장음표시 사용
771쪽
quentia deducta est, inde ad aedem Vrsianam reditum. Vbi autem consedere omnes, Marcus Antonius Granellus,ciuis,& Canonicus Rauenas, disertissime de utilitate Conciliorum, e supcriore loco,ilis scivit. Eo tacente,placuit Patribus, Bono Chiesa interrogante, qui erat, uti docuimus, a secretis, inchoari Concilium. Tum repetita tertio sunt ab Archiepiscopo, aliquot, quae in priuatis fuerant congressibus constituta, decreta, eaque recitata, tu ae de residentia ,& de professione fidei, in sacrosancta Tridentura Synodo habentur: Mox accusantur a Leonardo Morisio promotore, de contumacia absente Episco,pi ; deditq. Archiepiscopus,ut adcile iuberentur. Indicta autem in diem XVI. kal. Iunii, altera sessione, & pronunciatis ex more precibus, prima absoluta
est. Congregauere se priuato iterum conuentu. XVII. kal. Iunii, mane, Patres , promulgataq. sunt, quae referrentur ad Synodum, decreta: eorum multa accepta, emcndata nonnulla, pleraq. rziecta omnino. Eodem die, hic spe
ri, steneralis in aula Praetorii, uti supra, conuentus est habitus, & facultate omnibus ad dicendum data, cum aliqui sacrati uiri, atque etiam populares laicos Graece, uulgo appellant: per Vincentium Carrarium, stupplices libellos& alia porrexissent, de illis sacra Synodus, ex aequo & iure constituit. Clausa mox ianua, promulgantur decreta iterum, quae sibi placere Patres responde. runt, ea condicione, ut eorum immutandorum facultas, usque ad postre mam sessonem, iusq. sibi csset, intereaq. in proxima sessione recitarentur iItaque cum hora decima postridie in aedem Vrsianam conuenissent, sacris ab Episcopo Britonoriano peractis, absolutis q. ex rituali libro ceremoniis , post quam Simon Cassola,ciuis,& Canonicus Parmensis,latine, praeclareq. conci ,
natus suit de habendae Synodi ratione, indutis, sedentibusq. ut in priore sessione, Episcopis, Bonus Chiesa, accepit de Archiepiscopi manu librum, de
cretorum l. partem e suggestu recitauit: quae cum sibi placere, Patres responadis lent, indicta est in XIII. kal. Iunii, tertia sesso, rogatiq. sunt a Leoriam do Morisio, scribae, ea ut acta in tabulas referrent, tandem i. finis Sessioni, ex ritualis libri praescripto, impositus est. Ad X IIII. deinde hal. mane, in priuato congressu, decreta examinarunt, singulis diligenter excussis. Vespe. ri, cum nullus esset, qui, facta potestate, in medium quidquam proferret, occlusis soribus, reliqua, iubente Archiepiscopo, decreta promulgantur, Patresq. ca sibi placere, condicione suprascripta, & postridie in Sessione recitanda este responderunt: mox decreti erunt,ut singulo triento; quo Prouincialis est habenda Synodus, Episcopi, tribus ante mensibus,quotquot in suis dioecesibus abusus essent, & quae emendatione egerent, ren unciarent Archiepiscopo, ipse contra Archiepiscopus, decreta, quaeq. in Synodo tractanda duceret omnia, antea ad illos per in ensem mitteret, ut consultius agi de remata, ac decerni postet. Placuit item, ut liceret Archiepiscopo, huius decreta Syfiodi, stylo elegantiori; nihil tamen immutata eorum sententia; perpolire Quae cum essent in generali uespertino congrestu acta, postridie, summo mane ante Sestionem, conuenere iterum, multis q. de iis, quae facerent ad perficien dam Synodum , uerbis inter seliabitis, mandarunt uocari absentium Episcoporum procuratores, &absentiae ab illis conquisitis causis, ualde molestani: sibi illam accidis te, prae se tulerunt:&cum celebrandae iam Synodi esset hora , simul in Vrsianam aedem se recepere, ubi sacra solemnia, opera ute Fotitia
772쪽
uiano Epistopo, inchoantur: lectoq. Euangelio, cunctis, suo quisque loco,
considentibus, Iacobus Curius iuriston subus Argentanus, latina oratione laudem Synodi, copiose, atque ornate explicauit: Sacris absolutis, quod reliquum erat decretorum , a Bono Chiclis , accepto de manu Archiepi. scopi libro, recitatum est: quae decreta cum Patres probassent, & imponi finem Synodo , sibi placere , respondissent, Archiepiscopus per ipsi in
Bonum Chiosam edixit, ne cui Episeopo, Epistoporumve procuratori, inde abire, nisi substriptis prius decretis, liceret. Tum omnes Epistopi, extra Paleotum Cardinalem, qui suo se loco non mouit, ad Archiepiseopum sigillatim adierunt, ipseq. eos benigne complexus est. Postquam autem Moar: sius promotor, diem absentibus dici institit, Archiepiseopus, qui et admist, quatenus oporteret, latina oratione, ad ea, quae decreta essent, accurate
seruanda, Epistopos magnopere hortatus est: Inde toto teplo indicta supplicatio praecedentibus sacratis uiris, mOX absentium proculatoribus, quos Canonici sequebantur Rauennates, post hos inpluuiali ueste Hostasius Gin annus Archidiaconus, & omnes secundum illum Epistopi, ipseq. cum Paleoto Cardinale, Archiepistopus: Ea autem absoluta, cum cssent omnes in exedra, Archiepiseopus, recitatis certis ex rituali libro precibus, ita ut erat in sacra ueste, mitratus, cum sinistram manum admouisset ad lituum,dextra in crucis effigiem ducta, omnibus benedixit: statimq. ab Archidiacono, abire omnes iussi sunt, respondentibus omnibus, In nomine Domimr: Quae omnia in tabulas a stribis reserri, Morisius Promotor rogauit. Quoniam uero praeclarum in
hoc Concilio Gasparis Si lingardi, Vicarii, studium extitit, paulopost Gregorius Ponti sex Episcopum illum fecit Ripa Transonia in Piceno: isq. Septembri mense. V. Idus, in aede Vrsiana, Ioanne Andrae a Caligario Britonomanorum Joanne Francisco Canobio Forti uianorum Episcopis assistentibus, a Christophoro Archiepiscopo consecratus, haud ita diu post, ad Episcopatum se contulit. In eius locum Christophorus Archiepiscopus Vicarium sus secit sibi, Bonum Chietam, quem diximus, iuristonsultum Cremonensem ,
praestanti uirum eruditione. Gregorius Pont. hoc tempore, in sacra D. A pollinaris primi Rauennatum Archiepiscopi aede, Romae, collegi u Germanicum s. abili uiti addidit & Hungaricum,amplissimis q. domibus,& uect galibus auxit , idq. Diuino consilio, ad reparandas ingentes clades Germanarum Ecclesia i u ab haereticis illatas: ut Caesar Baronus,Soranus, uir probitate, aceruditione insignis , in suis ad Martyrologiuin Romanum notationibus, praeclare docet. Cum autem per id tempus Guidus Cardinalis legatus, Hadrianam urbis portam, spectantem in Septemtriones, ad Occidentem Solem uertisset, Diam militarem Fantinam recta excipientem, quo etiam fuerat loco, ante Aquam Hieronymus Capoferreus Cardinalis Legatus , propugnaculo ibidem, ob nonnullas belli suspiciones, excitato, ia in loco dimouisset, ut aliqua ex Parte Ravennates leniret, Portam illam, Auream nouam voluit appellari,
quod ex eius portae marmoribus aedificaretur tota, atque ornaretur: neque
vero paruo id sumptu: in quem Rauennates, petenti Legato satisfacturi summam pecuniae vim, contulerunt. Mense Octobri, magna in anno mutatio, Greetinio Pontifice emendante, ac iubente, facta est: quam Rauennates libentissime acceperunt, n equaquam ignorantes, dies iam m ultos ab ea correctione
773쪽
ctione procurrisse, a iam C. Iulius Caesar, suo. III. de M. Aemilii Lepidi comi
Iatu: uti etiam Censorinus de Die natali scribens, docet; constituerat. Ita a. ea magnoperε iam diu desiderauerant,ut certa tande aequinoctii uel ni,& XIIII. Lunae primi mensis, Paschatisq. dies haberetur; quod sepius a superioribus Pontificibus tentatum, semper exoptatum, numquam ad exitum perductum fuerat, ob inextricabiles pene dissicultates, quas pariebant, & caelestium motuum subobscura ratio, unde magna erant petenda fundamenta; & antiqui Ecclesiae ritus, aut O nnino seruandi uidebantur: Na qui proponebantur,a Coe lestium conuertionum peritis,modi,ex iis plerique, perennes non erant,alii religiones sui cuiusq. mensis summouebant, pars ritus Ecclesiae uetustis limos minime tuebantur. Cum aute Aloisii Lilii hoc argumeto scriptus liber,suisset ad Gregorium Pontificem allatus,& a scopo nequaquam longi istine aberrare iudicaretur, accitis Gregorius Romam ex primariis Christiani orbis nationibus, uiris doctis, ex illorum demum sententia, eo emendato Aloisi libro, I aequirinoctio uerno ad XII. Kal. April. die q. XIIII. lunae primi mensis iuxta tempus Concilii Nicentcsistituto, cum esset etia prouisum in futurum ne abcrraretur, & cautu ne is praeriperetur terna inus, tetrahi iussit de mense iobri hoc anno tantii,dies decem: se ut post IIII. Non. statim Idibus diceretur. Cum aliquotiantea mensibus, hanc ad se a Gregorio Poni. missam, corrigendi anni ratione, Christiani Principes & celeberrima Gymnasia,magna cu cura 3c diligentia ex aminatam probassent. Sed tot Concilii,&optimae legationis,ac constituti anni uoluptates,Vna obruit, oppressitq. ab eode Gregorio Pont. Max. molestia ,
qui Gabrielis Paleoti Cardinalis, Bononiensis q. Episcopi studio adductus,&Quadraginta uirum,alioru q. Magistratuli eius ciuitatis supplicibus precibus incitatus,& sua in patriam,opibus ac dignitate florentem, illectus beneuolentia, nullo neq. audito, neq. adesse tuo, neq. uero citato,aut comonefacto Ecclesiae, Rauennatis, aut Rauennalium procuratore,Bononiensem Ecclesiam,Archiepiscopalem fecit, atq. ei Placentina, Parmensem, Regiensem, Mutinensem, Fo ro Cornelianam&Ceruiensem, Archiepiscopatus Rauennatis Ecclesias. IIII. Idus Decembris, Metropolitico iure subiecit, adiecta etiam; quae Rauennatis. Ecclesiae non erat, Cremonensi, superiore anno Episcopatu insignita.Non alio, poterat magis haec ciuitas nuncio consternari, statim q. immutata urbis faciendi summa repente omnes tristitia inuasit. Aegrotabat tum forte, sebre oppressus,Christophorus Archiepiscopus. Rauennates consilia habere, accuratε rem tractare, moliri multa, ut res ex sententia procederet: esse enim sibi cum Pontifice Maximo,de illius patriae dignitate trastindu, eamq. urbe, potentissimis,& magna dignitate praestantibus uiris multis plurimu uigere: Quae quamqua , maximas undique, ac inextricabiles afferre dissicultates uidebantur, tameni
sibi ne deessent, magna etiam charitate patriae impulsi, postquam priuatim dc publice,intentissimis suis ,religiosorum q. uiroru ac mulierum precibus,a Deo, Diui sq.Archiepiscopis Rauenatibus,in sacra potissimum Spiritus sancti aede, subsidium flagitassent , IIII. Idus Februarii, insequentis anni , qui fulta ANN M. D. Christo nato, millesimus quingentesimus octuagesimus tertius, Oratores assi Dcxxul. Pontificem duos ex Senatoribus suis decernunt, Galeotum Rasponum equitem ,& Caesarem Amadu tium: Et quoniam Raspontis tum Romae legia time impeditus huic se operam dare, ut uolui siet, non posse uidebat, idq. per
litteras significauit, in eius locum Blasius Ollius iurisconsultus suffecists. est,
774쪽
nihil molas accommodassent, nihil escere de aqua eo modo in urbem ducenda potuerunt. Allatae per hosce dies sunt Rauennam, argenteo signo,& aureis aliquot notis scriptae, Christernae, Lothoringiae Ducis, & Dertonensi u litterae
suis Christierna,transeuntes Dertone Rauennates,ut par pari referret, i in munes iubet esse: earum hoc erat initium. Christierna Deigratia, Rexius Dinia, Noruuta, Saetia, Gotb'rum. Sclauorum. θ Vandalorum: Ducissa Sole ut, uolsatia. SIormaris. Dieimasae, Mediotini, Lorarari . o Barri: Comitissa oldem Argi. Delmenbooti ct Assimoniis c Domin Dertona. Haec enim , Isabella Caroli V. Caesaris sorore genita,patrem habuerat Daciae,atque Nomegiae Regem Christi ernum: cuius etiam erant ditionis Cymbri, in continentis Chersoneso siti, eos in dioenae Holiatios, & Danos uocant;terrib: les quondam Romanis, sub bina caede Marianisq.uictoriis deleti,hoc demum saeculo, non admodum celebres. Nupserat Christierna primum Francisco Ssortiae, postremo Mediolanensium Ducis, inde alteri Francisco, Lotharingorum, ex quo titulum, filios q. conceperat . Dertonenses; quia seruus i secretis Reginae, cui diploma Rauennatium, de immunitate Dertonensium, seruandum traditum fuerat, abfuisset Iongius, neque ante diem III. kal. Octobr. superioris anni,in eorum fuisset Concilio recitatum; Rauennates omnes XVIII. kal. Maii, hoc anno ciuitate donarunt: ea lege, ut si quis ex nostris,immobilem aliquam rem,in urbe aut agro Dertonensi acquireret ,habitaret in ditione Mediolanesi,ad Regii decreti praescriptum. Ineunte autumno,cum Guidus Legatus,Vercellas abire decreuisset, ut res ibidem familiares ob statris, mortem; quae paucis ante mensibus co tigerat; labantes confirmaret, missionem a Pontifice impetrauit, cum praeclara relinqueret, non Rauennae modo,sed in omnibus Prouinciae ciuitatibus egregie administratae Legationis,& paterni in populos animi, uestigia. Et cum pleraque in singulis aedificari Ciuitatibus, ad earum commodum, curasset, Caesenates in primis aqua e pago Valeriano, altero ab urbe lapide, per aquaeductus fictiles, in forum deducta , Duuntur, cum eam optimam esse, multis rationibus probet Nicolaus Masinus Caesenas, praecellenti medicus eruditione,eo libro, quem scripsit de gelidi potus abusu. Succetarem habuit Guidux Legatus, Christophorum Boncompagnum, Archiepiscopum Rauennatem, Praesidem Prouinciae a Gregorio patruo Pont. Max. creatum: cuius rei nuncius , ineunte Octobri Rauennam allatus, supra quam dici possit, gratus ciui. bus accidit. Illi Pontifex administrum dedit uirum magno rerum usu,&summi ingenii dexteritate praeditu, Fabium Menichinum iurisconsultum, e colle ueteri, Sabinorum opido,&Propraesidis titulo decorauit. Exitu anni Rauenna 'tes, maximis incitati .ac perpetuis Petri Donati Caesii Cardinalis, beneficiis, maioraq. sibi in dies necessaria fore intelligentes, ut etiam ne quid praetermi terent, unde sese ostenderent, beneficiorum minime immemores, Dequenti
Senatu. IIII .hal. Ianuar.communi omnium uoto, omnibusq. suffragiis, Patronum illum ciuitatis adoptarunt. Postero anno maxime ciuitatem recreauit de ANN.M. D.
Octauit Abbios Rauennatis Episcopatu nunc iust quem superiore Decembri Lxxxivi. mense, Gregorius Pontifex ex Abbate S. Saluatoris e Sylva munda ad Cornanum Aretinae dioecesis, Episcopum Alinurensem fecerat,& Lactantio Episcopo Pistoriens,devexa admodum aetate seni,adiutorem dederat. Is igitur hoc anno, mense Februario, cum insigni apparatu, Florentiae, in D. Fridiani V u u a ab
775쪽
tum , quattuor inter se perutis utrinque portis , aureo panno contectum feretrum, & in eo, Pontificis simulacrum adeo appositum, ut expressam eius imaginem reserret r&cum innumerabilis stan alium ardentium copia, lugubrem machinae ac templi habitum illustraret: maxime tamen illustrem reddi dere pompam, certis statutae locis, quae uti tutes Pontificis repraesentabant, insignes statuae , adiectis etiam elogiis, quae praeclara eius in Pontificatu facta, breuibus uerbis explicabant: tot praesertim, ab eo uariarum nationum instituta Roinae, aliis a. locis collegia, Pontificii iuris libros in candorem pristinum restitutos: Genuensium& Melitensium equitum simultates; aequissimo iure sublatas: Polonos inter & Moschos amicitiam stabili scedere conciliatam : Iobeleum, tanta Corum, qui accederent, commoditate,& institutis, religiosis q. inuentis, ad inflammandam peregrinorum pietat cm,celebratum, Emendatum annum: Ab Insulis Iaponiis primam post Christi Principatum ac Hiei archiam, praeclara Patrum Societatis Iesu; quos egregie de re Christi ana meritos, maxime Quebat; opera, Legationem. Ipse uero Archiepiscopus, fratris filius in sacra ueste, & fecit rem Diuinam , & deinde circa machinam, aeternam patruo Pontifici requiem, ex uetustissimo Ecclesiae more, iam inde
ab Apostolis; quod Areopagitcs Dionysius docet; deducto, cum uniuer
sacratorum uirorum coetu, sacris precibus a Deo postulauit, cum Pontificem Bernardinus Giangrandes, ciuis & Canonicus Rauennas, sacrae Theologiae Doctor,latina oratione laudasset. Interim Cardinales Romae in Conclaue secedunt, & statim magno consensu. IX. kal. Maii, Pontificem Maximum renunciant Felicem Pcretium, Picentem e Monte alto, quem Franciscant ordinis praestantissimum ac omnibus numeris absolutissimum Theologum, Pius Quinctus Cardinalem fecerat. Is autem Sixti Quincti nomen assiimpsit,&sui Pontificatus nuncio , Rauennam allato, hanc plurimum ciuitatem exhi- Iarauit, quae aduenisse tempus putabat, cum sibi a Gregorio Pontifice adempti Episcopatus restituerentur. Itaque triduo postquam is est nuncius Rauennam allatus; cum magna undique laetitiae significatio priuatim&publice ederetur; conuocato concilio, decernuntur oratores ad illum tres, qui Romam illico conuolarunt, Galeotus Rasponus eques, Vincentius Belluatis iurisconsultus,&Bartholomaeus Gordus: ii ad Pontificem,cuin Alexandro Fuscono iurisconsulto, Ciue & Canonico Rauennate,Christophori Archiepiscopi procuratore, Romae degente,admissi,post praestitu nomine Ciuitatis obsequium,ina data de causa Archiepit copatus exhauriunt: Multis aute ultro, citroq.habitis uerbis,tande a Pontifice, Syngraphu Nicolao e Pelue, Cardinali,Gallo,Archiepiscopo senonensi,ex iis uno,qui erant,Episcoporu causis a Pontifice Praefecti, ad memoria praebere iubentur. Quod cu ipsi effecissent, & Cardinalis magni re esse momenti dixisset, Raspontis & Gordus,reuocati, in patriam se cotulere, Bellinus ad persequenda Romae causam, manere iussius. Hoc interim spatio Sixtus Pontifex pruna sibi ,eandemq. principe curam ducens,exules,Capiteq. damnatos, tota Ecclesiastica ditione, ac omni potius Italia, fere ad ludibriu Principii,magno bonorum incomodo,furentes ac bacchantes, qui agros, uias,urbes, atq. adeo ipsam Roma indignis caedibus cruentaverant, e medio tollcre,cu multa in ea re edixisset, uiros amplissimose sacro Cardinaltu coetu
selegi quos in Prouincias Legatos dimisit. Cum q. Marcii Antonium Colum-Vitu 3 nam,
776쪽
nam, Latii, Andraea Spinolam Vmbriae, Alli,nsum Gesualdii Piceni, Antoniti
Mariam Saluia tu Bononia , Legatos legi siet Flaminiam credidit Iulio Canano Ferrariensi, cuius integritas magna in omnibus spem quietis, ac tranquillitatis excitauit. Delecti qui ingredientem ipsunt in pompa hanc urbem, praeciaro apparatu exciperent, a Senatu. XI. Kal. Iunii, quattuor Senatores, Petrus Picininus, Dionysius Columbus, cognomento Lupatellus, Bonifacius Spretus, equites, & Caesar Amadutius . ipse. XVI. Kal. Iunii, solemni ingrcsiuin urbem uenit, ab uniuersa occurrente ciuitate, sacratorum in primis uirorum instructo longo ordine, ex more, ingenti omnium plausu , lauesq. illi urbis Aloisio Sgropulo equite, Magistratus Principe , deserente, acceptus, &ad Vrsianam aedem in pompa deductus. Ibi Senatorem Raucnnatem illi , ac ciuitati, uniuersaeq. Prouinciae latina oratione gratulantem audiuit, & eo tacente, latine respondit, icbere farne omnes plurimum summo Pontifici Six-wQuincto,qui diurnas,nocturnasq. in eo curas,cogitationesq. suas defigeret, ut Christiana Respubl. degeret pacate, neque perturbationibus agitaretur: nihil illi gratius accidere, quicte populorum, nihil grali ius incommodis: Itaque cum superioribus annis, seditiosbrum quorumdam audacia,ac temeritate , Ecclesiasticae ditionis Prouincias perturbari uidisset, multiplicia l. adhibita remediorum genera, pestem illam minime restinxisse, decreuis e tandem potenti,ac praeualido auxilio, tot malis occurrere, e latere suo missis in Pro-uiucias ex venerabilium Patrum, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium,numero,Legatis, quae res magna fusilet ipsorum Patrum approbatione, ad exitum deducta, laudatum q. uehementer optimi Pontificis consilium. Ceterum
cum ad id sanctum munus, constituti essent praestantissimi Cardinales quattuor, & omni uirtute, ac laude cumulatissimi , de quincto , id autem est , de se quid diceret, habere plane nihil. In suis exiguis meritis, in imbecillitate uirium , in uirtute , quae aut nulla esset, aut certe ita pusilla, ut uerisisime dici, haberi l. nulla posset, uenerari tantum incredibilem uigilantissimi Pontificis beneuolentiam,&Patrum humanitatem. In hanc Prouinciam, Deo iuuante , uenisse ,&, nisi illum falleret testimonium conscientiae suae, animi sensum optimum, pacis q. ac tranquillitatis plenum intulisse. Illud nos omnes charissimos suos filios hortari etiam atq. etiam,ne nostro deestemus muneri: unam sibi propositam esse nostram animarum,& corporum salutem, eam si recte agendo seruaremus, futuros nos gaudium suum,& coronam ministerii sui in Domino, sin contra, suas fore partes edere in eos exempla: & cum optaret
cos sanari, serpentia, putrescentiave ulcera, quae non sanauer it medicamentum , sanaturum ferrum, quae ferrum non sanauerit, naturum ignem; neque
uero id absque insigni animi sui molestia. Haec cum dixisset,in Praetorium,magna comitatus ciuitatis parte, discessit. Per eosdem dies Vincentius Bellinus Romae orator,nihil omittens, quod ad procuranda causam facere uideretur, cum Quinctiliano Mandosio,iurisconsulto Romano, magno causarum Patro no,& multis editis de iure libris clarissimo, plurima tractauit, saepeq. Nicolaum Pelueum,Cardinalem adiens, ad conficiendam rem incitauit. Sed cum
aduentantes ingentes aestatis calores, negocia pene omnia excluderent, con- stilente etiam ciuitatis Patrono, Caesio Cardinale , remigrauit Rauennam.
Verum haud ita diu post, petenti per internuncios, atque enagitanti Car c dinali
777쪽
dinali Paleoto, & Bononiens bus etiam ciuibus urgentibus, Ponti sex dedit, ut in rotarum annum, indicem Bononiam Concilium Prouinciale subiunctorum sibi, ut aicbant Episcoporuin posset. QuM res ubi Rauennae innotuit, statim coacto Nonis Augusti Senatu, qui huius negocium cause cum magna auctoritate suscipercnt, ac tractarcnt, quinque Senatores creati sunt, Optao Monaidinus,Vincemius Bellinus iurisconsulti, Caesar Amadutius, Drudo I accus iurisconsultus,&Pomponius Sprctus eques: paucis a. post diebus sacrati quoque Ursianae aedis viri, ad id munus ex Canonicis suis Augustinum Rubulum, Ioannem Antonium PlaZZam, Opi Zone in Elephantutium Abbatem ,& Vincentium Carrari uin cive, Rauennates,&iurisconsultos praeter Elephantutium, qui sacrae Theologiae Doctor est, designarunt: & proximo mente, cum Leonardus Morisius iurisconsultus, a Senatu fuisset hac de causa orator ad Pontificem creatus, conuenere& ipli sacrati viri delecti , in Archiepiscopi cubiculum, intersu ei eq. Bonus Chi esse, Vicarius, Holiasius
Gin annus Rauennatis Ecclei ae Archidiaconus, Bai tholom aeus Bassus Praepositus, iurisconsulti . Ibi Christophorus Archiepiscopus, Bari holoinaeum ipsum Bassim, sacrati uiri Opi Zonein Elephantiatium, quem diximus, Oratores suos fecerunt, qui una cum Moritio Romam proficiscerentur,& coniunctim causam agerent apud Pontificem. Ceterum cum illos Pontifex in aula Constantiniana, quo multi conuenerant, Oratoribus ipsis nostris medius inambulans,omnium primos audiret, iamq. Bartholomaeus Bassus, Archiepiscopi nomine, dissereret accurate de causa, peteret a. a Pontifice, ne tam nobilem, tam antiquam, tam hactenus Pontificibus Maximis charam, addictam q. Ecclesiam, indicta causa, penitus insontem, tam male haberi pateretur. Eo ta- .cente Opi Zo Elephantutius, numquam hactenus , inquit, Beatissime PatcrArchiepiscopus noster,& sacrati uiri Rauennates, de hac causa apud sanctitatem uestram egerunt hoc modo: tempus adhuc, locus l. nostris audiendis iuribus, cum sanctitati uestrae; ut speratur, placuerit; esse potest: Nam Gregorio Pontifici, patriae suae gratificari cupienti, quo id faceret, neque tamen Ecclesia in nostram iurisdictione spoliaret sua uetustissima a tot Pontificibus Maximis, ac sanctissimis, longissima annorum , ac diplomatum strie probata , aditus minime erat interes usus, neque deesse modus potuit. Nihil tum esse, quod posset, respondit Pontifex, Paleotoq. Cardinali, ut Prouinciale Concilium haberet , iam dedisse: Hoc loco, Morisius eam orationem ingressus, ut affirmarer, rem esse adhuc integram, Paleo tum Cardinalem Concilium adhuc non habuisse nouam hanc Rauennalium Legationem,aliquo posise impedimento esse habendo Concilio, si ipse assentiret Pontifex; cumq. peteret sibi dari, ut liceret hanc causam dicere apud iudices, Pontifex nihil se, contra quam concessisset,scripturum de Concilio dixit: de reliquis, darent in emoriae causa libellum, se cum Carsio Cardinale, Rauennalium patrono lociaturum: Quod & paulo post fecit, nostrosq. Oratores, Caesius, ad persequendam alacri animo causam plurimum incitauit: Inde ut primum occasio data est, cum Pontifice uerba faciens, quamquam eadem, quae fuerant Oratoribus dicta, reportauit, tamen eo adduxit Pontificem, ut temperamenti se alicuius rationem habiturum polliceretur, cum tamen interea nihil se decernere uelle diceret. Verum haec dum procurantur, in patriam fuit remigran . : dum
778쪽
dum Bartholomaeo Basso, & Opizoni Elephantiatio, acerrimo Pontificis pronun . lato edidi i , quo omnes, quibus esit ni sacerdotia, praesentiam postulant: a ad illa se conferre intra quindecim dies iubebantur, Romanam q. uel hanc unam ob causam, commorationem petentibus, nostris, Pontifex negauerat. Abeuntes, substituunt Paulum Emilium Ioanninum , Canonicum olim Rauennalem. doctrina,& prudentia insignem. Ceterum cum urge latibus assidue Pontificem oratoribus,ipse se quidquam tum conficere aliud omnino negaret, Morilius, costulentibus nouem uiris Rauennatibus, quos huic praefectos causae memorauimus ; eam agere uia iuris operae pretium ducens, adit Quinctilianum Mandosium, aliquoiq. explicatis antiquorum Pontificum diplomatibus , quae Typographorum proelO Rauennae imprimenda fuerat curatu, petit, ut quid sibi etiam de iure uideretur, respondei et, non enim defuerant ex nouem uiris nostris, qui rem & accurate antea perspexissent, & postea, uti se ferebat occasio, consulerent; ipsiq. in primis Opigo Monaidinus,&Vin. ccntius Carrarius. Cum autem esset Carrarius antiquitatis peritissimus, iamque nobilium familiarum Rauennatum; quasi alter Atticus, originem libello subtexuisset, propaginesq. descripsisset, ac Historiam Flaminiam, & Rauennatis Chronicon Ecclesiae adornaret, luculentam huius causae defensione exarauit,&de iure deinceps saepe respondit. Itaque ubi retulit Mandosius, summum Ecclesiae, civitatiq. nostrae ius esse, illius q. responsum ad nouem uiros Rauennates missum,'&ad Cardinalem Caesium allatum, Pontifici, dum supplices, Caesio praesente, libelli ex aequo signarentur, reddendum esset,maximis noui Pontificatus negociis factum est, ut res diu proferretur: nam undi que Principes, & oratores ad praestandum Pontifici Maximo solemne obsequium accurrebant: in quibus Veneti oratores tres, Rauennam ingredientes,
dum Romam proficiscerentur, illius dignitatis aliquam speciem praebuere, quam deinde Romae longe maximam, tum iusto pompae apparatu, tum sua ipsorum persona, qui erant ex omni Veneta nobilitate, amplis smi Senat res , & rebus gestis clarissimi, praestiterunt. Rauennam primus XI. kal. Octobris,Camillo Peregrino iurisconsulto praestantissimo, patricio Veronense huius Prouinciae Protegato, & nostra nobilitate extra urbem illi obuiam profectis , ingrcssus est, praeeunte, pulcherrimo instructa ordine, nobilissimisq. or nata uiris patritiis, familia, Marcus Antonius Barbarus, qui domum Raphaelis Rasiponi, tribuni militum, splendidissime receptus, diuertit, dc piaeclaro
plurimorum nobilis limorum uirorum obsequio, a Raspono cultus est. Postri die urbem, ni qua quam minore magnificentia, iniuit Iacobus Fuscarinus; eodem Protegato, ceteris q. Rauennatibus, occurrentibus, atque ipso etiam Oratore Barbaro,qui cum negocia haberet sibi cum Fuscarino tractanda, eodem revectus carpento, ad aedes illum Andreae Indi uini, cognomento Salii, tribuni militum, magnificentissimo Fuscarinum hospitio accipientis, deduxit, inde recta, in uiam sese Romam uersus, dedit. Cum interca Fuscarinus ab ipso Andrea Salio, Francisco Lunardo, tribuno item militum, & a multis praeterea nobilissimis uiris, egregie coleretur. Ingressus est simili occurren tium & familiae pompa ac cultu, praeeunte etiam tubicine, die postero, Mari nus Gri manus, qui ad Portu ense se contulit coenobium, cum eodem die Fu- se inus Romam discessisset, postridie a Grimano sequutus: Leonardus Donatus,
779쪽
natus, quartus orator, superius, uia militari, iter faciens, Rauennam non a tigit . Per eosdem dies litterarum promoturus studia Pontifex, Gymnasium Romanum, & aedificiis ornandum, & optimis instruendum Doctoribus curauit: cum q. duas potissimum sacrae Theologiae instituisset scholas, illi, quae
Franciscano fuerat ordini addicta, octavianus Strambiatus Rauennas, summus eiusdem ordinis Theologus, qui in Academia etiam Taurinate sacras antea litteras explicauerat, praesectus est, cum in eodem Romano Gymnasio Ioachinus Thomaius Rauennas medicus, Medicinam praeclare profitere.
tur . Sed Strambiatum haud ita diu post, Pontifex ei Collegio praefecit, quod
egregia, in ordinem suum,&Rempubl. Christianam pietate, Romae,ad D D. duodecim Apostolorum, Franciscanae familiae coenobium, excitauit, titulo D. Bonaventurae: quo titulo appellauit, quia opera explicari ibidem debe. rent, eius potissimum Theologi, qui sanctitate, doctrina, & dignitate: fuit enim Cardinalis; longe praestitit. Adventante autem interea Bononiensis Coeilii tempore,quamquam de illo studiose apud Pontificem agebat Ioannes Antonius Fachinetius Bononiensis, Cardinalis tamen Paleotus per litteras denuo Pontificis sensum, postquam tot tentata a Rauennalibus fuerant, explorati respondit autem XVI. kal. Maii, per Decium AZZolinum Firmanum, . Cardinalem, sibi a secretis, Pontifex, uti pergeret, ac ex Pontificii iuris de DI xxxvi cretis, iure uteretur suo: si, quos citasset Episcopos, edicto minime parerent, aut alia exciperent, se pro eo ac deberet, nequaquam iustitiae defuturum. Sub id tempus ex improuiso, Parmae, Regii, ac Mutinae oratores, qui ciuitates suas nihilo Bononiae in seriores dignitate, putabant; Mori sum Romae conueniunt, & una secum magnopere laboraturos, ne Concilium illud haberetur ι suorum quisque Episcoporum nomine, recipiunt: ad Rauennatis Ecclesiae, uetustissimae corum Metropolis, synodum, multo libentius se accessuros,& eadem de re uerba apud Pontificem facturos, confirmant. Quibus, atque huiusmodi aliis Morisius auditis, adiit continuo ad Pontificem, illumque ad
habendam dignitatis nostrae rationem, orat, atque obtestatur. Itaque Pontifex , cum etiam Caesium Cardinalem, pro ciuitate saepius eadem dicentem, ac postulantem sensisset, tandem assensit,ut Romae apud Cardinales Episcopalibus causis Praefectos, de Bononiae in Concilio, Rauennatibus, quae pro Rauennali Ecclesia facerent, pronunciare, ac testari fas esset. Morisius igitur id Romae, cuin socium haberet Mandosium, fecit, palam assirmans, Bononien- 1e Concilium habendum non esse, quod omni id iuri repugnaret. Quod uero attulissent plerique Gregorii XIII. Pont. Mari diploma, illud gratiae causa Bononiensibus id maxime efflagitantibus, & tenero patriae affectu permotum Pontificem dedisse: ad haec multa in eo suis lepraetermissa, alia in illud praeter Pontificis intentionem obrepsisse. Quod si Concilium omnino haberetur,praedicere, se illi nusquam assentiri, neque ullum inde Rauennali Ecclesiae, ac ciuitati praeiudicium irrogari debere. Cardinales, Amorinum Paleoti Cardinalis procuratorem accersiri iubent: cui poenas, ac mulctas in diplomate Gregorii XIII. scriptas proponenti,Murisius eas obiecit, quae D. Gregorius pri. mus, suo & ipse pro Ecclesia Rauennate, ad Marinianum Archiepiscopum diplomate, de quo supra diximus, illi imponit, qui contradicerent. His rei: is contentionibus grauissimi Patres, pronunciarunt, se, quae testata suillent, in audiui L
780쪽
nudiuisse, & seruari interim diploma iubere. De quo statim, scriptis Rauennam litteris, nouem uiris certiores a Morisio facti: Ab iis decretum est, ut suerat etiam Romae consultum, idem Bononiae apud Cardinalem Paleotuin, ipso ineunte Concilio, fieri, designatique in eam rem Legati, Archiepiscopi,& sacratorum uirorum, Opi Eo Elephantiatius, Canonicus, sacrae Theologiae Doctor,&Abbas, Ciuitatis, Drudus Raccus iurisconsultus : Qui Bononia profecti, quamquam secum Maphaeum Gaianum, Rauennatum scribam peritissimum adduxerant, tamen ut maioris essent auctoritatis acta; ab eius Ciuitatis Legato; quem primum omnium,olficii causa, salutauerant; dari sibi alium scribam, qui coniunctim, cum Gaiano eadem acta perscriberet, postularunt. Legatus eratAntonius Maria Salutatus Cardinalis,quem optimis Romae,& Patavii praesertim, excultum disciplinis, eximiaq. prudentia, & assidua maximarum rerum tractatione clarissimum, ob praestantem, ac plane admirabilem eius ciuitatis administrationem , ad omnia quamuis ardua, & implicata expedienda , & ad regendos populos, natum , omnes praedicabant; ciuemq. ac patricium Rauennatem superioribus annis factum fuisse docuimus. Is igitur quem uellent eligendi optionem illis facit, hortatu q. ut ex aequo & bono, uamplissimo Cardinale Paleoto rem tractent: ipsi Ioannem Baptistam Capellum Sassinatem elegerunt a maleficiis scribam, mox se ad Episcopium conferunt . In suburbanum tum sorte rus, animi causa, & ut infirmam adhuc ex diuturno, ancipitiq. morbo ualetudinem confirmaret,Paleotus aberat, eodem
tamen die, qui IX. kal. Maii suit, uesperi rediturus. Quod cum accidissset, il- Iiq. ad aulae seres adhuc existenti sese in conspectum Oratores Rauennates dedissent, ipse Ravennatum audito nomine, statim petiit, ut humanitatis ergo sustinerent tantisper, dum esset in cubiculo, cui sese Legati comites praebuerunt: Tum Cardinalis persuadere illis nitebatur, ut in crastinum rem diser. rent, neque enim se ullum eis impedimentum allaturum, sed de responsione cogitaturum accuratius: interea benigna, atque hospitali inuitatione petere, ut apud se familitiariter essent, hoc sibi illos gratius facere nihil posse: Veram nostri maximis illis actis gratiis, cum iam secum reputassent animo, quot illis occurrere difficultates possent, in ipsa praeserti in aduersariorum potenti ciuitate, tandem impetrarunt, ut pronunciare illis, palamq. testari, quod uellent, Iiceret: id enim; quando Rauennatis Ecclesiae iurium seruandorum tantum causa fieret, nequaquam sore illi molestum debere. Itaque Vicario, iudice , procuratore, & scri bis Bononiensis Ecclesiae ipsius iussu Paleoti accitis uer
tores Rauennates edicunt serὸ idem ex sermula, quod Romae apud Cardina. les pronunciatum memorauimus: respondentiq. Bononiensi procuratori,a nostris etiam responsum est: demum q. ita discessum, ut diceret Paleotus, se postridie mane, magis accurate, cogitate a responsurum. Stata hora Rauennates tametsi responsum aliud sibi minime expectandum ducerent; tamen in aula magna Episcopii adsuere; quam , dc alias earum aedium multas partes in elegantiorem Grinam ipse Paleotus redegerat, & nouas etiam magna impensa adiecerat; intcrea l. inultos Ad uocatos, procuratores,& ipsius Cardinalis,ac Quadragintaui ruin administros accersiri,magnas accidere consultationes, omnem denique uideri commotam ciuitatem. Quae cum aliquot horas per