ut quinquaginta residuos ei solvat, sive negotiatio bene, sive male succedat . Obstringitur itaque hisce contractibus Sempronius ad reddendum. Titio intra certum tempus integram so tem, id est lummam mille aureorum salvam , & quinquaginta insuper au
III. Hic porro est trinus ille contractus, quem celebrem fecit exorta inter Dominicum Sotum , & Martinum Navarrum discordia . Putabat nimirum Navarrus, tres p dictos contractus simul, & cum eadem petasona , tuta conscientia iniri posse , atque ab usuraria pravitate immunes esse, ob rationes, quas adducit in suo manuali cap. 17. num. 2sq. seq. Solus ex adverso asserebat, trium illorum contractuum conjunctionem degenerare in mutuum foeneralitium , & societatis leges, quae lucri, damnique communionem exposcunt, evertere, suamque assertionem pluribus propugnabat argumentis, quae videri possunt in ejus opere de justitia lib. o. quaest. o. art. a. Causa delata est ad Sixtum V. Pont. Max. qui, diligenter quaesione discussa , duplicis securitatis pactionem societati adjerum , usura. riam pronunciavit, eamque deinceps fieri prohibuit sua Constitutione 68. qua, incipit Detestabilis, edita anno 1585. tom. q. pari. q. Bullari pa .
IU. Et nihilominus nondum causa finita est: siquidem plures, & non obscuri nominis posteriores Theologi trinum contractum ab omni usurae reatu absolvunt , & licite etiam nunc fieri posse defendunt : inter quos
Covarr. 3. van cap. 2. num. 3. Lessius lib. a. de jμ i. cap. 23. dub. g. num. 24. Franciscus Garcia de contract. par. z. cap. 57. Cardinalis de Luta
ari. 4. Salmanti censes rom. 3. Curs morat. tract. Iq. cap. 3. punct. 2.f. a. Bonacina de contract. disput. 3. qHaesi. 3. punct. II. num. 2. Uanroypari. 3. tract. de contram cap. 6. quas. IO. Neque his negotium facessieeontraria Constitutio Sixti V. a junt enim , Cardinales Toletum , & S. Severinae, quibus concinnandae Constitutionis cura fuerat a Pon fice comis missa , testatos esse Patri Stephano Tuccio Societatis Iesu , Sixti mentem fuisse, damnare dumtaxat conventiones, & pacta , quae in se in justa, illicita, & usuraria sorent, non Vero quae omni usura vacare proba.rentur ; quod resert Comitolus Respous morat. lib. 3. quaest. I 2. num. 3.
40쪽
hisce verbis: Cardinalis Toletus , oe Carrinalis S. Severine, quibus munus mandatum fuit a Sixto V. componendae legis, seu Bullae, Detestabilis, a marunt Patri Stephano Tuccio , Theologo Societatis Jesu , ut is datis ad me litteris testatus es, noluisse Sixtum sua lege prohiberi, nis injustos
societatis contractus ' quare quι ante legem latam jusi erant , pos latam quoque licere. At ante legem a Sixto latam, pergunt praefati Doctores, injusta, & usuraria erat societas, in qua periculum capitalis, & lucri rejicitur in alium socium, virtute solius contractus societatis I non autem, quae vi duorum, qui societati superadduntur, contractuum, unum socium
securum reddit capitalis, & alicujus partis lucri : hic quippe hanc securitatem emit ab altero socio , qui libere & sponte ad eam se obligat , S , tamquam praestitae cautionis pretium , assequitur illud longe majus
lucrum , quod primus ex collata in negotiationem pecunia probabiliter sperare posset. Ita pariter sensisse addunt celebrem Romanae Rotae Auditorem Joannem Baptistam Coccinum in una Romana societatis q. Iunii 16o a. cujus sententiam idem sacrae Rotae Tribunal constanter tenuit , pluribusque confirmavit decisionibus, in quibus ratum habuit contractum
V. At praefatis Doctoribus contradictores se praebent Geneti. Theolog.
moral. tom. I. tract. q. cap. I . Natalis Alexander Theolog. dogmat. Mo- al. edit. Paris tom. 2. lib. 3. cap. 7. art. 5. regul. 23. Auctor Dissertationis editae Lugduni anno I 573. de usuraria trium contractumn pravit re , Aurelius Piet te tom. 4. de contra H. quaesi. q. a. Sa inlebe uve cas. I 85. tom. 2. resolui. Auctor Theologiae moralis ad usum Seminarii Ρetrocorensis tom. 2. lib. q. cap. 8. Gabriel Antoine tom. 3. tract. de contract. cap. 8. quaest. 3. Continuator Praelectionum Tournely pari. 2. de contract. cap. q. art. I. & nuper Daniel Concina in opere, cui titulus Usura contractus trini Dissertationibus Historico-Theologicis demonstrata, aliique, quibus absonum videtur opinari, Sixtum V. in Constitutione , quam edidit
ad terminandam controversiam inter Sotum , & Navarrum summa contentione agitatam circa illum contractum trinum, de quo in praesens est
sermo, verbis lusisse, & quaestionis nodum non solum non solvisse, sed ne attigisse quidem. Ex assertione autem Cardinalium Toleti, & S. Severinae, aliud non inferri autumant, nisi quod Sixtus noluerit legem novam rogare, sed contractum proscribere , quem deprehenderat jam in se turpem, & usurae labe scedatum. Equidem, cum tempore Clementis VIII. compilandus esset liber septimus Decretalium , fuit dubitatum , an illi inserenda foret praedicta Sixtina Constitutio , atque in Congrcgatione ha- . bita die Ia. Novembris I 393. deliberatum , non esse inserendam , eo quod nihil novi in ea decernatur , scd contractus reprobetur in se foeneratilius , jam a Iure communi proscriptus I sicuti colligitur ex Actis
Gongregationum ea super re habitarum, quae asservantur in Archivo A
eis Sancti Angeli . Quod autem contractus trium contractuum sit in se E a sceis