장음표시 사용
791쪽
que Ioannem Andraea in , clarissimum iuris inici pretem, in additamentis ad Speculatorem, cum de litis contestatione scribit, idem planissime affirmare Quo ericiebatur, cum omnino Pontificis dcficiat, intentio diploma irritum censeri: neque enim: si uera sitissent Pontifici proposita , putandum esse, uoluisse ipsum tam acerbe mulctare fidelissimam ciuitatem & Catholicam, idq. absque ullo scelere,&ipsa inaudita: quam saudiisset, sortasse quae tacentur in eo diplomate legi potuissent, Rauennatem Ecclesiam esse Romanae primogenitam , sanctam , orthodoxamque: Vrbcin Rauennam, cum de ea perindeae de simplici ciuitate in diplomate uerba fian tamen, quod multum interest, Exarchatu praeditam, & multiformi ornatam dignitate: Pro religione Christiana , pro Pontificio solio , multis amictam calamitatibus , oppre*am bellis, direptam hostibus: Ad recuperandam Pontificiam ditionem, in Flaminia prae. sertim , Pontificias copias milite & pecunia iuuasse. Quamquam autem suo. 1 testudio a Pontifice factum,& in Cardinal, ii Sc natu iccitatum diploma scribatur , tamen neque illi subscripssse Ponti scena, ncque Cardinales, qui eam adhibuisse causae cognitionem censendum est, quae in diplomate recitatis, tamquam ueris niteretur. Quis enim credat, optimum Pontifccm,ctam'plissimos , integerrimosq. Christianae Ecclcsiae cardines, si grauissimum ac plane uerendum Gregorii magni diploma, cognitum habuissent, illud tam facile abroga sse cum ex iure Pontificio satis constet, excitare Ecclesias, alterius praeiudicio, Pontifices non consuesse, nedum ut tot mulctet Ecclesiis: quodq. magis urget, & repetendum est, illa nequaquam citata. Haec, &alia in hanc fere sententiam Advocati nostri. Bononienses contra, suas sustinere partes nixi, ducentis iam & quinquaginta annis omnem subiectionis significationem intermissam assirmant: hincq. uerum esse: cum diploma dedit Gregorius XIII.
qui status erat, ex iurisconsultorum sententia attendendus; tunc non Rauennali Ecclesiae,sed nullo medio Romanae Bononiensem suisib subiunctam, esse l. id si non iuris, saltem facti: atque hinc ad nouissima Concilia Rauennam accessisse Antistitem Bononiensein, prius testatum, se non ut subiunctu,sed quia ex praescripto Tri dentini Synodi eam sibi ciuitatem delegisset. Verum opponere iis Cerasius & nostri, reiectam sigillatim dc accurati mine Antistitis Bononiensis, qua se minime subiunctum profitebatur, testificationem, longe l. maioris eis cacitatis haberi factum, quod citatus,& uocatus accessisset ,& suo loco consedisset, quam quod contra dixisset, scripsissetve. Si enim accedere liber, non cogebatur satis fuisset priuilegium adducere: sed cum secus fecerit,
ac dixerit, uerbis, factum non tolli , ut est ex iure compertissimum. Quod si ducentis atque amplius annis non uenit ad Synodum, probet aliquam Rauennae suille habitam ,& ad illam neque uenisse, neque inisisse,uocatum: id Qrtasse aliquid probauerit. Nunc cum obpestilentiam& bella Italica, fuerint huiusnodi intermissa Concilia, quod & omni Italia accidit: profecto nequii ipse, neque alii accesserui subiuncti Episcopi, praeterquam quod in diplomate suo Ponti sex non de ultimo statu sic loqui dicat, cum tamen ubi de altero iraeiudicium fit, omnia sigillatim adducenda esse, conclament tura ,& prae-cribi, nisi centum annis, Rauennatis iura Ecclesiae nequeant. Dum haec Romae aguntur, Rauennae, exequiae Boncompagni, Archiepiscopi nostri, patris, qui annos natus quattuor & octuaginta, mortem obierat, celebres in Ursana aede habitae, ipso absente Arelliepiscopo, qui Bononiam, nuncio de morbo patris
792쪽
Patris accepto, conuolarat. Hebraei item Rauennam, permittente Pontifice, introduisti. Legatio interea Romam missa, ob causam,& numerum Oratorum , nequaquam, quae hoc loco praetermittatur, digna. Emere enim certum frumenti numerum, Rauennae, plerique administri, Romamq. adducere,ut ferebatur, parauerant, de ne triticum, nisi certo pretio,veniret, neu cuiquam illud, nisi uictus tantum causa, emere, fas esset, acri proposito edicto, cauerant. Quae res cum dignitatem, atque adeo uitam ciuium, maximE omnium oppugnare uideretur, conuocato tandem consilio, pridie Non. Iuliis, Oratores creantur e Senatoribus sex, qui ad Pontificis pedes, suturam dubio procul ruinam, aut auerterent, aut, si non liceret aliud , deplorarent. Fuere
ii, Tiberius Cilla, & Opi Eo Monaidinus iurisconsulti, Iacobus Bissulcius,&Bartholomaeus Gordius; qui cum legum studio operam nauassent, optimet eas nossent, hac nobili ampli stimae urbis occasione ducti,ab Romano iurisconsultorum collegio,antequam Roma proficiscerentur, certamine litterario praeclare absoluto, iurisconsultorum laurea, ac dignitate ornati sunt; accessere
ad hos, Balthassar Ginannus, & Christophorus Portus. Ex ipsis nonnulli,cum occupati, satisfacere se huic muneri non poste dicerent, Pinelli Cardinalis Legati i ussu; qui amotionem a Senatu,& alias recusantibus mulctas mini tabatur; dedere se in uiam,Vbi Romam. XI. kal. Aug. peruenere, per Hieronymia RusticuliumCardinalem, Pontifici a secretis,illius animii pertentarunt, quod ipsius etiam dexteritate Rusticulii,successit ex sententia, factaq. accedendi potestate, mandata supplices ciuitatis sunt persecuti. Vbi autem respondisset Potifex, Romanae se inopiae, & egentium Rauennalium necessitatis subleuandae
causa eam coemptionem curare, reiecit illos ad Cardinales annonae Praepositos. Erant ii Antonius maria Salutatus, Antonius maria Gallus,& Benedictus Iustinianus. In Salutati autε aedes tandem conuenerunt,cum pauculos aliquot dies essct prorogatus conuentus, quod Philippus Vas fauillanus Cardinalis, summum gerens Romanae Quaesturae magistratum; Camerarium uocant; qui intereste etiam debuerat, aegrotaret, & conualescere iam ferebatur: sed tamen neque interfuit, neque conuolauit e morbo, sed paulo post, quamquam iuuenis, & firmo membrorum robore praeualidus, uitam cum morte commutauit. Adfuere in eo congressu, praeter Cardinales, Guido Pepolus Quaestor, Iuliiis Vitellius annonae Praefectus, & Iostediis Lomesimus, causarum aerarii Pontificii iudex, Commissarium uocant Camerae. Admissi oratores,nihil se, aiunt, neque Pontifici repugnare, triticum imperanti,neque egentibus aduersari, quorum semper maximam curam urbs Rauenna, perpetua,eademq. propria laude gessisset: sed potius ita causam agere eorum, qui es lent in egestate,ut unus sit huius Legationis scopus, id quaerere, ut egentibus succurratur,& qui nonnullas habere opes uiderentur, ii ne adducerentur ad egestatem,quod plane fieret, si frumentario esset illis negocio interdictum.Nulli mercaturae,apud ciues Rauennates, neque operam dari, neque uero locum esse; una tritici suis ex praediis messe,& alere familiam, & tributa Pontifici pendere ,& cetera, quae in dies imponerentur,expedire. Si negociatores aditu libero, & mercatu prohiberentur, tanti non posse uendi, uix ut uictui satis esse queat: ceteris uero & tributis, di uectigalibus, quo modo satisfieri pollit, omnino facultatem nullam suppetere. Quod autem magis reserebat, cum finitima, aliorum Principum ἔ
793쪽
cipum, loca, longε maiori illud precio uendant, atque emant,ex ipsis penE in
numeros ad panem, ac triticum, ut se occasio fert, coemendum clam huc certati in concurrere,& ex nostris aliquos, ut constans rumor est, fere desperatione adductos, pars ne moriantur,alii ne ad inopiam, ac miseriam; quae uidetur
ingenuo animo morte ipsa durior, atque acerbior, una cum filiolis, omniq. fam1lia, ac posteritate redigantur, illud uel cum uitae discrimine, atque utinam non cum ipsius quoque salutis antinae periculo, exportare; unde etiam ad Quaestorem in hac Prouincia Pontificium damnum manaret, qui triticum illud, educi palam, persoluto sibi illius extrahendi tributo, permitteret: Paratos se, in totum annum, ad usum, commodumq. egentium, frumentum uiliori precio congerere: Quod reliquum esset, illius petere liberam esse uendendi in civi tate, emendi que facultatem. His Cardinales auditis, unam esse dixerunt curam optimi Pontificis, ut indigentiu haberetur ratio: hac costituta, nullam putare se apud Pontificem dis scultatem fore: relaturos se taliaeta ad ipsum, &ex eius sententia responsuros . Itaque in posteriore conuentu, medio ipso mense Augusto, in iisdem Salutati aedibus habito, explicarunt; fiumenti apotheca egentibus apparata, liberum esse Rauennae stumentarium negociuin Pontificem iubere: quamobrem abirent. Antequam uero Roma proficiscerentur, Opi Zo Monaidinus, ad causam Archiepiscopatus, uti supra docuimus , delectus, uni cum Drudo Oratore, Mando sitim primo, & Cerasium a Guocatos,inox Cardinales ipsos conuenit ut est uir in dicendo suavis,&omnatus,ac inter principes & ipse huius ciuitatis & Prouinciae iuriscon sultos, in .sgnis, causam illis magnopere commendauit, & de illa disseruit. Hoe autenide libertate n egocii frumentarii Rauennates nuncio magnopere laeti, dederunt se ad eam diligentius cogendam pecuniam, quam Pontifex in triremes construendas imperauerat: Si quidem ille postquam omnes ex Pontificia ditione exules, partim eiecerat, partim in remotissimas licet regiones suga elapsos, tamen habitos, morte mulctauerat, omnia denique terra felicissime pa- cauerat,verterat se in mare,quod Turcae piratae circum excursionibus,& latrociniis late iamdiu faciebant i nfestum reoq. maiore studio, id curabat, quia iam circiter quinctum annum piratae Mauri, triremes Pontificias, quae erant quattuor, cepissent: itaque damnum duplo atque amplius resarciturus excelso Pontifex animo,triremes Prouinciis, construedas distribuerat, cum urbi Fano biremem imperasset. Dominicus Pinellus Cardinalis, Prouinciae Legatus XVIII. kal. Septembr. absoluta legatione, Rauenna, mane discessit. magno sui desiderio in omni hominum ordine relicto. Nam Prouinciam, praeclara rerum omnium copia, iustissimξ, summa q. pacis tranquillitate rexerat, omnibus aequaliter gratissimus, nimirum qui benignE,omnes, & peramanter audiret, repelleret neminem, quotidie quattuor nranimum horas, iis audiendis, qui ad se uenirent, publice insumeret. Forenses causas suminatim,& pro potestate, adeo docte,& certo;quauis ex tempore; finiret,ut in sui admirationem Iurisperitorum ac patronorum animos conuerteret, eosq. stimularet, ad illa diligenter consideranda, de quibus crant ad eum relaturi. Acerrime exules ψDecoctores, & eos, qui incertis uagabantur sedibus, insectatus est, a quibus 'm expurgasset Prouinciam, ac illius statum iri flammam tranquillitatem adduxisset, plurimis extincitis ciuium simultatibus, paceq. inter eos prudenter,
794쪽
composita, petiit, & magnis a Pontifice precibus contendit, ut per eum sibi
liceret, relicta Legatione, ad urbem redire. Id autem cum impetrasset, dici uix potest,quanto moerore fuerit consecta uniuersa Prouincia. Discessit igitur Rauenna, eum comitantibus, Christophoro huius urbis Archiepiscopo, qui pridie kal. Septemb.Rauennam redierat; Magistratibus Sapientum,ac ex omnibus prouinciae ciuitatibus, legatis, qui officii causa ad eum, hanc in urbem, conuenerant, publico nomine conceptum ex eius discessu dolorem significantes: & cum illi omnem suam ipsorum operam, omneq. studium offerrent ex animo, contra, ipsius tutelam & patrocinium implorabant. In primis vero Rauenna in perpetuum grati animi monumentum,Cardinale,omnemq. eius familiam amplissimo priuilegio, ciuitate ac Senatu donauit,&insigne illius genti litium praeclaro addito elogio portam, quam propius ad arcem admotam diximus , apponendum iussit . Quod secuta exemplum Caesena , concurrentibus in eandem sententiam omnium nobilium sussi agiis , Rei. pubi suae, patronum illum, Protectorem appellant, elegit. Successor illi, ex Perusina administratione , postquam etiam suisset urbis Romae Senator, di unus ex annonae Romanae, Vmbriaeq. & Piceni curatoribus, Ioannes Pellicanus Maceratensis , iurisconsultus doctissimus, cuius suerat domus , totius pene oraculum Piceni; VI. EM.Octobr. Rauennam ingressus est:
paucisq. post diebus, pridie kal. Alexander Centurionus Genuensis, Marci, Astapae in Hispania Marchionis, filius, Adami, celeberrimi prudentia, opibus , atque auctoritate uiri, nepos, huc etiam se contulit. Is autem cum uenisset in Senatum, ostendit Sixtum Pontificem, populorum suorum ac ciuitatum amantissimum, ne quid detrimenti caperent, & benε, beateq. uiuerent,
aliquot Deceuiralis Quaesturae Magistratus, in Prouincias dimississe, qui; quod
eorum muneris,la inde a Iulio II.& Leone X. summis Pontificibus esset; recensenda Rerum publicarum administratione, ditionem omnem Pontificiam inuiserent: Et cum Alexandrum Glorierium Romanum, in Latium: Innocentium Maluasiam Bononiensem, Perusiam & in Vmbriam, Annibalem Grassum, item Bononiesem, in Picenum, Franciscum Corneum Perusinum, Bononiam, collegas suos,uiros praestantissimos misisset, Prouinciam sibi Flaminiam tradidisse: Itaque hortari, ut edictis suis, quae etiam ad reliquas esset ciuitates Prouinciae transmissurus, ipsi libenter parerent, & quando caput ensent omnis Prouinciae, ceteris obsequio ,& diligentia praesta ent: interea deligerent homines , quibuscum esset agendum, & de re tota constituendum. Senatus gratiis Antistiti tam humaniter ac praeclare loquenti plurimis actis, Senatores , qui de his tractarent, creauit, Leonardum Morisium, Gasparem Lotum iurisconsultos, Baldassarem Ginnannum, Caesarem Amadutium,& Christophoru Portum: Sed cum maior quotidie eius negocii moles appareret,Centurione potissimum, omnium uectigalium, ac tributorum, quae Respubl. Rauennas imponeret, aut exigeret, exordia, iusq. ipsum diligentissime persequentes,ad hos additi sunt Opigo Monaidinus, Hieronymus Guacci manus, Iacobus Biffulcius iurisconsulti, Franciscus Maetetolanus, & Dominicus Butrighellus: qui duo , cum referendarum in libros rationum munus, cui Scribano dicitur, gererent, assidua opera, acceptum & expensum clari s me explicabant.De uectigalibus disserendi ceteri collegae reiecerunt ad Gasparem Lo
795쪽
tum curam, qui cum per XIII. annos, Guidubaldi Ruuerei primum, inde Francisci Mariae filii, V rbini Ducum , Constiarius suisset, & omni illorum
ditione ciuilium causarum iudex, nuper reuerterat in patriam. Itaque pro ea, qua praeditus est, summa iuris intelligentia, ita rem omnem, luculento scripto commentario, declarauit, ut magnam laudem ab ipso etiam Centurione, viro acutissimi ingenii,&insignis doctrinae, sucrit consecutus. Huius exitu anni, Tertio Idus Decembris, Lactantio Episcopo Pistoriensi mortuo, Oct uius Abbiosus Rauennas; quem illius suisse adiutorem diximus; succestor tributus est. Gabriel Volon derus Ianinensis, Ocridae: quam ueteribus Hormam, fuisse putant; Archiepiscopus. VII. Kal. Ianuar. Rauennam uenit. P tebat autem ex amplissimo Amurat his Turcarum Principis, seu ut ibidem scrihitur,Sullani, diplomata, die nono lunae Septembris, alternis notarum aurearum, caerulearum q. ordinibus , Constantinopoli scripto, anno DCCCCXCV. qui est humanae salutis millesimus quingentesimus octuagesimus septimus, illum Graecis omnibus Christianis Epiri, Mysiae,& Macedoniae: Albanenses,Servianos,& Bosnenses uocat; ita praefectum, ut Archiepiscoporum etiam, Episcoporum, Abbatum, ac ceterorum religiosorum, earum regionum, uirorum, foeminarumque,Patronus, & Patriarcha appelletur,iubeantur l. omnes
earum Prouinciarum Antistites, in iis, quae ad sanctissimam Christi Dei fadem spectant; quam impiissimo ille, impurissimoq. ore, impiam sectam dicere audet, illi parere. Quoniam uero in aerarium ille Principis cechinos mille; id nomen est aureae monetae Venetae; intulisset:& quotannis totidem, simul q. Aspros, quod est minutiorisTurcicae monetae genus; quinquaginta millia, inferre suisset pollicitus, mandat ut ipsi deinceps Gabrieli tributu penderent,quod aulae suae; lua uocat Portam , soluere quotannis ad eam diem c6suessent. Cauet aute diligentissime,ne earum Prouinciaru Moderatores, legum q. periti: quos Sangi accos & Cadios dicunt; neu qui alii iudices,aut administri,aliquo illi imi edi mento sint, molestiamve inferant. Ex religiosis , qui supra dicti sunt, uiris, si quis decederet absque haeredibus, neque eius haereditas aspros excederet quinquies mille, ad ipsum ea Gabrielem uenirct: si superaret ea in summam in Principis aerarium referretur. Castigare religiosos uiros illos, punire, mulctare, Gabrieli liceret, illorum q. omnino estot iudex. Quicumque impius, ita Christianos Graecos, impiissmus Tyrannus appellat , matrimonium Primum contraheret, penderet aspros duodecim: Secundis nuptiis, uiginti quattuor ; octo& quadraginta, tertiis. Addidit ad haec, ut omni ea ditione singuli sacerdotes soluerent duodecim,& singula, totidem, templa. Cui sacerdoti, uillae aut uici es lent, in singulos is uicos,duodecim aspros numeraret. Duos unaquaeque domus, census sumi nomine penderet. Latini uici plerique, quod se Romano Pontifici tributum conserre praedicent, id expedire reculantes,Gabricii et lain id e persoluerent,& pertinaces Sangi achi, iudices q. regionis adigerent . Ipsi, ciusq. familiaribus, in itinere, omnia deserre armorum genera, sis esset: & ubi locorum discrimina apparerent, milites illi , ex uicinis ciuitatibus, custodiae causa, darentur . neque illi quisquam uel ex ipsius administris Principis, quocumque praetextu, equos aut iumenta auferret. Mansit hic
Gabriel apud Christophorum Archiepiscopum, qui liberali hominem, suosq. omn , hospitio accepit, triduum, comitemq. perpetuum, ab ipso Christ
796쪽
phoro traditum, habuit Franciscum Vallam, Civem & Canonicum Rauennatem, qui per urbem illum deduceret, carpento uectum, templaque ,& Diuorum reliquias ostendendas curaret: quas summa Gabriel uoluptate, religioneque uidit, ac ueneratus est . Hoc tempore , sanctissima Nataliti rum Domini nocte, in nouo , nobilissimoque Portu ensi templo sacra Blemnia , Ambrosio Pordano Rauennate , eius coenobii Abbate , operante , primum peracta sunt: cum eius cura Abbatis , & Pacifici Foresterii item Rauennatis eiusdem coenobii Canonici, & rei familiaris administratoris diligentia , eo deducta dimidia pars eius templi foret, ut sacra in ea fieri , & commode frequentari possint. Ioannes Pellicanus Praeses administrationem ingressus Prouinciae, statim edixit; ut Magalottae leges seruarentur , ipseque primus eas , quae ad Prouinciae Rectorem spectant, seruauit: nec multis post inensibus , Roma, eae missae sunt , egregio Pontificis diplomate confirmatae: postquam eas, eiusdem iussu Pontificis Prosper SanctaCrucius Cardinalis, & Iostediis Lomellinus, Pontificii aerarii iudex, liligenter uidissent,& parum aut plane nihil immutassent. Adhaec Praeses nonnullas exulum in Prouincia aduentantes denuo reliquias persequebatur diligentissime: cum Ferdinandus Medices, Cardinalis, Magnus Etruriae Dux; qui superioribus mensibus Francisco fratri mortuo successerat, & ad immortalem Coiami patris gloriam maximis iam institutis rebus properabat,per Beccaria equitem,e suo quoque imperio exules, damnatosq. deturbans, in hanc dirionem ,
libentissimo permittente Pontifice,excurreret,eodemq. ad eos circumuallandos,huius Prouinciae agrestium armatorum militia,& moderatores ciuitatum,
cum ciuibus quisque suis, Praesidis iussu, accurrerent. Interea tamen non fuerat intermissum Romae Archiepiscopatus negocium , sed cum mandassent Cardinales Bononiensibus, ut doceretur, quo tempore diploma a Gregorio XIII. Ecclesiae Bononiensi concessum, est eam Rauennati non fuisse subiectain, Camillus Castellanus eorum aduocatus, asseruit, ex Pontificiis id Rainutio Farnesio Cardinali , & ipsi Paleoto concessis litteris , cum Episcopatus illis Bononiensis administrandus est traditus, patere, in quibus nulla sit de Archiepiscopo Ravennate mentio: perpetuum autem esse aulae Romana usum, ut ad Metropolitanum litterae scribantur , si binae dentur, aut de Metropolitano meminerint, si unis expediatur. Nullam adesse , nonaginta iam annos, in Bononiensem Ecclesiam, Rauennatis, in prouocationibus, &huiusmodi ceteris, iurisdictionem, quae tamen in reliquas illi subiunctas apparet . Dies festos, ex Prouincialis Concilii Rauennatis decreto , non celebrari Bononiae . Archiepiscopum Rauennatem , nullam cum Bononiadi fuit, Metropolitani iuris significationem dedisse : cuius rei testimonia ad perpetuam memoriam , constarent. Bononiensem Antistitem , cum seia Concilio exemptum testaretur , nequaquam coactum ab Archiepiscopo Ravennate , & ut adesset tamquam subiunctus, neque in eum quidquam ob id deinde actu in . De ipso autem Gregorii XIII. summi Pontificis diplomate, eiusq sensu, haud obscuram intelligentiam esse, quando unis non contentus Ponti sex litteris , alteras etiam dedisset, quibus seruari priores iubebantur. Responsum est ad haec, ex nostrorum delectorum & aduocatorum sententi neque eos testes ex sormula examinatos, neque Archiopiscopum nostrum
797쪽
tor strum publico Archiepiscopatus nomine, sed priuatim ob negocia domestica
Bononiae filiue, neque tandem; licet publico quoque se nomine ita tessis leti obesse ipsum Rauennali Ecclesiae, & successoribus potuisse. Cetera adducta modestiam potius ostedere Rauennatis Archiepiscopi,quam ut quidquam ad causam momenti pro Bononiensibus afferant. De diplomate satis supra esse disputatum, multaque scripta fili me , quibus nihil, quae modo dicerentur,
osticerent. Vsum Pontificia ruin litterarum, litem afferrent, non esse per
petuum, quod declarare multa, uel recentissima, possent: caq. esse iam in manibus. Quod autem omittendis huiusmodi ad Metropolitanum uel de Metropolitano litteris, error esset,&an subiumsta sit Ecclesia, & cui siubiun cta, ex Prouinciali libro cognosceretur,&si ibi desit,ex postremis haberetur Pontificiis diplomatibus, legitime consectis, ipsi diplomatibus conficiendis P sect Abbreuiatores uocant; Ioanne Barengo ,& Octauio Pamphilio subscribentibus; postero ineunte anno, testati sunt. Cum uero per hosce dies ANN. M. DI ontifex, Cardinales ita distribuerit, ut uariis fere omnes ne oociis delecti L xxiii praeessent, in horum numero, erigendis potissmum Metropolita is prafecit Alexandrum Farnesium, Romanum: Gabrielem Paleotum Bononiensem Ludovicum Mailrutium Germanum: Petrum DeZam Hispanum: & Franciscum Gioiosam Gallum: Itaque cum Drudus Orator ad Sancta Crucium &reliquos Cardinales , quod de usu Pontificiarum litterarum habuerat, attulisset, nesarunt se audire amplius ea de re quidquam posse: iam nouos fuis se a I'ontuice ad huiusmodi causas, Cardinales delectos. Id maxime nostrorum animos perturbauit. Ceterum quamquam rem ita esse aliqua senificationem dedisci Pontifex, tamen confluentibus etiam nouem uiris Rauennati-hus, V. kal. Mart. ad eius pedes se proficit Drudus, cum esset Pontifex in hortis ruis, prope D. Mariae maioris: qua in aede, cum adhuc Cardinales estet nobilissimum Nicolao. IIII. Pont. Max. extruxit sepulcrum mox
Lonlisex sectus, augustissimum Prassiopis Domini sacellum aedifi
cauit, & Pti. U. stimini Pontificis in eo statuam e marmore posuit, eius ciuee Vaticano transferri , & ibidein collocari cadauer cum magna gratissunt animi laude , iussi . Drudum autem , deplorantem huius iacturam Ecclesiae a ciuitatis , coque maiorem, quo, quae iam post diuturnos labores, magnaque impendia , ad exitum deducta causa putabatur, ea nunc esset .apud nouos Cardinales ordienda, humanis lina E intuens Pontifex, sn
t thrdi Tn Iospondis, rursusq. causam ad Sancta Crucium, tan celia
lotu m,& Aldobrandinum reiecit. Per id autem tempus, Pontifex, diem bea imat,irginis Dei para: festum, quo die ipse non dum mater Dei, an stelo nunciante,e tacta, in templum, prauens, adducta est, celebrari ab antiniusti micisque temporibus, summa ubi q. gentium cum ueneratione solitum: nana extant de ea,constitutio Emanuelis Caesaris gnxca,&priscorum patrum, Gre-Fo 1 praesertim Nyseni, Germani Constantinopolitani,& Gregorii Nicome
hieu, h. hi ' μφη 'ς i r is imorum martyrum memorias conue nicus, hymnis pus, & canticis Deum in sanctis suis mirabilem laudabat ,&
798쪽
Glutaribus immaculatae hostiae sacrificiis placabat,& aduersus multiplices
antiqui hostis oppugnationes,tamquam in castris Dei, statione tutissima consistebat rcstituit ca ratione, ut & ipse neque deterritus scnectute, neque multis maximis l. Pontilicatus curis retardatus , ad eas in basticis potissimum septem nobilioribus, ad quas iam latas, ornatasq. uiaS rccta duxerat, celebrandas, fac raq. ibidem tile innia obeunda cum Cardinalibus se contulerit,&id ut deinceps fieret, stegantissimis ,.doctissimisque, ut solet, litteris
cauerit. Sacrosanctum etiam purpuratorum patrum collegium , ad septuaginta uoluit constitui , ac antiquo Clementis , Anacleti, Euaristi, Ale. xandri, & aliorum sanctorum Pontificum adducto more, quem per sexcentos& amplius annos , continenti serie obseruatum scribit, ut tantum mense Decembri, diebus ieiuniorum Cardinales crearentur, decreuit: titulosq. eorum consormauit, ac nouos addidit decein.Hospitalem domum , in qua mendici alerentur, maxima charitate , uectigalibus constitutis, excitauit, ut illud seruaret, quod Deus Israeli per Moiscin mandauit, cum diceret, omnino indigens o mendιcus non erit inter uos: cum inter Christi fideles, in ipso nascentis Ecclesiae initio, idem plene seruatum fuisse, eorumdem acta Ap
stolorum testentur : neque enim , inquiunt, qui uam egens erat inter istis. Harum & multarum praeterea similium rerum praeclare gestarum , Rauennates,& hoc perpetuo animi Pontificis sensu ducti, ad eum scripserunt, ut postquam uenerandam antiquitatem tam religiose nobis restituebat. postquam illorum Pontificum instituta tam praeclare renovabat, ac confirmabat, pota quam reuocabat, ac plane reserebat felicem illam ueterum summorum Pontificum aetatem, idem esceret in causa Ravennatis Ecclesiae, quam ueteres illi celeberrimi summi Pontifices maxime ainauerunt, &ornaruntque. Quod si ipse, cum ad exornandam nouis aedificiis Lateranensem basilicam, animum adiecisset, nonnullis demoliendis peruetustis eius aulae, ac pene collabentibus parietibus, reperta complura antiqua uariis recondita locis, ex auro purissimo, numismata, in quibus, hinc salutiferae crucis signum, aut eadem insignita cruce imago cernebatur, illinc ueterum , qui ante annos mille floruerunt, Imperatorum Augustorum expressae effigies,vultusque, nempe, Theodosii senioris, duorum eius filiorum, Arcadii, & Honorii, necnon Theodosi iunioris, Valentiniani Tertii, Martiani, Leonis, Iustini, Iusti. niani, Tiberii, Mauritii, Phocae, &Heraclii, praeclaro prosequutus est et gio, di certam poenae peccatis debitae remissionem, iis, qui ea gestarent,&Opera quaedam praescripta exequerentur, indulsi, ut aliquam augustissimae eorum Imperatorum memoriae, qui singularem suam religione,&perpetua in erga S. Romanam Ecclesiam, pietatem, hoc etiam insigni apud posteros testimonio,comprobarunt,referret gratiam,eaq. tum Rodulso Caesari, tum Regibus, ac uiris aliis Principibus dono misit, haud dispari ratione,uellet Rauennatis dignitatem ecclesiae tueri, quam, perinde ac Romanae Ecclesiae primogenitam , iidem Imperatores, & Augustalibus suis litteris diplomatibus i. uti D. Gregorius testatur,& amplis lima hristianae pietatis significatione decorariit, cum praesertim hac in urbe Valentinianus tertius sit natus, Honorius perpe. tuo sere uixerit, & maximam carum legum partem, in haereticos scripserit, quas D. Augustinus, eximius Ecclesiae Doctor, tantopere extollit. Ad has
799쪽
has litteras Pontifex, per Alexandrum Peretium Cardinalem Montaliuis, pronepotem suum humanissimE respondit. Interea tranquillatis admirabili
felicitate mediterraneis Ecclesiasticae ditionis locis, cum ora adhuc maritima a piratis plurimum uexaretur,decem l. ob id triremes instituisset,certis ipsius ditionis Ecclesiasticae locis, tributo, quod ad eas aedificandas , ornanda sq. faceret, impolito, triremis illius, in quam Prouincia Flaminia contulerat, honoris .&dignitatis, ergo , quod esset Rauenna, insigni urbs dignitate,&Prouinciae metropolis, uoluit Rauennatem esse Praefectum: itaque Rauennates,Tarquinium ossium, cohortium ductorem, ciue suum deligunt, Romam q. missu in , eum per litteras, Pontifici, & Cardinalibus parandae seruadaeq. clas. si a Pontifice Praesectis, commendant: Erant autem ii, Inicus Attalus Aragonius, M ircus Scilicus Altae in psius, Antonius Saulius, Franci scus Ssortia ,&Vgo Lubex Verdala,a quibus, annuente magnopere Pontifice, Ossus Neapolim . ad ornandam triremi in suam Pontificiam, ea in urbe aedifica ta,mittitur: quod ubi confecisset, Centum cellas cum reliquis ad nauigat: eo Pontii ex pro fectus, quae instructae erant, trirem S, sacris precibus, ac cerimoniis expiauit. Sub id tempus Cardinale Paleoto Bononiam reuerso, dedit, ut prolatis rebus , nihil in causa, usq. dum remigraret Paleotus Romam,ageretur. Drudus di ipse reuerterat Rauennam, attuleratq. diploma, quo Pontifex dato prope D. Marcum. VI. kal. Mart. quaecumq. ad eam diem pro conservandis Pinetis,su eriores Pontifices, Iulius potissimum Secundus, Clemens. VII. & nouissime Pius. IIII. diplomata dederant, quaeq. edicta, Gregorii XIII.&ipsius Sixti iussu, Franciscus Sangeorgius,& Ioannes Petrus Glii sterius, Praesides, Iulius Cana ius, & Dominicus Pinellus Cardinales Legati promulgauerat,accurate
confirmauit, rataq. laabuit, acerrimeq. cauit, praesenti, iis, qui contra facerent , maioris anathematis poena proposita , a qua eximi, nisi a Pontificibus Max. non pollent, ne uirides , aut aridas incidere Pinus,cuiquam, neque ipsis etiam aut Praelidibus, Legatisve Prouinciae, aut dominis, aut denique aliis fas esset.Tantum liceret dominis, quae exiccatae omnino,& aridae Pinus essent, ipsorum l. solum dominorum usibus, a Conseruatoribus prius uisas,caedere: qui tamen eum quotannis sererent nucleorum pineorum numerum, qui Prouinciae, Rectori, & Conseruatoribus uideretur. Picem aut carbones conficere
nucleos pineos, igne, neque in Pinetis ipsis, neque alibi, ex Pinuum lignis, aut radicibus educi prorsus noluit: Capras in Pinetis pascere, uepres secari ac spinas, & dumeta uetuit: & cum harum siluarum certos a Dominis custodes fieri a Rectore Prouinciae,&Conseruatoribus, si uidebitur, confirmandos, permittat, iubet tamen eligi a Republ. Rauennate, Conseruatores: Idq. se facere Pontifex, de superiores ite arcurasse Pontifices testatur, tum propter 'sius ciuitatis; Rauennam autem suis his uerbis intelligita ac totius Italiae decorem ornatum, um etiam propter ma'nam .eiusdem ciuitatis e multi alijρaput fructisum ipsarum arborum Pinorum exinde percipiunt utilitatem. ψ eque uero in i uria, quando non minorem lioc neruis praebeat usum, quam uoluptatem: hic enim uestitus terrae uiridissimus numquam no cernitur,& in naturali sere, eademq. iucudissima porticu, & Xysto, inter Pinus celsis sinas ambulare, sub ipsis colloqui,
c6sidereque,hieni e uel media,quasi in altera Tepe,licet: hic uoluptarius exercere uenatus &piscatus potest, non ad litus maris modo,sed in aquis etia intra
800쪽
ingustos Euripi terminos coarctatis: Maris hic, terraeq. nauium , arborum , piscium , armentorum terrestrium prospectus , incredibili delectatione , perfundit oculos atq. animum: Vt ipsas, quae amoenissimam siluam ericiunt, Pinus praeteream, e quarum conflatur potissimum radicibus , igni ciendo, ad medicamentaq. & palpebrarum ornatum ualde essicax, teda, educiturq. oblinendis aptissima nauigiis, pix, eodem paene modo, quo illam urere olim Macedones consuesse, grauissimus auctor Theophrastus docet: cum e trunco resina etiam manet liquidior, multis medicorum laudibus, ad morbos & uulnera celebris . Quid frondes memorem aculeatas , assidue uirentes quid uel corticem tanti usus ad tingenda , capiendis piscibus, retia, & ad ulcera delicatulorum potissimum ,& ambusta ὸ Ceterum nuclei pinei commendatissimam soli ipsi, facere hanc siluam facile queunt, quorum est usus tota Italia aeque iucundus,ac salubris: maximε enim resolutis , & coxarum doloribus prosunt, urinam cient, acrimonias in renibus, & uesica hebetant , stomachi rosiones leniunt, & quod maxime omnium expetendum in ualet uis dine uidetur, uirium infirmitatem roborant, & corruptorum obtundunt humorum labem , praesertim si repurgati ,& recentes , aut aqua tepida prius macerati mandantur e credunturq. ut Auen ZOar scribit, conseruare pingue humidum , quo uita constat, aqueum absumere ; tandem cerebro,
iecori , renibus , neruis , uisui, auditui , esse plurimum accommodati, si in uentre coquantur , qua re nonnihil putantur dissiciles esse , & crassiorem succum signere . Templum hoc anno , Rauennae , in suburbio portarvrsicinae aedificatum est, & D. Rocho dicatum, cum magnam pecuniae partem Christophorus Archiepiscopus contulisset, qui aliud in Cala murata, sua
impensa,titulo D. Ioannis baptistae,secerat, atque ornauerat. Fundamenta Cinti, in Hadriano suburbio sacrae aedis iacta sunt,eodem loco, ubi alia fuerat,aliquot ante annis solo aequata: His autem sacris aedibus excitandis extra urbem& populorum commoditati, consultum est, quibus dissicilis erat, noctu praesertim, in urbem ad parochos, aditus, & sacro Tridentino Concilio id iubenti, satisfactum. Academia quoque instituta est, in qua de politioribus, philosophicisq. litteris ageretur.Hactenus in eam,praeter nostrates,cooptati sunt, non Prouinciales modo uiri doctissimi, Ariminenses, Caesenates, Faventini, Bagnacauallenses Massenses , sed Mediolanenses plerique, Cremonenses, Ferrarienses, Picentes, Spoletini, Euolitani, Caietani, ac Siculi. Primus eius conuentus est habitus . VII. kal. Iunii, qui dies propter anniuersariam eius diei, quo Christus Deus ascendit in caelum, memoriam , celeberrimus Dit, in aedibus Gasparis Loti, iurisconsulti Rauennatis: Adsuere Christoph rus Archiepiscopus, Ioannes Pellicanus Prouinciae Praeses, Magistratus, fi mentesq. praeterea nobilitate & doctrina insignes uiri: Ornatissimam orati nem latinE habuit, renunciatus , in sex menses Academiae Princeps, Lucius Philippus Ferrariensis, Archiepiscopo a secretis . Paucis post idiebus, ut ceteros magis incitaret, primus omnium, de retinenda constantia & perseuerantia doctissime, politissimeque disseruit unus ex Academicis, Iulius Macerinus , Siculus , Panormita, e nobilissima societate Iesu , Theologus , is rui superiore tota quadragesima in Ursiana aede , attentissime auditus , e rebus sacris , deque iis , quae ad bene , beateque uiuendiam facerent,