장음표시 사용
41쪽
sceneratilius, evidenter patere , praedicti Auctores arbitranture quoniam conserens pecuniam , rejecto periculo in accipientem , censetur mutuum dare, & pecuniae dominium in eumdem accipientem transferre , cui reipsa perit, si pereat. Neque ad rem facere videtur , quod accipiens p cuniam obligetur ex pacto ad eam erogandam in negotiationem , quod non contingit in Vero mutuo , cujus ratione ita mutuatarius fit domi nus acceptae pecuniae, ut eam pro suo libito in quemcumque usum ima pendere valeat : etenim ea pactio , & inde orta obligatio videtur apparens, atque unice apposta ad obtegendam usuram , quia revera nihil interest ejus, qui pecuniam tradit, habita cautione & pecuniae , & lucri ,
an illa ab accipiente in negotiationem, vel in alium quemcumque usum impendatur. Addunt praeterea, trini contractus obtentu omnes leges eluis di, usuras prohibentes; cum petenti mutuum quilibet respondere possit nolo mutuum dare, sed societatem tecum inire sub pacto, ut me de somte securum facias, & ob majus lucrum , quod ex negotiatione probabiliter spero eventurum, aliquod minus, sed certum, mihi tradendum promittas . Sciunt sane , etiam hunc contrahendi modum approbari a Nais Varro cit. loc. num. 23 s. at non ita sensisse clamitant Gregorium IX in Cap. Naviganti, de usuris, cum ait: Naviganti , vel eunti ad nundiis Nas , certam mutuans pecuniae fuantitarem, pro eo quod suscipit in se periaculum , recepturus aliquid ultra sortem, usurarius es censendus . Siquidems inquiunt ) si Pontifex faeneratorem pronunciavit, qui non aliter petuis Miam vult mutuam dare mercatori maritimo , quam subeundo eiusdem pecuniae periculum, ut hac ratione aliquid ultra sortem a mutuatario periscipiat, quemadmodum praedictum textum expendentes adnotarunt S. At, toninus a. pari. cap. 7. 2I. tit. 7. Sylvester ve . Usura I. 33. M lina de contras . disp. 3I8. num. I. & GonZaleZ rn eod. Cap. Naviganti,tium. 8. multo magis usurarius erit , qui non aliter vult societatem iniis
Te , nisi rejecto in socium sortis periculo , & accepta insuper ab eo securitate alicujus lucri . Neque vero audiendos volunt Auctores relatos a Gibalino de usuris lib. 2. cap. q. art. 3. num. 2s. existimantes, in allega tum textum irrepsisse mendum, & legendum e usurarius non es censen-
dtis r huic quippe ex elicationi , teste eruditissimo GonetaleZ ibid. num. 'in ff. repugnat omnium Codicum fides, in quorum nullo invenitur paraticula non, sed textus legitur, sicuti habetur in vulgata Decretali. VI. Haec sunt praecipua rationum momenta, quae in utramque partem adducuntur; neque Apostolica Sedes priori opinioni, eis minus congru re videatur Sixtinae Constitutioni , ullam hactenus censuram inussit , aqua proinde eidem infligenda debet Episcopus abstinere e ad usum vero quod attinet, tuto poterit contractum trinum, quem etiam ejusdem p troni periculosum fatentur , pro viribus impedire , atque ab eo ineundo
tuos subditos dehortari a quod a plerisque Episcopis in suis Dioecesinae Synodis sapientissime factum reserunt citati Geneti. om. I. tradi q. cap.
42쪽
L Ι B. X. C A P. VIII. 37I4. Natalis Alexander episeol. 94. in fppendici ad tom. a. suae Theolog.
Contractus cujuslibet Dioecesis proprii, o peculiares
Oniam impossibile foret sinsulos recensere contractus, quos Versu
torum hominum nequitia in dies excogitat ad larvandas usuras, Epilcopos generatim monemus, ut, cum aliquem peculiarem contractum,
alibi inusitatum, in commissis sibi dioecesibus fieri animadvertunt, quem ipsemet implexa , atque involuta illius ineundi sermula suspectum reddit, eum, accitis in consilium Theologis , diligenter examinent, &, si usurae labe foedatum repererint, statim prohibeant. Praestitum id sui sie a saepius laudato Praesule Bonaventura, Episcopo Montis Falisci , & Cor. Neti, narrat Franci lcus Gervasius in supra cit. Ordine SFnodi, quo teste, vigilantissimus ille Antistes in Congregationibus suae Dice celanae Synodo praeviis , Theologorum judicio subjecit plures contractus , in sua civitate, & dioecesi usitatos, e quibus, qui aut manifeste foeneralitii, aut ocis culti scenoris suspecti sunt ab illis renuntiati, Synodali Constitutione in.
terdixit . II. In nonnullis dioecesibus frequentes sunt contractus , Vulgo nuncupati collatici , qui sunt hujusmodi : Pro quolibet bove terram arante, tradito bubulco, seu colono, solvitur domino bovis certa portio frumen ti, hac tamen adjecta lege, ut, si bos naturaliter moriatur, damnum sit domino, & bubulco commune ' si vero pereat culpa ejus , cui traditus est, is totum damnum subeat. Hic contractus, de quo fuse Clericat. inmiscelian. deris 3 o. per tot. invaluerat in dioecesi Amerina ς & quia poterat primo aspedtu aliquam usurae suspicionem ingerere , ut eam elue
rent providi Episcopi Amerini, illum Theologis sedulo discutiendum comis
miserunt.' cumque ab his accepissent, usurae Nagitio vacare, contractum ,
uti antea consueverat , etiam in posterum fieri permiserunt ' sed , quo magis dolis , & fraudibus occurrerent , nonnullas conditiones in eo adis hiberi jusserunt , quas etiam approbavit sacra Congregatio Concilii die 5. Decembris I 73O. Thesauri Resolui. tom. s. pag. 86. ct 87. III. In nostra dioecesi Bononiensi, aliisque finitimis urbibus, frequentissimus est contractus, qui dicitur pactum franeandi . Titius vendit d mam , seu praedium Sempronio , cum pacto redimendi rem venditam, quam tamen non tradit Sempronio, sed sibi retinet, tamquam ejusdem conductor, solvitque propterea emptori mercedem conventam, donec illam redimat. Contractus ejusmodi, cujus meminit Rota Bononiensis apud Gypsium decis II9. reputatur licitus.' etenim, cum illicitum non sit
43쪽
rem vendere eum pacto redimendi, neque illicitum erit, eidem adjicere alium contractum locationis , & condultionis , qui praecedentem vendi. ticinem non destruit , sed confirmat I quemadmodum ratiocinatur Antaldus decis. 463. num. q. ses. IV. At nonnulla sunt , quae contractum Venditionis cum pacto redimendi, vitiare possunt. Et primo quidem, s in illius stipulatione facultas, quae datur Venditori, rem venditam, quandocumque voluerit, rediis mendi, gravetur onere eam redimendi majori pretio, quam ipte vendiderit, contractus erit injustus.' quamquam enim Leotardus de usuris quaest. Is . num Io. etiam hanc pactionem licitam tueatur , rectitis tamen alii usurariam praesumendam contendunt' addentes, quod, si haec praesumptio aliis adjuvetur conjecturis , sine ulla haesitatione deb2at in soro externo absolute usuraria pronunciari, ob reῖulam textus in Cap. Lla nos, de pia gnoribus, quam ad rem exornat Anialdus est. decis num. 5. Secundo , si venditio fiat cum pacto redimendi intra certum tempus, quo elapso non si amplius locus retrovenditioni, manifestam pariter redolet uturam e siquidem ejusmodi pactum essicit, ut contractus induat naturam pignoris, quod observavit Mantica de tacit. ambig. conven. lib. q. tit. 3I. num.
68. seq. & quamvis non indueret naturam pignoris, adhuc a justitia deficeret, s , obtentu pacti redimendi , venditio fieret infra limites justi
pretii, neque haberetur ratio oneris impositi venditori fundum redimendi intra certum tempus, quo e lapis, nequeat illum pro suo libito , eodemque pretio recuperare οῦ de qua re legendus est Leotardus cit. quaest. Is . a num. I 5. usque ad 22. ubi pluribus argumentis praefati contractus injustitiam demonstrat . Tertio , si pactum redimendi hac lege ineatur, ut non liceat venditori landum redimere , nisi post praefiniti temporis, puta duorum , aut decem annorum , intervallum , non carebit praesumptione usurae: quoniam ex ea temporis praefinitione fas est conjicere, interim voluisse emptorem lucrari ex mutuo , 8c usuram ficta iundi emptione palliare: & quamvis haec sola conjectura tanta non sit , ut comtractum in sero externo statim evincat foeneralitium , si tamen emptor alias fuerit de usura diffamatus , aliud non desiderari , ut etiam praedictum pactum judiciali sententia declaretur usurarium , docent Mohedan decis. 3. de empl. vendit. & Mantica loci cit. num. 3 I. V. Iam vero, cum pactum framandi, de quo est sermo, intra speciem contineatur contractus venditionis cum pacto redimendi s scuti praem - nuimus ), omnes praefatae, aliaeque similes conditiones , quae hanc tu
pem, atque illicitam reddunt, etiam illud contaminant . Quare Gabriel Cardinalis Palaeotus, primus Archiepiscopus Bononiensis, ne pactum fran- candi , in sua dioecesi passim usurpatum animas suae curae concreditas usurae flagitio illaquearet , aceu ratam Instructionem promulgavit , Jpis Bononiensibus anno Is 87. impressam post quaestiones morales , ejusdem mandato explicatas a Patre Ludovico de Seja ordinis Eremitarum , in
44쪽
iqua, mira prudentia , & solertia , omnes in primis enumerat , & enu.cleate exponit conditiones , quae illud in soro externo aut omnino usura. rium, aut saltem usurae suspectum probant e Consessarios deinde monet, ut in soro Sacramentali ab emptore diligenter exquirant, num revera seiarium animum habuerit landum emendi , ejusque dominium acquirendi, vel an potius voluerit mutuam dare pecuniam, & usque ad ejusdem restitutionem consequi fructus ex domo, praedio, aliove lando, quem cum pacto se candi emere simulavit; si enim res hoc posteriori modo se haberet, esset certi, & turpis scenoris reus: similiter & venditorem interrogandum , ait , num ab emente pecuniam mutuam petierit , cum scenore restituendam , eumque renuentem induxerit ad usuram obtegendam pallio pacti franeandi ' in hoc quippe rerum statu non esset venditor imm nis a gravis noxae reatu , cum neminem liceat ad scenerandum allicere, qui alias non sit ad foenerandum paratus : quin immo vix contingere potest, ut a peccato excusetur, qui, ut consequatur pecuniam, quam ab iniquo sceneratore sine usura obtinere non potest, se obligat ad eam reis stituendam cum scenore, juxta doctrinam D. Thomae 2.2. quaest. 78. art. 4. in eom. Dicendum es, quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuanis dum sub tiseuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus es facere , m usuras exercet, mutuum accipere sub usuris, propter aliquod bonum , quod est stiti. ventis suae necessitatis , vel alterius : quam sequuntur Innocentius in Cap. Super eo, de risuris, Sylvester in Summ. verb. Usura P. f. I. Tabiena veta.
ura 8. q. I. 2. 3. VI. Pauca haec, quae delibavimus, exempla satis esse videntur ad edo. cendos Episcopos circumspectionem, quam adhibere debent, cum peculia. rem quempiam contractum , nova , atque insueta velle circum vestitum , in dioecesim irrepere advertunt I hunc quippe aut illico , aut saltem in Synodo solerter expendere debent, nec sinere, ut communi usu recipi, tur, nisi ab omni usurae periculo quam longe abesse compererint.
De multis, seu paenis pecuniariis.
Non est hic sermo de eleemosynis, quibus scimus integrum olim fuisse
poenitentibus redimere poenam canonicam, cui pro modo perpetra tae culpae facti fuerant obnoxii. Etenim, cum, tepescente charitate, cinis
perint homines ab illis severis jejuniis , aliisque corporis macerationibus abhorrere L quibus poenitentes afflictabantur , ex singulari quadam Ecclesiae indulgentia illis concessum fuit, ut praedictas poenas possent arbitrio
suo redimere, atque in eleemosynas commutare. Hujus disciplinae, quam non ante seculum octavum in Ecclesiam invectam , neque ante nonum
45쪽
propagatam, putat Morinus de Poenit. lib. IO. cap. I 7. monumentum os
currit in Concilio Triburiensi anni 89 S. can. 56. 37. , 58. tom. 6. tart. I. Collectionis Harduini col. 4s s. quibus in locis venia datur poenitentibus reis
dimend, quorumdam dierum jejunium, in plures annos sibi prsscriptum,
tino denario , vel pretio denarii , FZe tres pauperes , pro nomine Domini, pascendo. Et magis aperte in Concilio Remenu anni o23. ubi , post in. dictum militibus, qui interfuerant bello Suessionensi, inter Robertum, &Carolum Reges acto, cujuslibet feriae sextae , & trium quadragesimarum per tres annos jejunium , libera fit iisdem potestas , illud ex parte rediis mendi eleemosynis : Omnibus his tribus quadragesimis , secunda, quarta, sexta feria, in pane, sale, . aqua abstineant, aut redimant e tom. 6. Collectionis Harduini pari. I. col. 562. Neque ea disciplina displicuit Pstro Damiano, pristinae severitatis ceteroquin tenacissimo: is siquidem commissa sibi a Romano Pontifice Legatione fungens, Guidoni Archiepisco. po Mediolanensi, simoniacis Ordinationibus , aliarumque rerum sacrarum nundinationibus implicato , poenitentiam injunxit centum annorum ; sed simul libertatem dedit illius redimendae certa pecuniae eleemosyna, in anis nos singulos eroganda : quod ipsemet Damianus scripsit ad Hildebrandum
tum Romanae Ecclesiae Archidiaconum , apud Baronium ad ann. Iosuerunum. ss. Eumdem vero morem adhuc perseverasse in fine duodecimi, atque initio decimi tertii seculi , colligitur ex variis libris poenitentialibus,
ea aetate exaratis, quos producit laudatus MorinuS eodem cap. I . num. 6.
seq. & evidenter constat ex epistola Innocentii III. tom. I. solari ex recensione Stephani Balvetii pag. 317. lib. 2. FUL 27O. Archiepiscopo Magdeburgensi , Suffraganeis ejus , Abbatibus σα in Magdeburgens prουincia consitutis data pro bello sacro , in qua hanc illis , inter cet
ras, impertitur facultatem , nimirum ut circa eos , qui de bonis suis Temo Sanctae voluerint subvenire , de discretorum virorum consilio , qualitatσperbonarum, rerum facultate pensatis, ac considerato nihilominus d oti nis assecim , opus injunctae poenitentiae commutare possitis in opus eleemos nae faetendae . Sed posteriori aetate , quemadmodum idem Morinus observat, cum obsoleverint poenitentiae canonicae , consequens fuit , ut obsolesceret etiam earumdem redemptio, de qua nullum Verbum secere antiqui Sch lastici, etsi de variis speciebus relaxationum poenitentialium multa disputaverint. De hisce eleemosynis suse agit Muratorius tom. s. dissert. 58. -- liquitatum Italicarum medii aevi, ubi notat, eas, quae, juxta sacrorum cari
nonum normam, erogandae erant in redemptionem captivorum, aut in
limoniam pauperum, uti habetur apud Reginonem lib. 2. cap. N. sepaliquando, hominum malitia, suisse conversas in commodum , & utilitatem Sacerdotum , quorum proinde turpem avaritiam merito exagitat, &perstringit. i. II. Neque loquimur de eleemosynis , quae etiam nunc a Consessariis poenitentibus imponuntur tamquam opportunissimae ad abluendas stet
46쪽
rum maculas , iuxta illud Danielis q. Peccata tua elaemonis redime, iniquitates tuas misericordiis pauperum : quamquam , uti recte monet Thomassinus de vet. γ nου. Eccles discipi. pari. 3. lib. I. eap. 74. num. I. oe q. consultius sit, ut, non sola eleemosyna poenitentibus praescribatur, sed simul orationes, jejunia, aliaeque poenae corporis afflictivae, pro criminum gravitate , & numero , accumulentur , quae aptiores sunt ad medendum intestinis animae morbis , eorumque contagia expungenda ,
cum eleemosyna solam expugnet aVaritiam , carnem vero non maceret,
nec reliqua vitia directe attingat. Cavendum praeterea est Consessario, ne eleemolynam , quam poenitenti praetcribit , tuam praetexena paupertatem, sibimet elargiendam suadeat p id quippe aut simoniam saperet , aut certe non effugeret turpis quaestus notam : a qua ut Consessarios omnino immunes servaret S. Carolus Boi romaeus , iisdem praeterea districte praecepit, ut, siquando eleemolynam, pro Missis celebrandis , poenitentibus injungunt, eam non sibi, neque Ecclesiae, aut monasterio suo adis
dicant . qua de re plura superius a nobis dicta sunt lib. s. cap. 9. in sin. III. De hisce eleemosynis ut diximus in hic non agimus: sed uniceres est de multis, seu poenis pecuniariis, quae a Iudice Ecclesiastico , in
vindictam patrati criminis, saepius in soro externo infliguntur . Enimvero, si sacrorum caunum stamia perquirimus , a plerisque ejusmodi multas probari, ab aliis autem improbari, deprehendimus . Concilium Beriaghamstedense in Anglia, sub Bertualdo Archiepiscopo Cantuariensi , anno 697. celebratum , quod habetur in Collectione Spei manni , tom. I. pag. I94. ω seq. & in nova Collectione Conciliorum Britanniae tom. I. pag. 6O. adulteria, latrocinia, aliaque plura enormia delicta , pecuniaria multa castigat. Leges etiam Ecclesiasticae Aluredi Regis Anglorum. ab eodem Spei manno ibid. pag. 364. & in nova Collectione cit. tom. I.
pag. I 86. relatae, sere omnia peccata, eadem poena pecuniaria coercent.
At Otho nus Cardinalis S. Hadriani, Apostolicae Sed is ad Regnum Angliae Legatus, in suis Constitutionibus in Concilio Anglicano anni I 248. promulgatis , quae extant in eadem Collectione Spei manni tom. a. pag. 276. ne facilius crimina admitterentur , a quibus quilibet posset solius pecuniae solutione absolvi , id deinceps fieri ean. 4. vetuit : eidemque
adhaesere Concilium Excestrense anni I 287. cap. 3I. & Concilium Londinense anni I 342. cap. Io. Quamvis enim Thomassinus cit. cap. 74. num. 7. has Constitutiones intelligat de commutatione poenitentiae canonicae in eleemo nam in foro Sacramentali , de qua paulo ante disseruimus, n his tamen manifeste loqui videntur de poena pecuniaria, in soro externo'.irroganda o etenim Constitutio Cardinalis Othoboni interdicit Archidia. Conis, ne pecuniam a delinquente pro gravi, notorio crimine recipiant, sed commi1Ium eνιmen puniant animahersone eondina e & Concilium Londinense Archidiaconis pariter, eorumque officialibus prohibet , ne a recidivo pecuniam recipiant quovis modo , sub paena resiturionis dupli pecu. Tom. II. F.
47쪽
niae, fabricae Calbedralis Ecclesiae applicandae: Archidiacoisi autem , notrin sero interno, & Sacramentali, sed in externo jurisdictionem exerce. bant, atque in delicta animadvertebant. IU. Concilium itidem Turonense anni I 294. ean. g. apud laudatum Thomassinum pari. g. lib. I. cap. 74. num. 7. Archidiaconos, Archipresbyteros , & Decanos rurales , jurisdictionem contentiosam administra tes, acriter reprehendit, quod a Clericis , oe Dicis poenam pecuniariam,
contra canonum probibitionem, exigerent, oe extorquerent . Exadverso Episcopus Augustodunensis in celebri illa disputatione super finibus jurisdictionis Ecclesiasticae, & laicalis, habita in Conventu Cleri Gallicani anno Igχρ. indicto a Rege Philippo Valesio , pluribus argumentis evicit , posse, secundum Iura tam Canonica , quam Civilia , ab Episcoporum ossicialibus poenas pecuniarias decerni . Idem dissidium vigere reperimus
inter Iuris communis sanctiones . Siquidem Alexander III. in Cap. Liacet, 3. de paenis, improbare videtur, ut pro eorrigendis excessibus, eriaminibus puniendis, a Curicis, laicis poena pecuniaria exigatur . Sed Ldem Alexander III. in Cap. In rchiepiscopatu , q. de raptoribus, & Honorius III. in Cap. Dilectus, I 8. de osse. Iudic. ordis. emendas, seu muiatas imponere, oe percipere permittunt. V. Si porro sanctorum Antistitum exempla investigamus, ea non minus hae in re inter se discrepare invenimus . S. Thomas Archiepiscopus
Cantuariensis consuevit istiusmodi poenas infligere. Sed S. Hugo Episcopus
Lincolniensis oschidiaconos suos, ceterosque Praelatos severe compescuit, ne a delinquentibus multam exigerent pecuniariam . Cumque ei objectaretur contrarium exemplum S. Thomae, respondebat: Credite mihi, non idcirco Sanctus fuit: alia eum virtutum merita Sanctum exhibuerunt , alio meruit
nomine MartFrii palmam e quod narratur in ejusdem Vita apud Surium die II: Novembris cap. I 6. Similiter de B. Joanne Episcopo Teroanensi resertur in ejusdem Actis a coaevo Scriptore exaratis, eum nunquqm induci potuisse ad multas recipiendas . Oppositum autem placuisse aliis Episcopis, doctrinae , & sanctitatis fama aeque praeclaris, erudite ostendit Franciscus Perez Episcopus Terulensis in sua Desensione canonica, Hispano sermone conscripta , potestatis Decretorum Episcoporum pag. 44. SI. D. quibus sertasse experientia compertum fuit , pecuniarias poenas magis timeri , quam spirituales censurarum , quae utpote spiritum tanis gentes , interdum a crassis, & obcaecatis hominibus contemnuntur: quod etiam sensit Petrus Blesensis epis. 74. taem. 2q. Biblioth. Patrum pag. 993. ubi de quodam Guidone laico, notorio adultero , & saepius excommuniricato , haec scribit: Certusimam illius emendationem vobis promitto in abla tione pecuniae.'Sensibilis es illa sententia, non verbalis, ideoque plus dolo. νis incutit, . timoris ; nam, juxta Ethnicum Dur. I 3.
Horatur Iaerdimis amissa pecunia veris a Non cohibent sacra verba malum e majore tumultu
48쪽
L I B. X. C a P. IX. Planguntur nummi, quam funera. VI. Verum omnem hac de re controversiam diremit Concilium Tridentinum, quod se g. 23. cap. 3. de refom. potestatem decernendi multas
pecuniarias Episcopis vindicavit, inquiens o Liceat eis s Episcopis ), δε
expedire videbitur, in causis civilibus , ad forum Ecelesinicum quomodoliabet pertinentibus, contra quoscumque, etiam laicos, per multas pecuniarias,loeis piis ibi exis entibus, eo ipse quod exactae fuerint, assignentur .... procedere, definire. Ac ipsum mei Concilium se; s. o. cap. I. reform. Episcopos sine legitima causa a suis dioecesibus absentes , poena multavit amissionis quartae partis fructuum unius anni , fabricae Ecclesae, pauperibus loci, per Superiorem Ecclesiassicum applicandorum . Et cit. seis 23. cap. I 4. in Clericos concubinarios , post monitionem non restis piscentes, poena animadvertit privationis tertiae partis fructuum suorum Beneficiorum, ac Pensionum, quae fabricae Ecclesae , aut alteri pio loco, arbitrio Episcopi applicetur ' crescente vero contumacia , eosdem omnibus spoliat Beneficiorum fructibus, ac proventibus, praedictis pariter lineis applicandis . Quare nemini fas est dubitare , licere Episcopo multas pecuniarias delinquentibus indicere , si ad eorum emendationem , alio
rumque terrorem, eas conducere existimaverit.
VII. Recte tamen monet Fagnanus in Cap. Irrefragabili, f. Ceterum,num. IS. de sisc. Ordinari ejusmodi poenas exigi solum posse per judici lem sententiam, & causa cognita , non vero extra judicium a diffamatis de aliquo crimine , ut illius solutione judicialem evitent inquisiti nem: ita enim viderentur delicta, non puniri , sed tolerari, & pecuniae solutione impunitas emi delinquendi: Quod facit s addit ) contra illas Episcopos , qui Harcesim vi tationis titulo peragrantes , diligenter inves ant, an in loco reperiantur aliqui de ullo crimine suspecti, vel dissa nati eisque
arcessitis contesantur, se velle contra eos criminaliter procedere, suadentque, ut se .componant in certa pecuniarum summa, quam δε recusent solvere, mianantur, se proeessuros ad formalem inqui timem, earcerationem , m condemnationem e his concussionibus, brevi manu, ingentes pecuniarum summas
extorquent, quod es detestabile ' m non semel vidi processus contra Episcopos super hujusmodi extorsonibus, oe concussionibus fabricatos. VIII. Abstinere praeterea' debet Episcopus a novis constitutionibus passim edendis, inflicta in transgressores poena pecuniaria ς ne videatur illas ferre pro quaestu , & pecuniae emungendae causa e ad quam cal mni praevertendam Concilium Ρrovinciale Aquense anni I58s. tom. Io. Collectionis Harduini col. Is 75. loquens de Synodo Dioecelana, statuit: Censura ibi sat de sngulorum moribus, vinitu , vita ae instagatur poena potius personalis, etiam carceris, ubi opus fuerit , quam pecuniaria . Eamdem pariter fuisse mentem sacrae Congregationis Concilii, ex pluribus , quas subnectimus , ejusdem decisionibus edocemur . Iussit Tridentinum sus S. cap. 2. de refo . ut Plebant , ceterique animarum F χ Reis
49쪽
Rectores, diebus saltem Dominicis, o festis solemnibus, plebes sibi commis.
fas , pro sua, earum capacitate, pascant salutaribus verbis ; voluitque, ut si ab Episcopo moniti, trium mensium spatio muneri suo defuerint, per censuras Eccletalicas , seu alias, ipsius Episcopi arbitrium , cogantur. Hinc sibi licuisse putavit Episcopus Novariensis in suis Constitutionibus Synodalibus Parochos, huic decreto contravenientes, pecunia multare . Sed sacra Congregatio Concilii die IS. Iunii I 538. etsi de potestate Episcopi non dubitaverit, id tamen fieri non decuiste, respondit. Episcopus Assisiensis in sua Synodo excommunicationem, & quinquaginta aureorum poenam decreverat in Parochos e sua parochia duorum dierum spatio , sine Episcopi licentia, absentes. Sed eadem sacra Congregatio delendam censuit e decreto excommunicationem latae sententiae , & poenam pecuniariam non imponendam in certa quantitate, sed relinquendam arbitrio Episcopi, qui, cum casus contingeret, ita illam temperaret , ut responderet tempori absentiae, & reditibus Parocho ex sua Ecclesia obvenientia bus; uti habetur lib. I sq. memorialium pag. ys 3. In Synodo Brundusina statutum fuerat, ut Sacerdotes, aliique inseriores Clerici inservire deberent Ecclesiae, cui juxta decretum Tridentini cap. IL sess. 23. de reform.
erant adscripti, singulis Dominicis, aliisque festis diebus , & in tota Gctava Corporis Christi, atque insuper solemnibus Supplicationibus , per
annum fieri consuetis, interesse, sub poena ducatorum quinquaginta, S minario applicandae sed sacra Congregatio die Ist. Iulii Io I 8. admonendum censuit Epitcopum, ne ad poenae exactionem procederet , eo quod Tridentinum cit. De. Clericis Ecclesiam deserentibus, cujus obsequiis in eorum ordinatione sunt mancipati, interdicendum dumtaxat statuat exet citium Sacrorum.
De multarum, seu poenarum applicatisne, seu desinatisne ' ρο obiter nonnulla de procuratione debita Episcopo vis tan=i. HAEc de potestate imponendi poenas pecuniarias . Quod vero attinet ad earumdem poenarum destinationem, & usum, sacra Congregatio Concilii, apud Fagnanum in Cap. Fresbteri, de paenis, a num. q. D DUad fu. haec tria declaravit: primo, multas a Tridentino inflictas Clerucis non residentibus , aut concubinariis , & quae juxta eis. cap. 3. setis 2 s. ad retundendam Clericorum, & Iaicorum contumaciam indicuntur, semis per locis piis, scuti idem Tridentinum praecipit , esse assignandas : s cundo, quae nulla certa lege, vel statuto sunt taxatae , seu in certa pecuniae summa praefinitae, sed Episcopi arbitrio decernuntur, eas similiter non posse, nisi in opera pia expendi οῦ ne secus, ut idem Fagnanus num.
s. ponderat, arbitrium Episcopi, propter avaritiam, & quaestum, sit im
50쪽
LIB. X. CAP. X. Asmoderatum: tertio denique , quas in certa mensura designant canones, vel Synodicae Constitutiones , servari posse integras egenti Episcopo, si
vere egeat; quamvis, monente eodem Fagnano num. 22. ad evitandum
scandalum , & peccati periculum, tutius sit, ut Episcopus , priusquam praedictas poenas sibi vindicet , consulat sacram Congregationem Concilii , cujus erit judicare, an reveria tanta prematur inopia , cui praedictis pecuniis oporteat subveniri . Universim enim loquendo , arbitrio Superioris committitur decernere, an quis sit vere pauper, juxta doctrinam, quam tradunt Bartol. in l. 5 i consante, I q. solui. matrim. aliique com gesti a Menoch. de . rbitrari lib. 2. cent. I. casos. num. 6.
II. Quoniam autem res haec non levis est momenti, & facile possent Episcopi a nonnullis, quae circumseruntur , sacrae Congregationis decretis decipi, necessarium ducimus ejuidem sacrae Congregationis Concilii memtem diligentius indagare, & exponere . Sciendum itaque , sacram Conis gregationem ante annum Io Iq. saepius dixisse, liberum esse Episcopo v xe pauperi, & indigenti, poenas pecuniarias tertii generis in suae inopiae
levamen erogare, quemadmodum nuper a Fagnano audivimus.' at ab anno I 6I4. ab ejusmodi declarationibus edendis eadem abstinuit , & mos invaluit, ut Episcopus, qui praefata pecunia suam sublevare cupit inopiam, facultatem, eam sibi addicendi , petat ab eadem sacra Congregatione, quae illam modo concedit, modo negat , sicuti diversae exposcunt rerum circumstantiae I quod in quadam causa Novariens , proposita die II. Maji Ios8. ad rem adnotavit sacrae Congregationis Secretarius hisce verbis.' Sacra Congregatio pro diverstate circumstantiarum , m Episcoporum , prout ipsis, oe eorum integritati, oe bonitati, magis , aut minus Udis, smilia Indulta applicandi poenas pecuniarias concessit. Facultatem vero, quam interdum impertiendam existimat , nunquam vult esse perpetuam , sed ad certum limitat tempus , quia interim cessare potest causa, quae eam hic & nunc concedendam suadet . Ita reapse in eadem causa Novariens permisit quidem Episcopo , ut posset multis pecuniariis uti, ad prosequendas lites , quas intentaverat pro indemnitate locorum pi rum suae dioecesis, cujus sumptibus subeundis pares non erant suae Menissae reditus, sed hanc permissionem duraturam voluit tantum ad sex anis nos . Episcopo pariter Anglonensi potestatem secit , easdem multas in proprium commodum, suaeque paupertatis subsidium insumendi, sed dumtaxat ad triennium; uti constat ex ejusdem sacrae Congregationis decreto edito Is. Ianuarii Isso. & adnotato lib. I9. decretor. pag. 5sq. quod proderit intefrum audire, quoniam in eo & omnia confirmantur , quae hactenus diximus, & summa elucet circumspectio, ac cautela , qua se, cra Congregatio in impertiendis ejusmodi facultatibus se gerit: Sancti miis Dominus nosseν verba sunt decreti ), audita sententia sacrae Congregationis Concilii, veris exissentibus narratis, in quibus gravatur conscientia ipsius oratoris, benigne annuit, ut per triennium percipere posset poma , σ