Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

ciossis uerbis , atq. etiam lacrymis filiam demulcens , immotam filiam conspuceret,in tantam iram exarsit, ut, nisi mater intercessisset, e carcere eductain ense omnino confossurus uideretur. Iubet tamen adigi ad sacrificandum Di is. Sub id tempus Quintianus Rauennam ingressus, his acceptis, mandat ad se Fuscam, Mauram q. & parentes uinctos adduci. Sed cum apparitores eam deprehendissent orantem, caelitemq. iuxta eam summo splendore fulgentem conspexissent,adeo territi sunt,ut nihil aus,inanes ad Quintianum redierint. Interea Fusca,& Maura, quae haec acceperant, adcunt ad Quintianum, seq. Christianas profitentur. Adductum Syroum patrem cum inintianus interrogaret, cur filiam Christianam esse sit passus; ipseq. id se inuito ab ca factum respondisset, adiectis testibus, qui referrent quibus eam, ob id, poenis affecisset, Fuscam & Mauram,Deorum religione falsam spernentcs,verbcribus affectas innumeris,lubet in teterrimum carcerem contrudi; ubi cum dies aliquot acerbe vixissent, Quintiani iussu, extra urbem, Fusca gladio in latus infixo, cum antea caelitus emissa vox illam esset ad necem fortiter ferendam hortata, cod. foditur . Maura nutrix, cadaueri, quod assidue amplexabatur, illacrymans, rogata carnificem , ut se eadem ratione gladio confoderet,illam insecuta est. Cadauera ab Christianas nautis noctu rapta, ad Sabratam prouinciae Trip litanae urbem importata, pulcherrimo sepulcro condita. Multis d einde post annis, cum eam ciuitatem piratae depraedati essent, Vitalis ciuis Venetus ad urbem desertam, diuino as status spiritu, ad nauigans,ad Torcellum Venetiarum Insulam, ea invexit; ubi nunc honorificentissimo templo, ac sepulcra, religione summa ab incolis coluntur.Hae mulierum fimctissimarum neces contigerunt, non ante multo, quam Decius tot scelerum daturus poenas, una eum filio, quem Caesarem designauerat, trucidatur. Gallus Hostilianus cum Volusiano filio in Imperium asciscuntur; post quos Aemilianus. Quo mortuo gemini Caesares creati sunt; alter in Raetiis cum exercitu, Valerianus; Romae alter a Senatu , Galienus. Quorum temporibus adeo in Christianos cst faelibrum,ut paucissimae eorum familiae,nedum ciuitates eius calamitatis expertes fuerint. Lucius Ponti sex Maximus, cum mortuo Volusiano, a quo si ierat relegatus , Romam rediisset, Valeriano iubente interfectus est. Qui Valerianus in bello Persico uictus, ad manus hostium vivus peruenit: apud quos tam scida vixit seruitute, ut Pacorus Persarum Rex, quoties equum conscenderet, eius dorso perinde,ac scabello uteretur. Lucio Pontifici, Stephanus successit, qui etiam Valeriani, & Galieni temporibus, anno Pontificatus octauo trucidatur ; cum Germani alpibus,Raetia, uniuersaq. Transpadana Gallia penetratis , Rauennam vR. tasta excursione omnia depraedati essent; & undiq. nouae gentes finibus egressae, ipsum orbem uniuersum perturbaturae uiderentur. Nam Gothi in Graeciam , Macedoniam q. & Asiam erumpunt : Quadi, &Sarmatae Pannonias depopulantur: Germani occupant Hispaniam; ipsum- ue Imperium ab Tyrannis triginta arripitur. Tandem Galienus, cum Me-iolani Aurcolum obsideret, interficitur; cum antea illius iussu Xystus secundus, qui in Pontificatu Romano, Stephano successerat,& haereses, voce , & scripto oppugnabat, Dionysiumque Alexandriae Episcopum, id per

litteras petentem, sententiam Ecclesiasticam docuerat, fuisset obtruncatus. Illi subrogatur primo Dionysius mox Felicius Romanus, eodem seru tempore s

52쪽

pore , quo Aurelianus, Claudio suffectus, Caesar factus est; qui nonus Chri si ianos assiixit, praesertim l. Felicium, ac Eutichianu in Pontifices Maximos; quos & interficiendos curauit. Sub id tempus Marcellinus Rauennatum Antistes, in tanta perturbatione vario rerum euentu misere,grauiterq. affectus animam exhalavit,Tertio Non. . Dum extremum spiritum duceret,eius cadauer serunt ungi tentorum se auissimorum diuinum odorem amauisse. Sepultus; ' est in D. Probi. Vrbem Rauennam in septem thoc tempore diuisam regiones tradunt. Prima erat ad Orientelia, prope portam Asianam uocatam, ab ipso, ut aiunt, Apolline sortita uocabulum: sed hoc modo, Actiana, non Asianassidenda esset, quod sciamus Apollinem, Actium,ab Actio, loco Acarnanum ad sinum Ambracium, appellatum: hincq. eius ludos,Actios celebratos sci inus, & scribat Suetonius Augustum, amplissimum reddidisse uetus ApollinisActii templum.Cuiusmodi Rauennae etiam fuisse,haec regionis appellatio, ab eo forte templo perluadet : cum ex D. Apollinaris, & D. Vitalis actis, templum hic Apollinem habuisse satis constet. Altera erat regio Herculana, quam diximus, ab Herculis simulacroc marmore columnae imposito, medium orbem humeris gestante, quod horas indicabat, nomen sortita. Tertia dicebatur Miliarium aureum ad meridiem, ubi celeberrimum fuisse Saturni. temptu affirmant,& in eo e ferrea catena pendentem sphaeram argentea maximam, cui affixae sphaerulae aureae mille,essent, stellarum modo,inerrantium,ae uagarum: ex inerrantibus autem summa, & maximam ita cultus in hoc fanodaenion torquebat,ut aliis motum impartiret. Quarta regio ad Occidentem, dum mus uicus appellabatur.Quinta ad forum Hyppodromum, unde erat circensibus curribus, ac ludis locus, ad cuius latera, rerum uenalium institores causas agebant. Sexta Martia, ubi Martis fanum insigni opere, ornatuq. a Pontificibus Capitolii,quod proximum crat magna diligentia seruabatur.S ptima ad Vervecem,ac potius Arietem, quod in ea regione aureum defossum Arietem dicerent: Inde autem uicino deinde flumine Montonis impositum nomen plerique putant: cum alii contra existiment, uti supra diximus.

53쪽

HISTORIARUM

RAVENNATUM LIBER . SECUNDUS

V M e vita migrasset Marcellinus, ita uti supra demonstrauimus, sacerdotes, populusq. Rauennas in D. Theodori conueniunt, ut de more suppliciter Deum precati,sibi percolumbam significaretur, quis esset Archiepiscopus futurus. Haec res longius est protracta,quam consueuerat: Itaque plures illuc conueniebant duplici miraculo impulsi. Factum est ob id,ut Seuerus, vir ex infima quidem plebe, sed innocentia, &simplicitate nobilissimus, cum lanam expurgaret, qua reret sibi, & familiat inde victum, rei novitate commotus, praesertim cum et pli, in quo fiebat conuentus, regione habitaret, posita lana, se ad pros ctionem pararet; quem Vincentia uxor, cognita profectionis causa,irridens, ac increpans; Sede,inquit, & in comparandum unde uiuas, incumbe; Desine quibus id per opes licet,eos in eligenὸum Archiepiscopum eine intentos.Cum tamen Seuerus sancto Spiritu impulsus, nihil uxoris uerbis commotus tandem proficisceretur in templum, Abi, inquit uxor; cum primum enim accesseris, Antistes creabere; id unum populus curat scilicet. Ille abiens, cum cia set pannosus,& demissi animi ,& templum sacerdotum, ac populi multitudine plenum, per primam, quae minor est, portam ingressus,in angulum ad dextram pone murum se coniecit, supplicitcr petens, ut Deus optimum populo patrem deligeret. Vix ibi constiterat Seuerus, cum in fenestram inuolans c lumba, parumq. in lapide subiecto commorata; quem nunc lapidem ob rei memoriam, atque reuerentiam ab Conrado Grasso Bononiensi, eius templi Abbate ; qui templum illud mirifice instaurauit ; honesto loco posi- tum videmus ; ad aures Scueri conuolauit. Seuerus, quod se tanto mysterio minime dignum iudicabat, elicere columbam; quae circumuolans ad illum denuo rediit. Protinus populus uniuersus clamare, ne illam eiiceret; sineret quid uellet escere. Quod cum permisisset columba, immisso in aurem illius rostro, inde sublimis abiit. Quo codem genere prodigii haud multo post, tempore Constantini, Euurcium in hureliancnsium Episcopum creatum scribunt. Stupentes omnes ob rei novitatem accurrunt ; Seuerum pannosis vestibus,& sordidis expoliatum , vestiunt sacro pallio, quo Antistites uti consueuerant. Ille confestim in alium mut tus diuino miraculo summa praeditus sapientia, continuo suggesto con- scenso,

54쪽

stensio, concionem habuit; pietatis,doctri q. plenissimam, in qua praedixit,

ne amplius diuinitus columbae ministerium expectaretur in creandis Rauennalibus episcopis. Pontifex erat, cum haec acta sunt, Caius Dalmata ; -- far, Probus, seu, ut alii, Carus, cum filiis Carino, &Numeriano ; annum circiter ducentesimum octuagesimum quartum. Caius Pontifex trucidatur ab Diocletiano, qui post Aurelianum, ac varios rerum euentus, Caesar, una cum Maximiano Herculio fuit, & per decennium Christianos acriter persecutus est. Cato subrogatus Marcellinus, & Marcellino, Marcellus fuit; quo ANN. tempore Seucrus Rauennas, alius ab Archiepiscopo, e medio sublatus est ab CCCIIII. Maximiano Augusto; qui decimus,&postremus in Occidente Christianos, persequebatur. Viri enim sancti prodigia, & vitam innocenter actam cum Maximianus accepisset, ob inueteratum in Christianos odium, captum, &sacrificare falsis Diis renuentem, uti diximus, interfici iussit hal. Ian. cuius cadauer nunc summa religione in Orbito, 'quam plerique veteribus Herbanum fuisse putant, ab incolis conseruatur ,& colitur. Hoc loco, in ea quidem sententia, Franciscus Maurolicus Messanensis Abbas, manifeste aberrasse deprehenditur , qui in suo Martyrologio, hunc fuisse Episcopum scribat: & longe magis Ferretium, qui hunc Seuerum cum illo confundat, qui fuit Ecclesii Archiepiscopi statris filius. Paulo post Seueri necem, Diocletianus a Maxi- ANN.miano impetrauit, uti simul & purpuram,& Imperium deponerent: quod CCCI m. di factum est eodem die ab Dioclitiano apud Nicomediam, & ab Maximia. no , Mediolani. Galerius, & Constantius post hos, Augusti, duas in partes diuiso Imperio, administrationis negocium inter se partiti sunt. Decernitur Constantio Italia, Astica, & Gallia: Galerius Maximianus Illyricum, Asam,& Orientem obtinuit: & non multo post, Italiam etiam, atque Micam , tradente Constantio: qui Augustali contentus dignitate, Gallis, atque Hispanis dominabatur. Galerius duos adoptauit, anno CCCVI. sororum 'NN- filios, Seuerum, & Maximianum, quem, Orosius, Maximum vocat, alii Ma UVςΠ' xiininum. Illum praefecit Italiae, & Micae: Hunc orienti: ferme sub id tempus , quo Constantius Augustus, vir humanissimus, ac modestiae singularis,

in Britannia decedens, Constantinum ex Helena; quam alii concubinam, a- Iii uxorem dicunt i filium Caesarem reliquit. Romae autem Praetoriani, Carinstrein fecere Maxentium, Maximiani Herculii filium, non abnuente Sena tu ; quem cum fugeret Seuerus, Maximinum petens, qui in Illyriis erat, Rauennae captus, caesusci. est. Quamquam scribunt alii, Maximianum, Maxentii patrem, qui Au uitalia ornamenta, iam posita, resumpserat, Rauennae; quo, a Maxentio fugatus, se receperat; cum exercitu obsedish Seuerum, circiter annum C C C VII. Sed cum urbs iesa, opere, ac praesidio munita, aduentu Seueri, munitior esset reddita, sensit Maximianus, maioris, quam putarat, negocii, huius expugnationem urbis esse. Itaque Seuero persuasit, vi accepto incolumitatis Sacramento, Romam repeteret. Ita Seuerus M ximiani fidem secutus, Rauenna excessi, atque ad tres tabernas, quod opi dum non longe ab urbe, via Appia, aberat, sese contulit, haud dubia spe ductus, urbem se Maximiani opera recepturum: Maximianus autem promissorum constantiam nequaquam seruans, mediis ipsum in castris,insidiis circumuentum, extinxit, mense Aprili, anno septimo supra tercentesimum ab or- cccin.

55쪽

,NΜ. tu Christi. Duobus post annis, Marcellus Romanus Pontifex, a Maxentio .

CCC IX. in vivaria, ad curam publicarum bestiarum coniectus est; unde quamquam , nono mense, per sacratos viros, eximeretur, tamen denuo, iussit Maxentii, iumenta curare, limpi Isus, tandem postero anno poedore confectus, & situ, ANN. nudus, ac vix cilicio tectus, obiit: cui successit Eusebius Graecus, patre Meia CCCX. dico natus. Hoc tempore, Sauina, Treca, urbe Galliae nobili oriunda, vi go, Roma rediens, quo, Sauino fratre, ob Christi fidem contrucidato, ad limina Apostolorum, se contulerat, cum Rauennam venisset, specimen sanuctitatis sitae dedit: Diuertitent in ad Rauennatis viri diuitis aedes , hospitio l. accipi, ab ancilla, quae occurrit ad fores, petit: Verum negante illa, ob eam causam, quod grauillimo filiae herilis morbo, tuo nulla spe vitae,animam agebat, perturbata omnia illis in aedibus essent, Sauina, Divina bonitate,clementiaq. freta,ac cana sibi a Deo oblatam, illius familiae consolandae, occasionem rata, postulat introduci in aedes, ad moribundam: Quod cum filasset tactui manu aegrotantis apprehensa , eam sanitati restituit. Interea Eusebio Pon. tifici mortuo, Melchiades, qui, & Miltiades appellatur, successerat, & Licinium suffecerat Galerius, Seuero interfecto . Galerio Christianos acriter persequenti, haud data est diu scelerum impunitas: nam undique putredine, ac vermibus absumptus, & co furoris actus, ut Medicis etiam intulerit manus tam iis, qui de salute desiperauerant, quam qui rem aggressi , promista non praestiterant, quamquam edictum, suo, & Constantini nomine edixerit, ut Christianis parceretur, veritus, se propter iniustas Christianorum vexationes, a Deo iuste mulctari, tamen haud ita diu post, summis cruciatibus decessit. Rediit res ad Quateruiros, Constantinum, & Maxentium filios Augustorum, Licinium, & Maximinum,nouos homines. Romae interea Melchiades Pontifex decessit, multa , ob Christi Dei fidem ab Vrbis Praesecto, pas.'sust Huic susscitur Sylvester Romanus: cuius Pontificatu, Christiani toto orbe pacem habuerunt: Cum tamen in hac postrema a Dioclitiano inita rhbie; quae ad haec tempora desaeuiit; innumeras neces, ac contumelias fuerint perpelli. Et, ut innumerabiles taceam, qui in omnibus ciuitatibus passim trucidati sunt; quo factum est, ut praetereos , qui partim sunt in Insulas relegati, partim ad metalla damnati, septem S decem millia hominum Christianorum, diuersis in prouinciis, triginta dierum spatio, matyrium obierint,

imo uno die tantum, qui tuit Natalis Christi Domini, viginti millia pro fide,

incendio combusta,beato illi, sempiternoq. aeuo selices, initium dederint,vrbesq.& opida saepe tota, quia in fide permanerent, instaminata id auennae,Edistius, quarto Id. Octobr.intcrficitur: Sepultus in via Laurentina, quae ad Classem tendit.nuncupatam autem I auretinam, non Laurentinam, ain illam tradunt, a nemore Lauris consito, quod ibi aderat: fuisse namque gemina loca iuxta Rauennam perhiben hunc ad Orientem Solem, Lauris satum: ad Occidentem alterum, ubi erat Palma, Campum Martium vocatum: quibus lau ro, Palmaq. Rauennates Duces, cum aliqua pro Ravennati , aut Romana Republica egregie gessissent, Rauennam venientes, coronari consuessent, ad Capitolium q. adduci,ubi sacra Iovi, tercentis victimis, ad tercentas eius tein pli aras, mactatis, fierent. Solitos praeterea Rauennates, ludos publicos equei Obstres committere, atque etiam pedestres apparatissimos, magnificenti giniosque a

56쪽

que, quibus victores, tum Lauro, tum Palma coronati incederenti spectatoresq. in collibus cxiguis, suo quisque loco, considere ; sc ut alius esset Se natorum collis, alius virorum equestris ordinis, alius plebeii: adhucq. collis perstat, non longe ab D. Apollinaris in classe, quem, Montem equitum, uulso appellant: .Quamquam cum multa superioribus annis sepulchra testacea vetustissima, eo in colle reperta sint, sepulturae locum equestrium aliquot virorum fuisse, non est absurdum. Quod autem Campus Martius Palma conia spicuus, extra urbem esset, ex D. Ursicini martyris historia colligitur . Sed vi; iis omissis, quorum testes scripturas aliquot Rauennates, nullum autem fide dignum habemus, quem inuenerim auditorein; ad ordinem historiae redeamus, eadem hac calamitate, quam Diocletianus Christianis intulit, Rauennae interiere Valentinus, ct Solutor , ac Victor, Idibus Novembr. quibus Rauennae templum aedificatum est, quod adhuc superest, iuxta portam Anastasiam, ab D. Ioannis baptistae haud procul. Quo loco aliquorum eius templi Rectorum imprudentiam mirari sertasse possumus, qui hoc Victore, & sociis praetermissis,quibus dedicatum templum suit, ex veterum scriptorum Ra, uennatum sententia, solum festum agunt diem, octauum Id. Mai. quo die Victor Mediolanensis, Maximiani rabie, est obtruncatus. Rauennates quoque martyres per hoc idem tempus fucre Felicianus, Victorinusq. Tert. Id. lNγε uembr. Alius etiam Valentinus, cum Nouali, & Agricola, X VII. kal. Ianuar. ob Christum acerbissimam necem subierunt. De Valentino in vitari Dalmatii Episcopi, & martyris Ticinensis, in hanc sententiam legimus. Ad Dalmatium; cum is csset in urbe Alba, patre Senatore, & occulte primum Christianus, mox omnibus statim relictis, palam Christum Deum praedicarrict miracula cdere coepisset; Valentinus magister militum, cum ad eius aures fama peruenisset, Rauenna profectus, venit, cum rogans, ut filio graui mori ho laboranti, ac iam desperato, suppetias ferret. Deum precatus Dalmatius, Valentino renunciat, Concordium eius filium, qui erat Rauennali conualuis se, virum q. sanctissimum, item Rauennatem, nomine Antonium , eadem dic obiisse: quae omnia cum Valentinus, Rauennam regressus, vera compinrisset, denuo ad Dalmatium rediens, una cum Concordio filio sacra bapti sinatis unda ablutus est. Coepit ab eo die Valentinus Christum Rauennae profiteri, multisq. ad veram religionem eius adductis, tandem pariter cum filio Concordio,& Nouali, Agricola l. sociis, ob Christum Vti memorauimus, necatus est, & vitam sancte actam, felici hoc exitu,& beato conclusit. In aliquotctiam vetustis Martyrologiis ita ime . xv. l. Iulj.Rauenna anctorum martyrum septemfra um, Nicandri, Carris, Blauri, Dorostri, Phioni, Menae. atque Ubici.

ii autem qui fuerint, quae q. illius acta, aut necis genus, apud me incertum hactenus est. Deo, & beatae ille vitae notissimi fiant. Quamquam enim hac tempestate Christiani, hominum oculis miseri viderentur, qui honoris, vitae, ac bonorum summa omnia detrimenta subirent, suere tamen, suntq. & ab illorum temporum aequalibus scriptoribus Christianis, beatissimi, sertissimi, fidelissimi, &; ut verbis Tertulliani utar; benedicti appellati. Sed non fuerit, ut puto, ab re, qua, hoc tempore, Vivendi ratione, inter tot certa, infamiae , ac perpetua capitis pericula, Christiani uterentur, breui describere. Nocturnis maxime congregationibus, ieiudiis q. Solemnibus, & inhumanis,

57쪽

Huidebatur, cibis addicti, non solum non optabant, sed miserabantur acerdotum, qui Diis commentitiis seruiebant, honores: ct purpuras despiciebant, seminudit Amantes mutuo, penE antequam nouissent: se promiscue appcllantes fratres, ac sorores; cum odisse, non nossent: de rebus caelestibus, ac futuris colloquentes, spernebant praesentia. Et cum in altissimae noctis silentio, ad laudandum Deum, sacraq. facienda conuenirent, hinc latebrosa, lucilii gaxq. natio dicebantur ,& fama increbuerat, eos turpissimae pecudis, caput Asini consecratum, venerarit cum alii etiam affirmarent, eos, ipsius Antistitis, ac sacerdotis colere genitalia, & quasi parentis sui adorare natu ram. De initiandis vero Urunculis, falsa quoque haec ferebantur. Infans farre contectus, ut decipiat incautos, apponitur, ei, qui sacris imbucndus est: Is infans a tyrunculo, farris superficie, quasi ad innoxios ictus prouocato, caecis, Occultisq. vulneribus occiditur. Huius sitienter sanguinc in lambunt, huius certatim membra dispertiunt; hac hostia foedus sanciunt, hac conscientia sceleris, ad silentium mutuum pignerantur. Accedebat ad ira cconuiuii calumnia: Ad epulas enim solemni die conuenire diccbantur, cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines, & omnis a tatis Illic post multas epulas, ubi conuiuium incaluisset, & incestis libidinis sertior, ebrietate exarsisset, canem, qui candelabro annexus erat, iactu offulae, ultra spatium lineae, qua vinctus erat, ad impetum, & saltum prouocari: sic everse,&extincto conscio lumine impudentibus tenebris, nexus insandarcupiditatis inuolui, per incertum sortist & si non omnes opera, conscientia tamen pariter incestos. Ceterum neque vita solum, sed mors, sed tormenta, ac cruciatus, ignominiae, iniuriaq.plena,Christianis tum adhibebantur,equuleus, fustes, ungulae, laminae,candentes, plumbata': quibus, iure Romano veteri cautum erat, picbem,infimae i. condicionis homines assci, & posterioribus Caesarum legibus, Decuriones, primariosq. uiros torqueri vclitum, cum tamen per id temporis nobilissimi viri complures, ciues Romani; ut Plinius secundus Proconsul ad Traianum Imp. scribit; quiq. ipsos Caesares arcta assinitate attingerent,& clarissimis essetit honoribus perfuncti, christiani essent,& his tormentis acerri md cruciati, ciues sanctorum, & domestici Dei, facti, in callum abierint. Nullus tamen ex hristianis, temporibus illis, in carcere habebatur, nisi reus Christianae religionis, aut profugus. Egestate gloriabantur, sic, ut neque a Deo opes poscerent.Vnius matrimonii v:nculo libenter aliqui inhaerebant: cupiditate procreandii aut unam sciebant. aut nullam. on uiuia non tantum pudica colebant,sed, & sobria, nec enim indulgobant epulis , aut conuiuium mero ducebant, sed grauitate, hilaritatem temperabant; casto sermone, corpore castiore: plerisq. inuiolati corporis uirginitate perpetua, si uentibus potius, quam gloriantibus i Tantum denique aberat inccsti cupido, ut nonnulis rubori es let etiam pudica coniunctio. Haec set E ex Arnobio omnia, qui tum uixit, scripsit q. cum sub Dioclitiano, omnium, qui ante se regnauerant, in Christianos saeuissimo, apud maiorem mortalium partem, pro deliramento,religio Christiana haberetur. Quamquam,& multo an

te Corn. Tacitus, vocet Christianos, humani generi oduina: cum tamen multitudinem eos copiosam scribat, nullisq. infamiae,aut tormentorum acerrimis

cruciatibus; quibus narrat eos vivos, vel comburi, vel a bestiis laniari; pos,

58쪽

se a fide abduci.Ipseq. Galenus depulsuum differentiis,Antonini Caesaris tempore disserens, Christianorum patefaciat constantiam plane Diuinam. loca autem quo conuenire Christiani consueuerant,ea potissimum,ut D. Clemens

Pont. Max.&martyr testatur; coemiteria erant: quae quamquam Rauennae

fuisse nusquam repererim, cum tamen hic adeo stequens esset Christianorum numerus ,& diligens,plancq. ardens in Deum cultus, celebri praesertim ciuitate, fieri uix posse puto, quin adessent; potissimum cum tam multa nempe tria& quadraginta Romae suerint, atque etiam in Africa, ut cD. Augustinoc gnosci potest, ac ab Optato Mileuitano, qui Catholicorum coemiteria a D natistis occupata conqueritur. Antiochiae item coemiterium Euagrius meminit: Alexandriae in Aegypto idem memoriae prodit D. Athanasius: In omni Gallia, Gregorius Turonensis: In omni denique prouincia Christiana,D.Ioannes Chrysostomus. Cum enim coemiteria, Ut est apud Athenaeum, nomina. rentur aedes,Cretae, publicae, quibus hospitio peregrini excipiebantur,& iam inde ab initio nascentis Ecclesiae extrui illa non in urbe,sed extra urbem cepissent antea scilicet quam Basilicae, templaq. magna; nam. DD. Innocentibus, Apostolos templum excitasse, auctor est in Matthaeum scribens, Origenes; in urbibus extruerentur, legamusq. sacratos viros,ceterum l. populum Christi num sacris illis locis anniuersarios sanctorum martyrum dies natalis celebrasi se, ad sacra conuenisse, stationes, & vigilias, certis hebdomadar diebus, egi L se, sacramenta episcopos ministrasse , imo vero D. Petrum Apostolorum Principem in coemiterio Ostriano , quod tertio lapide ab Roma aberat, via Salaria , baptizasse ; & Maximinum Caesarem ; ne ad coemiteria nostri conuenirent ; uti penes Eusebium habetur ; cauisse , facile adducor, vi credam , coemiterium Rauennae fuisse, inter cetera , locum ubῖ prope urbem, D. Apollinaris in tugurio latebat , & Christi fidem, multis eo conuenientibus, diuinaq. mysteria explicabat : Atque item suburbanum Ci- renei Senatoris, ubi cum sacra solemnia faceret, ab Deorum cultoribus captus est , & Pontificibus Daemonum traditus , ita uti supra memorauimus . Illud quoque extra moenia Classs , quo ad sepulturam , ipse , datus est: inde D. Eleocadius, multiq. post cum, illorum temporum Archiepiscopi,tumulo compositi: ubi, ut D.Probus Archiepiscopus, aedificauit aediculam, a Maximiano deinde Archiepiscopo auctam, ornatainq. Substructio- nes enim in coemiteris fieri consi esse vel ex D. Damaso Pont. Max. constat,

qui multas scribit, beati Tini Pontificis Fabiani iussu in coemiteriis factas. F licia secula, quibus inter tot incomoda vitae, tot capitis pericula, S quae sibi

continenter imminebant,cruces, neccsq.tanta tamen animi contentione,tanto pietatis studio, tam sincera beneuolentiae coniunctione,spretis caducae huius vitae bonis, an inioq. supra omnes fluxas mortalium dignitates, honores- q. magnifice elato, assidua in caelo cogitatione Christiani versabantur,sempiternisq. illis, & perpetuo duraturis bonis inhiabant. Constantinus, occupata Gallia, Germania superata, quibus in locis, post patris interitum, sex fere annis se continuit,Romanorum precibus, qui Maxentii tyrannidem amplius ferre se non posse , per legatos asseuerabant, & ut rebus suis consuleret, obsecrabant, in Italiam descendit. Itaque Segusione, Vercellis q. expugnatis, Brixia, Verona, Aquileia, Placentia, Parma, omni tandem circumpadana Italia,OPpugnando ,

59쪽

ANN. CCCXV. ANN.cCCXXI. AN. CCC xx III.

pugnando, & proeliis nonnumquam conserendis, in potestatem adducta, Maxentio Romae ad pontena Miluium debellato, atque extincto , cum tot bellorum felicitatem acceptam ferret diuinae signi crucis virtuti, quod sibi in Gallia, expeditionem Italicam molienti, ac meditanti, atque ob id Deum pre canti, a meridie, Sole iam ad vesperum inclinante, ex lucis splendore conse. ctum, in callo, Soli imminens, fele obiecerat, his verbis cinctiam : In hoc vince ι quod & omnis vidit exercitus; quo uno signo in bellis utebatur, occasiouem praebuit Sylvestro Pontifici,' relicto Soracte monte,ad quem,imperatorum molestias, ac vexationes fugiens, ab Tyrannis relegatus, se contulerat; Romam veniret,& Constantinum iam in Christianos bene animatum, magis incenderet, ad optime de Ecclesia Dei merendum. Hoc autem lcmpore,cam inscriptionem Rauennae incisam in marinore putamus, quae ad D. Apollin ris noui adhuc legitur, his verbis. Propagatori Romani Impexij, sendatori quietis

pusticae. D. Flauio Constantino Maximo. Vtcrori semper Aug. Diui Constanti sitio. Soterim Silan w. V. P. Praepositu ubrica Diuotu N. M. E.Quamquam eo dcin

de Roma abeunte, ut aduersus Licinium Augustum, qui illum, prouinciarum partem , quas Licinius ademerat Maximino Augusto, pcr legatos pos utantem , reiecerat, arma in Pannoniam ferrct, cum adhuc christianae fidei limstes multi, auctoritate plurimum possent, &apud Constantinum Magistratus gererent, & in urbe uigerent, accidit, Vt nec contumclias C hristiani, ncc to menta, sed neque ob Christum neces plerumque effugerent: quod inter cete ros Timotheus ostendit, qui per haec tcnipora , RU V, XI. kal. Sc ptembr. a Tarquinio urbis Preteiacio, ad Idolorum cultum impulsus, cum cana impicta, tem detestaretur, post summos cruciatus,suppliciaque siccuri serituri Q ut in obrem Sylvester Pontifex, in Soractis se denuo latebras abdidit, cum prae sertim nosset, neque ipsum Constantinum sacra baptismatis aqua adhuc a lui se, multum curasse, &pleraq. facere, quae selibrum Deorum cultum saperent: Nam anno a partu Virginis C C C X X I.Serdicae, XVI. kal. Ianuar. si rispo II.& Constantino. II. consulibus,edixit ut si quid operum publicorum fulmine tactum fuisset, retento more veteris usus, quid portenderetur, ab aru spicibus requireretur, & diligentissime scriptura collecta, ad ipsuin referretur. idem ceteris liceret. Quamquam anno eodem, Romae lex illius ad populum V. Non. Iul. lata fuisset, qua concedebat, ut quisque decedens., bonorum

quod Optaret , res inquerelanctissimo, ut eius utar vcrbis, Catholicae, venerabi-tiq. Concilio posset. Neque tamen ob id saeuiri in christianos cenabatur, sed

ad falsam commentitiorum Deorum religionem cogebantur: γόου patvrcves eo potest, quod duobus post annis. V III. kal. Iun. Sirmi, Seuero&hu fino consulibus, Constantinus ad Helpidium sic scribit.αuoniam comperimus. Irosirim Fcclesiasticos ceteros Catholicae I Ermenres,a diuerserum religionum ominibus, ad lustrorum scrisiora celebranda compesti, hae saxisione sancimus, si quis ad ritum alienae superstrionis cogendos esse crediderit, eos, qui snctis a legi fruiunt, si condicio patiatur, publice stilus verberator: Si vexo honoris ratio talemas eo repeyut iniuriam, condemnatione stineat damni graui simi, quod reb M p blicis vindicabitur. Vt autem ex hac lege, Constantini ad Christianam reli-

Onem propenso constat, ita firmis eam,& vcris adhuc Ladicibus, in cius pectore, defixam non suisse, leuior, quam pro tanto crimine, poena apposita, significa.

60쪽

significare sorsati potest : cum praesertim lauissimis tormentis , Christi

ni,& tandem morte, ab illis, mulctarentur. & Licinius Imperator, cum adhuc uiueret, falso cultui Deorum addictissimus, acre bellum Constantino inferret, ac suarum partium studiosos , in urbibus , Romae praesem tim, multos haberet. Eandem in Constantino ad Christi fidem propen- sonem, sed nutantem, & quae certum ad se tutumque aditum praebere Christianis non posset , edictum declarat, quod ad Ablauium , praesectum praetorio , se septimum , & Constante Caesare Consulatum gered A N N. te, dedit , cauens , ne quis progenie municeps, vel patrimonio ido CCCXXVI, neus, sacris intiaretur , sed cum defunctus esset clericus , ad illius vi. cem alius allegaretur , cui nulla esset ex municipibus prosapia , neque ea esset opulentia, quae numera publica ferre facile posset. Opulentos enim

inquit, sculi sub re ne si ui operara, ct pauperes, Ecclesiarώm dioisis Icsentari. Quid vero cum in domum suam tam efferate saeuiit λ Crispo filio , eximiae indolis iuuene , qui se bello Liciniano fortissime tesstrat in opido Istriae, Pola, verbis Faustae uxoris , perimi iusta, Paulino , &Iuliano Consulibus, ipsaque , duobus post annis, Fausta uxore, in bal- Qv c rneas ardentes immissa , & nimio aestu animam praecludente, foede in- xxviIterempta. Cum autem lepra indies magis premeretur, qua etiam laborata Constantiam filiam , scriptorum eius aetatis testimonio compertissimum est, & Medici, post alia tentata fiustra remedia , consuluissent ex humano puerorum sanguine balneum, quo uti Aegyptios Rectes ad 'versus cundein morbum consuesse , Plinius testatur, Constantino', tum quod plurimum conscientia amictabatur, filii, & uxoris nece , tum quod crudele nimis remediuin uideretur , animo anxio , dum nocte s cum haec reuoluit, in somnum delapso , Petrus, & Paulus Apostoli ad. stiterunt, & ut lauationem a Sylvestro , qui cum suis in Soracte monte latitabat, certum morbo remedium peteret, edicunt. Id cum ille esse-cisset, a Sylvestroque edoctus cssct tunc primum , repudiatis omnino uti etiam Zosimus, quamquam alienae religionis , & Christianis aduersus, scriptor, affirmat ; commentitiorum Deorum sacris omnibus, lene Christianam fidem amplexus est , & sacra baptismatis unda ablutus , sanitatem accepit. Ab eo die , & gentilium sacris i m kri Λ l. 1

E que

SEARCH

MENU NAVIGATION