Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

611쪽

ea uolui, quae ex testament' Gasparis Galli, ciuis Rauennatis, Michilini filii anno MCCCCXLVIII. Rauennae Terti Idus Iunii, Nicolao Sasso. lo tabellione scribente, facto, in tabulario Reipubl. Rauennatis adhuc seruantur, sic autem habent. Item uoluit, quod Domma Clara Gmrtissa, sina qώ-His dicti MithUni, ct uxor D. Marini Caratois , ComisisS. Ang G, GT D. Massia Comin a, ct uxor Comitis mulini de Corbaria in omni suo casu m uiraris, po sint reduci in domosa habitationis. Eodem hoc anno Mala testa Mala testius

Caesenae Princeps, Elisabetham filiain, Opi Zoni Polentani in matrimonium collocauit,& ad VI I. lcat. nuptiae insigni apparatu celebratae sunt, Rauennatibiis, Principis sui, matrimonii diem, honestissimis ludis, summa a. hilaritate prosequentibus. Migrauit ex hominibus, circiter id tempus, Franciscus Polentanus, cui cum tres tantum filiae fuissent superstites, ex iis, Beatrix Christophoro Boiademano, Alisia, Baptistae Piccinino, Ioanna, Ostasio Lagaro, cognomento Mengolo, ciuibus Rauennalibus nupsere. Opiro quamquam &contracta assinitate, & Venetorum uiribus satis confirmatus, uerebatur tame Bratium Fortebratium,exopido Montono, Perusinae ditionis, Pontificiarum copia i ta Ducc,quem noua moliri audiebat,eam l. ob rem semper licitus, &spcculatores in eius castra mittebat, qui progressus illius Omnes inuestigarent, ac significarent,& Prouincia decedens,a Paulo Raspono; quem nobilem,ac sibi maxime carum silis litteris appellat; Bagnacaualliq. Praefectum fecerat; petebat diligenter,ut Fusignanum,&Rustium opida, ceterasq. suas arces inuiseret,praesidia in eis disponeret,omniq. ratione,quam putasset opportunam, tueretur. Non paruus etiam timor occupauerat animum, ne Pontificis Ioannis arma in illum conuerterentur, qui Pontifex,totius Italiae uidebatur pristinum dominatum semper affectasse.Nam antea cuin Legatum Bononiae gereret, magnam,uti docuimus,partem Flaminiae, pulsis quibusdam Tyrannis,aliis extre. mo supplicio affectis, in ueterem ditionem, potestatemq. Romani Pontificis redegerat, & Pontifex factus, Ecclesiam Rauennatem, illiusq. coenobia, &sacras aedes singulari quadam prouidentia iuuare est uisus. Cum enim multis ab hinc annis D.Vitalis coenobium, & eius praedioru fructus, a Cardinalibus, reliquis q. huiusmodi Praesulibus, qui monachi non erant, nedum ex D. Benedicti, eiusdemq coenobii familia, uti iam suerat constitutum, administrari, non absq. Diuini cultus,omnium l. bonorum ingenti iactura, consuessent, Pontifex, Antonio Caluo Romano D. Marci Cardinale decedente,qui illi coen bio, & monachis eiusdem ordinis D. Benedieti praefuerat, Petru Silbarium, Roma, ex D. Gregorii coenobio monachum, eductu,& Rauennam missum, Abbatem praefecit, ut in posterum D. Vitalis bona ne distraherentur, pessum q. darentur. Itaq.omnibus his de causis putauit Opi Zooperepraetium fore, si Vene tota fidem, ac clientelam postularet: qui, finitimi Principis, & nobilissimae ciuitatis condicionem, nequaquam renuentes, alacriter accipiunt, Praetoresq. uti memorauimus, mittunt,ex Senatoribus grauissimos,qui Opizoni adessent,omnibusq.cum in rebus tuerentur. Quo factu est,utopigo summa animi tranquillitate imperium urbis administraret, frequenterq.Venetias, animi causa, proficiscens, ab Duce, & reliquis Senatoribus, omnibus beneuolentiae ,& humanitatis ossiciis exciperetur. Cum aut cin geminas sorores haberet, Beatricem , & Samaritanam, Beatrix uiuebat per hos dies Rauennae, quod in Comi.

612쪽

LIBER . SEPTI MUS cos

Comitum Cunii familia, iam nupta, marito mortuo, in patriam se ad fratrem contulisset: subscribebat tamen adhuc Epistolis suis, ac decretis, in

haec verba. Beatrix de Polenta, Cuny Comitisse . De Samaritana altera sorore, quid scribam, non reperio: fuit tamen prudentissimas emina, ac maxime rebus agendis apta , illiusque saepius Opera , ne consilio dicam, Polentani fratres uti sunt. Cum autem hoc tempore, qui suit annus millesimus quingentesimus decimus quinctus, Opieto Venetias abesset, Beatricique Po. lentanae suisset renunciatum, Bratium omnino constituisse, in Rauennatem

agrum excursiones,& praedas facere,ipsa id per litteras pridie Idus Febr. Bratio significauit, seque cain nequaquam rem credere, quando Opiro frater, illi mandasset, proliciscens, si quid accidisset, ut ad Bratium, auxilii causa, accurreret. Sed reddidit Bratius Fortiuianum agrum excursionibus infestum praedaque abacta , opidum Saduranum XVII. kalen. Maii, occupauit, quod deinde Georgius Ordelassis, aere Forti uianorum publico, pace inter eos facta, redemit. Cum autem esset Opi Zo Polentanus Rauennam, eodem die, Venetiis reuersus, audiissetque Bratium castra ad opidum Aureolum

posuisse, eiusq. subiectos, inde cum rebus suis aufugissse, id suo nequaquam iussu factum, quasi Bratio dissideret, scripsit: quin si uelit, mandaturum, ut

redirent: commendatos tamen illi eos omnes, se uehementer cupere: iis Bratius e castro S. Petri XIIII. kalen. humanissime respondit, & de more, filium se Opigonis, ac seruum appellitat , illiusque se Oinnia plurimum commendata habere confirmat: petit deinde ab Opi Zone equos: opigo, illius tubicini, quos uoluit, dedit,& scribit Bratio, alios se daturum si hi minus placuissent: faciebat enim accuratissime Opi Eo, quae Bratius postulasset: nam medio etiam mense Maio, Ferraria rediens, quosdam dimisit, quos habebat in custodia, Bratio ita per litteras petente: quemadmodum, & Opizoni dedit Bratius, ut ciuibus aliquot Rauennalibus seu mentum,& segetem e Forti utensi tuto educere liceret, uidebatur enim Bratius omni pene agro totius Flaminiae dominari, & VI. Idus Iunii, in Carsenate , usque ad Saul gnanum irrupit, magnam a. inde abduxit praedam non bestiarum modo, sed &hominum. Cumq. ad Opi Zonem scripssset Malalelia Carsenas, socer, quin bellum cum Bratio gereret, facere non posse, peteretque an suis tuto esse in ipsius ditione Opizi, per copias Bratii, liceret , id opiZo se per litteras a Bratio postulaturum responderit, & statim postulauerit . Sed excurrit iterum Bratius , haud ita multis post diebus, in agrum Caesenatem, magnamque praedam retulit.'Aduenere per id tempus, pridie non. Augu- si Rauennam Montis feretri,& Britonorii Episcopi, quos Opi Zo apud se octo dies liberaliter habuit, statimque ad Ioannem Galeatium Manfredum soro ris filium , Fauentiae, & Mala testam Mala testium , socerum , Caesenae Princi-Pes,scripsit,de eorum aduentu, discessuque. Nam cum Carolo Malalesta; que appellat opi Eo eorum Episcoporum dominum; e Constantiensi Concilio; ubi Carolus,Gregorii. XII.nomine, Pontificatu abdicauerat; ii tum Episcopi redibant, cum Brixiae Caresus perstitisset, Episcopi praei uissent cum equis, &reliqua sit pellectile. Discessere autem Rauenna pridie Idus, cqui, terra, ipsi cum reliquo aulae instrumento, aqua, usque ad Bellaerem . Postridie Opi-zo Venetias discessit, ut ibi obvius Carcio esset, quo propediem aduentare

613쪽

ANN. M.

CCCCXVI

sos HIS T. RAUENN.

dicebatur. Litigabant hoc tempore Opi Eo, & Comes Ludovicus, cum hieFusignanum repeteret, Opizo cmptionis proponeret tabulas: conquerentibus autem Alberico,& Ludovico apud Nicolaia Estensem, Perrariae Marchi nem, se ab Opi Zonis hominibus ualde uexari, postulauit ab Opigone Ugutio Contrarius, uti de his omnibus controuersiis Feriariam mitteret, sed respondit Opiro, nullam se intulisse Ludovico molestiam, ipsum uero suos r cepisse hostes, atque illos a quibus damna accepisset: nullum se uelle alium iudicem, quam Venetam Rempubl. ad illam integrum se iudicium reiecisse, eaq. de causa, misisse Paulum Venetias, qui cum decem dies ipsorum Comitum procuratores expectasset, tandem nullo usquam apparente, ab ea Republ. Rauennalia suisset dimissus: Tanti autem faciebat Opieto Venetam Republ. ut cum Mala testa Ballionus; cui dederat superioribus mensibus, ut educere te Bagnacauallensi segetes, alium segetis numerum extrahere eodem ex agro petiisset, id illi X VI. valen. Ianuar. negauerit, ob eam causam, quia haberet a Repbi. Veneta in mandatis, ne educi permitteret: quod tamen falsum fuisse, indicare illud forte potest, quod Antonio Mutilianar Comiti, id suis usibus petenti concessit. Extremis anni diebus Ariminum profectus est: ibi cum nouas copias a Bratio scribi accepisset, statim litteris ad praefectos suorum opidorum scriptis, custodiri ea diligentissimE iussit, pauloque post

reuersus Rauenna in , internuncium eadem de.re suum , nouo ineunte anno, ad Bratium misit: is autem mense Martio retulit, Bratium sibi dixisse, nullis auctum exercitum suum militibus , extra Ioannem Tomacellum ,

Neapolitanum, Marini filium, & Calderinum, Iacobum q. Francisci, qui

Bratio abeunte, hic essent, cum equitibus ad summum sexcentis, remansuri: Quamquam vero Venetias ire Opieto constituisset, ut quotannis bis, ter. ve consueuerat, his tamen acceptis, non ante proficisci uoluit, quam hinc discessisset Bratius, ueritus,ne quid in discessu noui moliretur: acccptoq. extremo illum mense Martio abiturum monuit statim de eo Carolum Mala testam,& hortatus est, ut ad Meldulam,& S. Georgium firmari praesidio loca etiam, atque etiam curaret : Quamquam uero eadem ipse de re Paulum Raspo- num Rauennatem; quem Bagna uallo, & cetera eorum locorum siuae ditioni , uti diximus, praefecerat; monuisset, &ut diligentissime circumspiceret omnia, mandasset, tamen quando ita uellent, Caroli Pii dimitteret milites, sic tamen, ut aes alienum corum contractum, antea distatuerent. C terum cum neque loco se deinde movisset Bratius, neque Carolus Mala.

testa , qui ab illo uerebatur, quidquam nosset, per tabellarium suum ab Opizone petiit, de Bratio , ut aliquid significaret , quando ipse tam accurate Opizo, amicitiam Bratii coleret. Monuit opigo, Malatestam Ballionum pridie Non. Augusti, ad opidum S. Petri filisse praefectum, unde postridie mane disces tirus Bratius diceretur: itaque opida tueretur, de quibus tamen Opizo scribit, se uereri plurimum. Misit inde ad Bratium Opizo scribam suum ossicii causa, qui cum VIII. Id. rediisset, eo die Bratium cum omnibus copiis e castro S. Petri discessisse retulit, de castra insta Bononiam locasse . hanc rem Opieto, & Alberico, Malatinae Carsenatis scribae, & Carolo M latestae significauit, hortatus Carolum, ut tabellarium Cerviae assidue haberet, ad quem suum, de iis quae acciderent, mitteret, ipseq. recens celerius

614쪽

Ariminum conuolaret. Sexto Id. Malalestae Malatestici de uictoria, quam habuerat ex hostibus, gratulatus per litteras, significauit etiam, Brat: um medio inter Tussignanum,ac Linarum loco castra fuisse metatum ,reliquas copias e castro Bononiense,& Medicina, adlluc se non mouisse: Bononienses possessionem accepisse arcis Bononiae, habuisseq. Medicinam, Nonantulain, Ba Zanum, & Ofellinum; quod tenebat Ugutio; ac Centum. Nam discedente Bononia Ioanne X XIII . Pont. Max. & ad Constanti ense Concilium abeunte,

Antonius Benti uolus, Ioannis filius, una cum Guido Pepolo, eam ab Ecclesia Romana urbem abduxerant, ac Legato exacto popularem statum restituerano mox numeratis Bratio ; quem Ioannes Pontifex proficiscens ibidem reliquerat; certo pecuniae numero; ea etiam Opida habuerant.de qua re,deq.

equestribus ob id decretis ludis, Opi Zonem Polentanum, ipsi Bononienses

certiorem secere: Paucis autem horis, postquam Malalestae opteto castrorum Bratii locum significasset, alteras ad eum litteras dedit, Bratium ad castrum Bononiense iter tendere. Interea cum, qua poterat ratione, consilio potissimum,atque armis, Manstediis Faventinis faueret, Ludovico Manstedio in expeditionem finitimorum locorum ituro, quinquaginta q. equites, suo praesdio, postulanti, fortes,ac strenuos concessi, accurate tamen praescribens , ne quid ageret, quod Reipubl. Florentinae minus placere posset: neque iis contentus,Andreae Giugno,Nicolai filio,Castrocari Praefecto.VI. Non. Maii, scripsit, eorum equitum ductori se mandasse,ad illum ut adiret, peteretq. ut transire sibi per Florentina loca, bona illius uenia, liceret: alioqui, nihil contra ac Florentina uellet Respubl. ageret: Adhaec cum biduo post tabellarium misisset ad Ludovicum , ut de expeditione cognosceret, quid esset actum, ino net ut in reditu, ob praedam; uocat repraes alias ι quam Rauennas Respubl. Florentiae haberet, Florentinam ditionem ne attingeret; Idem Petro Ariminensi peditum, quos etiam miserat, duci, scripsit. Quarto Idus Carolo Malalesiae Ariminensi id postulanti, misit salis nitri libras fere mille , adscribens,

pulueris tormentarii sibi nihil esse, sulphur non mittere, quia illud nequaquam petiisset. Paulo post. XIII. kal. Iun. Rauenna prosectus, cum conruge, ac sorore, Pado deueetias, Ferrariam, atque inde Venetias se contulit: Rauennam administrabat Hostasius filius, qui . V .hal. equos aliquot patris, item ad Carolum Malatestam, petentem illos misit, codemq. die scripsit ad Ludovicum Maniredum, ut quos illi pater dederat pedites, remitteret: non enim posse cos diutius extra Rauennatem ditionem commorari, quando omnes sere huius rcgionis homines in deducendo in alueum Anemone fluuio essent occupati. His autem litteris non Hostasius ipse tantum, sed & Laurentius Venerius Praetor, subscripsit. Curabat autem Opi Eo magnopere eam fluminis deductionem, quam uidebat Ravennati plurimum agro ,& Bagnacauallensi, ac reliquis profuturam ,& per hosce dies ad Ioannem Galeatium Manste. dum, Faventinum Principem, Venetiis scripsit, eam ut iuuaret, quia &ita iam fuisset pollicitus,& magnum illa esset Faventinae rei commodum allatura:&Rauennam reuersus, ad Masistratus Faventinos; quos uocat Antianos, Nonis Iunii, per litteras significauit, tantisper sustinerent, dum Ioannes Senenss Rauennam ueniret, quod propediem foret, tunc enim eam se rem curaturum diligentissime. Erat hic Ioannes , summus ea aetate Architectus, quem

615쪽

cog HIS T. RAVENN.

quem licet Opi Eo conduxisset, eius tamen uti opera,& Bononienses,& Nicolaus Estensis Marchio,& Antonius Montisset trit,at a. Vrbini Comes, alii q. uiri Principes, quod cognoscitur ex ipsius Opiri litteris,certatim studebant.Interea maxime urgebat Opiro Pandulfi Malalestae, Brixiae Principis aduentu puto, ut res cognatorum magis confirmaret, ac suas, quae suspicione carere nequaquam hoc tempore videbantur, praesertim quod huc Simonis Canosse equites C L X X. venissent, rogantes, ut locus illis usque ad ipsius aduentum Simonis, alicubi daretur: Simonem Pandulso merere Duce, vehementer cuirere. Cum autem Opizo misisset, qui diuersori uin illis in opido Bagnacauso, atque etiam Rustio assignaret, ipsi, ubi se Anemonem fluuiu in traiecerunt, Bagnacauallensi relicta uia, per Bon Zelinum vicum, castrum Bononiense uersus iter habuerant. Itaque pridie Id. Augusti Opi Eo, per litteras Elisabetham Malalestiam accurate hortatus est, ut diligenti urbem Fanum praesidio firm ret,&siqua inesset suspicio, qui Fani essent, mitteret Ariminum: qui Arimi. ni fideles, sortesq. haberentur, Fanum. Quamquam autem puer cum litteris suus a Pandulso pridie rediisset, tamen se mittere nuncium Venetias,qui inde Brixiam ad eius maturandum aduentum, contenderet. De iisdem equitibus,

eorumq. progressu, Ludovicum etiam Alidosium, Fori Cornelii Regulum certiorem secit, seq. ob facta dictis aduersia in suspicionem adductum testatur. Videret ipse quid uenissent, & quo tenderent, & si quid comperisset certi, Ggnificaret: suturum id sibi,ac Malalestiis gratissimum. Decimo Oetatio hal.Septembr. gratulatur per litteras Elisabethae Potentanae, quam matrem appellat ; quod Malalesta domum redire constituisset: quamquam autem stria pserit ad Ioannem Genuensem, medicum, ut ad curandum illum accederet, tamen hortatur ut scribat etiam ipsa, sibi ad cum litteras daret. Pandulfum &per litteras, & per Thomam Gozadinum significasse, se ab omni iam negocio expeditum, propediem affuturum, quamobrem se Bononiam internuncium misisse, qui aduentum obseruaret, statim q. significaret. Sub id tempus, milites ab eo Malalesta Pisaurensis cum peteret, id se minime posse IIII. Id. Septemb. respondit, nisi si Veneta RespubL sibi mandasset: Elisabethae tamen Malalestiae, familiaribus destitutae, eosq. postulanti, suos Opizo misit, eosq. se misiste, statim Andreae Contareno Oratori Veneto scripsit: Destitu. tam autem familiaribus Elisabetham hoc tempore putauerim, quia paulo ante Carolus Malalesta eius maritus, cum se Bratio, pro Perusinis obiecisset, postquam esset diu certatum, tandem captus ab eo fuerat. Praeter familiares autem, ad eandem Opi Eo misit etiam milites, ut illis uteretur ex sententia: is vero erat futurus usus, ut in arce Fori sempronii, illius praesidio locarentur. Interea ingrauescente quotidie magis Malalestae morbo,sese omnino ductura ad eum Ioannem Genuensem medicum Opi Eo pollicitus est,ubi medicus leui morbo impeditus,dare se in viain posset sed Malalesta XII. Eal. Octobr. abiit e vita: Quo eodem fere tempore mortuus est etiam Ioannes Galeatius Man-sredus, Faventinus Princeps, sic ut Opi Zonis domus undique propinquorum funeribus, ac moerore repleretur: cum omni quoque Prouincia frequentes

morbi ac interitus,&sere pestilentia vigeret, Ioanni Galeatio Guidus Anto. nius filius successit: qui cum optime urbem suam administraret, Malatestarum tantum tuendae ditioni Opizo studebat: Malaleta enim mortuo, Panduls

616쪽

lus in Gallia Cisalpina aberat, captiuus a Bratio Carolus Perusii habebatur,

neque deerant,qui noua aduersus eos tentarent: cum q. Aesi, di in opido Masisatio coniurationem plerosque fecisse, Opieto a nonnullis accepisset, qui Ra uennam uenerant, certiorem fecit illico Malatestam Malalestium Pisaurenasem , di hominem , uiamque unde haec nosse posset, illi aperuit. Is autem homo, Ioannes quidam erat Rauennas, qui paulo post,accepto ab Varanio Camertium Principe incolumitatis sacramento, ad Massatium erat accesturus. Interea uenit in Flaminiam Martinus Faventinus, tribunus militum eo tem pore insignis, cum suis cohortibus, quae militum ad tria millia habere dice bantur, iactabantq. se ad Carolum Malatestam e Bratiana custodia liberandum, una cum Pandulso contendere. Extremo anno mense Nouembri, Decembrique Opieto in opido Bagnacauallo fuit, & cum secum esset Ioannes Senensis Architectus,de sumine Anemone in alueum deducendo accurate egit: cumq. apud se Galastum Pium haberet, eum cum Marco Pio; quem appellat compatrem suum : in concordiam adduxit. Erat hoc tempore Zacharias Victurius Rauennae Praetori Postero anno . IIII. Non. Ianuar. Ssortiae Attenia

dolo, de liberatione,amantissimis scriptis litteris, Opizo gratulatus est: vocat autem illum, Cotignotae Comitem, & magnum Regni Siculi Coines labilem, id autem est, Comitem stabuli, qui militaris honoris titulus, a Regibus ipsis

proximus est. Ssortiae autem acciderat liberatio, propterea quod Iacobus Ioannae Reginae Neapolitanae maritus, cum Omnia eius Regni munia, spreta Neapolitana nobilitate, Gallis mandaret suis,ita aliena uerat a se animos omniu, ut Reginam per urbem animi causa ambulantem,ottinus Caratiotus,& Anichinus Mormiles , coniurationis Principes in Capuanam arcem amandarim, & arreptis populus armis Ecustodia Ssortiam eduxerit, Gallos Iacobi administros spoliauerit, ipso uix Iacobo uitam impetrante. Opiro interea Ma latestarum studiosus, ad Pandulsum.V. Id.Martii scripsit, ut Angelum Pergulanum , nisi illius egeret opera; mitteret, quo sciebat, cum fidus esset, fortis q. assecla, ac seruus: quamquam autem locum non exprimit Opi Eo, Arimimum tamen, puto, intelligit, quo se Martinus Faventinus contulerat: cuius fidem, susipediam suisse, quae deinde sunt acta, declarant. Cum autem Carolus Malalesta, nummis aureis aliquot millibus numeratis sese a Bratio redemisset, aduentareq. Ariminum diceretur , Opizo, &Elisabetha Opi Zonis Uxor eo se contulere, & uenienti XIII. kal. cum multis aliis proceribus uiris, ac Deminis obuiam ingenti plaustu processerunt. Postero mense, Argentani in territorium, & fossam D. Blasi armati imipere , qua re grauiter commotus Opieto XVI I. kal. Iunii scripsit ad Nicolaum Es ensem Ferrariae Marchionem, sibi id ualde nouum accidisse, cum ea omnis regio, iam inde a patre, atque uiuo, Potentanorum , qui Rauennae dominabantur, sui sisti: putare autem, Nicolao secus fuisse ab Argentanis narratum: itaque res breui composita est. Per id tempus Carolus Ma latesta comprehendi iubet Martinum Faventinii, qui erat adhuc Arimini , di ad urbem Fanum misit, ubi morte mulctatur. Comes Ludovicus copias in sua opida iis sere diebus reducens, ita anxium reddidit Opironem, ut maiori, diligentissimo t. sinitimam ditionem praesidio assidue custodiret , ac Ludovico Manfredo, quem appellat filium, pedites aliquot

Postulanti, eam ob rem negauerit . Erat autem Rauennae hoc tempore Caro

617쪽

lus Pius, quem; ita uehementer optantem; opteto ad Pandulfi Malalestae a Liungere stipendia, per Paulum Episcopum Corui csem nitebatur: cum autem

rumores afferrentur de Comite Ludovico nequaquam boni, de illis Franciastam Manfrediam facit certiorem , petiiq. ut moneat,quo ille tenderet,quid moliretur. Ioannem Galeatium certo ipsius Franciscae loco insidias strucretitaque caueret,& si quid ipse ualeret ad eam rem, mandaret. Interca sublatis

per Concilium Constanti ense tribus schismatis te terrimi capitibus; nam uti supra memorauimus; Carolus Mala testa, Ariminensis Regulus,& Romanae Ecclesiae in hac Prouincia Uicarius, Gregorii XII. nomine, qui senio grauis Arimini substitit ,& id illi in mandatis dedit,abdicauerat. Idem fecerat Ioannes XXIII.inopido Sellis, Constantiensis Dioecesis: Benedictit in XIII .ut nimium pertinacem, & in Pisano Concilio iam Pontificatu deieetum, sui dese

ruerant omnes, & ad Concilium Constanti ense adhaeserant. cumque, ut s ditionum occasionibus iretur obuiam, statutu esset,lit una cum Cardinalibus,

sex ex omni natione; quae in Italicam Germanica, Anglicam, Gallicam, &Hispanam diuisa est: in Conclaue secederent, ad eorum colligenda, scrutandaq. suffragia, qui tres suere, Canonicus Rauennas, Petrus Paulus Iustinopolitanus Pontificii iurisconsultus, constituitur. Vnde quarto post die, Otho C Iumna Pontifex Max. IlI.Id. Novembr. die D. Martini festo, renunciatus est,& Martinus Quinctus ob id appellatus. Cum autem Opi Zo Polentanus pro eo ac se debere scribit, mittendu sibi ad ipsius pedes Pontificis Oratorem esse affirmaret, ad quem Venetos, Oratores item suos Marinum Carauellum, Antonium Contarenum e digito, Franciscum Foscaru, & Fantinum Michaele Senatores grauissimos. D. Marci Procuratores destinasse intellexerat, a Carolo Malalesta, ac Elisabetha illius uxore Nono Kal. Ianuar. concedi sibi Pacinum Consulum e Fracta, iurisconsultum,qui id muneris exequeretur,postulauit. Nunc autem utrumne miserit, incertum habeo : illud noui, misisse il-Iue Nicolaum Ariminensem, Franciscant ordinis Theologum. Quoniam uero acceperat, Florentinos quosdam, ob Rauennatum praeda in Florentiae factam, hanc Opizonis ditionem attingere, non audere, scripsit Opi Zo, Maso Alexandrio, id ne uererentur: eam praedam iam inde a patris, ac fratrum factam tempore, plurimosq. deinde huc uenisse Florentinos, quibus nihil eoANN. M. set inali illatum. Proximo anno, Nicolaus Estensis Marchio omnes litteras, CCCC. quibus declarabat, multos, familiares suos esse , &incolumes per eius posse Viti' ditionem transire, abrogauit: opigonein tamen Potentanum,et q. subiunctos excepit: quamobrem de eo magnae illi ab Opizone gratiae VIII. kal. Martii sunt actae , idemq. in Rauennati, Nicolao,& Ferrariensibus datum est. Ea autem intercedebat Opi Zoni cum Nicolao familiaritas, ut quotannis, cum redire ad nos uere coturnices incipiunt, coturnicem mittere, quae alias aduocaret , consuesset , accipitresq. etiam daret: & cum accepisset per hos dies Nicolaus nouam nuptam, Mala testae Caesenatis filiam, Parisinam; quam alii P rofiniam uocant ,&Caroli Malalestae filiam falso scribunt; eaq. Rauennam uenisset, eodem se Nicolaus Marchio contulit, hicque. III. kal. nuptiae, magno opi aonis studio, insigni pompa coniunctae sunt, cuin Elisabetha etiam Opizonis coniux, sororis nuptias, omni, qua potuit, celebritate decoraret. Qiija uero equestres , ob has nuptias,ludos Nicolaus Marchao Ferrariam i dixerat i

618쪽

dixerat, Opigo , ut coniugis suae serorem , Malalestae Caesenatis filiam; ita enim ipse scribit; in his illius nuptiis, omni cultu prosequeretur, per Michil iunum, & Laurentium Gallos, quos nobiles uocat, equos sibi insignes a Comi te Mansredo, & aliunde comparauit,cum tamen ipse etia in equos domi genαrosos aleret, atque aliis, Mala testiis praesertim, & Bratio,dono daret,ac dedi Lot. Rauennam reuersus, populorum suorum quieti studens, Abbatem spiritus sancti et quem tunc gerebat frater Saluator, ciuis Rauennas: & Cagno num Porcellinum inter se dissidentes, adducere ad concordiam tentauit , scriptis litteris mense Iulio, ad Paulum Rasponum Bagnacaualli Praefectum, uirum, ut eius docent epistolae familiares; sibi in primis fidelem, qui uenire ad se Cagnonum,& aliquot praeterea illius propinquos, iuberet. Qu ia uero iam biennium Rauennae Vicarium non habebat, cui, cum abesset, negocia sua committeret, etiam atque etiam ipse ,& Elisabetha uxor, ab Elisabetha M Ialestia Caroli uxore petiit , Pacinum Consulum sibi concedi: quod&obti Anuit: & cum Bartholomaeus Franciscant Ordinis Prouincialis minister, Nicolaum eiusdem ordinis Theologum, qui duobus iam annis D. Francisci in hac

urbe coenobio, cum magna auctoritate praefuerat, cam auctoritatem ademi iaset. neque impetrare ab eo Opieto, ut restitueretur, potuissex, scripsit de ea re ad Antonium Peretium, uniuersi Franciscant ordinis Generalem Mini istrum, affirmans, maiores omnes suos in D. Francisci aede,illius indutos ordinis habitu, ad sepulturam dari consuesse, se totum esse D. Francisci filium maxime in illius ordinem, ac socios propensum. Studuisse, assidueq. studerone quid in uictu, in libris, in ipsa domo statribus deesset, scribetreq. se ad Prouincialia eorum Comitia singulis annis, ut fiatres moribus, ac doctrina insignes darent. Ipsum Nicolaum, magna religione, ac cura Diuinum in eo cce nobio cultum auxisse, ac ceteras partes optimi Praesecti praestitisse: esse illum patrem suum, & consolationem pene omnem suam: itaque tanto studio petere , ut maiore non posset, ne abdicare illum pristina auctoritate uellet, ac po

tius restitueret, & in magistratu confirmaret: quia anno proximo, deuo rione , inquit, quam ad ordanem gero , cst ad laudem Dei, cor sancti Patras nostri Francisci, is at exposiendam ueniam, ut uem mei. meoomq. ct re quum ibu,

mrum. 8arentumofratrum, omnium. de domo mea; quam precibus fratrum minorum obtinere o ero ,nte Prouinciale Capitulum tenere unum intendo; cuιus yrapara .

rimem, o curam, seu onus , icto magistro Nicolao dims . Haec Opi Zo: Vt autem

litem cum Ludovico Lagon arae, & Cunii Comite aliquando tandem componeret, reiecto ad Nicolaum Estensem Marchionem, omni illius arbitrio, tabulas, & quae eam in rem facerent omnia, Paulo Scorditi misit, Pontificii auxisconsulto, eam l. Bartholomaeo Mellae Consiliario; ita enim ibi scribitur:de Iacobo Liliolo scribae Nicolai, mense Septembri commendauit inec diu post abiit&ipse Ferrariam, ubi aliquandiu febre iactatus est: Quo tempore Alberici Cunii Comitis equites triginta, ac totidem pedites, ad portas Fui ignani cum excurrissent, cuiuidam exportarunt bona, qui ob uulnera, eo in opido, alteri illata coniugerat ad eos : itaque ubi rediit mense Decembri Rauennam, Opiro , eo acerbius hac de re apud Nicolaum Estensem est conquestus, quod Nicolaus receperat , nihil illos interea noui facturos: petiitq. ut uel tu

beat illa sitabona restitui, uel det, concedatq. id facere quod lubeat tuis.

619쪽

enim se rebus consulturum. Eodem die, qui fuit XI. kal. Ianuar. Antonium Corrarium,& Gabrielem Condolmerium Cardinales rogauit per litteras; cum eius expediendae pecuniae, quam summo Pontifici promiserat, proximEadesset dies: excusationem illius ut acciperenti morbum suisse causam, quo Terrariae fuisset oppressus: cito se repraesentaturum. Erat hoc tempore Mastinus V. Pont Max. Mantuae , posteroq. ineunte anno, qui suit a partu Virginis MCCCCXIX. VI. Id. Febr. Ferrariam, atque inde Rauennana uenit. Extant adhuc Opi Zonis Polentani litterae, quibus Non. Febr. Georgium Ordelaiam, Fori liuii Principem monet, Rauennam peruenisse ipsius internimcium, ac familiarem Pontificis, cum litteris, ac mandatis, ut eius aduentum Opigoni ipsi significaret . quamobrem cum deinde esset Pontifex ad forum liuium uenturus, curaret& ipse, quae ad illum excipiendum facerent. Rauennae autem Ponti sex ab uniuersa occurrente Ciuitate, ingenti omnium plausu , gratulationeq. receptus est: & cum aliquot hic suisset dies. XVI. Ial. Mart. ad Forum liuium discessit. Vitabat autem, hoc arrepto Pontifex itinere, Boianoniam ab se alienatam,& Florentiam contendebat, ubi & diu consedit.Menia se Aprili cum Albericus excursiones in Faventinum cum suis copiis, magna abducta praeda, fecisset, peteretq. ab Opi Zone Gentilis Maii Dedia, ne illos in sua ditione tutos esse uellet, respondit,quoniam ad magistratum Faventinum; Antianos uocat; res illa spectaret: qui antea Optaoni idem conquerenti, ius

se aduenis dicere non posse iactarunt; ideo neque ipsum modo posse, quod uellent. Verum quod Fatuentinis non concessit, praestitit Ludovico Atidosio Fori Cornelii Principi, petenti etiam, ut filios suos Gozad inorum instinctu

Bononiae comprehensos , Bononiensibus commendaret, quod fecit accurati iasime. Idem curauit de Ioanne Pio, quem filium appellat; apud Nicolaum Estensem, in eo dissidio, quo ab familiari Nicolat Ioannes dissidebat. Mense Iunio Opi Eo per decem dies Venetiis fuit. Post ubi remigrauit Rauennam,

Bagnacauallum abiit, mox mense fere toto Augusto, in Longopresso commoratus est : ubi cum esset, dedit Alberico e Lagonaria, Cunii Comiti in columitatis tabulas, quibus in Potentanam ditionem posset se ex sententia conferret Paulo tamen Raspono scripsit,ut curaret opidum Fusignanum diligentissime custodiri. In his publicis curis, priuatas etiam uersuis , pridie Id. Augusti, Homitiolum iussit, Quaestorem Rauennae suum, ut cum postridie sutura essent suae matris Vesperatum ossicia, Petri q. fratris haud procul ab essent, curaret Omnia, quibus ad ea parentalia opus esset . Cum Gentili Mansredi a , tandem, de non recipiendis maleficis, ex Pacini, Vicarii Rauennae,

sententia, foedus, ac pacta fecit. Sub id tempus Aloisius Vidor, patricius Vetus absque liberis decedens, nobilissimae Vidorum familiae, quae Rauenna originem ducebat, finem imposuit: Canonici l. Lateranenses, quorum ab ipsis Apostolis ductum initium ferunt, a Diuoq. Augustino Hiponensi Episcopo

instauratum, deinde a Petro peccatore in Portu ensi coenobio ad Rauennate; cum sere interiisset; elatum,& absolutum, uti memorauimus, Rauennam se ad coenobium illud Portuense contulere. Ad eam autem diem quorumdam fidei commendatum, pestilentia, bellis, aquarum eluuionibus eo deuenerat, uix ut duo ibi uiuere Canonici possent. Itaque Rauennalibus enixe a Marti .no.V. summo Pont. postulantibus, ut tantum coenobium vctustate, & uiroru

620쪽

LIBER . SEPTIMUS 613

praestantissimorum habitatione clarissimum restitui, ac consormari iuberet,Ariminensii Pontifex Episcopo mandauit, ut e Frisonario coenobio huc adduceret Canonicos, quod Sc factum est, primusq. Praefectus Prior suit Gaidinus Bardus Placentinus: cum eodem anno in Comitiis eius ordinis Venetiis habitis, Praefecturam etiam Generalem iniisset. Fuit autem is annus ab ortu Christi MCCCCXX. Quo eodem anno, Legatum suum Opizo Bononiam pridie t

kal. Mart. mist , quod & Fori liuit, Fauentiae, Fori Cornelii, Reguli, & Caro- Y x. lus Malalesta fecerunt; Hi in sexagintauirum Senatum admisit, in quo & ceteri Magistratus urbis aderant, suorum Principum nomine, ut Martinum Pontificem aequo animo acciperent. hortantur non posse, illos, neque debere ueri,ac legitimi Principis detrectare imperium : libertatis, quem praeferiarent titulum, nullo illis iusto casu, scd quadraginta tantum abhinc annis, seditione populari adiunctum : Quis enim uel mediocri rerum peritus negaret, Bononiam Pontificiar ditionis perpetuo iure fuisse ξ Quis nesciret, ut uetustiora taceantur; a Pipino illam pulsis inde Longobardis, receptam, Pontifici fuisse restitutam Pontifices Maximos paterna beneuolentia subiunctos sibi populos amplccti, seuereq. satisq. ipsos, si saperent, id re ipsa in tot eorum dissensionibus, iam expertos; Quamobrcin acciperentiam libenter &aequo animo parentem optimum, & legitimum Principem, benigne cos, &humaniter appellantem, alioqui facere Principes suos deinde non posse, quoniam Pontificis mererent stipendia, & illius Vicarii essent, quin dicto illius, ac iussis parerent. His nihil aliud a Senatu responsum est, quam quod Bernardinus Zambeccarius, unus ex magistratibu S, dixit, cur uenissent, opus . nihil suisse, quando iam adessent Pontificis internuncii, quibus responderent: Ceterum cum Polentani Legatus, atque item ceterorum postridie abi illent, internunciisq. deinde Pontificiis negata a Bononiensibus omnia suis lent, Martinus, castris Bononiam admotis XII. hal. Augusti eam ad obsequium reuocauit . Postero anno Rauennae Comitia generalia in Portuensi

coenobio primum habita sunt, Praefectusq. generalis Gulielmus Placentinus ζ , irenunciatus . Quo eodem anno Nicolaus Estensis Ferrariar Rcgulus, praedia quaedam Paviolae , pro opido Argenta , cum Thoma Peton dolo , A chiepiscopo Ravennate permutauit, adiecitque Archiepiscopust cum es.set Ferrariensis , & libenter sui Principis dignitati consuleret ; Nicolaum perpetuum fore eius opidi Vicarium : uoluitque ab Episcopo Bononienti ; cui id muneris Alsonius dederat S. Eustachii Diaconus Cardinalis , Prouinciae Flaminiae , di Exarchatus Rauennatis Legatus; declarari, eam

permutationem Rauennali Ecclesiae euidentem utilitatem allaturam . Considebat hoc tempore in agro Forti uiano. Philippi mariae Uicecomitis, Medio Ianentis Ducis stipendio, equitum mille Praefectus, Angelus Pergulanii , mice Atiu ureceptus a Georgio Ordetaso. Insequenti autem anno, Georgius, mense Ianua C CCC rio, in Forolivio, excessit e vita, dc ad D. Francisci sepultus est, Thebaido filio xxii. relicto. I auennae XVI. kal. Nouemb. Raphael Bongi annius, Camaldulensis ordinis generalis Praefectus, Venetiis reuersus,cum in tormina, quam appellant graece dysenteriam incidisset, tertio postquam aegrotare coeperat, die, ii morbi absumptus,ex hominibus abiit tumulus q. ei datus ad D.Apollinaris. Ceterum anno millesimo quadringentcsimo uigcsimo tertio, cum Lucretia Ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION