Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

HIS T. RAVENN.

x LIIII.

matris satisfaceret precibus, Georgium, repugnantibus Rauennatibus, Archiepiscopatui restituit: Non enim tam eum recitebant Rauennates, quod

esset Thesauros omnes depraedatus,sed quia uetustissima priuilegia, quae Maurus , ceteri q. Archiepiscopi Rauennates a summis Principibus acceperant ex portauerat: Idq. sub id te pus accidit, cum Gregorius Quartus Ponti sex e vita decedens, successorem habuit Sergium Secundu . Moritur tamen haud multis post annis Georgius Archiepiscopus,& nulla honoris significatione, nullis sa cerdotibus comitantibus nulla funeris pompa, ei sepulturae locus in D.Apollinaris Classensiis datus est. Licet autem inter Rauenates Archiepiscopos numerandus ab aliquibus non putetur, quod Ecclesiam destruxerit, quam debuerat aedificasse, ipse tamen dignitatis, & rerum ordo id postulat. Eius tempo-pore ingens Solis per uniuersum orbe Eclypsis visa est, sanguineq. pluit Non. Mai. Rauennae, cum dies esset festus ob dedicationem Basilicae D. Michaelis Archangeli eiusdem urbis. Terribile item signum prima noctis vigilia Oct. Id. eiusdem in aere apparuit, igneae faces, & stella crinita immensae magnitu. linis , ipsam Solis lucem fere superantes, & praeter morem discurrentes. In Archiepiscopatum Deusdedit, uir Optimus, subrogatur, iisdem paenὰ diebus, quibus Leo Quartus, Sergio secundo uita functo,in Pontificatu Romano suc. cessi. Deo laldum, hunc, aliquot tabularii Vrsiani monumenta, & Archiepiscopum designatum appellant. scripta autem sunt, anno tertio Sergii Pontificis, XIIII. kal. Februarii Indidi. X. Rauennae. quae incidunt in annum a Christo nato quadragesimum septimum supra octingentesimum. Huius tempore Plebs antiqua extra opidu Tiberiacum construitur, uti testantur haec in pauimeto scripta. De donis Di .ct S. Du. Deusdedis . UB. Epi opus Ra en.Saraceni

superato, ad Tarentu nauali,proelio, Theodosio, Michaelis Trauli Orientalis Caesaris Duce,Italiam,nemine obsistente, capta Ancona,& omni superi huius maris ora, longe, lateque direpta, populati sunt: atque ipsum inter cetera D. Apollinaris in Classe templum: ex quo praeter multa ingentis pretii, ex argento testudinem, Zonasq. muliebres, superioris saeculi ornamenta, abstulerunt: Sed domum remigrantes, sania coorta tempestate iactati, plerique sere omnes scedis factis nauseagiis periere. Non desuere tamen, quin alii nouain inferre uastitatem Italiae adorti, littora infesta redderent, & quamquam a Neapolitanis, eiusq. regionis militibus, Leone Pontifice hortante, ac bene precante, maxima clade amicti sunt, tamen in Calabris, Apuliaq. eorum omnia tumultibus, miscebantur, & noua quotannis insurgebant, Hludovico; Hlotarii Imperatoris filio, Italiae Rege, vix in cos quidquam proficiente. Itaque Leo Pontifex,cum sextum iam annum munitionem Vaticani inchoasset, eam magna adhibita diligentia absoluit, Leoninamq. urbem de suo nomine appellauit, nec diu post decessit; Illi successisse, plerique tradunt, Ioannem Septimum i quem ferunt, cum esset mentitus sexum; erat enim scemina; malis a tibus Pontificatum Maximum adeptum fuisse, secundoq. anno ex partu periisse. Sed cum id commentum sit, aut malevolorum, aut rerum, tempo

rumque ordinem ignorantium studio ad Ornatum , facile a doctissimis nostrae aetatis viris; in quibus excelluit Onophrius Panu inius ; reiectum est: cum ab Leonis Quarti interitu, ad Benedictu in Tertium Pontificem Max renuncia tum, sex tantum dies intercesserint. Aiunt etiam Hlotharium Caesarem i r

uena

252쪽

LIBER . QVINCTUS 1 i

uem annis, sumpto cucullo, Hludovicum Caesarem reliquisse. Interea Deus dedit Archiepiscopo Ravennatum mortuo,Ioannes huius nominis octauus subrogatur. Cuius Archiepiscopatu, ob Barbarorum quas diximus,excursiones, AN N. ac latrocinia,pleri q. cadaurr D. Apollinaris,Rauennam, ex eo templo impor D C C C'tatu in serunt, at q. in D. Martini in caelo aureo collocatu, eam q. ob rem dein L Vφ' ceps aedem illam D. Apollinaris noui titulo uocatam.Sed ii falluntur, ut puto, cum ex tabularu Pontificiarum auctoritate, Alexandri praesertim Tertit,anno a partu Virginis MCLXXIII. qui ad re, & controuersam declarandam, tollenda inq. Ildebrandii,&Theodinu Cardinales, Gerardo tunc Rauennatu Archiepiscopo, misit; ac ex marmoreis, in ipsa Classensi aede Apollinaria monum elis, secus constet.Ceterum huic errori ac disceptationi occasionem praebuit Ioannes hic Archiepiscopus,qui Saracenis omnia, uti dictum est,deuastantibus,cuuereretur, ne cadauer sanctu in D.Apollinaris raperetur,duo sanctorum virorucadauera, sub Apollinaris nomine, ad D. Martini in caelo aureo transferenda

X VII. kal.Augusti curauit: Cuius etiam rei satis argumeto eis: potest,quod iis quae supra scripsimus, Alexandri Tertii temporibus, D. Apollinaris ossa, una cum tribus laminis ex argento vetustissimis, in quibus eius D. Archiepiscopi vita summatim erat scripta,quincto kal. Novembr.reperta,& in sublime elata,' ostensa omnibus sunt: cu ipse Iidebrandus presbyter Cardinalis Legatus, at Theodinus item presbyter Cardinalis, Gerardus Rauennas Archiepiscopus, Episcopi Metropolitano iure ipsi subiecti,innumerabilesq. praeterea sacerdotes,& populares adessent. In tertia aute argentea lamina, sic erat scriptum. Hic requiescit sacratissimum corpus beatissimi Apost naris mira,ris, osacerdorisChrisi. uero hic deest, in hac eadem Ecclesia maxima cautela recondirum est. Ilde-hrandus anathematis poena iis proposita,qui alibi esse D.Apollinaris sanctum corpus affirmarent, festum, ac solemnem agi in perpetuum deinde huius inuentionis diem iussit, poenamque annui spacii peccatis debitam, templum illud eo die inuisentibus, quotannis, indulsit: Quae sunt omnia ab Alexandro Pontifice probata. Nouissime quoque anno MD XI. Quarto Non. April. cum Iulius secundus Pont. Max. Rauennae commorarctur, Franciscus Soderinus, basilicae duodecim Apostoloruin Cardinalis. Sacerdos D. Apolli. naris ossa, ex subterraneo specu ; ubi diu latuerant, educta, in monumento ex marmore, sub angiportu maioris testudinis, ante oculos omnium Rauennatum collocauit, centumque dierum poenae peccatis debitae remissionem indulsit, atque quotann is eius inuentionis, translationisque diem celebrem

agi uoluit: Quod uetustissimo Ecclesiae more , iam inde a nascente ipsa ,

seruatum, cum multa nobis indicant, tum ex sermonibus, quos de inuentionibus sanctorum Geruasit, & Protasii, Nararii, & Celsi, Vitalis, &Agricolae Diuus Ambrosius, &de capite Diui Ioannis baptistae,Diuus Cypria nus, habuerunt, satis constat: quod & Diuus Augustinus in suis confessionibus testatur, & Lucianus presbyter Hierosolymitanus aperit, libello de D. Stephani protomartyris inuentione Graece scripto, quem Auitus Hispanus sacerdos Latinum fecit. Vt autem ad hi storiae ordinem reuertamur, B nedictus Tertius Pont. Max. uitae sanctitate, cum quibus uis comparandus, multis rebus

pie gestis, tertio anno Pontificatus decessit: In cuius locum Nicolaus primus absens, ac fugiens, omninoque uitandi honoris causa renuens, Pont. 'viii x Max.

253쪽

HIS T. RAVENN.

Max. creatur. Hic Ioannem Archiepiscopuin Rauennatum, propter obiecta a subiectis Episcopis crimina, ter vocatum, &ad se venire recusantem, Ro. inaniq. Pontificatus iudicium detrectantem, dignitate priuauit. At Ioannes Ticinum ad Hludo uicti in Caesarem; qui tum ibi aderat; confugiens ,& co m. mendat itias ab eo litteras, ad Pontificem, obtinuit,& Legatos etiam impetrauit: quibus a Pontisce daretur, ut Ioanni Archiepiscopo, Romam,ad causam apud Concilium dicendam, tuto proficisci liceret. Quod illi facile Nicolaus concessi.Quamobrem cum ad Lateranii mense Nouembri, anno ab ortu C liri

AN N. sti DCCCLXL facultatem Ioanni Archiepiscopo dicendi fecisset, in stequeni, iς ς sexaginta quinque Episcoporum,omnium q. pii mariorum,qui Romae erant,

sacratorum virorum conuentia; in quibus Vitalis Patriarcha Gradensis,& Episcopi ex Campania,Tuscia, Pentapoli, & Aemilia a Pontifice, ob id Romam euocati, erant, ipse nihil aliud quam se maiestatis reum, fassiis, petere ob eam rem , cum a pontifice, tum ab iis, qui aderant, omnibus sibi veniam dari. Episcopi autem Aemiliae, facta accustandi copia, haec praesertim ipsi audienti Archiepiscopo , crimina intulerunt. Ioannem, secundo quoque anno, Episcopia

sua,cu ferme quingentorum hominii, equorum'. numero perlustrare, ac tamdiu in singulis comorari, dum quae ad Episcopi fructus facerent,omnia, quaeq. ad Clericos, & egentes alendos, suscipi cndos peregrinos, instaurandas basili. cas pertinerent, cu magna illa multitudine exhausisset: neque ante recedere, quam ab Episcopo, ducentos nranicosos sibi, familiaribus vero suis, munera nequaquam modica cxegisset. Eundem tres aut quattuor equos perpetuo alsidos,fodi edos agros,pastinandas vineas quotannis suffraganeis suis; ita subiunctos ditioni Episcopos uocant; tamquam praediorum suorum procuratoribus, uel repugnantibus. attribuere. Plcbes, titulos, & monasteria ad Episcopia eorum pertinentia, & administrationi eorum subtrahere, & sibi ipsum subiicere. Episcopos Romam ad limina Apostolorum amplectenda, atque pro uetericorurn temporum instituto, osculanda proficisci,& solium Pontificium visitan du, decetarum suortura more, non permittere: ac demum eos adigere, ut Ecclesiis suis desertis, more presbyterorum, singulis mensibus Rauennae ministrarent,& se viginti, aut triginta diebus, per uina, Rauennae teneri, neque ulli clerico suo equo vehi per urbem, iniussi ipsius , sine magno discrimine licere. Quod quamquam superiores Archiepi opi facere consueuissent, ac posteriores etiam fecerint, certis cuique Episcopo assgnatis Rauennae aedibus, quas incolerent,ut Faventino, Diuoru Ioannis, & Pauli: Mutinensi, D. Agnetis; quibus etiam ipsi Rectores praeficiebant; ut in Mutinensi, de D. Agnetis, ad hanc aetatem seruatum est; tame id acerbius aliquanto,quam res,aut dignitas ferret ab Ioanne fieri videbatur. Itaq. Episcopi haec cum dixissent, ac se testimonio confirmaturos omnia ostendissent, nihilq. Ioannes, nisi animo consternari,Pontifex tu ea confessione, tu adstantiu rogatu comotus, hac condicione

Ioanne in gratiam recepit,ut se apud eu couentu de haeresi purgaret, pollicereturq.Romam aut quotan is,aut altero quoq. anno, quo ad eius fieri posset, nisi esset aut praepeditus aduersa valetudine, autPotificis beneficio absolutus;pro . scisci: neq. liceret ei Episcopos Aemiliae; tametsi legitimc electos; nisi litteris Potificiis id sibi mandaretur; consecrare: neve prohiberet,quo minus iide Aemiliae Episcopi, Romani,cu liberet,adirent: neque ei tributu ullum, quod sacri

254쪽

Canones non probarent, ullum morem introducere, integrum esset Caueret postremo, nisi sibi cuperet sacris interdici; ne quicquam de bonis Ecclesiae, inconsulto Pontifice Max. aut immutaret, aut decerneret; neve propliana oc cuparet, donec coram Pontifice, aut eius Legato, aut Vesterario R.iuennae, legitime illa in iudicio obtineret. Praedia, quae a iure D. Petri , ad ius D. A. p. llinaris transtulerat, & iure Emphyleutico aliis tradiderat,diligenter exquireret, & rescinderet tabulas, & D. Petro restitueret, cuius fuerant. Sanctilibma haec iussa, uniuersum Concilium trina acclamatione sic approbauit, ut diceret, Rictum iudicium oummi Praesulis, iusta d tio I'astoris semersalis Eccles, a bru insit ut o Christi disicipulis omnibus aces: Omnes autem eadem δcimus. ead ms imus , I m iudicamus. Tum vero Ioannes coram omnibus sacramento, scriptoq. se Omnia seruaturum confirmauit: cum iam repudiatis tabulis promi isonis, &sacramenti, quas suae consecrationis tempore, praecisa nimis, ac obscura oratione conscripserat, nouas apertiores alias , sincerioresq. ex rasset, ac eas super Cruce ,& sacro Euangelio positas, recitasset, ac clara uo. ce, ut omnes possent audire, iurasset, dum uita suppetctet, constantissime,

quae in eis scripta essent, omnia seruaturum. Atque hac ratione dimisso Concilio , cuius tribus sessionibus acta, in libris Decretorum uetustissimis Burcardi Vormatiensis Episcopi adhuc leguntur. Ioannes, Rauennam, ad QOSre- ANN. gressus, anno Sexagesimo sexto supra octingentesimum, Hludovicum Impe DC C Cratorem, in Galliam e Campania, quo iam tertio descenderat, reuertentem, L Vι. reeipit. Diuertit Hludovicus ad D. Apollinaris in Classe: ibiq.cum esset, mul ta Cassinensi Coenobio, Angelario eius Praeposito Coenobii postulante; concessit.Postero anno Nicolao Pont Max.uita functo,Hadrianus secundus subro A NN.gatus est: qui Firminiano, Petro, Leoni, ac Ioanni, eorum q. si a tribus, ac con D C C C. sortibus,antiquam, ac iustam consuetudinem concessit. probauit i. qua eorum L ingenitores Massam Firminianam,& Plebem sancti Stephani, iuris Romanae Ec . A N N.

clesiae,tenuerant: ea condicione,ut quotannis semel,tres continuos dies, san- DCCC ctae Romanae Ecclesiae nunciis occurrerent,quocumque eos ire obuiam iussisi L x x .sent,prope Massam Cornu Ceruinam,occupatau,Caput canita, & mare. Ad-

haec singulis indictionibus, die Paschatis sancto, solidos denariorum viginti, pensionε soluerent; ut Potificiis litteris habetur, quae in Bibliotheca Ursiana

extant, Dat. per mansi Petri Diaconi, anno Tertis Pontificatus Domni Hadriani Pa A N M.

Iae, Ind. Tertia.Hadriano paulo post mortuo, Ioannes octauus suffectus est:qui ς' Rauennam profectus anno Octingetesimo septuagesimo quarto , septuaginta Episcoporu conuentu egit: In eo lis inter V rsum Duce Venetiarum, & Petru ANN. Patriarcham Gradensent composita est: nam Senatore Episcopo Torcellano D C C C- mortuo,Petrus Patriarcha confirmare, consecrareq. Dominicu, Leonis Cato k διψέ, prini filium,abnuerat, monasterii Altinatis Abbatem, quia sibi virilia succidisset. Itaq.Petrus a Duce eam ob re perterritus,contenderat Roma,& causam a Potifice cognosci, ac definiri postulabat, Pontifice autem Rauenatu profectione ineunte,una secu Rauennam venit: quo etia accessit He delinarius,Aquileiensis Patriarcha,& Leo Caprulensis Episcopus, ceteriq. eiusde Prouinciae Episcopi, Rauennam aduocati: Qui tanae,quonia aduenere confecto iam conuentu,comunione priuati sui. quamquam haud ita diu pos , Ducis precibus,restitu ut Ecclesiae Torcellanae bona Dominico tame permisia.Magna cu Ioanne

255쪽

Archiepiscopo intercessit Ioanni Pontifici consuetudo: neque tum res erat a A N N. licuius momenti, de qua certiorem eum non faceret. Quod ex iis etiam litte--

DCCC ris potest cognosci, quibus eum Quarto kal. Maii. anno DCCCLXXVI. ad kδ δ ΥΦ' in onuit , se communione Adelarduni Episcopum Veronensem privasse,quod Nonantulanum coenobium inuasisset. Idem significauit Ansperto Mediolanes ,& Valperto Aquileiensi Antistitibus. Cumque per id tempus Saraceni, qui

Tarenti morabantur,collecitis viribus,non Barium inodo; quae nobilis est urbs in Iapydibus; ac finitima loca populabundi percurrissent, verum salernitanos, Amalfitanos, ac Neapolitanos impulissent, ut isto secum scedere, Romanam urbem inuaderent, ipseq. Neapolitanorum Episcopus Athanasius , Dux, Sergio statri, Neapolis Duci, suffectus, cum Saracenis Romanos fines, ne parcens quidem sacris aedibus; hostiliter populatus fuisset, Ioannes Ponti sex cum postulatum ab Carolo C aluo; quem, mortuo Hludovico, paulo ante Romae uniuersi orbis Augustum Imperatorem diademate insigniverat; subsidiun,tardius expediretur; ia in enim redierat in Galliam Carolus : Rauennam ire constituit. itaq.& eo indixit Episcopis conuentum,& ad Ioannem

Archiepiscopum scripsit, id se decreuisse, tum quod ab improbis Christi fiderilibus vexaretur, tum quod multis in rebus indigeret emendationis Ecclesia imoniam vero nullus esset ad haec peragenda locus, Rauenna , aptior, roga- re, ut eo cum suis subiunctis Episcopis accurrere usit ad Octav. kal. Iul. Mox Vrsum Venetiarum Ducem , scriptis sexto kal. Iun. litteris, admonuit, ut coadesset. XIII. uero hal. Augusti, se Rauennam omni spreto incommodo itineris, significauit, habendi conuentus gratia, concessse, eum q. I si Augusti inchoaturum. Conuentu inde perfecto, cuius ad nos acta non peruenei unt, ut maturius Caluum de instanti bello consuleret, Rauenna egressus, ad eum iter

intendit. Quem, Vercellis, in Italiam properantem adhibuit. Verum Caluus paucis post diebus a Pontifice, Derthone digressus; quo se ambo contulerant, graui nuncio perculsi, Carolomanni Regis Baioariae, in Italiam cum

maximo armatorum numero maturantis ; dum Carolomanno occurrit ,

Mantuae, ab Sedechia Iudaeo, medico, qui salutiferae potioni, creditur uenenum miscuille, necatur. Lambertus Spoleti Comes illi in Regnum suisci contendens, Adelberto Marchione Tusciae designato in societatem assumpto, per speciem religionis, Romam accessi, cum magno globo arma torum hominum, ac portis urbis occupatis, in maximasq. anaustias adducto populo, ut decus ei Augustale concederet, populus Romanus, & clerici, Carolomanni iussi, instare. Senatus, populusq. Ro. iurauit, se in potestate ANN. Carolomanni futurum; Pontifex urbem deserere, & Galliam petere, consti-D C C c tuit. Quae tamen omnia Ioanni Archiepiscopo Ravennati ditteris quarto Sal Mart. scriptis significauit; quas, &Mediolanensi, & Aquileiens misit, ut ab Lamberti auxilio cauerent, idemq. subiectis Episcopis significarent. His se

re diebus Ioannes Archiepiscopus Rauennas vitam cum morte commutauit. Post hunc plerique tres apponunt Archiepiscopos, Felicem, Liberium,ac Sergium t sed cum eorum nulla extet; quod ipse nouerim , in Biliotheca Rauennati, memoria,neque recenseantur inter Archiepiscopos,qui in ueteri Catalogo Rauennatis Ecclesiae omnes numerantur; facile corum patet error; ut puto, qui ita sentiunt. Hoc igitur loco Romanu Archiepiscopum ex opido Calcianaria,

256쪽

naria , quod est in Etruria iuxta Eram amnem; ponimus, Ioannis ocitaui in ANN.Archiepiscopatu succestarem . Interea Pontifex, cum in Galliam, Trecas DCCC- peruenisset, ibidemq. Hludovicii in Balbum opem lubentibus rebus Romanis LX c Ι se allaturum, prolixe pollicentem , Imperatorem inunxisset, Romam redierat : cuius littora cum ab Saracenis essent occii pata, illis inde pulsis, Balbum in Italiam, ad conficiendas eorum reliquias aduocauit. Sed uenientem, mors oppressit, eum q. Carolomannus filius breui insecutus est. Carolus Crassii sco ANN.gnomento simplex successi, cum Germaniae Rex esset. Per idem tempus Ra ii id Mennates Cymaclum amiserant nam Hludo uicus secundus Caesar an DCCC, DUI. Othonem Estensem Principem eo donauerat: is cum esset in Gallia apud Caesarem; ut Ioannes baptista Pigna testis est, Marinum filium misit,qui& urbis possessionem acciperet, & illam administraret. Qua de re commoti uehementer Veneti, Baduarium, Ioannis Particiaci, suae Reipubl. Ducis, fratrem , Legatum ad Pontificem mittunt, qui ai firmet eam urbem, si abstrahenda sit ab Exarchatu, & Rauennatibus, qui ad Pontificem spectabant, ad eos magis, quam ad alium Principem pertinere, quod in antiquorum Venetorii

finibus esset. Verum Marinus, Venetorum cognito consilio, in Rauennatum finibus. Badoarium adoritur, vulnerat, captiuumq. ducit: neque ante dimisit, quam sacramento fidem obstrinxerit, Venetos de Cymaeso nihil praei rea acturos. Sed cum Venetias reuersus, paucis post diebus ex accepto vulnere diem obiisset, Ioannes Dux fratris mortem ulturus, comparata Classe, Cymaclum oppugnat,&ui capit, in eos q. qui fraternarca dis causa suerant,

acriter animaduertit. Rauennam circiter haec tempora ven trat Ioannes Pont.

Max. ut hac in urbe Carolo Crasso in Italiam ad Coronam Imperii Romae accipiendam, aduentanti, occurreret; sed Carolus a Hludovico, ct Carolo- manno Galliae Regibus, reuocatus, Italia repente cessit: Ioannes Pontifex remigrauit Romam, quo postero anno, Carolus adueniens, de Ioannis Ponti . ficis manu, Augustalem coronam, more maioria, accepit. Mox in Galliam Cisalpinam rediens, Rauennam adiit, hicq. inter Venetos, atq. Italicos sibi subiectos, foedus in quinquennium renouauit. Ioannes Pont. Max. Neapolim proficiscens, Romanum increpuit Rauennatem Archiepiscopum, quod Al. bericum Comite,Caesarianae factionis, Rauennam acciuisset, & vexasset eam ob rem, Rauennate nobilitatem, nulla eius iusiurando fide permotus, quo se sibi obligauisset. Vbi Neapoli reuerterit, quo tum tendebat, ei cognitioni operam nauaturum: Mandare,ut Dominicit Archidiaconii,consecraret Favetinii Episcopum, sin minus, se,ubi redierit consecraturii: Adhaec reprehendit, quod iniuste diremisset matrimoni si quodda,& propterea ne que sacris initiaret,inhibuit,donec VIII.kal. Octob. Romam, ad Conuetu adiret, at q. illi se de criminibus sitis purgaret, quem nisi paruisthi, se comunione esse pulsurum. Tamen A N N . sequenti anno Rauennam Ponti sex uenit, huc ab Crasso Imperatore, ad comu Cisi nicanda,de grauissimis Ecclesiae rebus,c6silia,uocatus. Couetus ex dignitate, μ&sententia utriusq. Februario mense habitus est: Nec diu post Romam reuersus Pontifex, diem obiit: successit ei Marinus Gallesianus; Martinus secundus vulgo appellatus; qui Tusculanorum Comitum factione adeptum Pontificatum , anno secundo decedens , retiquit Hadriano Tertio. Quo tempore Carolus ex Italia cu exercitu inNormannos prosostus, eam Galliae partε,quae Lxxxii

257쪽

ANN.

DCCCXC.

est ultra Sequanam; illis, vectigal pendere quotannis Regibus Gallorum, iussis, ad incolendum concessit: tametsi Normanni paulo post, adiunctis sibi Dacibus, omnem fere Galliam , rupto foedere, vastarunt, iis fere dic bus, cum Hadriano Tertio Pont. mortuo, successit Stephanus Quinctus, cui cum Archiepiscopo Ravennatum, Romano ab Caicinaria, summa intei cessit fambraiaritas: Id testatum litterae faciunt, quae in Decretorum libris adhuc leguntur: Cum l. accepisset Pontifex, ForoCornelianum populum, inest gendo Episcopo, seditionem excitasse, Romanum Archiepiscopum admonuit, videret, ne contra leges Pontificias clectio fierct: Sacerdotum quippe, inquit, Stephanus , es Electio, o sidelis populi co ensius adbitendus es: quia docentis est populus, non sequentis. Orientis Imperium tunc Leo Quinctus , & Alexander, Basilii filii, inierant: nec diu post, Carolus cognomento Grosius, qui o. cto iam annos Caesar fuerat, potestate, ab Optimatibus suis, fuit ob segnitie, corporis ,& ingcnii tarditatem deiectus: in locumque cius, Arnulsus nepos Carolomanni filius, suffectus est: qui septimus a Carolo Magno, Augustus Imperator est habitus; alii Octauiam dicunt: Qu'niam vero Hadrianus Tertius Pont.Max. D ccretum fecera ut decedente Rege Crasso absque filiis, RemuItalicis Principibus, una cum Imperii titulo traderetur, Bcrcngarius Forolii.

liensium. & Veronensium, Vido Spoletinorum Duces ad Regnum ambo, &Imperii titulum aspirare, Italicorum omnium studiis in duas partes diuisis, ceperunt. Nec diu post Vido, Rauennae occupat Regnum, quod sibi vider tur in hac urbe, quam superiores Caesares sedem praecipuam Regni fecerant tutius, atque diutius id successiirum. Illi Pontifex, ac Romani, atque maxima ob id Italia pars fauebat. contractis q. copiis,& magno utrinque comparato exercitu, cum manus, Vido, & Berengarius ad Trebiam amnem conseruissent, Berengarius superatus est; qui denuo collectis viribus, collatisq. signis, uictus, cessit Italia. Sub id tempus Romano Archiepiscopo Rauenna. tum vita iuncto, Dominicus V blatella subrogatus est: ne l. enim cum iis sentimus, qui putant inter Romanum, ac Dominicum, Ioannem, ac Leonem Archiepiscopum suisse, cum nulla auctoritate, quod sciam, fulciantur, &in Rauennati Bibliotheca desint. extant ad Dominicum Archiepiscopum, in

Vrsiano tabulario, a Stephano Pontifice Max. hae scriptae litterae . Mephanus ι piscopus ,seruusseruorum Dei, Reu. sanctissimo confratri notiro Dominico Archiepiscopo.S. Rauen. Ecia a Diuina maiestas, pastorale ministeriam nobis Lotim. aenem gerentes, cura peruigui. nostrum Apostomum impendere se retium, Idcirco omnium sancta Dei scias delium agnincat notitia, quia cum Rauennas Ecclesia per

obitum Romani quondam Archiepiscopi eiusdem Ecclesia viduata, sine pastore consisto νer , repente, osancia Placentina Ecclesia, illius si Paganea,a suo ρa Pore qumdam Paulo Episcopo extitit denudata. Guapropter diuersis Italici R egni fluctuantibus procestis, quia per eandem sanciam Rauennatem Ecclesiam, proprio destituram pastore, ipsa sancta Placentina E cclesia, depasiore proprio remediam recuperandi minime adia si valebar. ad Apostolicam sidem, nostrum . Apostoticum; μι pote ad caput omnium Ecclesiarum, dr matrem i refugium uisi sunt. . . fecisse, osserentes nobis pro .

trium electum, Bernardum nomine, Diaconatos ossicio utentem, o funerentes, uana cum Decreto ab eis in eum facto, hunc a nobis sibi cosecrari Antistitem, ne ipsa

258쪽

LIBER . Q VINCTU s. 2 7

Lundi incederent. Nos autem, ut diximus cum proprius Metropoli anus de ZI, fatis ab eis rogari , praedictum Te nardum in eadem Pticen aia Ecclesia prae . aissimus consecrare Disopum, dantes Eum mandatis, atque Mentes, expresse ista omis obtectione. O Melit te insub iure Sanctae Rauennatis 1 cessae obsieruaret, quia sic nobis placuit, Dasicilicet, τι omnem obedientiam, omnemq. deuotionem, arq.coo erudinem, is usum, antecessore fecisse 'rabantur, cst Vse deuore adimplere .

ruat, insuas Rauennate Ecclesia. Vnde volumus, ct a praesenti octava Intactione decernimus, eandem sanctam Rauennatem Ecclesiam, nusiam deinceps, pro eadem a noόis consecratione concessa, perpeti,sed a nobis, no m .sece foribus Pontificibus M omuimodis: quinimo eadem praedictasuncta Placen ina Ecclesia in ius, ct consecrationem, atque deblaam obedientiam, eiusdem sapedicta sanctae Rauennatis Ecclesiae, quemadmodum antiquitus Ne recoli ur, omniabus considarum oribus: Volentes unissui que ias, o priuilegium Ecclesiae, indi. misertim haberi, ct inrefragabiater custodiri. Scri . per maruam Senedicti Nota-νj. o Seriniuνj 6ncta His sodoli , in mense Martis, Indictione prascripta

octaua . Bene υalete. Das. Octav. l. April. per manum Zachariae Deipse aie primiceri a Paesedis Apostolica, a ', Dest propitio , Ponti catus Domini Supharisummi po3t eis, o vniuersalis PapAE, in acrati sima be ti Petri Apostoli seri, quincto, Ind. VIII. suprasseri s. est autem hic annus a partu Virginis nonagesimus sisepra octingentesimum. Scripsit etiam Stephanus de eadem re, ad Placentinos, has, quae in eodem tabulario leguntur, alteras litteras. Stephanus Episo- pusseruus seruorum Dei, omnibussacerdotibus, atque Iuricibus, clero ct populo, seu

iniure generacitati Piacentia commorantibus, salutem. Qualite sncta Rauennas Ecclesia, priuata proprio pactore, in obitu vestri Episcopi, viduata existeret, vos nos

sper omnia sicimus in adseu pumentum, sesubleuationem vectra Ecclesiae, nostrum octolicum subsidium, vi siue us impartiri , ita ιι Bernardam Diaconum, passo.

rem vectrum, per nostram eos crationem in uueremus: ct ideo elitati omnium vestrum inimn mus, ct decernentes sancimus, ut tam irae Bernardus , quam . Omnes decessores sui, in perpetuum sus Rauennatis Ecclesia Pontificatu, plenam ob ruantiam , rosamq. fidelitatem viriliter custodiat, o more antec orum eius, deuotissmus tam Ese, quam successores sivi exi Pant. obseruando in omnibus, omnium obe Hentlam , omnemq. consuetudinem sanctae Rauennaris Ecclesia, eiώβ. Archiepiscopis, ab que omni contradicZione, vel molestia, prout inrefragabiliter pollicitus HI. Nam si ipse , vel aliquis decessor eius, aut aliquis vesbum, ram de sacerdotati ordine, quam de Dicati carra, contemptor,vel transires Vparueris, per inobedientiam,sceraos qui extiterit, ex Dei omnipotentis asanctorum . Apostolorum Petri ct Pausi, ct nostra Apoctolica auctoritate, maneat fissensus a proprio ministerio, quououe folutionisgratiam a Rauennare Archiepiscopo perceperit. Laicus vero,qui contradictor apparuerit, a vino, ct cocto si pensius existat, fousique aspraedictasolutionis ratiam peruenerat. In pernosiat,se nostro Lateranensi latio, quinque libras aviri Arietiem compositurum, o anathematis vinculo innodatus, in eum permaneat. Hanc nostram missatim, vestestimationem. sanctam Rauennatem Ecclesiam habere decer-nim s. Proximo anno Pontifex Stephanus, excessit e vita. Illi successit For- ANN

motus, Dominicus Archiepiscopus, Leoni,& Reparatae coniug ibus, eorum q. RVςςη laberis, fundi Butrioli, Griciani, Piperioni partem, hortumq. Bigardum, qui erat Fauentiae, iundos pitalem,donum Dei, Balneolum, Riolam, Fonti cam,

259쪽

XCIII.

& Mandriolam,multaq. alia in Faventino,iure emphy leutico concessit. tabularum huius concessionis, initium hoc est. In nomine Patris, o Fiij. 90irrus Sanctι. anno, Deo propitio, Pont catus Domni Forms , summi Ponis is est iise satis Papa, in Apostolica sacrat se ima bedii PetrUede . primorsit . Imperante Domno pikosimo perpetuo Augusto Uuidone a Deo coronato, Pacffico magno Imperatore, anno secundo, die septimo decimo mensis Novembris Ind. Decima, Ratiennae. Domins sancto, est meritis be/ris imo, atque Apostolico 'atra patrum Lemno Domin coontra Rauennatis Ecclesia Archiepiscopo. Haec autem duxi apponenda, tum ut eorum temporum tituli pateant, qui ut in posterioribus diu perseuerarunt, ita iam diu ante Dominicum hunc Archiepiscopum inceperant tum ut huius scripturae,Longobardicis litteris exaratae testimonio compertum sit, Vuidonem non hoc anno,ut pleri q. fere omnes tradunt; sed superiore coronatu.quod notaui eo libentius, quo huius lepus Principis,qui post tantas & tam diuturnas exterarum nationum incursiones, antiquum Imperium Italicis restituit, accuratum haberetur. Neque tamen quiescebat Italia, nam Beren- parius, subsidio ab Arnulso impetrato,Vuidonem Papiae obsediti Leo Orientalis Caesar, iniuriis Aionis Beneuentani Tucis eXacerbatus, nouum exercitum aduersus eum misit; & Beneuentanam ditionem, suam fecit.Saraceni ex Hispania ad Italiae littora delati, occuparunt, magnoq. Cisalpinae Galliae in commodo per multos deinde annos tenuem ni Fraxinetum, arcem in Alpium Cottiarum prouincia, peropportuno loco sitam .Proximo anno Rauennae Lucia ancilla Dei, iam Pauli Consulis filia donauit Ingeradae Illustrissimae Comitissae: ita enim in tabulis, hac de re , publicis , scribitur; fundos de Inciso&Biotargolo. Subscripsere his tabulis testes Romualdus filius Sergii Ducis, &Anastasius filius Constantini consulis. Quamquam autem sucrat irritus Berengarii conatus, nequaquam tamen demisit animum , ac potius ad Arnuisvin Vocinatiae conuentum agentem, ubi aderat & Carolus simplex Gali ae Rex, prosemis, cum cum ingenti execitu adduxit in Italiam: Mediolanoq. ae Papia, atque Placentia potitus, Papiae ab Arnulso restituitur.& Vuido qui redeunte trans Alpes Arnulso , animum copiasq. denuo collegerat, ad Tarum amnem uomitu sanguinis repente e medio sublatus est Ad extremum tamen annum in tabulis publicis eius saeculi, quae complures in Vrsiano tabulario seruantur,eius mentionem factam legi: nunc autem illae occurrunt, inter caeteras, quibus Dominicus Archiepiscopus, nonnullis Rauennalibus ciuibus, iure Emphyleutico,bona aliquot concedit. earum tale initium est. Dominicus ser Mas seruorum Dei. Diuina gratia Archiepiscopus , anno Deo propitio , pontificatus

Domni Formosi,seummi Ponti is, o uniuersalis ripae ,o in Apostolica sacratissima

Beati Tetra sede, tertio. Imperante Domno Uuidone a Deo coronato. anno quarro te XII. Men. Decembris, Indict.XII. Rauennae.Scribunt grauissimi auctores, Lambertum, V ut donis filium, Regem , studio eorum excitum , qui patris partes adhuc tuebantur, in Berengarium mouisse, cumq. Vcronam coniecisse ,&quamquam Arnulso in Italiam, uocatu sorinos, qui a Lamberto uexabatur, descendenti, cesserit, tamen eo abeunte,& Formoso Pontifice mortuo, cum Bonifacius sextus primum, mox Stephanus, item sextus, Pontificatum Maximum insissent, resumpsisse uires, & a Stephano Pontifice, anno nonanesimo sexto supra octingentesimum, inunctum Imperatorem : Sed prio-E V rem

260쪽

rem annii in tabulis Rauennalibus publicis,LOgobardico scriptis charactere, Imperii Lamberti quartum dici reperio: Tabulae autem hae s uni. Anno. Si

pira os Papae, Imperante Lamberto a no 'uarao, die octauo Se embris Iu .... Ra- A N N.

perpetuum . abseque haereditario oomine, istud quod est de ruresuo ,otestamcntario iure quondam Martini gloris Ducis dula fιmt, os a fimi mariti, in re risorio uentioo multa prae , ct curres, ct c alta oc. in ue in iugum a 'ium. finibus sis, in us Faventino territorio, o Ducatus, excepta curre Bubrano Terra in qua cassestum esse uidetur .in territorio Liuien. plebe su ri Pancras Ducato Traxer fima. curtem quae uocatur Aurelian . qui aliquas o uecasur sancta Mamma. est Ronco. v t At aando uacati de T llo tem in territorio Ravennate, in Decimo , Ghe Lais. ι CUPari: similiter dνo monstria fundata in ciuitate Araminensi silicusncti Thoma A Uob, ct sanctae Eu hem a mari ris,cu omnibus rebus.acpossessionitus ad eadem 14 , is ria pertinentibus. Similito in comitatu Comaclo , cst territo-Ho is Dacatu ei . exc ρtν sis ubi residere uisus fuit Leo , qui uocatur Abbo ictquatruor Sa inae, quae fuere Grego ν Ducis, quondam ceri mei. item domum in Metiuita e Rauenne, qui uocatur Ferrato, cum monasterio sancta, F er . Virginis. Dei teni ricis Maria a nobis a fundamento afficato . cum omnibus ρosi stombus ad idem monasti rium ster In mibus, ct turricem trans platea: item altam Iomum, qua uocatur de Sen IaP a, prope Ecclesiam beati Petri A stoli, qui uocatur m lior s.cum

cti Victor s. qui α'catur G rarcinonum. cum hortatibus, Pationibus, flumine, riparilem prata extra fluuium cst de sa ripa fluuium Teguriensis, cum omnibussi bipertianentibus . Haec ibi. In aliis etiam huiusmodi publicis tabulis a Dominico M. chiepiscopo consectis, annus primus Romani, Pontificis Maximi, qui Si phano successit, appellatur annus Imperii Lamberti Sextus: sunt autem Nonis Septembr. Indict. XU. exaratae, id autem est a partu Virginis octingentesimo nonagesimo septimo.Vnde etiam liquet, errare illos , qui scribunt, Romanum Pontificem mense Augusto,aut Kal. Septembris mortuum.Ceterum cognoscere possumtis, ex Inget adae tabulis, cum multorum opidorum agri, Comitatus dignitate, tituloq. alii uero Ducatus, insigniti eo tempore fuerint, Caesaribus, suae factionis studiosis, obsequi, percupientibus, undemanauerit, ut nunc ciuitatum, atque opidorum agri, territoriaq. Comit tus dicantur: quamquam, & ad opida eorum ditioni subiuncta, id nominis pertinuerit: & eiusdem quandoq. Ciuitatis ditionem, partim Ducatum, partim Comitatum,& tandem Territorium,quod nullo fuisset titulo condecorata, appellatam satis constet, & ex iis , quae de Cymacto hic habentur, pateat. Dominicus Archiepiscopus cum multa in templo Diui Apollinaris Classensis restituisse, haec adiecit carmina.

Marmoreum hoc lendet opus, sib tegmine cuius Munera si rantur corpore Chrasye lao, Argenti qaandam concI cIum rite decore , Barbara destractum sustulit ausa manus'.

SEARCH

MENU NAVIGATION