장음표시 사용
781쪽
umbella, in ipsa aula parari nostii Legati intuerentur, & eius Canonicos Ecclesiae , &familiae magistratus accitos, iam q. in pompa, magno cinctum aduocatorum & ceterorum nobilium uiroru in comitatu aduentare acciperent,
ueriti id quod erat, sensim recipiunt sc se in porticum aulae praetentam : Vnde paulo polia Ludovico Nurio, spectata probitate uiro, ipsi Cardinali a secretis, in aulam uocati, cum negassent, quod nihil sibi rei eo in loco esse dicerent, denuo illos procurator ad audiendum Cardinalis responsum inuitat, cui eadem affirmant, reuertentiq.& rursus inuitanti illos procuratori Grato, eadem respondent, de adesse aiunt scribas, qui Cardinalis uerba in tabulas referant, quibus si rospondendum quidquam esset, se deinde responsuros. Idem iudici Cardinalis repetunt, ad illos eadem ferenti. Hoc autem a nostris est factum, ne quem pridie uesperi Archiepiscopum negasicnt, ei cum cruce, di pallio, ac ceteris Archiepiscopatus insignibus sedenti, testes adessent. A cusauit illos Cardinalis de contumacia, cui responsum deinde accusationi inscriptis est, ut omne, si quod fuisset, praeiudicium tolleretur. Ceterum cum interea, quae ad Concilium habendum facerent, compararentur summa diligentia, insignisq. plane, pro eo, quo Cardinalis ipse est praeditus excellen, ii religionis studio; in D. Petri sacra aede ornatus institueretur, locatis etiam ue terum Episcoporum circa templum statuis, & exedra sacratorum uirorum structura laxiore, ab eodem Paleoto, suspensa, picturi sq. egregiis dc auro ii 'dique perpolita, in eam magnificentiam, quae urbis, atque Ecclesiae magnitudinem adaequabant; ipso Concilii die; suit autem V. Kal Maii, mane, in Cardinalis cubiculo, Parinae, Regii, ac Mutinae Episcoporum ac Ciuitatum procuratores , uiri praestantissimi, apud ipsum Paleotum ad sacra facienda, in tε plum lcscendere iam paratum, pronunciarunt, suos Episcopos, quod subditos se negarent, acedere nequaquam uoluisse: iis eo acerbius a Paleota
responsum fuit, quam Rauennatibus, quo iurisdictionem in illos, perinde a in subiunctos sibi esse arbitrabatur. Inchoantur paulo post sacra solemnia icum solus adesset in Episcopali ueste, mitratus, Ioannes Iacobus Dicitus Venetus, primus Cremae Episcopus: intersuit & Foro Corneliani Episcopi Vicaxius, qui pridie uesperi testatus apud ipsum fuerat, se minime ut subiectum, sed ut illud sibi, ad quod accederet, Concilium eligentem, aduenisse. Philippi etiam Vasta villani Cardinalis, Abbatis Nonantulant, Rauennatiq. ob id
Ecclesiae subiuncti, sese dederat in conspectum, Vicarius, cum tamen nulla de eo in Gregorii XIII. diplomate sui sic t mentio. Ad omnes autem Archie. piscopales, ut uidebatur, actus, Rauennates Oratores; qui apto se loco posuerant; ne quod Ecclesiae, ac ciuitati Rauennati praeiudicium fieret, coram honestis uiris testati sunt: peractis q. sacris, per sacerdotem, qui erat Cardinalia ceremoniis, petierunt, facultatem a Cardinali sibi dari, eorum repetendorum, quae ad tuenda Rauennatis Ecclesiae & ciuitatis iura. in cubiculo, nudius quartus, edixissent. Cardinali autem tempus tunc idoneum non esse, sed post supplicationem, affirmante, ea absoluta, sedenteq. iam in ea sede, quam Faldistorium uocant, & tacente Cardinali, proq. ara maxima consi sientibus , ipsius Cardinalis,&Quadraginta uirum aduocatis, procuratoriabus , scribis, charta, atque atramento instructis, quasi ea quae a nostris & ceteris pronunciarent, cilcut excepturi, Rauennates Rauenna is iura Ecclesiae
782쪽
prosessi sun ea a. a Miphaeo Gaiano Rauennate scriba, pleniore uoce ex scri
pio recitata. Abeuntibus autem propter loci uenerationem, ne contendere
ibi uelle uiderentur, nostris, nec responsum Cardinalis; uti postulati, &ter uocati a scriba Concilii fuerant; expectantibus, quod sua parum interesse ducerent , Gaianus ut responsionem Rai mundi Ram poni syndici & ipsius decretum Paleoti Cardinalis scriberet, retentus est. Confestim autem Omnia nostri ad Legatum Salutatum reserunt, & quidem opportunE, quando ex Qua dragintauiris tres, eodem die, de nostris cum illo grauiter conquesti sunt, quasi nullam rationem habuissent, neque Quadragintaui ratus, neque Magistratuum omnium, neque ceterorum nobilissimorum ciuium Bononiensium, qui frequentissimi in eo amplissimo consessii aderant. Verum neque hac contenti Bononienses quaerimonia,Oratorem Romam,ad omnia Pontifici signincanda mittunt. Rediit paulo post Rauennam, missone impetrata, quod grauiter e pedibus laboraret, Leonardus Morisius, mense Maio: Et cum per hosce dies Christophorus Archiepiscopus profectionem Romam pararet, eo etiam
incitatus diplomate, quo ueterum Pontificum renouans decreta Sixtus Pontifex,iusserat, ut Italici Episcopi tribus quibusque annis, Transalpini in Europa singulo quadriennio, Africani quinquennio, Asiatici& nouarum Prouinciarum decennio, limina Apostolorum inuiserent, VIII. Id. Maii, Alexander Sopranus iurisconsultus Orator creatus est, qui Reipubl. nomine, una cum Archiepiscopo, apud Pontificem, causam persequeretur. Interea Romae Ioannes Baptista Rota iurisconsultus Rauennas, qui negocia ciuitatis publica procurabat, Quinctiliano Mandosio consulente, praescribenteque, tentauit a Cardinalibus, de eo quod seruari diploma mandassent, audiri r nam cum multa a plurimis Pontificibus Maximis diplomata manassent, petere, uti antea excuterentur, hoc praesertim Gregorii XIII. in quod multa irrepsissent, de quibus uere Pontifex edoetiis non fuisset. sed reiecere Cardinales hominem , eum q. se, nisi nouo Pontificis iussu . audituros negarunt. Cum autem haec agerentur, scripsit Rota, Paleo tum Cardinalem, diplomata, quibus in Archiepiscopatus possessionem ex more mitteretur, nequaquam adhuc habere,& cum ea a Pontifice petiisset, non impetrasse: quod magni ad causam momenti aestimabatur. Ceterum cum Rauenna Archiepiscopus, ad IIII. Id. Maii discessisset, Romae peruenit, una cum Bartholomaeo Basso, Praeposito, sacratorum uirorum Legato, & Alexandro Soprano XIII. kal. Iunii. triduoque post, ad X. kal. uesperi a caena ad Pontificem introductus est. Postquam autem omni, uti debebat, ossicii genere Pontificem coluisset, Archiepiscopatus illi causam magnopere commendauit: se apud Gregorium agere nihil Potuisse, neque etiam, ut uidebatur, debuisse, quando di patruus fuisset, cuius uel hac ratione, summum esset in fratris filium imperium, & illum tantamplo sacerdotio cohonestasset, ut plane ineptum, atque adeo ingratum enset, conqueri partem illius ablatam deinde rite, cuius antea omnem dedisset quam &alia uia compensare, augenda potissimum Rauennatis Ecclesiae sua dignitate, si suppeditavisset uita, sperari facile potuisset. At quoniam mors Gregarii patrui anteuertisset consita, & acriter Bononienses causam suam
tuerentur, se, quamquam Bononiae natum , atque educatum, tamen quia
relinquet homo patrem & matrem suam, & adhaerebit sponse suae, iterum
783쪽
atque tertio, Rauennatis Ecclesiae suae antiquissime decus,quod semper Pontifices Maximi, plurimi fecissent, magnoperE comendarem ullam esse neq.suam, neque Ecclenae tuae culpam,se nusquam auditum,aut uocatum meque uero aequum esse,quempiam indicta causa iudicari. Adhaec Pontifex, benione admodum Archiepiscopum complexus, breui respondit, si is se nusquam partibus
defit turum, mandaturum q. ius ut cuique suum redderetur.Secundum Archiepiscopum, Bartholomaeus Bassus, & Alexander Sopranus, qui cum Archiepiscopo fuerant in ipsius cubiculum Pontificis admissi, abiecti ad illius pedeς idem supplices obsecrarunt: quibus Pontifex ,se de codem ab Archiepiscopo
rogatum cum dixisset,quodq. Archiepiscopo responsum datum audiuerant, repetiisset,daturum se aliquot Cardinales subdidit,qui de causa cognosceret petenti autem Soprano, ne quis in eorum numero Bononiensis einet de eo ne quidquam metuerent,respondit: id curandum sibi relinquerent,fiituros enim prudentia,doctrinaque,ac integritate praestantissimos. Aliquot post diebus ut ii deligerentur Cardinales,cum &ipsi per se Oratores,& per Caesium Cardinalem patronum,urgerent,Pontifex uidere se Bononiensis actaCocilii prius uelle dixit: itaque tantisper expectarent,dum mitterentur. Quae cum tandem aduenissent extremo mense Iunio, non huic Ponti sex causae cognoscendae. VI. kal. Iuli i quinque praefecit Cardinales, quorum tum maxime consilium enitebat,& integritas, Ioannem Hieronymum Albanum Ioannem Baptistam Castaneum, Scipionem Lancellotium, Ferdinandum Medice; qui nunc est magnus etiam Etruriae Dux; & Ioannem Baptistam Castruitum. Per id tempus Cananus Legatus, quem Pontifex postulantem, ac flagitantem tandem dimiserat, maximo omnis Prouinciae,sed maxime Rauennatis nobilitatis comitatu cinctus, se receperat Ferrariam, Legatus maximis sane celeberrimus partibus: sed integritate,& charitate plane singularis: cum enim per illustria reliquit suarum uirtutum uestigia, tum illud in primis celebre,quod affluentem in hac urbe rerum omnium, potissimum autem tritici copiam conseruauit. Quod uero subleuauit summopere omnes, potissimumq. agricolaS, fuit repressalictorum audacia,cum ad agricolas diuertui: cauit enim,illorum hospitio, lictores ne uterenturi quod si necessitate ducti id facerent, quaecumque suis & equorum usibuς absumerent, omnia accurate,& praesenti pecunia soluerent. Sola autem sui nominis reuerentia, cum illum metuerent, &amarent,ab'. armis Prouinciae urbes, atq. agros pacatos plurimum habuit. Monti pietatis, ab frequenti egentium concursu pecunia exhausto, magnum ipse pecuniae numerum, primus, ad eorum inopiam subleuandam mutuauerit, & ut plerique nostri ciues idem facerent auctor fuit. Magalottas quoq. leges, in quas abusus multi irrepserant, Hauennam accitis ciuitatum, atq. opidorum huius Prouinciae delectis hominibus, luris peritis, req. omni diligentissime saepius tractata,deciarauit,consormauitque,easq. ad Pontificem declarationes, ac correctiones, ut firmiori auctori tate niterentur,misit. His atq. aliis rebus praeclare gestis,de se,deq. omni Urouincia optime meritum Legatum,Rauennates,ciuitate donarunt,&in Senatum, una cum illius fratribus, grati animi ergo, cooptarunt.Succestarem illi Vonti rex, extremo mense Iulio, cum magna ac plane singulari auctoritate tri-Duit Dominicum Pinellum patricium Genuense eximia iuris scietia praeditu, quippe qui in clarissimis Italiae Gymnasiis uersatus,iurisconsultorum lauream
784쪽
n Academia Patauina summa cum laude multo ante fuerat adeptus: eumque per omnes serensium Romanae aulae honorum gradus, in quibus eius doctrina, ingenium , industria praeclare elaborauit, euectum, Gregorius XIII. Firmanum Episcopum, inde Camerae, ut aiunt, clericum fecerat, & Syxtus V.eius fidem, uirtu temq.& spectatam in agendis rebus prudentiam expertus Ponti sex superiore mense Decembri, in Cardinalium Collegium cooptauerat. Is igitur Idibus Augusti, Ilauennam, omni pompae apparatu repudiato, uenit. Romae Archiepiscopatus negocium agi coeptum est diligentissimε, ip. se praesertim procurante Christophoro Archiepiscopo, tametsi immatura per hos dies Philippi Boncompagni Cardinalis , eius fratris, mors,hominem maxime Oerturbasset. Apud delectos Cardinales Mandosius scriptis causam a-
785쪽
te clarissimum, sed quid haec eo faciunt,ut Rauenna nobilissima urbs, iam inis de sere a Noe condita, Pontificio solio perpetuo addictissima, &ob mare
rum frequentiam, ac cruorem, a Pontificibus sancta appellata, nulla causa, dignitate nudetur Quod an fiat ad uniuersalis Ecclesiae subuectionem, aeelationem, ut in eo diplomate aiunt, aliorum fuerit iudicium. Cum igitur cognita nequaquam causa, & iis acceptis, quae uera non essent illud Pontifex diploma petentibus dederit, facile quanti sit ponderis, patere: praesertim, cuin, haec sertasse ueritus Pontifex, eam clausulam non addiderit, qua solet secus iudicandi facultas tolli: quae tamen licet in eo esset diplomate, quo triginta iam annis Paulus Quartus, Marco Antonio Columnae opida, ditionemque omnem, suapte sponte, ademerat, quia tamen uera non erant ea, qui .
bus Pontifex sibi narratis, ad ea adimenda fuerat incitatus, duodecimuiri Romani litibus iudicandis, restituendam Columnio ditionem sanxerunt: Ipsorum quoque Imperatorum Augustales tabulas, atque sententias, iisdem de causis, nihil omnino ualere grauissimos iurisconsultos tradere. Has Mania dolii rationes suis quoque scriptis, Tiberius Cerasius Romanus, doctissimus disertissimusq.causarum patronus, pleri'. aliis co firmat,quibus potissimum probabatur, utique in ius antea uocandos Rauennates,illisq. dicendum diem fuisse, cum hic non Metropolis fiat Bononia modo, sed etiam Episcopi a Rauennate Ecclesia, quae esset Bononiensi antiquior, eximantur, atque abducantur . Quod si causa, uel una, falsa, beneficium etiam suapte sponte a Pontifice collatum corrumpit, quanto magis si fuerit aliorum rogatu datum Haec similiaq. argumenta alia, suis contra adductis tollere, iurisconsultus praestantissiimus, & multis scriptis libris clarissimus Sebastianus Medices, Florentinus, Paleoti Vicarius, nixus est, cum scriberct, quamquam rogatu Bononiensium Pontifex id Gregorius fecit, principem tamen locum habuisse incitatum suopte studio animum, in eam praesertim ciuitatem, quae illi patria enset , & de purpuratorum etiam patrum sententia: Cum uero in ipsis litteris Potifex, quidquid contra ageretur, irritum decernat, nae illis uerbis, omnem tollere secus iudicandi facultatem: neque ob id duplici pressam onere , sed leua tam potius Rauennatem Ecclesiam dici, quae estet tot Ecclesiarum cura & sollicitudine liberata: quae tametsi fuisset multiplici oppressa, tamen Pontifici Pro potestate agenti; quod suis ipse litteris testatur; responderi nihil posse, neque se minime citatum conqueri: praesertim quod iam annos supra ducentos , nulla in Bononiensem Ecclesiam a Rauennati iurisdictio suisset, ipsum q. Cardinalem Paleotum, ad Concilium Rauennate, perinde, ac exemptum; quod & testatus esset; ex Concilii Tridentini praescripto , se contulisse . Bononiam primogenitam dici, non antiquitate, sed dignitatis causa, ac beneuolentiae, qua illam Pontifices amplectuntur. Ceterum has non fuisse, quae Pontificem impulerint , causas, sed patriae merita, sed charitatem , pro pter quam Pius Secundus etiam,Senas,unde oriundus erat,ieadem dignitate ornauerit. Ad haec accedere, quod longe commodius Galliae Cisalpinae Episcopi,Bononiam finitimam Civitate, quam Rauennam multo remotiorem accederent. Haec Medices; ad quae addidit etiam; pro eo ac se debere fatebatur ;Archidiaconus Bononiensis,complura, quae tum Medicet sententiam co firmabant,tum ostendebant,idem, quattuor iam& uiginti,antchanc Bononiense,
786쪽
annos , pro Teate, ciuitate Marrucinorum , a Duodecimuiris Romanis fuisse iudicatum: Cum enim illam Clemens septimus Pont. M.t x.suapte sponte,multis de causis, Metropoli tanam fecissit, ciuitas I ancianensis; hanc Anxanum Ferentanorum opidum fuisse putant; quae sub illa erat Meetropoli subiicienda, repugnare institit, atque affirmare, causas a Pontifice in litteris expressas,non esse ueras,neque de quorum sententia id se fecisse testabatur Poti sex, subscripsisse, decretum tamen est, subsistere eam Metropolim, & sufficere, si quae saltem ex adductis a Pontifice, causae, uerae essent: Itaque cum Pontifex Bononiae in lucem editus, & iurisconsultorum ibidem laurea insignitus, illius optime nosset urbis amplitudinem, & nullo medio Romanae Ecclesiae subiectam, licet se rogaturn dicat, tamen ea scientem,prudentemq. narrasse,& concessisse,easq. sibi proposuisse,non ut causas,quibus moueretur, sed ut fines,ac scopos,quo spectaret. Hinc satis constare ius illum Rauennatis Ecclesiae auferre omnino uoluisse, id unum sibi habuisse propositum, neque tamen dicendii illam premere, cum iure suo uteretur: idq. co magis, quoniam quo tempore Metropolitanam Bononiensem fecit, fuisse tum Rauennati subiectam Ecclesiae nulla acta testentur. De Columniis quod dicitur, id esse longe diuersum, cum sit illud prophanum plane negociuin. hoc uero sacrum,& ad religionem, Divinum q. cultum conducat. Has responsiones cum ineunte Septembri Cardinalibus Bononienses dedissent,conuentu Cardinales V. Kal. jctobris habito, Kalendis,ad Pontificem retulere. Sciri quid retulissent,nusquam potuit, nis,nullum Rauennali Ecclesiae praeiudicium fuisse factum. Conantibus velo nostris aliqua respondere,& contradicere, nihil apud se amplius dicendum, respoderunt. Moritur sub id tempus, Romae, Petrus Donatus Caesius, Cardinalis,
Rauennae patronus: quo autem Rauennalium moerore, pro eo cultu, quo illa Rauennates,prosequebantur; cum praesertim tam alieno, propter hanc de Archiepiscopatu causam,tempore, iecesserit; iudicari potest Rauennae in templo Boni Iesu: quod ille, dum hic esset Praeses frequentare plurimum consueuerati III. Idus Octbbris,magnificis parcialibus honoratus est,& copiosa, q iae cxtat, Oratione laudatus. Paulo post, eode mense Octobri,misit Pontifex in Picenu, illius Prouinciae capitalibus,ac ciuilibus causis praefectu, Alcxandrum Sopra. num,cluc,& oratore nostru : A Senatu statim, in eius locu . Senatores alii duo sussici utur, Drudus Raccus,& Baldassar Gin annus: quo inultis negociis di stricto acceptaq. illius excusatione, solus Drudus, uir impiger,&causis studiosus, inissus est: sub eos fere dies,cum Christophorus Archiepiscopus, Roma profectus, Firmu se,ad Boncopagnu patrem,cius ad eam die ciuitatis: Sixto V. PGatifice tradente;Moderatore,c6 tulerat,& Bononia,absoluto Magistratu. redea te, fuerat comitatus: Reversus est aute Rauenna Archiepiscopus XVII. kal. Dece bri Aduenere paulo post in hanc urbe, sacerdotes duo, doctrina & probitate praestantes iuuenes, Roma profecti ,e Britanico collegio: litteras attuleriit Sixti V. Pon. Max.quibus collegi u Britannoru Rhenae se laborans dissicultate nummaria, comendabatur. In illud enim, pietate plane singulari & constan . tia Gulielini Alani Britanni, Theologi clarissimi; que nuper Sixtus idem quinctus Pont.1lax in sacrosanctum purpuratorum Patrum Senatum adsciuit iam diu conuenerant Britanniae praeclara lumina sane complura,& egregius flos nobilitatis, ac iuuentutis, fugientes tempestatem, & turbines ab Elisabetha ,
787쪽
Edouardi Regis filia: si filia fuit; excitatos: quae cum priuata Regno a Pio V.
Pont. Max. fuisset ac diris deuota ,ob scelera, ac flagitia, & tetram haereseos i bem,qua supremi Ecclesiae capitis locum in iniani ea insula, eiusq. praecipuam auctoritatem atque iurisdictionem monstrose usurparat, ita furere, ita saeuire coeperat,praesertim quod hoc iudicium non ab alio Pontifice profectium esset, quam ab eo, qui omnium bonorum sententia, sanctissimus, & ipsorum etiam Protestantium; id enim sibi iam diu nomen Haeretici induerant; opinione, in optimis multorum saeculorum Pontificibus habebatur; ut Catholici undique
uiri conquirerentur, carcere, tormentis, ipsaq. tandem nece, acerbissime anscerentur: Quibus autem dederat, dabatq. Deus, ut crudelcs eius immanis belluae,& impias manus effugerent,maximam partem uiri in patria locupletep& abundantes,omnibus tum bonis exuti, in Rhemense illud collegium poti ssimum contulerant sese,& conserebant in dies: indeq. Catholicis imbuti discidiplina,ac moribus, in Bri tanniam quotidie,felici ausu, redeuntes, ad ceteros iu Catholica fide, &obsequio Romanae Ecclesiae, omnium Ecclesiarum princispis,& magistrae,confirmandos, pi claram nauatae operae fiugem colligebant , colliguntqueo multi glorioso coronati martyrio, uetera fortissimorum martyrum certamina ,hac aetate nobis reddunt. Itaq. crescente Elisabethae rabie,
quam ex libris Nicolai Sanderi,de SchismateAnglico per Edouardum Risthonum auctis, latissime licet cognoscere, cum numerus assidue confluentium ad
illud collegium augeretur, neque iam satis essent, quae Ponti sex Max. fingit. lis mensibus, piε in idem opus impendit, confugiendum fuit ad fideles reli, quos toto orbe fusos,eorum q. deposcenda liberalitas,quod non absque Apostolicis, quas diximus,litteris & hortationibus factum est. Complexi sunt Ra uennates amantissimE Britanos iuuenes,coactoq. Senatu,pecunia illi publica, non parua,curata,cum neq. deessent ciues sanequam multi, qui perpetuo Catholicae fidei incensi studio, priuatim pecuniam conferrent, idemq. sacrati uiri facerent, exemplo etiam dilecti Pinctii Cardinalis Legati, & Christophori A chiepiscopi, qui eos religiosa benignitate, liberalissime pecunia iuuerunt. Interim Romae, Drudo, Cardinales, quos diximus a Pontifice causae iam Praefectos, una cum Mandosio Advocato, conuenit, qui cum se scripta ulla a cipere negarent, di ad Pontificem iam retulisse assirmarent, ad Pontificem, eodem comitatus Mandosio adit, libellum q. memoriae causa, illi benigne accipienti , in manus dedit. Eo petebatur; si quidquam Rauennali Ecclesiae aduersum, Cardinales, forte retulissent; ut denuo audiretur: nondum uisas adscripta Bononiensium nostras responsiones suisse ,& adhuc superesse multas pro Rauenatibus, cassiemq. praeclaras rationes. Decius AZZolinus,Firmanus, Cardinalis, Pontifici a secretis, uocari perstruum a pedibus, III.Non. Decεbr. Drudu oratore iubet, narrat,Pontifice ecto libello,ita statuere, ut in se omnis si causa sita: se eo tepore,ac modo illam explicaturii, quem iam animo cocepisset. itaq. cum nullis esset amplius Oratoribus, aut procuratoribus locus, illi esse integrii Rauennam proficisci: Dicenti autem Drudo, nouas adesse,quae uis eno fuissent,rationes, neq. adhuc Bononielibus responsum esse aliaq. habere a Rauenate Republ. mandata, ad Psitifice,&omnino sibi acerbu uideri, no Micses Oratores,nullam causam,& minus aequam tuentes, Romae esse,sequi iu
stissima defenderet,abire iussum,tandem respossit AZetolinus, ut illis de reb
788쪽
libellum ad memoriam Pontifici reddendum, scriberet, deserretque ad se, ut cum esset Episcopus Ceruiensis, Ecclesiae Rauennati subiectus omnino ese,&Rauennam ad Concilium proficisci decreuisset. Hoc eodem die, R mam pervcnit, ut praesens causana ageret, Paleotus Cardinalis, secumque magnum Bononiensium num crum adduxerat: In iis, Oratores Reipubl. no. uu M mine e Quadraginta uiris, duos: totidem Canonicos, sacratorum uirorum tDLxxxvu collegii, unum. Hi omnes, Palcoto Cardinale praeeunte, postero anno IIII. Id. Februarii introducti , idem quod Drudus, responsum retulerunt, iura se optim E illorum nos Ie, itaque abirent, se finem causae, in tempore, daturum. Ceterum precibus, ut putatur, Bononiensium fatigatus; iam diu enim tacebat
nostri; paulo post, tribus Cardinalibus, iuris intelligentia praestantissimis;
qui in Romano duodecimuirali litibus iudicandis magistratu, ante Cardina. latum , cum laude uixissent; causana denuo mandauit. ita tamen, ut ne quid graue, magni q. momenti, se inconsulto, decernerent, ii suere, Prosper sancta crucius,Scipio Lancellottus, ct Hippolytus Aldobrandinus. Statim aute
pro Bononiensibus, Gregorii XIII. producitur diploma, & Cardinalis Paleoti instinctu, Episcopis Mutinens,& Regiens dies dicitur. Rauennates Latinis ad ipsum Pontificem litteris scriptis, agunt quam maximas gratias, quod huius pene miseri&afflicti Archiepiscopatus causana, tam benigne complexus, illius denuo cognitionem doctissimis Cardinalibus mandare uoluisset: in quo tantum se beneficii laaec accepisse ciuitas profitebatur; sperans etiam sore, ut pro summo iure, quo se uti intelligit, cetera ex sententia procederent,&pristinam dignitatem obtineret, ut sempiternis litterarum monimentis, sumaq. ac singulari,qua poterit, grati animi significatione se testaturam prolixε polliceretur: cuperetq. obeliscum sibi dari, Caesariano illo,decuplo maiorem, quem ipse Pontifex,cum inaudita laudum gloria, in D. Petri forum transtulerat,erexeratque, ut huius memoriam benificii, maioribus,quam triumphales sunt litteri in eo incideret, eoq. pertinerent,no illae solum uiae,quibus ipse nouis, ac pulcherrimis urbem Romam mirifice exornabat, sed quacumq. uel ex ipsis Indorum,Americorumq regionibus itur,ut omnes id gentes,populi q. cognoscerent, & eius sontis instar, cuius aquana maximo urbis, eiusq. praesertim inirinalis,& ceterorum montium usui,c6moditatiq. Romam, post mille amplius annos,quibus diruti aquaeductus ueterum fuerant,deducebat, laudu nosontes modo, sed flumina, sed maria omnium aures circumsonarent: ut in communi,non Pontificiar solum ditionis, sed totius Italiae quiete,sublatis admirabili ipsius opera, semestri spatio latronibus, ac sicariis, Rauennates; qui pen E soli tam insigni Archiepiscopatus sui iactura,afflicti iacebant; laeti,atq.ala eres,Sixto V. Potifici Max. perpetuo suo, posteroru q. suorum cultu addicti, viverent. Addidere alteras ad Cardinales delectos, latine item scriptas litteras, quibus tantos uiros,dignitate,ac doctrina, omni u co sensu, probati is mos suae praesectos causae gratulabantur,unde tribui ius unicuiq.suu sperare urbs Raucina poterat,multis aliquando teporum iniuriis male astecta sed hoc uno seper respirare remedio uisa,quod a Romana Ecclesia,singulari quodam amoris SQ
sit,sese coplexam sentiebat: quod & amplissima a Potiscibus Max. priuilegia, di i pli in eam sese recipientes,& eius salutem, propria posthabita, procurantes, declarabant: Innocentius potissimum, qui Roma a Gothis obseaea, huc confugit :
789쪽
fugit: Zacharias, qui ut hanc tueretur a Longobardis,ardente media aestate c aelo Roma Rauennam, & Rauenna Ticinum, proscctus est. Quanquam uero&Patrum sententiar, & Concilia, ac diplomata , resq. gestae,eius causam satis commendatam facere uidebantur, tamen nullis hoc tempore patrociniis fulta , nulla gratia, auctoritateve excellenti munita, in una Sixti V. Pont. Max. benignitat eorum q. integritate ac iudicio nixa,pene nuda ac deformata,nulla culpa, in cercns,lacrymisq. confecta, eoru in fidem supplex obtestabatur. Ex D. Clementis Pont. Max. Epistolis, atque item Anacleti,&scriptorum aliora in antiquorum testimonio cognosci posse, Rauennam, in hac omni Exarchatus& Aemiliae regione, fuisse Principem, secundamq in Italia Romam, dieius Antistitem, secundum , post Romanum, Archiereum appellari: ad cuius conuenire concilia, Placentinus, Parmensis, Regiensis, Mutinensis, Bononiensis; ut reliqui taceantur; Episcopi iure consuessent. Hinc iam mille & ducentis annis Innocentium, Leonem, Gelasium, Agapitum, Gregorium, summos Pontifices, his nominibus, primos, omnia illa confirmasse: quod posteriores deinde Pontifices, usque ad Si Mum Quartum , di Leonem Decimum latissime probarint. Hinc sum inii Pontificem, Gregorium magnum, Cathol cae Doctorem Ecclesiae , a firmare,se; quamquam Ioanni Archiepisco Rauennati factus iratior, quod pallio, qua non deceret, uteretur; tamen postquam acri poena se in illum acturum minitatus esset; nihil detrahere de huius digni tate Ecclesiae uoluisse: simul neque iis contentus, & ne in eam partem, quae dixerat, acciperentur,ueritus,haec adscripsime uerba. Absiu ut peν me Rauennatis honor Eul se in aliquo imminui uideaGur. Hinc cum ob Gibertum Archiepiscopum, Paschals Pont. Max. quos memorauimus, Galliae Cisalpinae Episcopos, ab Archiepiscopatu Rauen nati exemisset,& Pontificio solio asciuillet, Gelasium Pontificem eos,amplissimo diplomate restituisse, eosdem Callistum, Honorium secundum, Innocentium secundum, Honorium tertium, G regorium nonum,& multos praeterea alios summos Pontifices confirmasse. uti etiam uir
doctissimus, praestantissimusq. Theologus Petrus Galesin ius,in suis ad Martyrologium notationibus docet. & antiquitatis cognitione, ac doctrina , eloquentiaq. clarissimus Carolus Sigonius,in libro, quem scripsit de Bononiensibus Episcopis, praeclare innuit. Haec & pleraque alia in hane sententiam, Rauennates. Dum aut e mittuntur, conuenere delecti Cardinales. IIII.Non. Febr. in Sancta crucii domum, duabusq. amplius horis collocuti, inter se, nostro Oratore, & Bononiensibus, soris expectantibus, nullo cuiquam illorum dicto uerbo, abiere, cum antea cubicularii, oratoribus Bononiensibus ut introducerentur, efflagitantibus, respondissent, Dominos dicere, si quid opus illis effet, ut introducerentur mandaturos: Vbi uero discessiere Cardinales, Bononienses ad Sanctacrucium introducti sunt paululu q. morati,exiere, post quos& Rauennas admissus in cubiculum, accepit a Cardinale, sibi postridie ab eum
dum ex urbe esse, rediturum intra triduum : statimque scribam constituturos, apud quem scripta iura deponerent,ut accurate uiderentur. Haec autem cum accepi lsent nouemviri Rauennates, indoluere plurimum,quod uiderent,uia Iitis inchoari causam : itaque monere Drudum oratorem, omnino essiceret, id ne sequeretur; magnas esse Bononiensium opes, diuturnitatem l. illos temporis posse facilius sustinere. Per hosce autem dies secrati uiri Rauennates,
790쪽
Alexandrum Tusconum. ciuem,& Canonicum suum Romae degentem,atque ipsum etiam Diu dum oratorem , procuratores suos fecere. Drudus. VII. kal. Martii, mane, cum Pontifici explicasset nostrorum suspicionem, addidissetq. causas, respondit,litigari omnino nolle, tantum de iure Cardinales docerentur, reliqua se confecturum: idem Sanctacrucius Cardinalis confirmauit, cum illi Ponti sex libellum, quod sibi memoriae causa Drudus reliquerat, reddendum iussistit. Sed interea Bononienses, ut acuto inuento iuuarent suam causam , pctere a Cardinalibus, ne se unos aduersus duos, dupliceinq. causam , cam l. omnino diuersam, ac potius aduersiam, eodem agere tempore paterentur. Bononiensem Ecclesiam , agere, ut mulctarentur, in Parmensem ,ἐRegiensem,&reliquas, perinde ac sibi subiunctas , quia non paruissent,&hac causa actorem es Ie, in Rauennati uero ream : itaque decerneretur antea,
cum Parmensibus,&reliquis negocium, se libenter,&aequo animo ad Rauennatem deinde responsuros. Sed sensere nostri machinam, intellexeruntq. p dem Bononienses ponere in possc ssionem niti itaque ostenderunt nostrates,&Mandosius,ac Cerasius Ad uocati, morari haec omnia causam, & contestari litem hac ratione,atque in infinitu produci,fieri q. omnino contra ac ut liet Pontifex , qui nosse tantum cuperet, diploma ne Pontificium Gregorii XIII.contra Ecclesiam Rauennalem,iure ualeret: nusquam litigari de ceteris: cum au. tem de Gregorii diplomate sibi Ponti sex seruasset decernendum , hae i. duae causae ita copulata', connexaeq. sint, ut altera constituta, reliqua pateat, nihil iuris esse,cur seorsum agantur: praesertim cum tot suspensis,atque incertis ciuitatibus, celerem negocium expeditionem postulet. Reiectus fuit a Pontifice, Cardinalibusq. is causae tractanda tentatus a Bononiensibus modus, quamobrem Ad uocati nostri ad prima Bononiensium scripta, responderunt. Haec autem cum essent acta mense Martio, postero ad pie uisitandam Lauretanam domum Sancta Cri scio abeunte, cessarunt. Palentus tamen propositis Pontifici copiosissimis Synodi Bononiensis decretis, institit,ut Potificia probarentur auctoritate, atque ut ad praefectos Episcopalibus causis Cardinales referrentur, impetrauit. Ceterum Drudus, ad Pontificis, in hortis suis ad D. Mari maioris tum commorantis, incunte Maio, pedes abiectus, docet,accedere in de ad Rauennatem Ecclesiam praeiudicium posse, quasi Concilium probaretur. Sed respondit Ponti sex, nihil tale successurum quae magis omnia confirmauit Ioannes Antonius Pi ZZonus Pisaurensis, libellis ad memoriam a Pontifico praepostus, cum uesperi uocari ad se Drudum iussistet. Remigrauit Sancti crucius Romam. X. Kal. Iunii, cumque denuo Episcopus Regiensis inius a Pa- Icori procuratoribus suisset uocatus, aditum cst ad Pontificem qui iussit, de possessione quod prius agi Bononienses cuperent, unico cum eo quod a Ra uennalibus peteretur contextu cognoscendum . Itaque initio mensis I unii dubitandum Cardinales censu erunt, de Gregorii XIII. diplomate, utrum noin eo uera fuissent silentio inuoluta, & falsa Pontifici explicata. Quod ita eta Ravennates Advocati, ea ratione monsti arunt, quia ibi negaretur, Bononiensem Ecclesiam, Rauennati subiungi, cum tamen id constet ex libro Prouinciali, cui in iis, qu ar non sunt immutata, maxima habetur fides: & ex prouo. cationibus, quae ad Rauennatem Ecclesiam a Bononiensi, usque ad annum
humanae salutis millesimum quingentesimum stensae iam fuerunt. Ipsum quoque