Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

221쪽

2. Io

HIS T. RAVENN.

praepositum, aliquando Vicarium, plerumque loci Seruatorem, alias religi sum, interdum humilem presbyterum sanctae Rauennatis Ecclesiae, tandem presbyterum & monachum, subscripsit Hoc l. loco Antistes Rauennas D coamabilis,& Reuerendissimus. Beatissimus'. appellatur: Theodorus Archiepiscopi Vicarius, Romam primo, mox Rauennam uenit: Quo paulo ante ri gressus Theodorus Archiepiscopus, magnum sibi odium consatum , animosq.

omnium infinitum in modum alienatos reperit. Nam Rauennates, cum di uina iura humanitus metirentur, eam subiectionem aegre admodum tulcrant, turpe omnino, summaq. indignitate facinus asserentes, quam ciuitatem stoi elissimam haberent , iam q. tot annos, Caesarum sede,atque Exarchorum praesentia,ac muneribus amplissimis ornatissimam, cam Romanae subiecisse: quae minor multo ab omnibus rebus videbatur. Non enim Siciliae solum,sed: ut ex vetustissimis monumentis collegimus; Istriae quoque ; quam Iapidiam vcteribus appellatam putamus ;& plurimis praetcrea urbibus,ac locis Archi cpiscopi Rauennates dominabantur: stativaq. militibus suis, toto Exarcha tu signabant; & in expeditionibus, ac bellis, tot cogebant equitum millia, ut copiis suis iustum ferine exercitum consarent; neq. esset, cui non Raucia natis Archiepiscopi equitatus,ac peditatus ab omni rei bellicae apparatu instructissimus, metum incuteret. Rauennati igitur subiecta Ecclesia, omnia ad Pont.

Max. rediere. Id tamen negocium Agatho Pont. morte praeuentus non pers

octi xiiii cit , quapropter Leo secundus Siculus, illi suffectus, omnino compescuit Rauennatum Antistitum superbiam, sanxit q. nihil habendam electioncm sacra.

torum virorum Rauennatum, quam non Sed is Romanae auctoritas confirmauisset. Plerique addunt, neque maneret Romae Archi Upiscopus , postquam consecratus esset, ultra Octauum diem, ipsumq. natalem, ac senum Apostolo rum,quod& sibi vehementer placuisae Constantinus Caesar, litteris suis, quas appellabant Diuales, ad Leonem scriptis abunde testatus est. Leoni secundo Pont. lax. sufiicitur Benedictus secundus. Huic item Ioannes quintus Antiochenus, quo post annum vita functo, Conon Pontifex subrogatur. Hunc ab Theodoro Exarcho confirmatum Platina,&Blondus scriptum reliquerunt. Quae quidem res,videtur illud reuocare in dubium, quod diximus, ab Constantino Quarto, Agathoni Pontifici, uel ut Blondus putat, Benedicto Secundo donatum , ne amplius Caesari, Pontifici confirmando ius csset. Theodorus, confirmato in Pontificatu Conone, moritur. Ioannes Petrus Ferret-tus in eo libro, quem de Exarcha tu scripsit, hunc afirmat in Exarcha tu uixisse annos unum &viginti; sed, si Platinae credimus, & Blondo, ac reliquis, ad quadragesimum fere annum peruenit. Nam a Pontificatu Martini primi; quo in Italiam, ab Constante, Theodorus est missus;ad Cononem, trigintas ex annos intercessisse constat Vcrum hoc est minimum,inter illa,quae uidetur Ferretus confusa eo libro scripsiste; quamquam id fortasse potius temporum culpa est, quam Ferretii; Theodoro Exarcho, Ioannes Platon, ue Putina haud ANN. . multo post in Exarchatum succedit, ab Iustiniano minore, quem alii Iusti- Dcι V num secundum appellant, mistiis: Conone adhuc Pontifice Maximo, qui

cum annum Pontifex non perfecisset, moritur, eodem fere tempore, quo &Theodorus Archiepiscopus, cum undecimum iam annum Rauennali EGaetiae praeesset., & Vrsiani templi testudinem plumbis laminis contexisset.

222쪽

Iet. De eo sic in Vitis Archiepiscoporum Rauennatum scribitur. Olρι his

Me assimus Praesul maxima sacerdotum titilia , qui clerum totum s orans δενι- rauis X I II I. halen. Februari, Elatus a quattuor clericis . er humi in ρον tr-cu Diui Apollinaris submersus eP. Eius e marmore sepulchrum in Diu a Maiariae Urani, ubi monachi Camaldulenses incolunt, prope moenia Britonorii, visitur, his inscriptis litteris. Hic requiescis V. B. Theodorus Archiepiscopus. In suggestu etiam templi D. Andreae, eius mentio fit. Huic ab Sergio primo Romano Pontifice, qui Cononi successerat, in Rauennatem Archiepiscopatum Damianus Dalmata susticitur, &Romae fac ra infula mense Martio decoratur , praesente Platina Exarcho, qui Romam propterea venerat, quod, vivente adhue Conone, Pasqualis Romanae Ecclesiae Archipresbyter, Thesauros , quos sibi Conon vir admodum probus tradiderat, in paupcres erogandos, illi fuerat pollicitus, si, Conone mortuo, niti summa ope voluisset, ut in Pontificem subrogaretur. Cui cum Platina, nuncio de Cononis morte accepto, pecunia l. habita; opem laturus,& promissi constantiam seruaturus, Romam, nullis praemissis nunciis, contendisset: quo Theodorum, & reliquos Pas quali aduersantcs, improuiso deprchenderet, atq. Opprimeret, quicquam auxiliari non tamen potuit. Verum cum Sergium Pontificem intelligeret factum , pecuniam sibi a Pasquali tributam repetentem,nonnullis ex D. Petri muneribus ablatis, Rauennam regressus est. Ab huius Exarchi nomine, Bartholomaeus Platina, qui Pontificum vitas conscripsit, nomen patriae suae, agri Cremonensis opido, cui Platinae nomen adhuc est, impositum putat. Quoniam cum multa bella inter Exarchos, Longobardoruin q. Reges intercederent, non

est absurdum: cum illud opidum, inter Ticinum, Rauennam q. quarum, Ti. cinum Longobardorum Regibus, Rauenna Exarchis sedem praestabat, quasi medium sit; quin ibi sit aliquando pugnatum, aut eo milites diuerterint. Quibus de causis legimus saepe nomina opidis imposita. Sub id tempus Piginti in Austriae Princeps, maeister familiae Theodstrici Gallorum genis creatus ovae'

amplissima est dignitas Imperio Gallorum inlicere manum cremit Doriarm

tempus Rauennatis Exarchatus milites, pictat si,ac religionis summu praebuere testimonium. Nam Iustinianus secundus Caesar a Bulgaris superatus, By-Σantium q. reuersus, Concilium indixerat; in quo pleraq. decreta aduersus fidei Christianae veritatem tulerat; illis q. Pontificii Legati imprudenter subscripserant . Cum autem Sergius PontiscX renueres illis assentiri, vehementer commotus Caesar, Zachariam misit, Principem, ac magistrum exercitus, quem cius saeculi vocabulo Protospatarium vocabant, ut Sergium captum ad se deduceret. Zacharia in Italiam profecto, tametsi ipse celare consilium id nefarium studeret, breui tamen emanauit. Quo factum est, ut ad Sergium, qui ob vitae innocentiam , ipsam q. summam dignitatem, omnibus erat caris, smus, & maxime cultus, tuendum, ac vindicandum, Omn S, qui Rauennae,& circa Rauennam in Pentapoli erant, milites quam celerrime Romam contenderint , ubi iam Zacharias Pontificem in custodia habebat. Verum is cognito impetu, quo ad eum milites adibant, desperata aliorum omnium ope,

in fidem se Pontificis dedit, eius a. benignitatem, atq. humanitatem implora-rauit. Iniuriae libenter immemor sanistis sinus Pontifex, Zachariam defendit,& occultauit, inq. suis aedibus, atq. ipso etiam cubiculo apud se habuit. Exa

in chatus

223쪽

DCCII.

thatus autem milites, cumq. illis populum Romanum, ad se venientes, in sede Pontificia, benigne, atq. hilariter excepit, assidueq. flagitantibus sibi Zachariam tradi,luculenta, admirabili q. oratione habita, petiit, hortatus q. est, iram uti cohiberent,quando omnem ipse iniuriam remisissset.Quo loco ea fuit verborum, vultusq. Pontificis auctoritas, Ut ab incoepto milites destiterint,& Zacharia in conspectum adducto, datum fuerit, ut incolumis; tametsi non absque ingenti dedecore: abiret. Paulo post Iustinianus sceleris poenas dedit,ab Leontio,Byzantio Patritio, Imperio priuatus, & obtruncatis naribus in Chersonesum Ponti relegatus. Quapropter Leontius se fecit Caesarem. Cui paulo post, annum circiter Septingentesimum, Tiberius Absimarus, patritius item Byzantius, ab exercitu apud Africam Caesar electus, opponitur.

Hic Leontio superato, nares obtruncavit, ut ille Iustiniano, &in carcerem conmisit, atrociora tormenta subiturum. Enituit circiter id tempus, Rauennae Aegidius Abbas, qui Athenis summo loco natus, distributo egentibus patrimonio, &uirtutibus maximis clarissimus habebatur. Cum enim Roma rediens, quo se e Gallia religionis causa contulerat, in hanc urbem diuertisset Praefecti urbis filium mortuum, ad vitam reuocauit, & multis aliis editis mi. raculis sanctitatis suae opinionem in animis hominum altius inseruit . Plerique tamen id non Rauennae, sed Nemausi, aliis alii locis contigisse tradunt. Sergio Pont. Max. fato iuncto, succedit Ioannes sextus; & Ioanni Platinae, post quintumdecimum Exarchatus annum , in magistratu Theophylactius susscitur, annum circiter D C CII. ab Tiberio tertio Absimaro, cui erat a cubiculo, in Italiam missiis . Hic se, de more, non primo Rauennam coni lit,sed in Siciliam profectus,Exarchatinis militibus suspicionem iniecit haud leuem, veritis, ne quid mali, is, praeter morem, aduentus significaret; pra sertim cum aduersus Zachariam, Sergio Pontifici adhaesissent; quamobrem decernunt, dum Romam ingrederetur, e medio hominem tollere. Verum intercessit Ioannes 'ntifex, Exarchoq. persuasit, uti rebus cum militibus

compositis, Rauennam profici ructur; quod & Ioanne qpen furente perfecit. Contigerunt haec sub id fere tem pilis, filio Inmianus Archiepiscopus Rauennatum, cum sexdecim annos, menses II. dies XVI, Rauennali Ecclesiae praefuisset, vitam cum morte commutauit, Tert. Id. Mart. Sepultus in D.

Apollinaris Classensis, ab ara sanctor Feliculae haud procul .Eius parcntes, qui Dalmatia venerant, Ecclesiae Rauennati illum adhuc puerum obtulerunt; quo loco ad summum sacrarum litterarum apicem peruenerat. Archiepiscopus factus , sanctissimo instituto, summaq. sacerdotum, & populi tranquillitate,& concordia prae filii ; hominemq. vita iam stinctum ad vitam reuocauisse, fil- sis ad Deu precibus, serunt. Bellicos mores, fit roresq. truces, qui, diebus

festis, in ea regione urbis, cui Latronum olim erat nomen, nunc D. Seuerini titulo appellatur, a perditis hominibus, &minimum religiosis celebrari consueuerant, indictis prius triduanis populo ieiuniis, aboleuit, sumpto de hominibus impiis supplicio; tametsi eadem pars urbis, Regio Latronum, mul. tis deinde insequentibus annis dicta sit anta fuit sanctitate,ut Rauennas quidam ciuis, religione praestans, in Ursiana aede, dum sacra haberentur, iuxta. altiorem columnam cum esset, post Damiani terga splendidissimum virum cospexerit, qui faciem illius admirabili luce illustrabat. Id cum ipse, fixo in Damianum

224쪽

mianum intuitu, immotis oculis admiraretur,& Archiepiscopus assidue hserentes in se viri oculos itidem miratus, quid esset causae, sciscitaretur, rem omnem ordine exposuit. Adhaec, ipsum de se fateri solitum aiunt, dum n

iste in templo; quo maxime tempore viri sancti in rerum diuinarum meditatio 4ie, atque in Dei laudibus, versantur, sacrum illud carmen caneret; Montes, ct collascantabam coram Deo laudes : visos sibi ipsos etiam lapides templi, columnasq.& parietes in Dei laudes exilire. Iudaeus, tum ex eo loco, ubi se occultauerat, hunc Archiepiscopum tanta veneratione, totq. obortis lacrymis, uanta, & quot semper consueuerat, hostiam sacram etfingentem cum vi- isset, diuino spiritu commotus, accurrens obnixe petiit, illius partem exhi. heri sibi; a quo, cum, ab Damiano monitus, non desisteret, sacra tandem

expiatus unda baptismatis, sacratissimae Eucharistiae hostiam sumpsit . Huius Archiepiscopatu, bibliotheca Rauennatis Ecclesiae igni absumpta est. Subro. gatur in eius locum, Felix, anno a partu Virginis septingentesimo secundo, quem; uti supra memorauimus; Theophylactius Rauennae adhibuit. Cum vero Ioanni sexto Pontifici Max. mortuo, Ioannes septimus suffectus esset, Huic Paulus Diaconus scribit, Aripertum Longobardorum Regem anno D C C VI. religione commotum, Exarchatum Rauennatem, & Alpes Coctias, in quibus est Genua; quae multis iam saeculis ab Ecclesia Romana,cuius iuris erant, & nuper a Rhotari Rege, distracta fuerunt, & ablata, restituisse, sest, ut Blondus at i, & reliqui, dono dedisse: hancq. donationem aureis conscriptam litteris, Romam misisse. Ioanni Septimo subrogatur Sisinius Syrus, qui vigesimo post die, succetarem Constantinum, accepit itidem Syrum; Iustinianus; quem Constantinum annales Rauennates vocant; impetu facto, Byzantium, atque ibi Tiberium, septimum iam annum Caesarem, cepit; de quo una cum Leontio e carcere educto, spectantibus omnibus, in sero, suin mum, extremumq. supplicium sumpsit. Cum q. nonnihil resipuisset, id unum egregium, piumq. facinus, magno tamen Rauennatum malo, fecisse constat. Cum enim Felix Rauennatum Archiepiscopus ab Romano Pontifice insignitus sacra insula, Romae, rationeq. suae fidei, & obsequii pro arbitratu, potentia Romanorum iudicum nixus, exposita, & uti moris erat, in Pontificium tabularium relata, Rauennam rediisset, ac veterem pecuniae pensionem denegaret, quae more maiorum, ueteri q. instituto, & recenti siperiorum Archie. piscoporu testimonio debebatur, atq. ita se in ceteris rebus, a Pontifice Max.

Rauennati Ecclesiae praescriptis, gereret, quasi nihil sibi negocii cum illo esset, conuocatis ciuibus, efficaci oratione habita, hortatus est, uellentanti. quae nobilitatis spiritus retinere, neque libertatem, tantis laboribus partam, adeo facile ereptam, paterentur sibi diutius occupari; praesertim quod Caesar, quamquam non esset opem Rauennalibus aperte laturus; quod neque credi poterat; tamen nec etiam Pontifici Max. esset assensurus, aut affuturus,

ob tot in illum inimici animi significationes iam exhibitas. Augebant animos Rauennatibus,vetus cum Longobardorum Rege Archiepiscopi familiaritas, atque usus, & arctissma cum Mediolanensi Antistite, & Aquileiensi consu tudo; qui Theodori Archiepiscopi facinus aegre tulisse uisi fuerant. Itaque

Rauennates Felici assentiuntur, tributumque Pontifici, &obedientiam negant . Verum Constantinus Ponti plurimum Rauennatum inselentiam, ac

225쪽

superbiam miseratus, admiratusque, cum eos hortatus diu sui siet, nec qui quam proficeret, de omnibus certiorem Iustinianum fecit; Mox rationem fiadet a Felice editam, & a se in confessione D. Petri positam, perquirens, quod

certe suit visu mirabile, ea atro quasi incendio afflata reperta est. Ceterum cum adhuc fureret Felix, ct pertinax in sententia maneret, Iustinianus, Theodoro Patritio, classem apud Siciliam agenti, imperat, Vt, audia quam primu . classe, Rauennam contendat, detq. Operam, ut Felix Archiepiscopus, Pontifici satisficiat. Archiepiscopus, di factionis proceres, re cognita, ex omni . bus confistim Flaminiae ciuitatibus auxilia euocare, idemq. ex omni Exarcha

tu, subiunctis praesertim sibi propinquioribus Ecclesiis, in quibus hoc loco

Cei utensis, Comaclensis, Popiliensis, Carsenas, Imolcnsis, & Faventina numerantur : curareq. Padi alueum , eo loco, bi Fcrrariam nunc videirus, incidendum , illud sumini alueum sternentes, quCd vulgo ad Turrim sos, appellatum, ad hanc diem influit. id a uicina ob id facium cst, ut malore aquae copia in Padusam effusa; in quam Padusain, tunc Padus eo riuo influebat, ager, qui circa Rauennam est, aqua magis comploretur; atque hac ratione; uti Agnellus, re ente Blondo, assirmat; Theodoro ad urbem aditus intercludeo et Y retur . Theodorus impiger, in Illyrio audita classe, a Venetis quotquot naves in promptu haberent, accci sit, monet q. vii ad Rauennam in tem si re adsint. Postquain autem Classis in conspectum se dedit, & Raucianates, di scelcris coscientia, di tanto apparatu exterriti, raptim , & lcmere omnia agere. Accedente propius Classe, ad arma tumultuarie concurrunt, quod milites, quos ex agris, & finitimis ciuitatibus euocauerant, inermes, ac militiae rudes cs.sent. Theodoriani milites tranquillam tempestatem nacti, toto litore desce- scires faciunt. Ibi cum Rauennatibus, & nonnullis Incrcenariis veteranis manus conscrtae; sed re inimo negocio in urbem, fusi, sugatiq. repelluntur. Qua . propter rei bene gerc nda occasioncm arripiens, cum fugientibus Theodorus bauennam ingrc si iis, ea potitur: & quaestione habita eos una, qui Felici lauis sent, nonnullos interficit, alios Romam relegat; plerosque una cum Felice in vincula coniectos, direptis omnibus, Byzantiunrdeducit. Iustinianus Felicem cand cntis apris intuitu obcaecat, atque una cum ceteris Rauennatibus,

per Ponti opida relegatos diuisit. Hanc cladem Rauennatem, ut scriptores

tradunt, si quῖs non huius selum Longobardi belli tempora percenseat, sed

Gotholum qu Oq. numerct calamitates, vix ullam rcpcriat, huic, ab infelicis Antissitis temeritate ortae, conserendam. Quo fit, ut omnino sit falsum , quod Spretus scribit, nulla umquam ui Rauennam si iste captam, cum id lapius,magno malo, experta sit. Quamquam neque grpuissimi auctores desunt, qui asehrmentTheodorum per deditionem Rauenna potitum Tantus ab hac Rauennati calamitate, reliquis ciuitatibus t mor incussus, ut Caesarianasne partes, an Longobardotum sicquerentur, incertar, ingenti moerore,& extrcmis casibus pene Oppres Iae viderentur, in tanta praesertim Italiae perturbatione; si ouidem Aisprandus, superato auxilio Bauarorum, Arit perto, avitum Longobar dorum Regnum sucrat adeptus; brcuiq. moriens Luitprandum filium successi,sorem reliquit. Constantinus Pontifex, cum adeo insigni calamitate Felicem Archiepiscopum, Rauci mate1 q. assectos aut tuisset, aegre admodum tulit , .mini incq. rem probauit, quod hominem in sanitatem rcstitui, non tot

226쪽

ealamitatibus affici voluerit. Iustinianus sub id tempus in locum Theophylati

Exarchi mortui, Ioannem Tyro copum Patricium misit, qui Rauennam veniens, Siciliam primo appulit, mox Romam, ubi ad rapinas versus, quatuor Praesules resistentes, ac contradicentes interfecit; manibusq. sacro sanguine cruentatis Rauennam profectus post paulo, dum hic etiam durissimo i mperio urbem administraret,ab Rauennalibus in Caesarem concitatis trucidatur; anno D C C X II. Quo mortuo Aisprando Longobardorum Rege, qui A- Α Μ Νritperto successerat, Lu:tprandus Papiae Regnum iniit. Postero Rauennam DCCxILuenit Petrus, a Philippico Imperatore in Italiam missus, ut Romanam urbem Ducis nomine administraret, diutiusq. se in hac urbe continuit, quam putarat, quod eum Romani, ab haeretico, & damnato Imperatore venientem, auersati, in urbem haud quaquam recipiendum esse constituerant. Sed Philippicus sequenti anno, a Rufi, Opsicianorum Praesecto caecatus, successorem habuit Aricinium, Anastasium appellatum': qui Scholasticu in Exarchum, Rauennam, quae post Ioannis mortem eo magistratu vacaverat, misit; Scholasti-eus Romam ad Constatutinum Potificem prosectus, Imperatoris litteras, quas appellant sacras, ostendit. Illis Imperator, Catholica se,& Exarchum decreta ,&sextum Cocilium amplecti, enixeq. tutaturum significauit, recepitq. Nam quemadmodum peruetus fuit, & ab Apostolicis usque temporibus ducta consuetudo, ut apud Pontificem Romanum Ecclesiae Orientalis Episcopi,

per Synodicas litteras, fidem profiterentur, citis q. causas cum eadem conferarent , ita ab Imperatoribus deinde, Magistratibus q. Christianis, ac Catholi. cis perpetuo idem seruatum est: quod & huius Exarchi, & aliorum Caesarum litterae declarant: sicut illud etiam significant, Epistola, inter alias, Sophro,nii Hierosolymitani Episcopi, ad Honorium primum Ro. Pont. Nicephori, ed Petri, qui Constantinopolitani Antistites Q erunt, huius ad Leonem nonii, illius ad tertili ; adhaec Proterii Patriarchae Alexandrini ad Leonem primum: cuius Proterii Alexandrina Ecclesia, gloriata aliquando est, se participem esse Ecclesiae Romanae fidei, Apostolico ore laudatae, ut scribit ad TheophiluD. Hieronymus. In actis quoque Concilioru adhuc tabulae leguntur,quibus Iustinianus Augustus, apud Ioannem II. Pont.bsax. per Hypatium Ephesinit, di Demetrium Philippensem Episcopos, legatos suos, fidei suae rationem profitetur . Proximo anno, qui fuit DCCXV Felix Archiepiscopus, relicta hae- A N N. resi, ut Platina testi est, & debito Pontifici obsequio reddito, legitimaq. fi- Dc si V dei, ac solenni exhibita professione, patriae, ac sedi restituitur, iis Rauennatis Ecclesiae Thesauris receptis, quos Iustinianus Caesar habuerat, Antequam in exilium pulsus esset, eleganti Tino stylo plurima composuerat; atq.

inter cetera in Danielis solationem, quae apud Matthaeum Euangelistam habetur, luculentum commentarium; quem sacerdotes sui vix incolumen seruauerunt; quod ipse libros omnes ab se scriptos, cum ob caecitatem expolire ,&absoluere non pollet, antequam diem obiret, igni tradendos iusterit. Col legit etiam ad viuun Petri Chrysologi conciones; quod opus magnam partem adhuc extat, cum commentarius, & cetera perierint. Admirabili eloquentia contionati ad populum consueuerat; tantaq. religione, ac sincti ta- te post exilium floruit, ut multa supra naturam prodigia ex ipse manarint.

exeunte enim illo Byzantii portam; quam ad urbem, gratias Caesari de resti

227쪽

tuta patria acturus, se contulerat; cum se quidam claudum simularet, peteretq. ab eo, opis sibi aliquid ferri, Cur te, inquit Felix, quod non es, lacis Cur illudis Θ Surge,&seruos Dei irridere ne uelis. Alii a nauibus haud procul praestolabantur, ut ab eo, quem in egentes munificum, liberalemq. sci bant, pecuniarum aliquid elicerent.quaproter cosilio inito, ex sociis unum in via iacentem constituunt, eum affirmantes aduenam, iam mortuum, seq. ab eo expectare auxilium, in quo sepulturae tradi posset. Quamobrem vir sanctus pallium proiecit , quo vestiebatur; mox abeunte illo, socium iacentem

vocantes, ut surgeret, exanimem, ac uere mortuum inueniunt. Haec Caesar cum resciuis siet, Felicem iubet ad se e naui accersiri; summaq. veneratione excepto eo; impeti auit ab homine plurimu renuente,ut manu in crucis formam ducta, sibi bene precaretur. Hoc tempore Ioannicus Rauennas claruit, qui

secros libros, antiphonas, ritu sq. omnes distinxit, quibus Ecclesia Rauennas in peragendis sacris utitur; de quo in annalibus nostris mira quaedam habebantur. Felix Archiepiscopus Rauennam regressus, post multas virorum sanctorum reliquias, in Ursiana aede pluribus locis, honestissime positas, pateras ex argento dono dedit; & supercilii arcum, cui & carmina inscripserat,& martyrum complures reliquias incluserat, extruxit: Arcas pro aris, ex cupressis conficiendas curauit, ipsum q. ut appellabant, salutatorium, unde Archiepiscopi , ad sacra solennia inchoanda, coram populo, procedunt, erexit, . regiam. ianuas admirabili Opificio carmine exornauit. Eo redeunte, ac sortasse iuuante, ac petente, factum illud puto, quod Ioannes etiam Paleonidorus Batauus testatur, Theodosii Caesaris iustii, sanctum Helisci prophetae corpus , Rauennam allatum, & in monachorum coenobio locatum: cum,uti prodit D. Hieronimus, apud Samariam Palestinae tumulo compositu in primo fuisset, ruox Caedreno,& Sigiberto Gemblacens tectibus tempore Leonis primi Cesaris, Alexandriam in coenobium Pauli leprosi translatum. Quamquam enim tradit Nicephorus , ossa Helisei una cum D. Ioannis baptistae ossibus, in urbe Sebaste, combusta, cum Iulianus Caesar apostata imperaret, ab iis, qui erant cultui selsorum, nefariorum q. Deorum addicti, tamen hinc existimandum est, aliquot incendio, Divina virtute liberata, vel aliqua ex parte superfuisse, quemamodum, cum D. Ioannis baptistae cineres ex urbe Lyciae, Myra, Genuenses, Urbano II. Pont. Max. suam in urbem intulerint, & pars Romae habeatur in D. Ioannis Lateranen. eiusdem tamen ossa aliquot Romae item, ad S. Crucis in Hierusalem summa religione seruantur. Felix Archiepiscopus, cum Diuinis insignis muneribus, maximum specimen lanctitatis praebuisset, Tandem VII. kal. Decembr. ex hoc lacrimabili hospitio, caeleste in in patriam prosectus est, in numerum q. sanctorum ascitus, & in D. Apollinaris Classensis, sepulcro ex marmore, ab ara Diuae Feliculae haud pro 'cul compositus, id nunc Sepulcrum, templum ingredientibus, laeua, secun- dum parietem, eodem in templo conspicitur his inscriptis litteris. Hic tum Ius clausum eruat corpus domini Felicis sanctissimi, ac teriarissimi Archiepiscopi a Praefuit Rauennali Ecclesiae annos circiter XIIX. Illius mentionem sectam

puto, in marmoreo suggestu D. Mariae maioris, in quo haec incise verba le

228쪽

Huic Ioannes successit hoc nomine Qiunctus , eodem sere tempore, quo Luitprandus Longobardorum Rex , donationem Alpium Coeliarum ab Aritperto Ecclesiae Romanae factam , confirmauit ; & Feroal. diis Spoletinorum Dux ad Luitprandum Regem adire simulans, Clasi tsense opidum occupauit. Quod cum renunciatum esset Luitprando , VFeroaldo iussit , ut illud restitueret , uti Blondus est auctor . Quamquam ipse haud ita multo post , cum ciues Rauennates agitari factioni. bus animaduerteret; nobilitatemque in exilium actam , & eam ciuitatis partem Caesariano nomini infensam videret, copiis admotis , urbis expugnandae periculum facit ; verum spe minime, primo illo conatu , succedente , Classense mox opidum captum , diripit; Rauennatem de. inde obsidionem acrius instituit . Ceterum huic Luitprandi coepto, exortum aliunde impedimentum , omnem bene gerendae rei occasi nem abstulit . Nam Carolo Martello Pipini filio, Sarracenos per omnem Galliam , ac Hisipaniam acerrimo bello persequente , transmisere ex Africa Saracenis auxilia innumerabili pene multitudine , a quibus prouincia Narbonensis est omnis occupata . Cum vero Carolus se longe viribus imparem cerneret , in primis ab amico Luitprando opem exposcit; qui cum lectissimo militum robore in Galliam prosectus, ad Rauennatem obsidionem persequendam Iidebrandum nepotem , &Perendeum Vicentinorum Ducem reliquit . Hi post Luitprandi discessum , rei bene gerendae occasionem nacti , per aliquot nobilium factionem, qui Caesaris imperium aegre ferebant, urbe potiuntur, annum a partu Virginis circiter Septuagentesimum vigesimum quintum. Paulus A N N. Exarchus ; quem Ioanni TyZocopo , Leo secundus Caesar subrogaue- DCCxiv. rat; elapsus fuga , ad Venetosque proscinis , magno honore exceptus

est ; quem secuti sunt paulo post Gregorii Pontificis internuncii, per

litteras , causam Exarchi commendantis; quarum litterarum exemplum ex Bernardo Iustiniano descriptum , hic apponendum putauimua . Gregorius visivas si us seruorum Dei , dilecto filio Vrso Duci Venetiarum .

peccato fauente Ravennatum ciuitas , qua multarum caput extat Eccle

siarum, a nefanaea gente Longobardorum capta est , er filius noster eximias Dominus Exarchus a d Venesias , τι cognouimus, moratur , debeas nobili-ras tua ei adhaerere , ct cum eo , nostra vice , pariter decertare, ut ad pristianum statum sancta Reipubl. in Imperiali seruitis Dominorum, fitiorumque nostrorum Leonis , ct Constantini magnorum Imperatorum i reuocetur Rauennatum ciuitas , Eelo, se amore sancta fidei nostra . Deus te incolumem c

floriat dilecti me o si. His litteris perlectis, Concilium omnium Insu- Iarum de more indictum, ubi primum Pontificis litterae recitatae , Exa chus deinde, potestate dicendi facta , postulauit, uti eorum auxilio Rauennae restitueretur. Veneti, tum quod in eo foedere, quod illis erat cum T Luit-

229쪽

Luitprando, cauissent, ne quid Luitprandus contra Caesarem Venetis sce. deratum moliretur ; tum etiam Pontificia commendatione commoti ; tum quod vicinas Longobardorum vires admodum suspectas haberent, ita tandem decernunt, Paulum ad Forum Cornelii, quasi a Venetis repudiatum , se recipere, atque inde excitis undique Imperii copiis , apparatuque bellico, & tormentis comparatis, Urbem terra aggredi; Venetos mari non defuturos . Paulus confestim ad Forum Cornelii prosectus, omnia exequitur . Ursus Venetae Reipublicae Dux paucis in in .struenda classe consumptis diebus; quae fuit nauium L X X X . omnis generis ; X X. maioribus, altioribusque capitibus : longarum etiam totidem ; post meridiem soluit, leni Boreae flatu , & molli remigio oc casionem expectans ; simulata in Orientem prosectione , quasi opem Caesari aduei sus Saracenos laturus. Ante lucem , ut erat cum Exarcho constitutum , ab urbe haud procul aliquantisper moratur , donec terra Exarchus urbem adoriatur , ipse codem tempore a mari aggressurus. Ignibus igitur a Classe editis , redditisque , Exarchus urbem a terra quam maximo impetu, & clamore invadit . Exciti a somno iuuenes Ilde-brandus, & Perendeus, ignari quid rerum esset, ad portas, murosque praesidio militum firmandos accurrunt. Vt uero , illucescente die , apstulisse iam ad urbis moenia Classem , nunciatum est, ancipiti pericuo distracti, cunctari primum quid agerent, sed cum uiderent anten nas iam , & malos maiorum nauium muris incumbere , pontibusque

iniectis , hostibus aditum in urbem parari, & de superiori loco , urbis propugnatores ictis, lapidibusque propelli, commoti nouo hoc, atque ingenti periculo pro muro pugnam ineunt. Ceterum cum Veneti magno iam numero in urbede muris armati desiliissent, urbe pene iam capta, Paulus ab mare suis circumductis accurrit. Ursus cum delecta iuuenum manu, effiacta, quae ad mare erat, porta , cuneoque facto urbem ingreditur . occvrunt Lon. gobardi , consertisque cominus manibus, atrox utrinque proelium committitur. Verum tum quod plerumque plus animi est aggredienti, quam repellenti, praesertim incauto, tum quod populus Rauennas cum Exarcho sentiret, victoria ad cum iam non Obscure inclinante, quam primum id posse se absque periculo facere intelligunt, arma capiunt Rauennates Omnes ,& Longobardos adoriuntur . Qiij duplici hoste circumuenti , non diss-cillime repelluntur ; urbsque summa omnium laetitia recepta est . Eo proelio Perendeus Vicetinorum Dux fugiens , in Pineto occubuit; Il- debrandus in Ursi Ducis potestatem venit; Exarcho sua restituta sedes est . Non me fligit Platinam , ac Blondum paulo aliter sentiret; Platinam , ipsum Luitprandum Rauennam diu obsessam cepisse, ac diripuisse , atque inde Ticinum deuectam , una cum aliis compluribus omnamenti ab illo putat equestrem illam aeneam statuam , quam spectatricem solis , ac Heli tropion a nostris adhuc appellatam modo ea in urbe conspicimus Blondus absente Rauenna Exarcho , Luitprandum Rauennam circumuallasse affirmat, negat cepisse . In tanta varietate sententiarum,

230쪽

Instiniano, qui eandem vetustissimis Venetae Bibliothecae monumentis acce. piam refert . Dum haec ad Rauennam geruntur, Leo Tertius Caesar, Arriana haeresi infectus, templa omnia diripiens, Paulum Exarchum iubet, praestantiora,quae essient omnia sibi ex Romanis templis ablata,transnittat.Quod si Ponti sex Max. obsisteret, eum aut capiat, Byzantium q. mittat in custodia habendum, aut interficiat. Qui cum his mandatis ab Leone uenerant, coniuratione ab ciuibus Romanis manifeste deprehensa, poenas sceleris dederunt . Quapropter Romani S hortantibus, Gregorius templorum Romanorum direptionem non impediit solum , sed etiam prohibuit, ne Exarchus vectigalia, tributaque noua aut exigeret, aut imponeret. Quamobrem

facile Pontifex in Caesaris, atque Exarchi acerrimum odium incurrit; eoque breui deducta res est, ut nouo iussis Caesaris, Exarchus occulte, & palam , qua posset via, Pontificis innocentissimi necem moliretur . Sed Romani, di Longobardi Pontificem tutati sunt. Edixit itaque Leo , rabie immani agitatus, imagines Diuorum Omnes tota Italia detrahendas, & antiquandas. Qui non paruisset, inimici loco habendum , laesaeque maiestatis reulaturum . Hanc impietatem, cum monitis Gregorii Pontificis; quem tamen Blondus Stephanum putat ; Italiae ciuitates omnes detrectauissent, Rauennates , Exarchatinique milites , persuadere Pontifici nituntur , uti Byzantio deleto Imperio , alium in Italia Romanorum Caesarem Augustum , Imperatoremque sublegeret. Renuit Pontifex, tum ne amplius impii Caesaris animum exulceraret, tum quod esset in spe, sore , ut senten. tiam aliquando tandem mutaret. Nulli bi tamen magis, quam Raucnnae tumultuatum est, plerisque Caesari , plurimis Pontifici obediendum asse. rentibus . Tandem ad arma cum esset uentum, is pugnae exitus fuit, ut Pau. lus Exarchus, facinori poenas, sua , filiique nece dederit. Ex quo perspicuum est, non omnino vera Bernardinum Corium in Mediolanensi Historia scripsisse , dum affirmat, ab Rauennalibus Paulum Romam missum , qui Pontificem interficeret. Subrogatur Paulo in Exarchatu Eutychius Eunuchus, patricius Byzantius, ab Leone Caesare, & in Italiam mittitur. Cum autem Neapolim peruenisset, dedissetque se in aliquorum Longobardorum familiaritatem, nihil potius duxit, quam, ut Pontificem Max. interimeret. apropter Pontifex , & sacris illi interdixit, & pacem cum Luitprando

fecit: tametsi is contra fidem paulo ante complures urbes Occupauerat, praeserti inque Bononiam, Fauentiain, Forum Livii, Pompilii ,&Caesenam: nihil tum de illarum urbium restitutione sibi cogitandum intelligens . Sub id tempus Ioannes Rauennas Archi dii scopus coenobio D. Apollinaris in Clas. se, monachorumque Deo ibidem seruientium collegio multa donauit; In Rauennati fundum Gam miliariam, ubi glandiferar Sylvat: In Faventino, Trigintutam: In Corneliensi, Pittulum: simulque argenti quaterdena pondera i sic ut dapibus eorum addicantur, qui eius nomini quotannis coluerint diem , quo iussu Principis Dei, migrauerit ex hac vita . Huius donatio nis publicas tabulas in marmore incisas adhuc legimus in ipsa Classiensi ae . de , eius saeculi Charactere exaratas, quarum initium ita se habet. In no mine patris , ct fili, , o Spiritus sanctis: Imperantibus pi simis Dominis no Lyri Leone, o Constantina a Deo coronatis , Pacificis , Magnis . ImperateribuaT a Leo α

SEARCH

MENU NAVIGATION