장음표시 사용
631쪽
uoluisse suspicantibus: diligenterq. uinctus Forum liuii ad magistratus adducitur : ubi coniuratos, remq. Omnem patefecit, minis, & tormentis compuliasus. Quae cum omnia Hostasius resciuisset, consestim iubet reliquos coniura tos capi, primusq. Matthaeus Balbus in carcerem teterrimum contrudituri
quod cum Iacobus Tombelius accepisset, diu profugus per domos hac, at q. illac se proripiens, ad extremum in uaporario plebeii cuiusdam, cognomen to Homitioli, deprehensus, capitur,& cum Balbo ac zrrimis tormentis in quaestionem datur. Cum uero constantis animi laudem in omnibus retulissent, tandem eorum alter, licet hausto de manu carnificis ueneno superfuerit, tamen est in exilium pulsus: alter impie necatus e uita discessit. Opizo , qui Forolivit in custodia habebatur, ingenti pecunia numerata liberatus, Venetias se contulit, nihilo meliore eventu: ibi enim ab Ioanne Pisagnoto contu . bernali, qui etiam patria exulabat, siue caeca animi malignitate , siue Hosta sit hortatu,& polli citationibus impulso, repente oppressus, incautus interficituri Pisaetnolo haud ita multo post facinoris perpetrati dignas poenas pendente. Per idem tempus Iacobus Ralsius iurisconjultus,& eques, ciuis l. plane praestans, cum apud Hostasium impias aliquorum cohibere uoluntates studeret , eorum q. sese consiliis opponeret, trucidatur: cum enim sub vesperam a cavaedio Hostalii domum rediret, Guel Tiagono ab opido sancta Agatha , medico, & Petrino Melio uiris optimis comitatus, nonnulli in foro hominε , perinde ac grauissimis de rebus, remotis arbitris, allocuturi, a Guel f b, & Petrino abducunt, districtis q. gladiis confossum, multis illatis uulneribus, interficiunt . Sunt tamen, qui eius necis causam assirment, quod de Gin curae, Hostasii uxoris, pudicitia haud sane honorifice loqueretur, quamobrem is, qui stupruin inferre ab I aisio dicebatur,ciuis honestus, eum in foro deprehensum obtruncavit, ad Hostasium q. profectus, re omni explicata, dum se Poletani honoris maxime cupidum praeseseri, ueniam impetrauit, non absque laude. Maruelem agricolam, uiruin hac in parte innocentissimum, haec rabies pari furore laqueo strangulauit: nam delatus, quod sentiret cum Venetis, &Franciscum Monat dinum de porta urbis fuisset allocutus, quaestione habi ra,
omnia fassus est, coactu sui tormentorum, cum tamen nihil omnino uerum
esse, qui tunc patriae fuerant hostes iudicati , ipseq. praesertim Franciscus Monaidinus deinceps testarentur. Quid Martellinum, ciuem optimum , reseram, post innumeras calamitates, exquisitaq. tormenta in exilium actum Θ ubi haud ita multo post uitam cum morte commutauit. Hoc autem fecit sit spicio plane inanis, quae in Hostasii animum irrepserat, adduxeratq. eum ad iuspicandum, cum Venetis illum sentire, quod Veneti classis per eos dies ad portum Sapis appulisset. Sed nihil eum in patriam machinatum, postea compertum est. Haud diffini liter Baptista Picininus, Ioannis filius ,uir ditissimus, abalienatae ad Venetos uoluntatis in suspicione uenit, quod multos iam dies Ioannes filius ad eos aperte defecisset, Venetiisq. ob id exilio mulctatus uitam degeret. Hunc igitur captum ad Franciscum Picininum, Nicolai, uti memorauimus filium, qui ad opidum sancti Petri, agri Bononiensis, exercitus
paterni legatus commorabatur, mittunt. Sed eum praeter omnium sentcntiam benigne exceptum, patriae & suis Franciscus restituendum curauit. Itaque dum adeo Hostasius ei serate saeuit, non potuere eam animi acerbitatem
632쪽
suroremq. ciues nonnulli,Venetorum partibus fauentes, diutius serre, decer. nuntq. tum metu, tum etiam spe ducti, ciuitatem a Mediolanensi Duce, &Picinino penitus subducendam, & frenum Hostasio inliciendum. Hanc rem cum Nanne Carlono, uiro plebeii quidem ordinis, & natione Veneto, sed acri ingenio ,&strenuissimo; qui tunc Rauennam mercator fiequentabat, &ob id, ut plerique opinantur, ab Senatu missus fuerat; communicauere. Is autem cum esset fidei integritate Venetis notissimus , ciuibus autem Rauennalibus sumina beneuolentia coniunctus , assidue ad id exequendum cos hortari,& impellere . Omnibus igitur tandem constitutis, cum Donatus ex Donatorum familia, Triremium Venetarum Trierarchus in Rauennatem portum, uti decretum fuerat, cum Nanne uenisset, per Anastasiam portam urbem ingreditur: ubi confestim explicantur D. Marci vexilla, Reipublicaeq. Venetae nomen laetis militum,&populi acclamationibus, tubarum sonitu, denique omni hilaritatis genere ei fertur. Hostasius rem sentiens, minus q. aut uires, aut tempus adeste, quibus Venetos repellat, intuens, sapienti consilio, seruire tempori decreuit. Donatum iraque amplectitur, testatur Venetis semper se addictum, utque in Vicecomitis, ac Picinini partes compulsum fuisse. Quae omnia in bonam partem Donatus accipit, Hostasium
erecto animo esse hortatur, futurum enim ut in Imperio ueteri, summa Senatus benignitate, conseruaretur, neq. aliud Venetos uinquam uoluisse, quam veterem ciuitatis finitimae, atque eius Principis beneuolentiam recuperare,
ct amicorum ciuium saluti consulere. Nec diu post ab Senatu in iis, qui ciuitati praeessent, & quorum consilio omnia ab Hostasio agerentur: atque hac ratione a maxima perturbatione, ad insignem quietem coniurati ciues breui traducti videbantur. Ceterum ingentem hanc totius ciuitatis tranquillitatem , suspicio perturbauit, qua uidebatur Hostasius, cum nonnullis ciuibus, Venetum Imperium detrectare, pristinam l. cupere auctoritatem, quam sub Mediolati ruina Dirce , ac Picinino magis integram seruasse nouerat. Haec suspicio utrum ne ueris nixa fundamentis, an fato potius, quo ad perniciem sua
Hostasius ducebatur,in ciuium animos, qui pro Venetis coniuraueratar, illapsa suisset,nequaquam constat: fecit tamen, ut res ad Senatum Venetum deferretur. Qui nihil cunctanuum ratus, Iacobum Antonium Marcellum, Legatum , venire ad urbem iubet. Fuerat hic in Flaminiam paulo ante,cum turmis quinque equitum missus, sub Ludovici Cardinalis, Aquileiensis Antistitis, copiarum Pontificiarum Imperatoris, accestrum,ut belli partes iuuaret. Nam Vcneti; uti supra docui mus; cum Eugenio Potifice foedus fecerant, & cuS sortia aduersus Picininum,& Vicecomitem feliciter pugnabant: iam q. Picininus, ut S sortiam alio uerteret, in Etruriam irruperat: scd maxima clade ab
Ludovico Aquileiens Antistite ad Anglariam; quae a Burgo sancti Sepulchri haud procul abest; affectus, circa Eugubium; collecto ex iis, qui erant
fuga seruati, modico exercitu; consedit, tentauitq. ut a Perusinis reciperetur. Verum quia datum id non est, in Flaminiam transiit: ubi firmatis prouinciae ciuitatibus, Mediolanu concessit, Francisco filio, cum iis, quae aderant, copiis, in praesidio prouinciae locato. Ludovicus Antistes sibi non desilit inchoa.
ta victoria, quin Apenninum transgressus, cxercitum in Flaminiam duxit,
633쪽
uerant ad Pontificis stipendia reuocat,huius prouinciae pleraque opida ad deditionem c si pellit, litae Picinini praesidio tenebantur. Hoc itaq. tempore Marcellus, qui apud Hludovicum Venetae Rei publ. Orator erat, a Senatu Rauennam uenire iuniis est, ut sumnia Imperii auctoritate, perinde, ac urbis Dictator,res omnes administraret, Hostasium in ossicio retineret,cum ciuibus conciliaret, omnia tandem in pacatum reduceret. Veruin in Venetos erat ciuium sere omnium Rauennatum,suburbanorum l. praesertim hominum ea propensio,isq. ab Hostasio metus animos fregerat, debilitaueratq. ut saepius palam Marcellum obnixe rogauerint, Hostasii Imperium omnino euerteret, solis obsequi se Venetis uelle: conuen tu q. ab eis, ut liaec decernerentur,in aede Spiritus sancti habito, Marcellus haud secus, quam si ad tuendum in Imperio, conseruandum q. Hostasium accessisset, innocentiae, fideiq. suae,& Veneti Senatus famae consulens, modo blando sermone,modo terroribus, ac minis,ld, ne fieret,prohibuit. Quam insignem hominis probitatem Rauennates summopere admirati,uniuersi eum una uoce Patrem Patriae conclamant. At ille edicto d: ligenter cauit, ne in posterum amplius talia quis moliretur,aut verba de iis a quoquam haberentur. Nec diu post cum accepisset urbem Picininus ab se alienatam,ea, noete quadam prima vigilia aggressus est: sed hac de re per tormeti displosione Marcellus monitus ab iis, qui ad portam Hadrianam in uigilia manebant,metuens ne qua coniuratio in urbe esset, accurrens in forum , dispositisq. conse-stim per urbem suorum militum prassidiis, ciuium auxilio hostium impetum perfregit, irritum q. reddidit. Qua occasione moti ciues, qui in forum ad Marcellum conuenerant, sibi q. plurimum timebant,ut hac suspicione assidua liberarentur, iterum Senatui Veneto Vrbem tradere,Marcellumq.coclamare Principem consti tu erant,sed illius edicta, fidemq.&integritatem meinoria repetetes,desiderium cohibuere. Omnibus autem paucis post diebus compositis, aduersae factionis proceres, qui fauere Hostasio uidebantur, Marcellum; uti Spretus est auctor; conueniunt, mirari q. se aiunt, quid sit, cur cum nihil, aut certe parum pleri q. ciues possent, ausi tamen fuerint Senatui Veneto urbis deditionem facere: id in se tantum esse, qui apud Hostasiti Principem,auctoritate,gratia,& consilio ualerent,& ex sententia Remp.administrarent.Quapropter nos, inquiunt,vel si interficiendus Princeps esset,Veneto Senatui ciuitatem pollicemur. Haec utrumne vere, &ex animo, an ficte& fallaciter, ut rem ipsam,Marcellique sensum perciperent, ab eth dicta sint, incertum . Illud constat, Marcellum rei indignitate commotum , plane obstupuisse,&ut prioris tu multus causa maxima modestia assiciebatur, ita hac recenti mutatione plurimum perturbatus, ciues maligne locutos, mortemque Principis sui pollicitos supra quam dici potest, detestatus est, ad eos q. conuersus, Quod antea, inquit priuatim S publice affrinaui, uobis etiam referre nequaquam graua bor, me huc ab Senatu eo nomine haud misitim, quo ista fierent, sed ad continendum in ossicio Hostasium, incolumemq. seruanduin. Quemadmodum
uero eos hortatus sum,qui aduersae factionis putantur,ita uos monitos uelim, istum animum deponatis,amiceq. uiuatis,ut mutua hac beneuoletia Princeps uester in ossicio,quod lichem uter optat Senatus meus, permaneat. Desin sit,iis acceptis,ciues defectionem praeterea tentare, quiescereq. aliquantisper uisi.
Paucis autem post diebus Marcellus Rauena proficiscens Hostasio,vniuerseq.
634쪽
fere ciuitate extra urbem comitatus, magno quide omnes dolore, sed Hostasium axime affecit,qui summa beneuolentia eum perinde, ac parente, tutoremq. fuerat coplexus. Itaq. non sine lacrymis,ing ntiq. moerore abeunte intuebatur Praetoris designati aduentu aegritudinem augente,quem acerbum, seuerumq.& omnino inquo in Hostasiuin animo serebant. Quapropter Marcellus ad Hostasium uersus, Mitte,inquit,has lacrymas,bonoq.iis animo, propediepi enim ad uos,ut apud te hilare sim aliquot dies, reuertar. Atqui, inquit Hostasius, ego te, Senatuq. antequam dies quindecim elabantur,co ueniam.Vbi aute, his dictis,aliquantu extra urbem progressum est,constitit Marcellus,& apprehensa Hostasii manu, deceq ciuibus adhibitis ex eoru in numero,quos magis additos,& fideles Hostasio nouerat,remotis aliis,hortatus est illu, uti Rauena, neq. sui, neque Venetiarum visendaria causa discederet: non enim sore,ut semper Marcello tradita ciuitas esset,seq. testes eos ciues adhibere, si discederet,aut si cum popularibus suis in gratiam non rediret,suturu, ut ciuitate excluderetur: nam Vicinos Manstedos amnes suos occultis id modis tentasse,ciuibusq.& a.
gricolis inuisum,& praegraue illius Imperii iugum esse: quamobre: n, nisi diligeter caueret, male res suas successuras: curaret beneuoletia potius,quam metu; qui malus dicitur custos diuturnitatis; ciuibus dominari: amari, quam metui: reduceret ab exilio omnes: suis omnia restitueret: tandem uniuersum uiuen
di institutum mutaret. Paterna haec Marcelli monita si iuuenis Principis,fami Iiartuq ciuium animis altius insedissent,poterant, seruata,incolumem ciuitati Principe conseruare: sed eius inscitia,ne libidine dicam,nihil minus Hostasius fecit: cum q. haud ita multo post Gineura coniux,cum Rauennalibus non ullis matronis,aut ualetudinis causa,aut quod illi hoc pleriq. suaserint, Venetias se contulisset,Hostasius, seu quod diutius non posset uxoris absentiam ferre, seu;
quod uerius pleriq. putant; quia matronam,vxoris comitem,deperiret,eo uentitabat. Nam praeter alienatos ab se; uti memorauimus; multorum optimatiuanimos,iuuenili quodam feruore,equoruin, armorum q. studiis, quae per ocisi solent exerceri,& matronarum amoribus deditus,ciuiles curas factiosis ministris demandabat. Erat autem illius uxor Gineura, Astoris Manstedi, Fauentiae Principis,uti supra docuimus, filia, quae, ut sorores habuit Ordelaphorum. Forolivianorum Principu matrimonio felices,ita ipsa non minus qua m pater; qui Bononiae anno MCCCCV. iussu Legati Pontificii,fuerat obtruncatus; infelix fuit.Nam Hostasio Venetiis cum ea comorante, ciues, Rauennates prima. rii,nacti urbis dedendae occasionem,conuentu habito,req. constituta,dum populus festum diem Matthiae Apostolo dicatum celebraret,anno a partu Virgi , nis quadragesimo primo siupra millesimum quadringentesimu , arma capiunt.. Ad nobiliorum tumultum accurrit populus,laetis q.uocibus Diuum Marcum, . & Senatum Venetum undique conclamati confestimque ad Senatum Vene- . tias missi, qui rem significarent. Decreuit igitur Senatus urbem susciperet neque amplius tam propensam amantissimorum ciuium uoluntatem refellen - dam, aut parui faciendam putauit: cum praesertim non absque salutis multorum ingenti periculo, res ad Hostasium redire posse videretur. Itaque per litteras Rauennates certiores facit, ciuitatem se recepisse. Quibus acceptis litte- .ris, cogitatione consequi longe facilius est quantum laetitiae,& hilaritatis animos Omnium compleuerit, quam scriptis explicarς. Legati statim a Rauen- . GSg a nati-
635쪽
natibus, Venetias ad Franciscum Foscarum Ducem, & Rem publ. missi Blci sius, sacrae aedis Spiritus sancti Rauennatis, Abbas Iacobus Balbus iurisconsultus,Iulianus Monaidinus, Franciscus e sale, qui ciuitatis deditione pretescit.
tes facerent: eos cum amanter Franciscus Dux est et complexus, quae in mandatis habebant,omnia prolixe, & liberaliter XIII. kal. Aprilis,concessit. Illud
autem fuit caput,ut Hostasius, eiusq. uxor,& filius in insulam Cretam: ne qua posset suspicio oriri, amandarentur: cum pro ea, qua praediti erant malevoletia,Hostasius, coniux, consortesq. suspectos quotidie Venetis reddere Rauennates quaererent; Ad haec se curaturos, ut maneret R auennae Archiepiscopus, aut ad resti tuendam Vrsianam aedem, eiusq. domos certam pecuniae summam
conferret. Recuperando Opido Rugio, quod Rauennatis imperii fuerat, & Bagnacauallo,quod quasi pignus Estesis Marchio retinebat daturos pro viribus operam, Immunes a grauioribus tributis eos esse iubere: & Salinas prope Rauennam, quibus corrumpi caeli salubritas consuesset, destrui. Frumentum quo uellent, ad loca Venetae ditioni subiuncta, deuehere Rauennates posse. Fundos,& cetera Hostasi & uxoris bona,ut memoria eorum omnis tolleretur,uedi. Iudaeos Rauennam mitti,qui danda scenori pecunia,aliqua ratione egentiu subleuarent inopiam. His, at l. aliis impetratis, Foscarus Dux per litteras pridie kal. Decembr.datas, Nicolao Memo,RauennaeLegato,Prouisorem appellant,mandauit, ut illo inspectante, a Senatu Rauennati, per tesseram,tres crearentur,totidemq. ipse designaret, qui in tres menses ciuitatis magistratum gererent, & sapientes ad utilia uocarentur: quod &fecit Memus ,& Leges aliquot ciuitatis, quae cosormatione indigere putauit, ascitis secum ad id munus Baptista Stat pro Patauino iurisconsulto , eius Vicario, Iacobo Balbo, Iuliano Monaidino,Homi Eolo Ariusino, Iacobo Gueritio, Ferundo Ferum dio Rauε natibus,restituit,quas deinde probauit Franciscus Dux. Nec diu post,Hostasius,Gine ura uxor,Hieronymusq.filius,quattuor annos natus, in Cretam insulam,publico decreto, ablegati sunt.Quod eo etiam libentius a Venetis factum est, quia cum adhuc ipsi cum PhilippoVicecomite bellum gererent,Hostasius, qui erat Tauri si,ad hostes profugerat.Ne autem omnino absq. Imperio esset, illi publica stipe nummi aurei octingenti,ab Senatu Veneto, quotannis, in praesidio insulae collocato, constituti sunt. Verum breui post lcmpore Hostasium, uxorem, ac filium mors ex hominum vita abstulit: sepulti sunt in urbe Creta, in D. Francisci; ubi Rauennae etiam Polentani ad sepulturam dari consueuerant, in monumento ex marmore: atq. hunc miserabilem exitum Polentana domus habuit. Eius genti litium insigne fuitAquila,partim alba,in area caerulea ;liartim rubra, in aurea. Is autem casus multo ante uaticinatione praeuisus a Poentanis fertur: ipsumq.Opigonem,Hostasii patrem,saepius,dum viveret,id coquestu ferunt: & apud omnes Rauennates uulgatum erat, Qre, ut aliquando Polentani, circiter kal. Mart. & dedication si templi D. Ioannis Euangelistae; quae quotannis solent caerimonia ad hanc diem celebratur; urbis Rauennae imperio, per Anastasiam portam deii cerentur: idq. adeo ab eis verum credebatur , ut summa semper diligentia eum dedicationis diem obseruauerint,praesi. diaq. ad eam portam locauerint,vi per eos dies,nemo,praesertim aduena,ingredi ea porta egredi ve posset. Quod etia institutu Veneti sequetes, adepta urbe, obstrui uoluere portam illam, unde Clausae cognomentum habuit, ad ea te-Pora
636쪽
pora, cum Iulius secundus Pont. Max. aperiri eam , praesens, iussit, eiusque continodo Rauennates uti, & Iuliam de suo nomine appellari. Quamquam autem Polentani hanc maxime portam firmis praesidiis firmabant, diligenter
tamen omnes, quae circa urbem erant, custodiri curabant. Erant autem hae
Portat tuae Mariae in Pi Dria, ab veteri, nobili q. familia Rauennati, quae ibidem haud procul habitabat, id nominis sortita: cuius adhuc nominis aedicu. lam Virgini Dei parae dedicatam, nouis, anno M D LX. editis miraculis, in .sta via tam conspicimus r uocabatur Olim Turris umbratica , cuius turris adhuc uestigia quaedam supersunt. Porta Pomposiae, ad eius muri angulum, ubi nunc Turris eodem nomine extat. Porta Hadriana D. Ioannis,&Pauli, ubi& Turricula Polentesia, quae & D. Marci uocata est. Turris Pi ZZorum, cum dicendum sit Pintiorum , quod eo loco Theodericus Rex , domum , exornamentis Roma deductis, a Pintiana porta; quae & Collatina; Pintiorumq. uicinis aedibus, aedificauerit. Turris Marigodosa. Porta Gaga. D. Mammae. Ursicina. D. Philippi. Tremel dula, ab D. Lucae haud procul. D. Mariae . atq.
ubi nunc arx extructa est et Omnzs numero quatuordecim, quibus quondam urbs omnis, ad Romae, simulacrum , in regiones quatuordecim diuisa sertur. Veneti, omnibus, extra Hadrianam, Ursicianam, D. Mammae, & Garam claudi iussis , iuxta arcem cxtruendam aliam curarunt, nouam l. appellarunt.
Tulit iniquo animo I ludo uicus Cardinalis Legatus, Rauennani, omnium opinione, celerius dc ditam, seu quod ademptam receptae urbis sibi laudem noluisset, seu quod clarissimae urbis possessionem Venetis inuideret. Sub id tempus Iacobus Guarinus Rauennas, Ursianae aedis Canonicus, cum D. Mariae Rotundae R cetor esset, ab Eugenio Pontifice impetrauit, ut in D. Vitalis, monachis qui ibi aderant uel repugnantibus, ordinis D. Benedim cucullum indueret. Quod cum effecisset, Abbasq. haud ita multo post eiusdem coeno bii creatus est et, Matthaeum Blondum Forolivianum ex eadem familia monachum: Blondo fratre, grauissimo historiarum scriptore, qui Eugenio crata secretis, rem iuuante; Diuae Mariae Rotundae coenobio praeficienduin curauit: & per hunc modum sacra illa Divae Mariae aedes, Casinati est ordini restituta, Veneti Rauenna, ciuium beneficio potiti, ne ingrati viderentur, cum in omnes,salutares& benefici cste leant,ciues otianes Rauennates multis donant praerogatiuis ,& immunitatibus, coq. loco apud Venetam Rep. esse decernunt, quo ceteri subditarum sibi iam diu ciuitatum, essent,fuissent,s uriq.
esse iitrii tilatissime ex Privilegiis cognosci potest,quae amplissimus ille,& gratissimus Senatus,eod E anno MCCCCXLI. Decimo tert. l. al. April. ciuibus nostris postulantibus uti diximus,co cessit.Victor E Delphinum clarissimu viru,r ceptae urbis statim Legatu mittunt,qui incuberet in eam curam,ut urbs aduersus Omnes hostiis impetus muniretur: nequaquam ignorantes fiolentissimaevrbis dominatu a multis sibi inuideri .Hocq. tepore leges nostrae municipales pluribus locis comulantur,multis additis,quibusdam detractis,ad urbis Venetia-Tum mores, ac ritum magis accomodatis. Cum uero interea Ssortiae, qui ad Vicecomitem Socerum desecerat, impetum metuerent, Sagittarios CCCC. &aliquot naues Rauennam praesidio miserunt: nam superioribus etiam mensibus Guido Antonius Mansredus, qui Ioanni Galem Eo, patri,& Astori auo in Faventinuin dominatum successerat, existimans, ob Gineuram Hostasii
637쪽
Potentani uxorem , sibi Rauennam haereditario quodam iure deberi, se cerat cum militibus, qui in statione Rauennae crant, & agricola quodam , de prodenda sibi ea urbe, coniurationem. Facinoris autem perficiendi is erat modus inter eos constitutus, ut ab agricola Mansrediani milites circitater viginti, curru, sub tritici manipulis, ad portam urbis Hadrianam deueherentur : ipseq. agricola pontem, cum iam plane demissias esset, primus occuparet , & ibidem simulata currus, aut iugi dissolutione subsisteret, dum milites e manipulis egress , portam occuparent: interea uero coniurati Veneti milites accurrerent, iuuarentq. si quid forte magnum Rauennates molirentur: idq. erat inalbescente caelo faciendum, qua hora aperiri portae urbis solebant: nequaquam autem defuturos equites quadringentos, selectosq. pedites toti .
dem , quos in insidiis ad Taure sitim ; id uillae suburbanae nomen est, illi urbis
portae uicinae; Guidone Bention o Duce Manstedus collocaturus esset. His ita constitutis , Idib. Quinistit. uesperi Bentionus cum copiis Fauentia profectus, mittebat singulo milliario, qui Guidonem Antonium de uniuersa itineris ratione certum redderent: ipseq. Manfredus cum magna ciuium Fauen. tinorum, agricolarumq. qui uias Omnes, & semitas, uel in caecis tenebris, nouerant, manu, insequebatur. Cum itaque ad Anemonem fluuium, quod eo loco, Rafanarii nomen accipit, uentum esset, illudq. ad secundam uigiliam traiecissent, uisum est illis non amplius progredi, ne, si inde proficiscerentur, loco tum satis inculto ,& agresti, ab hominum q. aedibus distanti, nunc autem in florentissimum agrum, seracissimum, & elegantem culturam redacto, decimum circiter lapidem ab urbe remoto, facile aut strepitu pedum, aut equorum hinnitu, rem incolis patefacerent, nec enim erat dubium, quin etiam si paullulum quieuissent, satis in tempore essent suis assuturi. Cum igitur ex equis omnes descendentes, pars colloquerentur, pars humi requiescerent, equi pugnam inter se primum ineuntes, aliquanto ab illis spatio recessere. Mox coepere milites, perinde ,ac insani, & amentes, per agrum uagari: pleriq. armati trans amnem ferri r omnes uulneribus confodi: nec, dum uulnerarentur, sentire: nec, qui uulnera illis inferret, perinde, ac sui omnino, suarum q. rerum immemores, cognoscere. Atque per hunc modum omnes tota nocte errabundi, ubi primum illuxit, redire ad seipses visi: cum q. inuicem uulnera intuerentur, nihil dicere, omnes mirari. Ipse inter ceteros Bentionus oculi, erutum ,& ab tenui neruo pendentem gerebat: reliqui grauiter uulnerati in summa confusione uersabantur, dum mutat:e omnibus uestes, di equis habenae , atque ephippia essent: omnesq. uelitares hastae,&alterius generis quotquot erant,&thoraces, & galeae perstaetae uiderentur: qui q. erant nobili res , commutata ueste, sordidiori, ac uiliori induerentur: in iis uideri Pride ricus Vrbinatium Regulus, concissa undiq. &pannosa tunica indutus poterat : qui deprehendit etiam pateras quattuor, puero ut deserret traditas, in suo sinu esse. Vcrum illud longe omnibus, mea sententia suerit anteferendum , quod cum grauiter uulnerati onanes essent, nullus interierit, ipseque Bentionus , oculo , qui ex tenui neruo pendebat, in locum restituto, conualuerit, quattuorque solum equi mortui suerint reperti . Huius:
rei tesses adducit Desiderius Spretus ; qui haec memoriae prodidit ;Frideri cum Comitem Vrbini Principem Firmanum , Colam Antoninum Neapolitanum
638쪽
Iitannm equitem, Rai mundum Antonellum Nucerinos , Scaram uatiam Romanum, ipsumq. Guidonem Bentionum copiarum Ducem, a quorum plerisque narrantibus rem didicit. Firmata igitur hoc praesidio sagittario rum, & aliorum militum urbe, aduersus huiusnodi impetus, Veneti, ut no uis habitatoribus repleretur, cum ad illa tempora; uti etiam Blondus restis est; habitaretur parum frequenter, dedere, per annos decem, iis,qui Rauenianam ad habitandum uenirent, omnium munerum , tributorumq. immunitatem . Qua tamen, cum ueteres ciues Rauennates plerique atque etiam agrico.
Iae, sui sient, fauore, & gratia aliquorum,donati,edicto Decem uirum cautum est, ut nihil omnino deinceps ualeret: quemadinodum & libertas illa in agrico Iis ad ciuitatem se habitatum conferentibus, antiquata est, qua ab certa peia 'Acuniae pensione, ex ratione agrorum decreta, eXimebantur. Plures enim ex agricolis donari ciuitate curabant, ne pecuniam illam soluerent,& munerum immunitate uterentur. At Veneti fraudem sentientes,edixere, uti qui ex agro Ravennati in posterum ciuitate donaretur, ad Operas cogi quidem nequa. quam posset,uertim agrariam solueret pensionem: idq. litteris publicis testa tum uolucre. Per hunc modum Rauenna colonis in dies augeri, agerq. ex acoli ita coeptus, ut, cum maximam partem ueprium esset plenus, & omnino
ob*luas & paludes incultus, breui feracissimus, amoenissimus q. euaserit. Suburbia quoque ad Ursicinam portam, & Hadrianam, cum utilitatis , tum ornamenti causa instaurata sunt, Rauennatum Legato, Bernat dino Lazaro; cui nunc familiae ab Megolo,eius gentis uiro,nouum Mengoli cognomentum est; a Venetis Patribus id postulante. Cum autem anno MCCCCXLIIII. Ni ANN. M. colaus Memus,Patricius Venetus, Rauennae Legatus,ad Franciscum Foscaru, Venetiarum Ducem scripsisset,quot subiisset Franciscus Monaidinus Rauenanas,Iuliani filius,pericula, incommodaq. tulisset, pro re, dignitateq. Veneta, idemq. declarassetVictor Delphinus,qui Memii in eadem Rauennati legatio ne praecesserat Foscarus Dux, Monat dinum ei praefecit Magistratui, dum ui .
ueret, quo mulcta eorum,qui Rauenatibus agris inserunt damna ,exigitur. E
dem anno litteris Eugenii Pontificis, Franciscani fratres, qui dicuntur obseruantiae, in possessonem templi D. Mamae missi sunt. & eum aduenis Rauen nam habitatum uenientibus a Veneto Senatu immunitas in decem annos tributa iam suisset, hoc anno in uiginti reiecerunt; idq. per litteras mense Decebri datas, Foscarus Dux, Benedicto Mulae Praetori,& Praefecto Rauennae significauit: tanta replendae habitatoribus huius urbis cupido habebat Venetos.
Postero anno post,qui fuit annus a partu Virginis millesimus, quadringentesimus,quadragesimus quinctus, Thomas Perondolus, Rauennas Archiepisco- t g N us, Ferrariae decessit. Sepultus ad D. Dominici, ubi supra sacrarii portam . qaec marmoreo incisa sepulcro legiatur. ntiis/s celetris grauis, cst fons turti obruis
Egregia destιrpe fatus Perondeti Thamas ,
Quem domus atra tuliI. t ut Florentina propago l.
Extitis, est Praesul Ravinna, prastitis alma rhaliae olendor, decus cst memorabile saeclis. D fili, seces non insima gloria cleri. Objι -um XIII. Kal. Novembr. MCCCCXLV. Conuenere autem de ueteri mo
639쪽
re, sacrati uiri Rauennates, Senatusque acpopulus , in Ursianam.aedem, eo loco, cui sancta sanctorum nomen est, B cnedicto Muta, patricio Ven to, urbis tum Praetore , Praesectoque , de Angelo Pasia iureconsulto Ariminensi, eius Vicario, atque asscssore. Cumque in suffragrum luissent, oin .nium consensu i Archiepiscopus Rauennas designatur Blasius e sancta Vi-ΑNN. M. ctoria, monachus, & coenobii spiritus sancti Rauennae Abbas. Verum Eu- CCCC senius Pont. successorem Perondolo dedit Bartholomaeum, Roucrellam
RV ' Ferrari ensem, Ioanne patre Rhodigio oriundo, scriba l. sollerti genitum, paulloq. ante ab eodem Eugenio Hadrianum Episcopum factum sequenti anno, cum pecuniam a Repubi. Veneta multi repeterent, sibi q. illam ab Hostasio AN N-Μ Polentano, dum uiueret, deberi, affirmarent, Nicolaus Sanulus Rauennam x L v ii. Legatus, Senatus consulto missus est, qui nomina cognosceret, & solui quae
deberentur, curaret, aut in libros rationum referret: tandem uero bona illius, auctione constituta, Senatus Veneti iussu, vendita . Bartholomaeus Archiepiscopus . VIII. Kal. Octobr. cuin Nicolaus V. Sergianensis, in locum Eugenti IIII. Pont. Max. mortui, suffectus esset, Leonello Estensi Fenariae Principi , Argentana, Lugumq.& uillam S. Potiti dedit, Vicarium a. illum suum, ac Romanae Ecclesiae,a qua huiusce negocii facultatem hauserat, constituit,&condicione, ut pro Lugo, & uilla S. Potiti, uestem quotannis linteam, Rocchetium appellatam ipsis Domini nostri natalitiis, Archiepiscopo Ravennatials gnaret,& ducatos praeterea quingentos aureos numeraret. Pestilentia Rac c c c uennae, proximo anno cum insigni mortalium strage desaeuiit: neque uero Rax L vita. uennae solu , sed in agro,sed in omni Prouincia, in qua praeter ceteros Fortiuit, mense Augusto, Antonius Ordelassis, eius ciuitatis Princeps decessit, celeberrimo , ornatissimoq. suneste a Cicco,& Pino filiis: qui in patris locum, Domini succesthre; ab uxoreq. & populo elatus: cum superiore mense Iunio, Guid alius Mansredus; qui & Guidantonius dictus est, Fauentiae, ac Foro Cornelii Dominus, Senis, illuc ad balnea, &congressum,colloquiumq. Aragonum Regis Alsonsi, qui gerebat cum Florentinis bellum , prosectus, migrasset etiae vita. Cadauer Fauentiam delatum: cuius dominatum urbis Astorgius sta ter iniit. Thadaeus Gui latii filius Fori Cornelii possessionem, de foedere cum Florentinis icto,eorum Legatum, & equitum mille Praefecturam accepit. cum
idem Florentini a Sigismundo Malalesta, Ariminens Principe, postulassent: Verum is speciosis uerbis, non Legatis Florentinorum modo, sed & Regiis,
qui de eadem causa ad illum uenerant, datis, acceptoq. ab utri R. cum neu
ter alterum sciret, stipendio,Florentinis adhaesit: & cum resti tuere pecuniam Regi noluisset, magna cum illo dissidii sundamenta iecit. Rege autem aliquot occupatis opidis, Neapolim redeunte, partaq. Florentinis quiete, mis sus est subsidio Venetis, qui cum Mediolanensibus, iam Placentia potiti, dimicabant: Philippo enim Maria Vicecomite mortuo, Mediolanensium Duce , Mediolanenses libertatem professi, ad popularem administrationem reciderant: Franciscum q. Ssertiam copiarum suarum Imperatorem creaverant:
qui pace paullo post cum Venetis facta, aditum sibi ad Mediolanensem dominatum patefecit: quo tandem potitus est anno millesimo quadringentesimo cccci quinquagesimo: qui Iubilei celebratione, suit insignis. Hoc autem anno Si. sisnundus Malalesta, Venetarum copiarum Ductor, postquam superiori D. Apol-
640쪽
Apollinaris Classensis templum rebus sacris aliquot spoliassent, unde Franciscus Foscarus Venetiarum Dux, ab Ioanne Francisco Bratio,&Antonio albo oratoribus Rauennalibus monitus ad Stephanum Triuisanum, tunc Prae. torem , Pra sectum q. Rau Cnnate in scripserat diligenter cui aret, ne templum illud dirueretur, D. Apollinaris eiusdem Classensis, Diuiq. Seueri templa: ta hulis e marmore, quibus incrustabanturi ducentis aureis nummis Abbati nil meratis : spoliauit, ut Arimini D. Francisci sacram aedem ornaret: Ea tum coenobia erant Aloiso Patauino, Diui Petri ad Vincula etiam Abbati,commendata . Ceterum cum accepissent deinde Veneti Classense coenobium ad Ariamin ensem sacra totum uirorum conuentum a Pontifice fuisse adiunctum, statim per litteras III. kal. Aprilis anno MCc CCLII. scriptas Fuscarus Dux Benedicto Venerio Praetori, Praesectoq. Rauennati mandat, ne quem eius accipere possessionem coenobii sineret, & apud Pontificem ita egere, ut omnia fuerint in integrum restituta.Itaque anno MCCCCLIIII. Aloisio Pataui. ANN. M. nouita functo, deq. suo iure Camaldulensibus iam deturbatis, Nicolaus. V. CCCC Pont. Max. constituta monachis, unde uiuerent, pensione, Philippo illud fra V kφU tri,S. Laurentii in Lucina Cardinali , Bononiensi Episcopo commendauit: sed ANN Mposteriore anno, Franciscus D.Seueri Abbas,ordinis Cisterciensis: ut Philip CCCC po Cardinali morem gereret, praedia q. repeterentur uarie distracta, in qui . LV bus insula Domnicata, est a Padiano flumine, ad portum Candianum pertinens , & coenobio, Callisto III. Pont. Max. qui tum primum Nicolao V. mortuo successerat, in manum tradito secit, ut cum Classensi coniungeretur, di Philippo migrante ex hac uita, ad Camaldulenses rediret. Insignis iterum pestilentia Rauennam proximo anno,finitimasq. prouincias malἡ habuit,sed ΛNN. Μ. posteriore, peius: ino anno, Iacobo Antonio Marcello hortante, consulen L . st
teq. Senatus Veneti decreto,arx Rauennae munitissima n ca parte urbis,quae A N N . M.
spectat Orientem aestiuum,extrui coepta est, ut terra, mariq. si quis oppugna- C C e C. ret, praesto esse possct: cum praesertim superioribus annis ab ea parte expugna LVII
tionem Picininus tentaverit. D. Andreae templum iam uetustate labens,Gothorum tempore exaedificatum, minus q. uocatum , ut ab eo internosceretur
uel sola nominis appellatione,quod Petrus Chrysologus Archiepiscopus; ut dupra docuimus; construxerat, prorsus destruitur, lapidesq. ad arcem aedi. scandam adhibentur. Primum eius aedificii lapidem, supplicatione omnium ordinum indicta, frequenti populo,Bartholomaeus Archiepiscopus Nono kal. Iun. collocaui : subter quem Petrus Georgius, patricius Venetus, Rauennae
Praetor & Praefectus, nummum aureum,argenteam q. & aeneam monetam posuerat. Arx haec adhuc superest, fossa undiq. munita,&pinnato muro elegan S, nobili q. Brancaleonis cognomento insignis. Ad illam, aedificia adiunguia tur, quali suburbium ac uestibulum, Citta dellam appellatum: quam Veneti, Dalmatis, qui Maho meti secundi Turcarum Imperatoris impetum, armaque sugientes, Venetias uenerant , ad habitandum dedere. Si quidem Mahometes, Amurati patri suffectus, ut, more maiorum, in egregio ausu primas uires posuisse uidereturun numero tormentorum, & copiarum terra,mariq. apparatu,
Byzantium ui coeperat, Constantino orientis Augusto, districto gladio pugnante , interfecto: admirabilcq. omnino fuit, ut, quemadmodum Constan- . tinus Caesar Helenae filius, primus ByZantii Augustalem sedem locauerit, vo. de
