장음표시 사용
241쪽
nem Imperii . Cum autem laoc tempore in Italia Aragiis Dux Beneuentanus noua moliretur, & iam in Pontilicis fines in testum duXisset exerciatum, Carolus ab Hadriano Pont. certior laetus, in Italiam descendit ,& superato admirabili felicitate Aragiso , rebusque optime compositis in Galliam rediens, Rauennam uenit, ubi magnifico apparatu ab Rauennatibus, Gratioso praesertim Archiepiscopo excipitur : cuius hominis simplicitate delectatus est maxime , secumque saepe quoad Rauennae fuit, septem autem dies suisse tradunt; pransus cst. Frru ut, Rauennates, cum Gratiosi simplicitatem nossent, monuisse , ut grauiter tantum Regem alis loqueretur , neve quidquam minus dignum , S graue proferret. Quod tamen ab Gratioso minime est seruatum : si quidem prandenti Carolci, dum illum hortaretur, atque inuitaret uti ex appositis degustaret, sepius repetiisse ferunt, Comade patercule ini, comedei. Amauit hanc hominis ingenuam , & Christiano non indignam simplicitatem mirum in m dum Carolus , familiariterq. cum eo uersatus est. Templa , omnemque urbem diligenter non sine uoluptate lustrauit, admiratus ueterem superisbiam, & Gothica ornamenta . Multa dono dedit Rauennali Ecclesiae, atque inter caetera litterae adhuc extant , quibus Ostiarios multis bonis,
ae priuilegiis donat, sanctitate uetustissimi templi Diui Petri in Demiatario ductus, quod in Armentario appellant . Id nunc templum in clivositum est , frontatis lapidibus extructum, fere penitus collapsum, rud
ribusque repletum . cum autem ibi multa marmorum uestigia , pon tiumque , & intercolumniorum sub aquis conspiciantur, facile nos in nent , diuturni, ac paene immemorabilis aeui hab mersam illic regionem populosissimam extitisse , quo tempore florebat uetus Hadria Tuscorum, uti Polybius scribit , colonia, quae supero mari , de suo, nomen imp suit. Earum autem literarum quarum multa habentur in Vrsiano Tabulario , exemplaria , haec est series . Carolus Rex Francorum, o Longa ardorum , ac Patricius Romanorum . Ista nobis tribui docer tabenti animo Eril
sae, qua congrua, cr utilia nostra Reipubi Unde cusodes sanctae Rauem natis Ecclesia tanta erga nos uidentur exhibesse obsequia , ut congrua , ac perpetua sibi impartiamur Fuffragia . aeua de re Sancti Apoctoti Petri basilicam in
Eremitario fundatam sanctissime cum omnibus sibi pertinentibus , His com dimus , ac perpetualiter consimamus , id est cum omnibus oblationibas , quas ibi obialerint Christiani , ct cum omnibus integritatibas suis, quae de iure eius viden ur existere . Terris uero , o luis , paludibus , piscarionibus , uenationibus , aucupationibus , fossis ,'omnibusque quomontibu pertinentibus inter a nes eias , ab uno latere Parareno , ct ab alio latere Trentum. seu a tertio latere Fenaria , seu fossa qua uocarin Patratica, atque a quarto latere Vidioti. Ad habendum, tenendum, possidendum , ordinannm, restaura dum, o distonendum. ct sacerdotes ibi conctituendum, a quibus Deo nostro. σfas Clavigero Petro obsequia Diuina persoluantura: ct cum media ρsaria Guarionis usique ad maye , ob que ad cessum G rufa . ει ut δί' nil ιm sancta Ecclesia diurnam , b nocturnam exhibeant curam . Vadau lae-ranius concedimus rudem seu rem , ut ab omnibus Episcopis Ecclesiarum , qua
242쪽
rum dona , vel consecrationis SancIa Rauennaris Ecclesia largita , largitarave fuat, honorifice ou piantur . Ad hoc subjci volumus non solum Di
palus, verum etiam cIncta moΠasteria , ct Hebes , Ariminensem . yensurien- fm, Fane Urem, Senogastrensem, Augubj, Humana, Casiis, Forosim,frons , Monias feretranam fame , Γών, Ca nate em, ForopopHy, Forolisy, Fauentia, Forocornelν , Bononia, Mutina, . PlacenIIa, UuohabenIIa, Ga l. Iensem, Hadriensem, Comaclensem, σ Ficoclensem , ut si in posterum aliquis ex radicta Ecclesia custos per totidem nominatos Episcopatus transitum habuerit, a Roctor dus Ecclesia....HFepti honore ricernimus. Si quis ; quod non credimas ; con. Da hoc nostrum priuilegium agere praesumserit , vesaee pradictis aliqua pecuniaram datione aliquo modosibi retinenta flutaueris, fiat se carere impetra π centum librarum auri poenam daturum : medietatem no Iro sacro arario , reliquam ei emcastodibus retinendam. Hac uero condicione, ut numquam liceat nobis, uel successo. risas uestrispradictis cun odibu , rem8raedicta Ecclesiae a me constitutam , aticui magno uelparuo uendere, aut alie 4re, uelsubtrahere per usum modum, aut ingenium.
ει qui contra hoc facere praesum erit , tercentorem ricem ct octo sanctorum parrum anathematis iaculo. . . . o Ecclesiastica auctoritate, nostra ab Ecclesia.... sicis Ethnicus. θ ρublicanas existat. Obseruator qui extiterit Domini benedictione rodundetur . O uerum credatur, Uctram formam scriptam inesse pracipi s. Dar. per manum Boni Archicance ari, anno ... patriciatus Caroli . Haec libuit deseribere ex uetustissina Ravennatis Ecclesiae bibliotheca , ex quibus etiam Civitates Exarchatui , & Prouinciae Rauennati subiectar patent. Postero anno ANN . Gratiosus Archiepiscopus cum multa Ravennatibus suis Diuino numine ita DC C L x'ticinatus esset,quae omnia uerissima euentus iudicauit, cum praesertim in eae. R V kδι' Io prodigia sane horrenda, equi cum infestoribus acie inter se dimicantes. eLsent uisi, a Deo ad caelestis uitae praemia uocatus, Sept. Kal.Mart. diem obiit. Sepultus est in D. Apollinaris Classensis,cum annum quartum Ecclesiam Ravennatem administraret. Sepulchrum illius in eodem templo dextra,nunc ui. situr, teptu ingredientibus in quo hae sunt incisae literae .His tu lus clausum s at corpus Domni Gratiosi,sanctissimi,ac ter beatiosimi Archiepiscopi. Ioannes succedit huius nominis septimus. Cuius tempore Hludovicus,& Pipinus Ca- ANN. roli Magni filii , anno D C CX CIII. Rauennae suerunt, & Domini ibidem DCCXCIuNatalitia celebrarunt. Venerat e Gallia H ludovicus, a patIe ad compescendos tumultus, qui in Beneuentana ditione excitati, eam maxime Italiae partem turbabant, & ceterae imminebant, cum exercitu florentitano mistus iconiunctisque cum Pipino fratre copiis, res feliciter successit. Moritur au- ANN.tem paucis post annis Romae Hadrianus Pontifex , cui Leo tertius subroga- DCC CV-tur , nequaquam moribus Hadriano dispar. Qui cum labentem sacerdotum, & populi Religionem, ac mores restituere niteretur, multorum sibi inuidiam conflauit. Quamobrem coniurauere ex sacratis uiris aliquot fer ciores , & conflictis criminibus in inuidiam uocare sanctum Pontificem apud populum Romanum student. Sed cum magna auctoritate Leo apud plebem polleret , ipsi, ut agendum rati , Leonem innumeris primo assectum iniuriis caesum, & obcoecatum, in carcerem contrudunt. Quod Byzantii laudabiliter Irene Augusta iisdem ferme diebus in Constantinum filium fecit : nam prudens foemina , flagitia filii non amplius sibi seren-
243쪽
da existimans , consissentibus, ac penu impellentibus quibusdam eiu ibu MByzantium , unde eam filius eiecerat, reuertitur, & Constantinum suci iussi obcoecatum in carcerem coniicit: ubi & merito, ac iure, tamquam sacrilegus atque impius, vitae finem constituit. Leo Pontifex e carcere, Divino penEmiraculo, exiens, ad Carolum in Galliam, opem postulaturus contendit, cum esset ei uisus quoque Dei beneficio restitutus. Pollicitus est summam opem Carolus, & Pontificem bono esse animo iussiam, cum legatis, qui honoris causa prosequerentur, in Italiam remisit: Paulo post compositis transalpinis rebus, eo ipse quoque per Noricos profectus, Rauennam primo venit, ac dies septem hac in urbe, in apparatu Beneuentani belli explicando.& Romanis rebus constituendis, commoratus est, Plerique scribunt, Rauennates de suae Ecclesiae principatu, contentionem cum Romana ad Car Ium detulisse, quod aegre admodum tulerint, Exarchatum , qui olim ab Rauennalibus Magistratibus,& proxime ab Archiepiscopo administrabatur, Romanis Pontificibus datum. Caeterum Carolus, reiecta in aliud tempus disceptatione, Romam profectus est, ubi cum in spem Imperii uenisset, Leone Pontifice id pollicente, tulit aduersus Rauennates sententiam, hac ratione, ut eius Ecclesiae primarii sacerdotes, Cardinales, quemadmodum, &Romanae dicerentur,& essent. Tamen mortuo Pontifice Maximo, Romani, Comitiis habitis, deligerent nouum Pontificem: Quod si intra quadraginta dies non facerent, ius creandi Romani Pontificis, in Rauennates tran. siret. Sed qui haec scribunt, nesciunt fortasse , unde nomen Cardinalium in
Ecclesiam Rauennatem influxerit. Putamus enim communi quadam, ac ueteri appellatione primarios omnes sacerdotes nobiliorum Ecclesiarum, Car. dinales uocatos, si Gregorio credimus, apud Gratianum , Ioanni Episcopo Squillitano scribenti, atque ipsum Squillitanae Ecclesiae Cardinalem sacer. dotem uocanti. Quod idem Fortunato Episcopo Neapolitano scribens facit i appellat enim Gratianum , Ecclesiae Venafranae Diaconum Cardinalem : Episcopum quoque Anxuris, quam Terracinam dicimus, Cardinalem sacerdotem ab Tarracinensibus electum uocat. Quod&Gelasius Ponti sex Max. facit. Et scimus Tricollima superioribus Archiepiscopis Rauennae aedificatam , in qua triplex Canonicorum ordo, & Cardinalium praesertim habitaret: legimus'. Gregorium Pont. Max. eundem Cardinalium ordinem publicis litteris ad Marinianum Archiepiscopum datis, confirmauis se. Hoc tamen inter Romanae Ecclesiae Cardinales, & caeterarum Ecclesiarum interest, quod Romani, Apostolici Senatus, quem elegit Christus, te gitimi succcstares, auxilium Pontificatui Maximo ad totius Ecclesiae curam, omniumque Ecclesiarum solicitudinem adium ti sunt. Caeteri uero in partem solicitudinis uocati, eam tantum Ecclesiam , cui praesunt , non rem Christianam uniuersalem administrant, uti grauissimus , idemque sanctissimus Auctor Vigilius Pontifex Max. explicat doctissime Epistola ad Eutherium. Adde, Romanos Cardinales perinde,ac Senatores, Consule'. ac Patricios vi bis censeri; quibus dignitatibus nulla,secudum Imperium,habetur maiori; caeteros no ite,quod apposite docuit Gelasilis Pont. Max.atq. etiam Leo Nonus
in Epistola prima,ac potius libello aduehsias inauditas Michaelis Costatinopolitani, & Leonis Acridani Episcoporu temeritates: quod & in collectionibus
244쪽
Anselmi,& Deusdedit patet. Quod uero attinet ad Romanum , eundemq. summum,ac Maximum Pontificem eligendum, satis constat, id muneris, s lis Ecclesiae Romanae Cardinalibus; neque uero uno aut altero saeculo,sed perpetuo cursu, datum . Quamquam enim aliquando , clerus primum omnis , Senatusque,& populus Romanus, mox aliquot orbis Imperatores, interes ledum eligeretur Pontifex Max. uisi sunt, non id tamen necessario, sed ad seditiones restinguendas,&compescendos tumultus, ipsorum mei Pontificum,& Cardinalium concessu. Id fuit in Anthero Pont. Max. satis perspicuum: Qui Diuo Pontiano summo Pont. demortuo in Sardinia, quo fuerat in exi
lium actus , eo tempore, cum maxime Oinnium , res agi cum clero omni, populoque Romano uidebatur, Schismataque ob id in Comitiis Pontificiis aderant, in ea tamen insula Sardinia, Pontifex Max. renunciatus est. Populum ibi, clerum que minorem Romanum, satis patere potest tunc non adfuisse,neque consensum eius, cum unum tantum diem sancta sedes vacasset: expectatum ; caeterum ab iis tactum Romanae Ecclesiae Cardinalibus;quamquam hoc tum forte nomine nequaquam appellatis: qui fere omnes eo comitati D. Pontianum fuerant. Quod potest uel ex eo cognosci, cum legamus, una secum
Hippolytum, & Philippum Cardinales Romanos illuc relegatos, videamusque adsuisse ibidem D Antherum, qui in Pontificatum successit,&omnino
sit necesse, non ab suisse eos, qui elegerint, quique suffragia tulerint. Idem in D. Fabiano, qui fuit Pont. Max. post D. Antherum, ex Eusebii Caesariensis Historia noscere possumus. Huc accedit, quod grauissimus Auctor Petrus Damiani, cum esset ciuis Rauennas, & ad insignem rerum Diuinarum scientiam, magnam omnis antiquitatis, quod eius declarant conciones, cognitionem adiunxisset,&longe minus abesset, ab his temporibus, quam ii absunt, qui ista scripsere, nullam huius rei mentionem non modo facit, sed ita
scribit. Romani Cardinales Romanum Pontifcem principatuer eligunt qMibu dim alijs praerogativis, non modo quorumliber Episcoporum, sed etiam Patriarch rum atque Pram ιIum iura transcendunt: suo quippe uniuersalis Etal f sacramento, i risu ut oculi unius lapidis , etsi lucerna unius candelabri. Haec ille. Ad Caro Ium igitur redeo, qui Romam prosectus, summo omnium, & Leonis praeser tim Ponti scis studio susceptus est. Ibi aliquot dies moratus, compositis omnibus, quae contra Leonem facere uidebantur, ab eodem Pontifice, gratiam referente, in D. Petri, inter sacra solemnia, rite , summaque totius populi Romani hilaritate, ac frequentia, praesente Pipino filio, omnibusque Gallici Regni proceribus, celebrata, nocte, quae ob Christi Dei ortum anniuersaria uicissitudine celeberrima habetur, sceptro dato, coronam Imperii ingeniculatus accepit,&confestim Romanus Imperator, ac Caesar Augustus appeti itus est, anno a partu Virginis primo supra octingentesimu in . Pipinus etiam filius,Italiae Rex, excepta tamen Italica ditione Pontificis, eadem nocte declaratus: nam Carolus, assentiente Pontifice , diuisit cum Byzantiis Caesaribus Imperiu: quo in foedere de Italia ita cautum est,ut Graecis a Neapoli,& Syponto cum Sicilia cederet . reliqua Italia, praeter Pontificis ditionem,Caesaria in Occidentalium iuris censeretur. ita & Transmarini Caesares,ltaliae, qua in totam sua ignauia iam pridem amiserant, partem non paruam,alieno beneficio, recepere: Quod laene ratum habuit, & post eam Nicephorus Caesar Byzantius
245쪽
Carolus in Galliam rediens, Rauennam uenit, & cum insgnem Pasticam AquisGrani; qui locus est inter Mosam & Rhenum amoenitate iucundi stamus i aedificaret, multa marmora, columnas Rauenna deduci ad eam oranandam : uti auctor est Sigibertus, atque in speculo Vincentius; curauit,quod di Agnellus confirmat: ipsamque inter caetera equestrem statuam, Regem, seu spectatricem solis, & Regi solem vulgo uocatam : quam tamen Ticini re. liquit , Saxonum defectionibus, aliisque motibus bellorum ad maxima itin ra compulsus: quamquam id aliqui Luitprando Longobardorum Regi acceptum ferant. Hoc tempore Paulus Trauersarius, Theodori; uti Franchinus,& Ferretius scribunt, filius, multo, quam esset antea, nauigabiliorem fossam Padusam fecit, quae a Pado, Rauennam usque ad Hadrianam portam pertinet , & nauigari, nisi minoribus nauigiis, non poterat, a Plinio Messanium,
uti scripsimus, uocatam. Cymaesum etiam coepit: quamquam, ut ex uetuiastissmis constat Vrsianae Bibliothecae monumentisi Rauennatum iurisdictio ad omnes illas ciuitates permanabat. Aedificauit quoque opidum, cui Castellatio nomen fuit ab Narsete, qui Gothos ibi superauit, solo aequatum. Huius in agro Ravennati vestigia adhuc pleraque apparent, templum praesertim, quod Diuae Mariae Trauersariae, iuxta Forolivi ensem agrum, ad Diui Nicolai haud procul, vocamus. Hic Paulus omne fere deleuit Anastasio rum familiam Rauennatum potentissimam, ac nobilissimam, unde nomen inditum est portae Anastasiae, quae nunc clausa,&Iulia appellatur, quod Iulius secundus Pontifex Maximus, aperiri clausam iusserit. Paucis post annis Leo
Pontifex Rauennam venit, qui Roma profectus, ut Mantuae corum miram , 9κ lorum ueritatem praesens cognosceret, quae a sanguine edebantur, ex Imagi-
Dccc v. ne Christi Dei Cruci su fixi in Syria effuso, is enim paulo ante Mantuam de latus fuerat; in Galliam Remos se contulerat ad Carolum, qui honestissima
pompa acceptum, pari honore multis,ingentibusque muneribus, dimisit, comitibus etiam additis, qui illum Rauennam usque comitarentur. Interea Pi . pinus Italiae Rex ad Rauennam, quam ob loci opportunitatem , PontificσMaX. permittente, & concedente, Regni sui sedem, ac domicilium secerat; cum populi frequentia, tum opibus augendum , uires omnes intendit, ut auctor etiam est Bernardus Iustinianus: Nicephoroque Byetantio Caesari Hadriatici maris nauigationem,& Dalmatiae oram maxime portuosam inuidens, illius occupandae desiderio flagrabat. Quamobrem sollicitans assidue Venetos, ut foedus secum aduersus Nicephorum inirent, nihil tamen impetrauit. Fecit nihilominus, ut commoto ob id Nicephoro, duplex missa fuerit Classis, quarum altera in Tyrrhenum mare delata, Populoniamque depraedata, ac caeteris eius orae uexatis urbibus,mala coplura intulit: altera in Hadriatico exagitauit oram omnem Italicam, quae Pipino subiiciebatur, ipsiumque Cymaclum, uetustissimam urbem; uti supra memorauimus, ferro, atque igni demolita est. Sunt tame qui scribant,diu ibidem inter Classem Rauennatemn Byzantiam
adeo acriter,atque ita aequo marte pugnatum,ut magna utrinque accepta clade,illa Rauennam,haec Venetias, nulla relata uictoria, se receperint .Pipinus ea, qua potuit celeritate, Classem Rauennae instruit, Veneto'. adortus,Brom
dolum,Fossam Clodiam, Palestinam, Alliolam capit, efficitq.ut Veneti, rebus suis consulentes, ex Metamauco in Riustum, cum uxoribus, liberis, uniuersa
246쪽
sa supellectili, sacrisq. omnibus, & prophanis, ad habitandum se receperint anno a partu Virginis nono, seu Vt aliis placet septimo supra octingentesimul ANN . iisdem ferE diebus, quibus Ioannes Archiepiscopus Rauennatum mortuus, uCCCuci. succe rem accepit Valerium; qui nactius Pipinu in religioni Christianae addictissimum,Diuinum cultum plurimum instaurauit,templaq. ornauit,ut monumenta testantur in D. Apollinaris Classensis, praesertim ad gradus marmoreos arae maximae: & ara D. Eleocadio Archiepiscopo ad sinistram, iuxta sacram turrim, dicata, Petro sacerdote rem poti s sinum iuuante. Demoliendas etiacurauit basilicas Diuorum Georgii, & Eusebii, Arrianorum aetate, uti scripsimus, Exaedificatas, extra D. Victoris portam. Ex iis autem omnibus eue sis templis, egregias aedes, Agnello teste, extruxit, cognomento Valerianas: Pipinus interea commisso cum Venetis proelio apud Rivalium, cum Gallicae naves vada, ac decessum aestus excipere non possent, ob usus inscitiam, Venetae autem pro loci natura essent accommodatae, maximo Rauennatis nobilitatis damno , ingentiq. clade, sic superatur, ut deinceps loco illi, cogia mentum Orfani: quod Orbum latine exprimit; adscriptum fuerit. Pipinus in Istriam deuectus aduentante Nicephoriana Classe, euersis omnibus Venetorum opidis, quae occupauerat, Rauennam reuertitur, lacrymarum, deluctus, ob ciuium suorum necem plenissimam. Vbi Archiepiscopus Valerius abacum ex argento, Platani specie; multaque alia argentea vasa, cum Ra. uennali Ecclesiae dono dedisset, moritur, & in Classens D. Apollinaris a desepulturae traditur Idibus Mart. Successit illi Martinus, proceritate corporis, o criti capitis q. magnitudine, & valido, firmoq. temperamento conspicuus: is, qui cum Archidiaconus esset, iter per Alpes Carolo in Italiam, uti diximus, d scendenti, monstrauerat: Marinum aliqui appellant: cuius Archiepiscopatus initio, Pipinus pace cum Nicephoro, & Venetis facta, tertiodecimo an- , uti .no Regni, Mediolani diem obiit. Carolus etiam pater senio grauis, Id ludo occcxiit Mico filio natu minore Aquitaniae Rege, ac Imperii successere, Bernardo v xo nepote, Italiae Rege declaratis. dum Aquis Crani esset, dolore lateris interiit , anno aetatis secundo, & Septuagesimo, Quincto kalen. Febr. ab ortu λ uuchristi quinctodecimo supra octingentesimum. Eius cadauer honorificen- Dcccxv
tissime in aede Diuar Mariae Virginis,quam ipse extruendam,&ornam ctis Roma,Rauennaq. adductis decorandam iusserat, sepultus est. Mensae illi erant argenteae tres, in quarum una urbis ByZantiorum imago visebatur: hanc EG lesiae Romanae testamento reliquit. In alia Romae, quam Rauennati eodem iure tribuendam iussit. Tertiam reliquit filiis, in qua erat orbis terrarum de . scriptus. Hludovicus filius legata patris exequens, mensam argenteam ad Martinum Archiepiscopum misit, urnam q. sacram adiunxit, postulans, ut patris manibus parentaret. Fuit Carolus summa, dc numquam intermoritura virtute Princeps, multisq. aedificatis augustissimis templis, & nationibus ad Christianam religionem conuersis, aliisq. summo pietatis studio praeclarEgestis, Magni cognomentum iure adeptus. Hunc retulit in sanctorum numera Paschalis. II. Pon. Max Leo sub id tempus cum D. Pauli tectum, quod terrae motu, quo Italia etiam quasi ita omnis est, corruerat, Romae instaurasset,
Chrysaphium sibi a cubiculo, uirum egregium, cum praestantibus artificibus Rauennam misit, qui item D. Apollinaris classensis templum, trabibus, dilaqueae
247쪽
laquearibus abiegnis ad tectum confirmaret: quod opus uix est absolutum,
ANN. cum Leo, primo, ac vigesimo Pontificatus anno moritur. Cui subrogatur Ste
DCCC VI phanus Quartus,qui ad Uludovicum Caesarem in Galliam proficiscens, Rauennam diuertit,ibi lcin Vrsiana aede sacra solemnia celebrauit: serturq. Christi Dei calceamenta, quibus Sandaliis nomen est, Rauennalibus ostendisse. Hoc tempore Urbis Rauennae dignitas minui coepta: quia cuin Romani Pontifices, post translatum in Occidentem Imperium, exactosque ex omni Italia Longobardos, mul tum opibus, ac potentia aucti essent, uti supra demonstra uimus, nulli iam amplius Italici,aut externi nominis Principes, ut antea, Ra-iuennam in delitiis habuere. Galli paucos per annos, permittente Pontifice , tenuere Imperium: Germani vero Othones, Henrici, Friderici, si per Tauri nos saltus ingrederentur, diuertere Mediolanum soliti: Cum interea Romani quoque Pontifices, ingratum non haberent, minui Ravennatis sedis auctoritatem; quae lapius ; ita uti docuimus; cum Romana, de dignitate contende
rat : intereaq. crescens Venetiarum ciuitas, ad se rem nauticam fere omnem,& mercaturam, nauigationemq. traduxisset: praesertim quod ad transuehenda Orientis arona ala in Pannonias, Getananiamve, commodiori esset situ posita, quam Rauenna. Itaque paulati in deseri, & minus stequentari coepit.Martinus Archiepiscopus moritur Quarto Idus Novembr. Cui Petronax sufficitur, sub id te in pus, quo Paschalis Pont. Max. Stephano inarto successerat. Vt autem a Hludo uico Caesare, Paschalis, pactum, quod cum decetaribusne ee suis a patre , auo l. eius fuerat, sibi confirmari impetrauerat, ita Petro xvii. naci Archiepiscopo, quae a superioribus suerant Principibus probata, confirmauit. Tabulae cius confirmationis hae sunt. Pinhalis r piscopusΓνώas se a. Fum Dei, Reu.sanctissim ratri Petronacio Archiepsopo. S. Rauen. Ecclesiae, se pero evix re Eccos perpet m. Cum flia deside' voluntates, o laudanda de otio Ais intentio, Apostolicissi emersiuses adiuuanda, cura effossiciisdinis ad benda, tit ea quae legaliter geruntur, is aquitati persona conueniunt, nacta valeat refragati neperturbari, sed inrefragabile iure de eo . ar permanere, o ob hoc ApoPolicis promulgatis sanctionibus propria quar tionis .... suppetunt, fas exigit possiden
da consi)rmari. Legitur quonia m quide raterna sanmtas tua direxit nobis per Sergiam retigiosam Diaconem sancta ma Ravennatis Ecclesiae. . . . eundem Adriani qaod
'Papa, praedecessoris nostri, in quo confrmabit priuilegia Leonis, qkod IN. facta ab
iphanio, qώo religios notario, or Smniario. er Apoc arro Rauennaris Ecclesiae, qui di ferius a bo. memoria Damiano Archiep: scopo rus confirmata sacra effeni praecedentes formulas ab pio Leone Imp.tam diva memoriapri Ia Uiniani quamque ceteris pissimis Imeratoribus priuilegia functae uectra Eut si a praelargita, in quibus. θ alyspijs evitulis: ct ut e sacrilegio uel feretis, rapina eius sines
praelargis uni, o promHgationes flostulabit quoque tua almitas eadem i, prapas no stros Apotiolicos vicus semitatem accipere; unde annuentespraeparacius sancimus, ct constrinamas omnia quacumque sunt priuilegia edita insancta aeura Rauennali Ecclesia , tam praede Forum nostrorum Pontificum incilicet, sancta recordationis Hadriani, o Leonis sui praedecessorum, quamquae I p. vel dona Regum, aut a Christianis hominibus perdonationibus , uel uendicionibus, seu te amentis oblata , iuxta ordi. nem generaliter, os ecialiter omnium sanctae tua Ecclesia largitatem corroborationis' firmitatem in perpetuam habere pro pimus, ct Gyfirmamus, ut nasium locum, ausius
248쪽
iis obiacentem Au dicione sanctae tua Ecclesiae, pro quolibet a uentionis argumento potentia quoquomodo tu cariseu sultum cium,aut milirari praecinat et opari uel sibtrahere, aut violare u rnuouatione aedificatisnis inducere . Se si quis aut cadentem templum renouare aut ad care temptauerit, non habere licentiam ante
hoc agere, adi prius per solitam benedictionem paterna sanctitati vestrae sancta, ct
ne nerabilis coram ibi figatur,ue q que ex alio Episcopatu dicione, aut cruriatis ibidem venientes, o commorantes Deo amabiles clericostra mere in subiacentuus nobis Ecclesiis e praeceptionem nostram Sacerdotalem agere miniderium magis aurem. θ omnes aduenarum religios mos clericos mites,uri ne sciones uestram sanctuarem obaudire, ac definire nec secundum Diuinarum legum, est sacratissimarum regularum tenore essectum in eis inferre . Monasterio uero funisi primi maryris Stephani, quisic nominati undamenta, ct se iacet iuxta palaciam, est omnibus idem pertinentibus religiosis monachis omnia ueneranda oracula, vel monasteria , σ ceteros
xen randos locos siub parochia exi Pentes unctitari ues sub dicione, cst potestate sandritati uestrae subiaceant, ct per te sanctae tuae Ecclesiae. D quaecumquerant eis priuile-gi,s in integro obseruandissuper his, nec nustam molestis,aut angarias,)autgravamina aut excubias quilibet inferrepar moncta tuae Ecclesia, nec non colonas , aulpa res
Mos subiacentes parti sanctae uestrae fccisa, a quolibet omnium ad militannm subtrahere, seta similitati fuerint, eos disivi, o di ilitari iubemus nostra uenerandae
reddituros parti, ut si quis talia temerantes praeverrere tentaverit, de his quae a nobis piesancita siunt, se iuxte a nobis listis, ut per ρ sentem nostraram Apostolicam con/ine ur formula, non solum nihi0raeualeat, sed etiam pro tale matricem audaciam, cst omnia siuarum facultatum amissione faciantur, nec non, cst animarum aduersones periculo minime clinarepoterint suoscientibus omnibus in concessione sola huius inpostosca nostrae exarationis. Si quis vero contra hoc nostrum Apostolicum pracep-rum .... egeris, componat auri brici libras quinque, insuper, o anathematis uinculis D innodatus, operpetua condemnationi summissus . Guod praeceptum confirmatio nis a nobis factum, rescribendum praecepimus Thimotheo notario, o Scriniurio Sedis
nostrae in men e Iulio Indictio . XII. Bene valete. Guidus Iuliusper manum regi. . . .
Biblis mis Apostolicae IN. Augustinus Vludouui . . . . bondo. Hae litterae in Bibliotheca Archiepiscopatus Rauennatis adhuc extant, in arboris cortice; cuius est longitudo duorum cubitorum, unius latitudo; exaratae charactere Longobardo, omnium quae ibidem sint tabularum; multae autem sunt; pubi cherrimo, lineis inter se duobus transuersis digitis distantibus. Cum autem pluribus exesae sint locis, Iulius Ru uereus Cardinalis, & Archiepiscopus, an liquitatis studiosus, ne tam uetustum monimentum periret; putatur enim τογραφον έ tenui subiectae tela: agglutinandum iussit. Ex his potest cognosci, Archiepiscopum Rauennatem, apud Imperatores, strum etiam habere internuncium, Apocrisarium, ut diximus, uocatum, consueuisse. Sunt hae datae litterae anno a partu Virginis, Octingentesimo decimo nono. Huius Petronacis Archiepiscopatu, Othgarius Maguntinus Antistes, Rauennam cum venisset, D. Seueri Archiepiscopi cadauer sanctum, Vincenti aeq. Iis, & Innocentiae filiae, Rauenna, Maguntiam exportauit, inq. Herserdiensi templo locauit. Interea cum Bernardus, quem scripsimus Italiae Regem a Ca wlo Magno factum, noua moliretur aduersus Uludovicum Caesarem, com
nusso proelio superatur; & Hludovicus Italiae Regem , Hlotharium filium
249쪽
ereat: qui paucis post diebus in Italiam descendens, multa Romae, & Rauen
nae noua constituit, Rauennam q. plurimum frequentauit, ubi celeberrimum foedus iniit cum Venetis, de quo aliquot post annis ad Petrum Tradonicum Venetiarum Ducem scripsit his verbis. Et uolumus, ut Omnes homines uestros, postquam pactum anterius factum fuit Rauennae,qui ad nos confugium fecerunt, si eos inuenire potuerimus, ad partem vestram restituamus: cum Paschali Pontifici mortuo, Eugenius secundus successisset: Veru non multo post Eugenio ite in mortuo succedit Valentinus, & Vesciatino Gregorius Quartus . Hludovicus Caesar, Hlotharium filium Italiae Regem, consortem Imperii fecit. Petronax decimum quinctum iam annum Archiepiscopus, cum omnes illum Rauennates hortarentur, uti sanctum Maximiani Archiepiscopi cadauer ex humo eductum, qua ignobi liter contegebatur, honestiore loco poneret , multis precibus fatigatus, tandem ad D. Andreae se conserens, precatione prius adhibita, fabris mandauit, ut tabulam e marmore, quam appellabant Giaeca uoce Platoniam, tollerent: quibus minus accurate agentibus, confracta est. Quamobrem Petronax, ut crat irritabilis naturar,uehementer comotus, acriter illis minitans, Andream Agnellum sacerdotem, in ordine sedis suae, declinum, praestantissima arte, summoque in omnibus rebus ingenio praeditum, illis praefecit. Cuius praescripto cuncta cum agerentur, & iam sublatus esset lapis, quo sepulchrum operiebatur, sub aqua L.Maximiani ossa se
in conspectum dederunt: erat enim plenum aquae monumentum. Obortae hic
omnibus lacrymae, implorareq. suppliciter omnes sancti Archiepiscopi opem
ingenti ueneratione eius ui tam, monita, religionemq.recensentes,ac suam ipsorum miseriam, atque calamitatem lamentantes, & deplorantes. Ex aqua extracta sacra ossa exiccantur, inuoluuntur linteo, & obsignantur, dum ipsum monumentum in liberiorem auram educeretur. Quae integra inuenta sunt ossa, tenuia erant, sed procera, & adeo articulis connexa, ut uix annum spoliata carne uiderentur. Nihil, extra unicum dextrae maxillae dentem, deerat. Itaque generoso uino, odoribus variis, atque aromatibus permisto abluta diligenter, supplicatione omnium ordinum indicta, summa totius populi religione, & reuerentia,eodem in monumento locantur, & ingente lacrymarum imbre, qui ex omnium oculis large defluebat, clauduntur . Plures deinde dies veneratio, & timor in animis omnium insedit,perinde, ac Maximianupraesentem intuerentur. Haec ex Andrea Agnello descripsimus,qui his non solum intersuit, sed praefuit, summa l. doctrina eruditus, de Rauennalibus Archiepiscopis uolumen grauissime scriptum reliquit. Quod cum diu in Archie piscopatus Bibliotheca fuisset, superioribus annis, cum multis aliis sublatum, nulli bi inuenitur, magna quidem certe iactura. Hlotharius Italiae Rex dum in Galliam ad Hludovicum patrem rediret, ex D. Apollinaris in Classe lapidem Porphyreticum abstulit, pretiosum admodum, & summo praeditum splendore, in quo sepultum fuerat Mauri Archiepiscopi, superioribus sarculis, cadauer, sub aedis porticia. Id in Galliam importatum D. Sebastiani arae mensa in secit. Florebant iis diebus Rauennae ciues nobilissimi Trauersarii, Ga Ei, unde nomen ei regioni,& portae urbis, quae est ad meridiem, impositum est; Praefecti, Aunesti, seu Honesti, Pusteriae, Cunii deinde Comites uocati; Maluicini, quorum aedes magni sicae, & egregiae inter D. Agnetis templum , Vrsia
250쪽
namq. fu isse, horum auctor scribit Ferretius ex Franchino. Qui etiam adscri bit, ex Paulo Trauersario, Theodori filio, & ex Maria coniuge, quae Roma.na fuit , ex Valeria familia, natos hoc tempore Andream ,& Georgium. Maaria autem mortua, alteram duxit ex Perleonia familia item Romana, cui nomen Blandae fuit: ex hac sustulit Paulus quattuor egregios filios,Theodosium, . . , Italianum, Philippum, ac Iacobum, viros insignes, qui q. uniuersam Aemiliam pro Pontifice, atque etiam, ut Pontifex permittebat, pro Caesare ad. i g. ministrarunt. Nam ad gratiam,qua pater apud Caesarem plurimu valebat, maternae familiae apud Pontifices accedebat auctoritas maxima. Si quidem Per.
Ieonia familia inter Romanas nobilissima: illa est, e qua clarissimi Comites Tribus montis Auentini , & Austri domus Principes prodicre. Reperitur enim ex Perleoniis quosdam Ispruchum, Oeni pontem ita appellant, ad habi. tandum profectos, inter Austriae , ac Baioariae populos, ab Helvetiis haud
procul. Paulatim vero dignitate eorum in dies crescente,Principatus Austriae iura, titulum q. fundarunt, uti Maximianus Caesar, Caroli Quincti auus as. firmare consueuerat. Petronax Archiepiscopus cum Rauennatem Ecclesiam rexistet annos decem, & septem, seq. omnium ossiciorum religione Hludouici primum Caesaris, mox Hlotharii partibus obstrinxisset, item obiit sexto Id. ies
Mart.Illi,Georgius ab Rauenatibus sufficitur,a Gregorio Quarto Pont. Max. D c C c Romae consecratus: cui tamen Pontifici postea aduersatus est. Paucis tamen X X X v. hinc annis, cum Hludovico Caesare mortuo, inter eius filios. Ob diuisionem
Imperiit, immortale odium exarsisset, atque ob id in Antisiodorensi agro beeeYLapud Frontanicum, acerrime ab Hludovico, & Carolo aduersus Hlotarium fratrem dimicatum esset: quo proelio plurimum cruento, Hlotarius ex suga Viennam cum coniuge,& liberis se recipere coactus est, Gregorius Romanus Pontifex, omni humanitate, ac religione conspicuus, aegre admodum ferens
tantum inter statres dissidium, ex Italia ad eos simul conciliandos Georgium misit Rauennatum Archiepiscopum, plenum militarium spirituum, capillis crispis, & superbum iuuenem, qui iam omnem Rauennatis Ecclesiae Gazam
depopulatus, coronasq. aureas, quas D. Petrus Antistes conflauerat, & gemmas praestantiores ex D. Petri maioris abstulerat, magnum q. Rauennali Ecclesiae incommodum attulerat. Novae etiam Diuinae legis instrumentum, tabulis ex auro incisum, compluresq. praeterea ex auro coronas, de templo Diuorum Ioannis, & Pauli abstraxerat, ut Hludovici secundi filiam, cui Gel trudae nomen est, impositum, dum sacra baptismatis unda perfunderetur, sustineret, muneribus i. donaret amplissimis. Quamobrem homini in Galliam profectionem paranti, facile iniunxit Gregorius, uti suo nomine pacificator inter statres dimicantes constitueretur. Itaque cum tercentis equitibus, in ii i mitigni q.pompa ad Hiotarium cum uenisset, non pacificatoris, sed Ducis munere usus, inclinante ad Piludovicum, & Carolum uictoria, uniuersum comitatum in proelio amittens, vix sbius e tanta clade fuga elapsus, est . Melius igi tur sibi, suisq. partibus consulens, Pacificatoris , idq. Legationis munus, quod abiecerat, suscipiens, de compositione assidue , diligenterq. tractare cepit . Quocirca pace inter eos conciliata , cum reliqui Hlothario Imperii titulum permisissent,Ηlotharius Piludovicum filium, quem Regni sociuin fecerat, in Italiam cum ingentibus copiis dimittit. Quo cum uenisset, ut Reginae mae
