장음표시 사용
61쪽
iue Cottiis Alpibus , Derisionem, Genuam,&Sauonam . Amyliae vi besta Placentia ad forum Cornelii. Flaminiae a sero Cornelii , usque Ariminum . Venetiae ab Abdua , ut ante, usque in Istriam. Vt autein regionex
nouas descripsit , sic nouos instituit etiam Magistratus, Consulares , Correctores , & Praesides 1 nam cum Praesectuin Praetorio Italiae, Praefectum Praetorio Galliarum , & Praefectuin Praetorio Vrbis instituisset, tum vero Praefecto Praetorio Italiae , tres prouincias subdidit, Italiam , Illyricum, de Africam, atque Italiae regionibus, praefecit Consulares, Venetiar, Ae-myliae, Lisuriae , Flaminiae, Tusciae, Piceno suburbicario, Campaniae , atque Siciliae: Ac Flaminiae quidem Consularem , Rauennae Conuentus agere , de ius dicere iussit, ut Tusciae, Pisis r Liguriae, Mediolani. Venetiae, Aquileiae . Ceterum cum post tot secuta , Dei munere, & beneficio , sedatis hostium motibus , populus Christianus, tam pio ImperatOre , pace, & tranquillitate frueretur, Ecce Arius, Alexandrinus sacerdos , Christi Dei diuinitatem impi oppugnans, tetram pestem per uniuersum fere orbem sparsit. Itaque , fecit Deus , uti Concilium illud celeberrimum Nicear, quae Ilithyniae ciuitas est, haberetur: quo cum . CCCXVIII. Episcopi conuenissent, & Constantinus, qui iam Imperii se, dena , Byzantium, a se Constantinopolim vocatum, transtulerat, intera
fuisset, Vincentio , & Voore , Pontificiis legatis, praesidentibus , Arii
doctrina , atque itent Sabellii, improbata est. De moribus etiam Ecclesiae multa decreta sunt salutaria. De Paschate quoque celebrando actum, atque aduersus eos, qui illud quotannis in quartamdecimam diem lunae, iliore Hebraeorum, conficiebant, decretum , Sanctae Resurrectionis commemorationem , quotannis die Dominico, inter quartamdecimam , &vigesimati primam lunae diem , peragi . Quamquam vero Sylvester Pontifex , conuentu Romae, anno eodem habito , cui Seuerum Rauennatem
interfuisse verisimile est ; nam Episcopi ducenti septuaginta septem Occidentales , sua sententia, pro Romanae Ecclesiae auctoritate , quae fuerant in concilio Niceno acta, confirmauit, Ariani tamen nihilominus furere, ac Athanasium Alexandrinum Episcopum , quod acerrimus, & constantissimus Niceni Concilii vindex esset, Catholicaeque veritatis propugnator , insidiis appetere , de Alexandrina Ecclesia deturbare , assiduis contentionibus , cum magna Ecclesiae clade , fatigare : praesertim cum Constantino Magno anno Domini . CCCXXXVII. vita suncto , Imperium ad Constantinum, Constantem,&Constantium fratres, Constantini Magni filios, deuenisset i ipseque Constantius ab Arianis deprauatus, Orientale Imperium iniisset, cum Constantinus in Gallia, Con-: . stans in Italia, ex testamento patris imperarent. Constantem Rauennae . i fuisse, anno C C C X LII. reperio, ibiq. XII. kal. Aug. Constantio III.&se iterum Consulibus, edictum ad Taurum Praefectum Praetorio, de Decurionibus, in haec verba edixisse. Curiatis plerique, ad inane vocabulum milia
ria cururrerunt, ac Marra arte rem greunt, ψ αα munys militarum obsequantur,nec
oneribm optaeaneis prosint. Igitur uniuersi nulla ρ rogatisade uocabulo digni- raris in militia conquisita , nustoque stipendiorum numero suffragravie , restitua
62쪽
rer ciuitatibus. Haec Constans. Cum autem Ariani in dies magis deba charentur , Iulii Pont. Max. iussu, qui Marco Sylvestri successsori, fuerat lactetus , Concilia Romae duo sunt habita , alterum, Arianorum legatis petentibus , cum tamen deinde suae causae diffsi, non adfuissent, alterum postquam ipsi, Antiochiae habito Conuentu. D. Athanasium Al ues ccc
xandrinum Episcopum damnauerant. Itaque cum hoc anno acceptis Iu-'xLviI .lius ab Antiochia litictis, Concilium aduocasset, ibi D. Athanasium , &aliquot alios Episcopos, Romam fuga elapsos, cum eos Catholicos comperisset, recepit, & cum litteris in suas Ecclesias dimisit. Quibus omnibus interfuit te D. Seuerum Rauennatem Archiepiscopum , ea verba Iulii declarant, quae apud D. Athanasium leguntur, cum ad eos. qui ex An. tiochia ad illum scripserant. non tametsi Solus sim, inquit , qui ueri id non
m a1n ιamen Solim sententiam , sed omnium Italicorum , ct omnium in his r
o uibus Episoporems ipsi. Sed pergebant adhuc Ariani vexare Catholi.
cos, aliamq. Antiochiae Synodum habent, cum D. Athanasius interea ob eorum insidias latitare cogeretur: itaq. eiusdem iussu Iulii Pontificis in Datia mediterranea, cis Istrum, anno. CCCXI. VII. Sardi cense Concilium tercentorum Episcoporum celebratum est, uti Cresconius in magno Conciliorum libro, Rauennatis Ecclesiae testatur. Ad illud Concilium Seiauerus Rauennatum Archiepiscopus , diuinitus , ex lanario , summus, via memorauimus, repente Theologus factus , cum se recepisset, osci Co dubensi Episcopo , Pontificis legato , Praesidente, aduersus Constantium Augustum, ceterosque Arianos, pro Athanasio, acerrime, strenueque pugnauit, & subscripsit. Sub id tempus, halen. Mai. D. Petro templum aedificatur, in armentario, vel ut alii aiunt, in Eremitario: nam dici utrumque vulgo loquentibus potest: locus enim ille, qui in Padusa est palude situs, prope fossam Messaniam, solitudo, & Eremus quidam est, ac armentorum pabulum. Seuerus interea Rauennam e Concilio reuersiis, Her
clianum sibi discipulum , Pisaurensem Episcopum sacrauit. Quod vero
reserunt. D. Geminiani , Mutinensis Antistitis su neri interfuiste , cum rem ipse diuinam Rauennae faceret, & in extasim esset raptus , Rauenia natibus , ad miraculi fidemiastruendam , illuc mittentibus , qui explorarent , qua hora D. Geminianus sepulturae traditus fuisset, & Mutinensibus id testantibus , omnino ego de illo Geminiano falsum putauerim, de quo omnes id asserunt, quique Athitae aduentum, atque impetum ingenti miraculo elusit; Neque enim potuit Seuerus , quo tempore. D. Ge minianus obiit vivere . Siquidem hunc serant sub Ioviniano Caesere, e cuius filia cacodaeinonem expulit, floruisse : nam abest id tempus , ab eo , quo creatus Seuerus Rauennae Archiepiscopus fuerat, annos circiter
nonaginta : adscribuntque Stricii Pont. Max. tempore suis le , & , quod adhuc magis dedecet, obiit Geminianus , si vera sunt, quae de illo as. firmant , post Athitae in Italiam aduentum . Ferunt enim Geminiano petente suppliciter , Deum Athitae oculos sic praestinxisse , ut Mutina transiens , quo loci esset , ignoraret . Ab creatione autem Seueri in Archiepiscopum , ad Athitae aduentum in Italiam, quem fuisse serunt ad annum domini C C C C L . intercesserunt anni CLXXIII.
63쪽
& totidem annos in Archiepiscopatu Seuerus vixisset; quod tamen nullis monumentis est traditum; neque si rationem, resq. gestas consideremus, con stare ullo modo potest: nam intercesserunt plures Archiepiscopi,& cum Athi Ia per Italiam vagabatur, Ioannes praeerat Rauennae Antistes, uti ex o m. nium historiographorum sententia videbimus ; quem tamen Ioannem Seue. rus nullus est insecutus. Verum, ut eo redeamus, unde diuertimus, cum Se ueri Archiepiscopi Innocentia filia mortua esset, & in matris monumento sepulturae tradere virginem Seuerus constituisset, patefacto sepulcro, cum Vincentiae uxoris cadauer, per illud sparsum, non relinqueret filiae locum, Seu rus ad uxorem versus, Quid, inquit, molesta esse pergis ξ onus tuum suscipe, neque velis esse pertinax. Ad cuius vocem, omnibus, qui aderant, stupentibus, ingenti prodigio, cadauer uxoris sese colligens, filiae locum fecit. Ipse tandem senio confectus, cum de certo die, quo esset ex corpore in coelum migraturus, diuinitus certior factus fuisset, peractis ex more sacris, conuocatis omnibus sacerdotibus, & uniuersis Rauennatibus, apud eos concionatus est. grauissime disputans de caelesti illa felicitate; hortansq. omnes ne explerentur fallacibus bonis ,& celeriter interituris; Iustitiam ,& pietatem colerent,& solida illa, & vera, atque mei na bona consectantes, sese ipsos plene, ac per fecte, quoad eius fieri posset, excitarent. Fugerent voluptates corporis, &sensuum, quibus dulci illo quidem, sed pestifero somno consopitur animus,& noctem luci anteponit: Nullis rerum aduersarum procellis deiicerentur; futurum enim uti post maximas aerumnas, & labores exhaustos, tranquillum,& quietum spiritum ducant: neque etiam grauius commoueantur dum in hac vita stagili, miseraq. improborum res secundas, & hominibus cum fide, iustitiaq. vitam colentibus calamitates intuentur; nam pios tandem, exitus pro speros consequi; impios vero cx illustri, & florenti rerum statu in maximas miserias, &illas quidem perpetuas, praecipitari. Petere tandem ab omni bus uti sui memoriam in animis integrana conseruarent, perinde, ac amantis. simi patris; iam enim instare mortis diem, existimarent, illos ab se unice sem. per in oculis gestatos. Collacrymant, qui aderant omnes: seseq. paratos esse Antistitis sui memoriam perpetuo in animis conseruare, e Iscere q. quae praeceperat omnia, pro virili, conclamant. Laudata Ravennatum voluntate,
vestibus sacris adhuc indutus, ad sepulcrum proficiscitur, ibi q. uxori ,& filiae medius , si cxis genibus, manibusque, & Oculis in caelum subductis, tamquam preces Deo suppliciter fundens, animam, summa vultus hilaritate kal. Febr. exhalavit. Sepultus est in Classe opido, haud procul a regione, quam sa tutarem vocabant; quo loco a Petro Seniore Rauennatum Archiepiscopo insequentibus temporibus eius nomini erectum templum est, cum multa prodigia ad viri sancti tumulum assidue succederent. Qui autem huius sancti M. chiepiscopi vitam, quam e D. Donati coenobio, Senis allatam, legi, auctor
mihi adhuc ignotus , scripsit, is cum miracula cetera summatim narret, unum , quod suo tempore testatur accidisse , luculenter explicat: Henrico Imperatore, Bonifacium Tusciae Marchionem, cum cxercitu , circum
diruta opidi Classis moenia, castra locasse. Milites , cum prope D. Seueri templum Coenobiumque, quod inde haud procul aberat, loca , infesta redderent, in hortumque monachorum , qui erant Cistertiensis ordinis, ingres-
64쪽
ingressi, olera, porrosq. praesertim, abstulissent, accidit, ut cum sub cineribus
coctos, comederent, cruor Ora perfunderet, ex ipsisq. cultris, quibus inciderant porros, & manibus, quibus tractauerant, stillaret.Itaque tanto prodiolo perturbati, ac plane confisi, Diuinam primo ultionem vereri, mox salutari accepto consilio, in templum sancti Archiepiscopi accurrere, opem,veniam q. supplices petere, munuscula afferre. Quibus tandem. iccatus, abstersusq. cruor, veniam impetratam significauit. Huius miraculi, ipsos monachos,&quamplures populares, qui interfuere, iuratos testes, auctor ille adhibet: adscribit etiam. D. ipsum Seuerum, postquam a columba Archiepiscopus factus est, Romam ad Pontificem Max. abiisse, eiusq. Pontificis nutu, atque assensu, Rauennam rediisse, & Archiepiscopatus munera obire coepi sth. Tanti Archiepiscopi sui corpore, Rauenna caret: nam circiter annum domini octingentesimum , & vigesimum quartum ab Othgario Maguntino Antistite ,
importata Maguntiam fuerunt Seueri, Vincentiae uxoris,&Innocentiae filiae cadauera, collocataque in Hersordiensi templo. Moritur Seuerus statim fere a Concilio Sardiccnsi rc uersus, incommodo itineris , extremaque aetate , male habitus. Interea Agapitus secundus in Archiepiscopatu Rauennati anno eodem quadragesimo Octauo supra tercentesimum, Seuero
susiectus cst non quidem per Columbam caelitus demissam ; quod adlectionis genus iam diximus in Seuero desiisse, sed sacerdotum , populi l. consensu. Hic Concilio Romano, a Iulio primo Pont. Max. mense Septembri hoc anno celebrato, simul cum Benedicto Aquileiens, Rufo Carthaginiensi, Iulio Mediolanensi,Luciano Maurianorum Antistitibus ,& reliqui 'aliis C XI
Episcopis interfuit. Neque vero ineptum , mirum ue cuiquam videatur,quod Concilium Romae ab Iulio celebratum, in quo Agapitus Rauennatum Archiepiescopus adiit, post Sardi cense habitum scribam. Id me ratio, & coniectura docet. Primum quidem illud, omnium Rauennatum scriptorum con sensu, atque etiam in choro Vrsianae sacrae aedis, & Spiritus sancti picturis Q ne veteribus , constat, Marcellinum Archiepiscopum, Seuerum proxime in Archiepiscopatu antecessisse, satisq. diu vixisse. Is igitur, non autem Agapitus , eius Romani Concilii temporc fuisset. Verum cum plura Iulius Pontifex Concilia Romae habuerit, illudq. quod Sardiccnse antecessit, quinquaginta tantum Episcoporum fit iste,cx Conciliorum libris pateat, certum quoque est, illud non esse, cui interfuit Agapitus, cum ad illud centum, & viginti unus Episcopi conuenerint. Deinde, Concilium ad quod accessit Agapitus,Indictione sexta habitum est, ut in ipsius actis Concilii legitur: ea autem indictio in
hunc annum quadragesimum octauum supra tercentesimum cadit. Numerandorum vero annorum per indictiones ratio, certissima omnium, & minus fallax haberi, vel ex eo potest, quod: uti animaduertit Pan uinius; in Concilii Nicaeni canone praecipiatur, ut addatur singulis Episcoporum diplomatibus, annus, mensis, dies, & quota sit indictior itaque magna in ea diligentia est adhibita: videmusq. non D. Gregorium modo, sed qui illum longe antecesi sit, Cassiodorum, in Theodorici Gothorum Regis Epistolis, hanc unam annorum numerandorum formam seruare: idem i. facere D. Athanasium, qui aequalis fiat horum temporum, eiusq. haec agebatur causa, dum XIIII. indictione Concilium Antiochenum fuisse habitum, atque ita de reliquis scribit
65쪽
hlarcellinus etiam Comes, qui paullo post haec tempora suum orditur Clironicon, per indictiones, & Consules progreditur, sed primo ponit indictiones,& quandoque per indictiones quasi certiores, ac notiores, c onsulum annos declarat. Imperatorum enim ,&Consulum in conciliis, & Pontificiis littς-ris describendis , adeo incerti atque inconstantes anni habentur, ut facile id omnibus pateat, nec nostris indigeat, quibus monstretur, rationibus: tametsi in multis exciderit indictio, appositis deinde, multis, ut puto , post ai)nis, Consulibus Imperatorum vero nomina, alq. anni, Vtrum iaceo tempς-
re , tabulis addi publicis, Ecclesiasticis l. praesertim consuessent animaduerterint antiquitatis studiosi.Praeterea intersuit c oncilio Sardicensi, cum Scue. xo Archiepiscopo Ravennatum, Protasius Mediolanensis Archic piscopust in Romano, cum Agapito, Iulius: perspicuum autem ex iis cli, qui nupci sum .ma cura, ac diligentia collegerunt Archiepiscopos Mediolanenses , & rc degerunt in ordinem, viri doctissimi, & omnis antiquitatis bcne periti, Protasium ante Iuli uin, Mediolanensi Ecclesiae praefuisse. In Romano , quod Sardi cense praecessit, Arriani communione remoti, quod citati, pi aesto non a suis lent, &D. Athanasius omni crimine liberatus scribitur, quorum niti; linςo, cui Agapitus intersuit, actum est. Itaque cum viderim,Sylvestrum Pops. Max. Concilio Romae ducentum septuaginta septem Episcoporum Occidcntalium , habito, ea probasse, quae fuerant in Concilio Niceno, codc in anno decreta, ut Diuus scribit Athanasius, de Iulii Pontificis Concilio scribens :& constet deinde Damasum ad examinanda synodi Constantinopolitanae acta, indixisse Romae Concilium, idque pro Ecclesiae Romanae more, at l. auctoritate fieri, in ipsis Conciliorum libris scribatur: ipsc q. mct Iulius Pontifex hunc morem laudet pluribus verbis, & perantiquum cile in Ecclesia asfirmet , ea sua Epistola, quae legitur apud D. Athanasium, ad Oricia tales, nos fuit difficillimum idem ab ipso de Sardicensi fici i: cum praesertim D. Athan .sus, quamquam Sardicensis decreto Concilii liberatus, tamen sedem suam, ςtiam Constantis Imperatoris litteris munitus , non repetierit, scd Aquileia, ubi tum erat, Romam, ad Iulium Pontificem se contulerit. Quemadmodum gutem D. Athanasio in sedem deinde suam reuertenti, cum Hieros sym pdiisset, Maximus urbis Episcopus, conuentu Episcoporum c Syria, & Palaestina coacto, communionem , dignitalcmq. rcstituit, non Crit, Vt reor, absurdum , idem ab Iulio factum, accedente ad cum Athanasio: atque hinc il-jud esse, quod Athanasium cum litteris ad sacratos viros, populumq. AV-xandriae dimittens, in ipsosq. litteris de Athanasio scribens Iulius Ponti sex, non ιι nobis tantum, inquit, M a cuncta es odo receptus est. licet autem in Sardinensi Concilio Fortunatianus Aquileiensis antistes , & Gratus Carthaginiensis interfuerint, ut plerique putant, quos deinde multis post annis uixisse satis patet, sicut in Romano fuisse illos neces le esset, si post Sardicense ivisset habitum , tamen dicimus, Gratum, nequaquam ibi Carthaginiensem Episcopum appellari, sed Episcopum tantum : itaque potuit alterius inc tum i uitatis Episcopus , ac deinde Carthaginiensis fieri . Fortunatianum 'c-- non unum csse, sed duos, inter quos, medicus, Benedictus inciderit, ex iis falcri operae pretium est: praesertim quod in aliquot uctustis, & manu scriptis codicibus, in Sardiccnsi Concilio qui interfuit, non Pol tu nati -
66쪽
mus; sed Fortunatus appelletur. Quamquam neque nouum est, Episcopos codem nomine, duos, tam paruo interiecto interuallo, sibi successisse : cum ., nullo etiam interiecto, id factum ,& quidem saepe videamus. & ut praetermittamus reliquas minores Ecclesias , ipsa Itomana omnium maxima',
sic tum,& Anactetum succes res habuit , qui ob similitudinem nomia sis , unus habiti sunt, ab Eusebio , & ceteris Graecis , a D. Augustino,iab Optato Mileuitano, ab Irenaeo . cum tamen duo fuerint, ut Dama-dus, Rufinus, Epiphanius, Methodius, & innumeri praeterea, ipsaque rei
ueritas testantur. Vt omittam Boni racios tertium, quartum, & quinctum:
Gregorios secundum, & tertium: Stephanos, Ioannes, & alios: nostraq. aetate Pios, quartum, & quinctum: e quibus etiam nonnulli cum duo essent, 'mus habiti sunt. Ita Ianuarium Episcopum Beneuentanum Sardicensi sub- acribentem, annis haud ita multis, Ianuarius alter, Episcopus item Beneuenistanus, sed martyr, praecesserat. Quod si in Romana synodo, de Nicaena fit mentio, nulla de Sardicensi, praeterquam quod eo loco necessarium uidetur non fuisse, id fortasse propter eam causam accidit, quia omnia fere, de qui bus praesertim tum Iulius scribebat, in Sardicensi, ex Nicaena sunt excerpta: ut luculenter Alsonsus Pisanus, eximius societatis Iesu Theol reus compro- bat.Quibus uero annorum sexaginta quattuor numerus, quibus Seuerus in Archiepiscopatu uixit, nimium diuturnus uidetur, iis sorte excidit, quod &jpsi aliis locis scribunt, Divinum Remigium in Episcopatu Rhemensi, ut Sitasebertus est auctor, septuaginta atque amplius annos uixisse: Zenonem Episcopum Tyrium int fuisse, subscripsissuq. Concilio Niceno , Constantino
magno Imperatore, atque item Constantinopolitano, Theodosio Augusto, cum anni inter utrumque intercidant circiter sex ,& quinquaginta, &per id tempus Iulianus apostata saeuissime Christianos assiixerit,multosq. Episcopos ob Christi Dei fidem occidi iusserit. Vt omittam Seuerinum Episcopum Co.loniensem , qui sexaginta saltem praesuit annos, quod & ipsi, quibus uid tur . D. Seueri Archiepiscopatus diuturnior, alio loco testantur,Diuus etiam Pharon Episcopus Meldensis, sex & sexaginta annos ipsi praefuit Ecclesiae,ut, qui uitam eius scripsit, Falculnus docet: Quid uero D. Memmium ciuein Romanum Episcopum a D. Petro Apostolorum Principe Catalonensibus in Gallia datum nonne odiuaginta annos ipsi praefuisse Ecclesiae tradunt Quod etiam aliqui scribant, Constantio IIII. & Constante III. consul, bus. D.Seuerum suisse Archiepiscopum Rauennatem factum, ii neque uerum
dicere, neque uerisimile uidentur, cum, hac ratione, uix annum in Archi
pistopatu uixisset: quo tempore, cum ad Concilium Sardi cense tuisse, & ibiis, dein perstiti Ih, ac Rauennam inde remigrasse necesse sit, uix fuisset a Rauennalibus visus, nedum ut ea egisset, quae traduntur . nam ii Consules, eo qui antecessit Sardicense Concilium anno; ut diligentissime docet Onuphrius Panu inius; inierunt quidem, sed circiter anni medium. Atque hae quoque me rationes adducunt , ut putem duos fuisse Agapitos Archiepiscopos, ait rum , qui Marcellinum praecesscrit, alterum qui Seuerum sit sequutus: cuius cum exigua sit mentio, parum admodum in Archiepiscopatu uixerit, quemadmodum & Liberius secundus illi su siectus, qui optime de Ecclesia Raue, nati meritus, muneribusq. Perfunctus, quae ad egregium Antistitem spectare
67쪽
uiderentur, cum decessisset pridie Id. Quinctil.sepultus in DD.Petri ac Pauli Apstolorum templo, Probum succos rem accepit, senem Omni uirtutum genere cumulatissimum. Romanus Pontifex erat adhuc Iulius, in exilium a
Constantio Cesare, qui favebat Arrianis, missus; Constans enim frater in Gallia, Magnentii iussu interfectus fuerat; sed Iulio non multo post mortuo, ccciiii. suffcitur Liberius Romanus , qui cum acriter Arrianos insectaretur,Constantius Arimini; quae nobilissima est Flaminiae ciuitas, Romanorum post eiectos Gallos, colonia; Concilium indixit , cui praefuit Taurus, Constantii lcga- tus; intersuisset D. Hieronymum Stridonensem, uirum eximiae sanctitatis, atque doctrinae, plerique auctores sunt: qui & disputans aduersus Luci serianos, fallax in hoc Concilio Valentis Mursae Episcopi, Arriani, commentum pluribus verbis exposuit. Nam Valens, & secum una Ursacius eiusdem sectae uir cum uiderent, Occidentales Episcopos Catholicam fidem egregie retin
re, neque deterreri minis posse, dixerunt, se, si quid fidei ab orientalibus propositae, qua filius patri similis dicebatur, ipsi addidissent, consensum praebituros: quam condicionem catholici propensis omnium animis acceperunt:
Itaque conceptae a Faegadio,& Seruatione Tungrorum Episcopo prosessiones sunt editae: in quibus primum damnabatur Anius, totaq. eius perfidia: de inde non patri aequalis, sed sine initio ,& sine tempore Dei filius pronunciabatur. Quibus auditis Valens, quasi pro Catholicis aduersus Arrianos contendens, subiecit, filium Dei non osse creaturam, sicut ceteras creaturast sesellitque: ut docet horum auctor Seuerus; audientes fraude professionis:
nam cum similem esse ceteris creaturis filium negat et, creaturam tamcn, sed potiorem ceteris asserebat. Ita neutra pars uicisse se penitus, aut uictam pu .
tans , E Concilio abiit. Interea cum Liberius summus Pontifex decreta, quae, contra religionem Christianam pro Arrianis facere uidebantur probare nota luisset, Roma fuerat eiectus. In eius locum sacris initiati omnes,Felicem uiruprobum delcgerant, qui habito triginta octo Episcoporum Concilio, damnataq. Arrianorum sententia, paulo post ab aduersariis trucidatus est.Reuocatus interea ab exilio Liberius fuerat Constantii iussu, Romam q. reuersus, formulam protulit,qua interdixit eis communionem,qui patri filium consul, stantialem abnuerent : sciebat enim paulo ante fuisse Eudoxium, do factionis eius ceteros, haud ita prident Antiochiae, propter haeresim Aetii Anti chiae congregatos, qui falso dixissint illum , consubstantiale negasse, isque
adeo increbuerat rumor, ut nonnullos etiam probatos uiros, rem uti erat, minime cognoscentes,deceperit: Ammianus Marcellinus,quamuis a Christiana religione alienus, scribit, Constantium Caesarem optasse uehementer, ut sera tentia aduersus Athanasium,iudicio Liberii Romani Pontificis co firmaretur, propter auctoritatem, inquit, in qua potiores sunt aeter urbis episcopi. Sed omnino renuit Liberius. Rauennae sub id tempus Probus Archiepiscopus decesist pridie Non. Mart. sepulturaeq. traditus in monumento Liberii. Florentius successit, per idem fere tempus, quo Iulianus Caesar,solus,post Constantium, regno potitus, acriter Christianos oppugnans, edixit, ut ne quis eorum, artes liberales publice profiteretur: & quo facilius rem Christianam euerteret, Ii daeos contra nostros concitauit, admirabiliq. calliditate,non ipse tantum so
dis, horrendisq. suppliciorum generibus, excruciauit fidei cultores, verumi etiam
68쪽
etiam Prouinciarum Praesectos, quos omnia barbarae immanitatis exempla
contra nostros edere cognosceret, non modo nulla poena coercuit, sed amplissimis honoribus, dianitatibus q. ornauit. Quo factum est, ut illi grauius,
atque adeo tetrius, quam unquam antea, nostros amigerent. Quae illius &uita inique acta, & detestabilis a fide defectio,& omnis contra populum Christialium pugna, duabus Gregorii Nagian Zeni praeclaris concionibus uberrime exponitur. Illo autem misere extincto, data est Ecclesiae pax: nam suc- uucessit Iovinianus, qui & Iovianus dicitur, Christianis amicus, post quem Va- CCCLXIILIentinianus cum fratre Valente, Christianus optimus, Caesar factus est. Iamq. Romae, Liberio Pontifici, Damasus Hispanus fuerat subrogatus, qui delectatus octo litterario, omnium superiorum Pontificum acta, libro, quem misit ad D.Hieronymum, eloquentissime conscripsit. Ad Florentium quoque Rauennatem Archiepiscopum litteras dedit, quibus petebat, aliquid reliquia rum ex uirorum sanctorum cadaueribus, quos Rauennae innumerabiles, uia praesertim Lauretina, trucidatos ob Christum nouerat, ad se transmitti: cum praesertim ipsus studium Damas imitatus Florentius, multa sanctorum uir rum corpora, diligenter perquisita, reperiisset, in locum q. honestiorem transtulisset. Fecit igitur imperata Damasi Florentius, & reliquias misit, easq. ab Dama se honesto loco, summa ueneratione positas,& carmine celebratas, satis constati quod fecisse etiam de DD.Petri, & Pauli sancti cadaueribus non ignoramus. Per id tempus Valentinianum Imperatorem Rauennae aliquando commorari solitum, rescriptum etiam illud declarat, quod anno trecentesimo sexagesimo quineto, dum consulatum cum Valente gereret, Rauennae, ad Rufinum Praefectum Praetorio XI. Lil Iulias dedit, his uerbis. Ordines
Cariarum, quorum nobis stlendor, vel maxime cordi est, non aggregentur, nisi nominati, nisi eum, quos ipsi ordines cartibus Iais duxerint aggregandos, nec quis ob cuia pam , ob quam eximi deberet, ex ordine mittatur in curiam. Florentius cum Rauennatem Ecclesiam pie administrauisset, Damas Pontificatu, Flauiis Valentiniano,Valente,& Gratiano Imperantibus, ex hominum uita migrauit XVI. kal. Decemb. sepultus in D. Petronillae templo, quod non longe aberat ab Diuorum Petri, & Pauli. Eius tumulo sic est inscriptum: Liberius, Florentius . Fuisse autem se ribunt, admirabili uirum eloquentia, cuius concionibus , eximia spiritus concitatione pronunciatis, adeo eorum qui audiebant, animi flectebantur, ut poenitentiae ardorem conciperent, & ad caelestem disciplinam asciscendam adducerentur. Pauperibus sustinendis, uiduis tutan, dis , in omni q. tandem Archiepiscopali munere obeundo, summam laudem consecutus. An uero Concilio interfuerit, quod Damasus ad Nicaenam det consubstantiali sententiam confirmandam, Ariminense Concilium, ut teter. rimum, abrogandum, & Auxentium Episcopum Mediolanensem damnandum, qui solus in Italia Concilium Nicaenum oppugnabat, Romae habuit. aduocatis ex Italia, & Gallia Episcopis, qui nonaginta conuenere, quam
quam incertum est, cum eius non extentacta Concilii, tamen adfuisse, pro
ea quae sibi cum Damasi, intercedebat familiaritate, proq. religione Florentii,& locorum propinquitate, credibile est. Florentio in Archiepiscopatu Rauennati, Liberius tertius successor est datus, quem plerique Liueri uin, Olive-rium alii appellante summa uir sanctitate, aureum orationis numen sun denh
69쪽
eum ad populum concionaretur. Fotinus, Paullinus, & Apollinaris haereti ci hoc tempore innotuerunt, Christi Dei Diuinitatem oppugnantes, &quo facilius uenenum lateret suum, cum summam esse, semperq. fuisse Apostolicae Romanae sedis auctoritatem non ignorarent, in eadem se cssse, in qua Damasus Pont sex erat, sententia, simulabant. Sub idem tempus complures ex Burgundionibus, Christianae militiae dederunt nomen. Anno autem undecimo postquam Valentinianus imperare coeperat, bellum in Sarmatas parans, quili se per Pannoniam diffuderant, apud Brigitionem opidum , uti a Paulo est Orosio scriptum, Apoplexia, uel pestilentia potius,qua cum plerique ibid c in
milites laborabant, correptus, liuentibus i. maculis, quae fortasse peticulae, seu pestichiae, nostro iam familiares saeculo, fuerunt; interiit: cuius moricinmiror plerosq. scriptores Rauennatum Antistitum,aslerere,prope Rauennam contigi Te, extra portam Artenectorum, ab stadio Tabulae haud procul,iuxta
Campum Coriandri , eiusq funeri Liberium Archiepiscopum intersui c.
Haec enim ex omnium historiographoru sententia cum falsa sint non est quod longiori oratione reiiciamus: Nam qui iuxta Rauennam graue accepitvusnus, Valentianus, is non Augustus, sed patricius Rauennas fuit,& Pentapolis Praeses: maximus q. ex ca perturbatione tumultus inter Raucia nates cst excitatus,& plurimis uulnera inflicta, eo loco, cui Puteus benedictus tunc nomen crat. Dum autem Rauennam adduceretur, exhalavit in manibus suorum animam,
eiusq. mncri Liberius Archiepiscopus interfuit Corpus terrae redditum, in coenobio D. Pullionis martyris,in regione portae nouae,ubi Diuinorum Apostolorum basilicam cernimus, iuxta quam D. Pullionis aedes extabat . Huic Valentiniano patricio, successit Felix, qui &ipse Ioannis , qui Angelum uidit,Archiepiscopi tempore, a suis municipibus, Rauennatibus,ut infra docebimus, e medio sublatus cst. Post Caesarem Valentianianum, Gratianus filius Occidentis Imperio praesuit: Valens, Orienti: is per legatos, innumerabiles christianos trucidauit, qui se in Aegypti uastas solitudines, Deo semulentes, coniecerant. Gratianus paulo post miserea Barbaris oppugnatus, Theodosium Hispanum, in Imperium asciuit, & disputari de fide noluit, edicto proposito, ut qui suo Imperio parerent, omnes, cam religionem tenerent, quam Apostolorum culmen, princepsq. Petrus initio tradidisset, ac tum Damasus Romanus Episcopus custodiret: Fuit autem id non multo post, quam Rauennatum Archiepiscopus Liberius vita decedens, telet. kal.Ian. in D.Pullionis , quod suo tempore fuerat exaedificatum, sepulturae locum habuit. Illi Α- ccc sebrogatur Ursus, cuius rcligio, ac structas studium clarissimae memoriae com Lxx v III. mendatum est: nam magnifico animo, templi, quod adhuc extat, aedificationcm aggressus, ut reliqua taceam sancti, optimiq. Pastoris munera, succesi ribus suis, certam Archiepiscopatus sedem reliquit. Vrsanum templum ab hoc Vrso appellamus auctore,in Herculana regione, haud procul a posterula, quam Vincilionis, a Vincilio aedificatore uocant, quadrupli; ex marmor
praeclai o graeco, columnarum, ordine conditum. Eius parietes serunt geminmis, nouo cximiae animi pietatis exemplo, ornatost quorum alteram partem Eustrium,& Paulum,alteram Satium, ac Stephanum, artifices ea aetate Cgregios , admirabilibus animalium,& hominum imaginibus pinxisse constans s ma est. Ei lcmplo A γιοι A νας uo: nomeniab ipso ut puto,dedicationis die,
70쪽
qui suit Id. April. cum Christi reseriectionis memoria celebraretus, anno do mini CCCLXXXIIII. est impositum. Non me praeterit, plerosque scri- AN.CCC bere,hunc Ursum, templi aedificatorem non sussio, sed restitutorem,atque an- LXXXmItea Rauennatem Ecclesiam A νας- uocatam, quod dogma Niceni Concialii , iam sere emortuum, ibi quoque reuixerit, perpetuo integra fide deinceps ab Rauennalibus conseruatum: Vel quod ob merita inroram sanctorum E clesiae Rauennatis, plurimi iam mortui ad uitam redierint. Vtrunm. illud constat, hoc A- ισιος nomine, tres tantum Ecclesias insigniri, Lateranen. sem, Rauennatem, ac Hierosolymitanam, sic ut dignitatis id potius, quam meriti nomcn esse uideatur. Per haec tempora Theodosius Caesar, Arcadium filium natu maiorem in Imperium adscivit. Duas cnim habuit uxores; ex priore Placida, Arcadium & Honorium sustulit; ex posteriore Galla Valentinia. ni maioris filia, Placidiam, quam de matris nomine , ac prioris uxoris Gallam Placidiam postea appellarunt: quamquam ego ex nonnullorum uirorum doctorum sententia putauerim, rectius fortasse Placidillam, blanda uoce, ut ab Placida maiore di ferret,uocatam: quod ipsis Caesaribus non insuetum fuisse constat sub id tempus, Ursus cum Rauennali Ecclesiae iam vigesimum circiter annu praeesset, multis q. urbem aedificiis auxis t, ipso die Resurrectionis domini nostri sesto, quo die templum ab se aedificatum, dedicauerat, uitam eum mone commutauit; De uiri sancti religioni, pietatiq. dante, ut, quod
mysterium maxime fuerat ueneratus, in ipsius celebratione in caelum euola
ret. Aliquorum est sententia, Vrsum hunc Siculum fuisse, uiri principis filium, cuias causa, iure haereditario, Ecclesiae Rauennati, id patrimonii; sic enim appellant ; obuenerit, quod ibi haec Ecclesia habebat, & de quo inserius, Exuperantii Archiepiscopatu, at l. itena aliorum dicemus: memini reb in Re sistro Gregorius Magnus, qui ad Alexandrinum Praesectum scribens, Ioan
nem illi commendat, Rauennatis Ecclesiae Diaconum , quem Marinianua Rauennas Archiepiscopus,illuc ad patrimonium Ecclesiae Rauennatis regen dum, administrandum q. miserat. Alterum quoque ibidem erat Romanae patrimonium Ecclesiae, quemadmodum ex eodem Registro, litteris ad Iusti. num Siciliae Praefectum scriptis, colligere, dissicile non est. Ad hune Vrsum
Archiepiscopum, Bassianus Syracusanus, eius assinis, Romae caelitus moni-rus, aufugit: cum enim eum decennem pater, ut instrueretur studiis liber libus , Romam mississet, ipse uero, Gordiano sacerdote instituente,Christi nus esset factus, Sergius pater, qui Deos impios uenerabatur, re accepta, uehementer commotus , legatos misit, qui aut captum ad se adducerent, aut si fieri secus non posset, interficerent. Itaque Bassianus, Rauennam se ad VNsum Archiepiscopum, a finem suum contulit. Cum vero iam Rauenna quinis decim passuum millia abes t , quo loco est Phycocle, urbs vetusta, Ceruam. cum duobus catulis, quam venatores fuerant persecuti, conspicatus, naturali commotus misericordia, ad se, in nomine Domini, accedere eam iussit. quamobrem cerva, ad pedes iuuenis sancti prouoluta, eos lingebat: aduenientibus autem interea uenatoribus,&assidue Cervam praeberi sibi flagitantibus , cum eorum unus, uiro sancto negante, ac Cervam pro uirili parte tuente , in eum irruens , abstrahere Cervam conaretur, eumq. impelleret, repen te a Daemone ictus,caecusq. factus,parum omnino abfuit, quin animam eis laret