Alexandri Saulii viri Dei e Clericis Regularibus Sancti Pauli ... vita, et gesta per R.P. don Io. Augustinum Gallicium eorundem Clericorum praepositum generalem collecta

발행: 1661년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ar VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

mesticorum.

Splendidum

exemplum

Episcopi. Hospitalitas,& profusio in hospites a

sumptibus tumulare : funus ad tumulum usquo sua prae sentia cohonestare. Attentiori tamen officio domesticos prosecutus , etsi curationem subcustodibus demandasset , nihilominus suam nulla die deesse voluit, indigentibus res necessarias dextera ipse sua admouendo , & fatiscentibus extrema soluendo ad usque defectionem. Ut speciatim famulo contigit, cui cum ad salutem adhibita adiumenta omnia nequicquam, fuissent, intempesta nocte dum quiescerent ceteri, vigilantissimus Pastor de illius exitu extimescens , nullo comite iacentem adijt, & propinquae mortis prognostica detegens,agenti anima horis tribus adstitit, orans , opportunosque affectus in Deum morienti suggerens, donec efflaret spiritum. Restitutam nonnullis incolumitatem aegrotos dum inuiseret, superiora huius historiae confirmant.

Ad eiusmodi beneficia pertinet, quod in transitu Villae Carbini contulit mulieri ex adustione decumbenti . Huic dum Sacerdos Sacrum Uiaticum defert, Alexander mira & eharitate, & reuerentia euntem comitatus, ad usque tuguriolum mulierculae perfertur, grauiter laborantem solatur, iubet totam Deo credere, ac signo Crucis benedicit; quo facto illa Dei ope breui leuata morbo est: Sanitatem adscribentibus cunctis benedicentis Alexandri virtuti, ex fauentis Dei opitulatione . Succedit paterna hospitalitas, quae facile coaequat Alexandrum laudibus, ac meritis Abrahq Patriarchar, quem laxitate sinus , brachiorum complexu , & liberalitate ad amussim referebat. Omit to quae in Synodorum conuentibus ad suorum Clericorum aduentum magnifice praestabat; de quibus

272쪽

ALEXANDRI SAVLII. in

supra satis. In Corsica de suo addidit Clericis Seminarium, infirmis valetudinarium, Canonicis hospitia, Templum, Aedesque Episcopis , aduenis autem Religiosis , Sacerdotibus, peregrinis , ac sero cunctis mortalium illac iter agentibus fores suas patere perpetuo voluit, praecipue ubi deessent diuersoria : quin etiam hospitibus gratulans iucundior aiebat, Ne hunc diuersorij locum reputetis ,

sed singulorum proprium domicilium. Ad hanc rem superiora domus suae in speciem xenodochis vertit, quoatuordecim lectis, & reliqua supellectili congrue instructi. Si quando frequentiori multitudini lecti non suppeterent, ipse hilaris comm

dabat suum, in stramine gaudens recumbere. Mensam honesto cibo extruebat, discumbentibus minia strabat patinas, frequens lauabat pedes , viatoribuScalceos, pecuniam, vinum , & quae ad commeatum opus haberent tam ipsi, quam equi, & iumenta, vltro suppeditabat, ut etiam hospites ea re obstupescentes incomparandam Epistopi hospitalitatem nunquam fatis pridicarent: quamuis nonnullis domesticorum tam effusa largitas nequaquam arrideret , improbantibus quod nullum largiendi teneret modum. At ille,quod alias oeconomo reclamanti, quod totam rem domesticam perderet,idem & alijs temporibus respondebat, De crastino fibi haudquaqua in cogitandum . Quare vix dati , & accepti

rationes inspexit, ignorauitque pecuuiarum nomina, notas, iustumque pretium, nec contrectabat nisi

uti praediximus , rogantibus miseris largiendo In pago Curte beneficentiam patris cum hospitis

humanitate coniungens parem in utraque promeruit laudem . Cum enim cibum ipse sumeret , α

de erastino haudquaqu1 cogitandum

273쪽

Pauperes in domum tuabet induet , nedum Paratur esca, aliquid patiano tur in via publica. Turba Corin

sorum eate nis Ture ruereptam h u.

manissime tecipit,&alit. Qua benigni

tate excepe rit octingentos Oautas e

barbaris py ratis aufugiete s

a 16 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

pauperibus pararetur esca , ne quid in publica via illis molestiae inferretur, patere omnino portas domus, & eo induci pauperes iusserat,donec cibi porrigerentur, panis nempe, pulmentum, carnes,ac Uinum. Id quod iureiurando ab oculatis testibus confirmatum huc transcripsimus. Supprimendum minime putamus, quod in decliuio anni Is 7 I. fertur charitati, & gloriae Alexandri obtigisse . Agebat ille tum publicas Deo gratias de reportata ex Turcis per Christianam clas.sem victoria, cum frequens Corsorum turba remis,& seruitio Turcarum erepta gregatim ad Alexandri perfugit opem: complectitur illico beneficus Pastor summa voluntate omnes , habet apud se humanisi simh, laute reficit, & larga stipe locupletatos remittit .

Illud quoque non sine laude singulari adnotatuin

est hospitalitatis exemplum , quod is erga octingentos nautas exhibuit. Invadentibus enim pyratis Cεloces piscatorum vellentium coralia inter Sandiniam, & Corsicam , hi vitae magis , ac libertati , quam rei cum prospicerent, Celocibus vltra septuaginta , rebusque omnibus direptioni barbarorum spermissis ab illorum vinculis cauentes Ceruionem parant ad Alexandri confugium, quem fama charitatis iam fecerat apud omnes admirabilem . Alexander ad rumorem infortunij, miserorum aduentum stladio beneficentiae prsueniens , propere hospitium apparat, & epulum , praecursoresque expedit, qui aduentantibus occurrant, ad epulas inuitent, & in hospitium Episcopale ducant. Accedentibus it obvius ipse iucundissima fronte, hilari affabilitate, & mira charitate in Ecclesiam primum, , deinde

274쪽

ALEXANDRI SAVLII. ar

deinde sub sua inducit tecta. Metu, itinere, fame,&iactura quassatos solatur, de aerumnis huius vita mortalis aliquandiu verba faciens docet gratias Deo agere, quod opportune barbaricam seruitutem ipserum ceruicibus subtraxerit. Inde vescentes utilibero munificentia sua viantur prouocans,Comedite, inquit, fili; , comedite, vestrum est quod comeditis, non Episcopi : inseruiebat ipse discumbentibus, introspiciebatque meniam , ne quid cuipiam de octingentis viris deesset. Mane iterum cibo refectis panes, pecuniamque pro viatico tribuit. Accessit porro tantae liberalitatis pretio, quod illis Bastitam ad Gubernatorem tendentibus , Alexander praefectum domus eo praemisit, qui aduenientibus

cibos paret, ac de re omni Gubernatorem certiΟ- rem' faciat, utque apud illum bene sint, precetur ;qui redeunte Genuam trireme, quae eundem Gubernatorem in Corsicam aduexerat, ea omnes Genuam traduci curauit. Apparet recens modus paternae humanitatis non

reij ciendus. Naviculam agens quispiam cum videret praedones ad se plenissimis velis nauigare, nauiculam deseruit prςdε , dilapsusque est natatu barbarorum manibus . Verum spe recuperandς destitutus in eam mentis imbecillitatem , & desperationem actus est, ut iacturam sithmersione sui ipsius reparandam putauerit. Id ubi accepit Episcopus , miserum hominem ut apud se diuersetur inuitat, ad meliorem spem reuocat, animi solatur egritudinem, cibo pastit, rogatque, eo hospitio, & mensa ,

quoad voluerit, perfruatur. O .. P Uo in

Dum tantam Alexandri hospitalitatem, ac magnificentiam consector, offertur quod exemplo Pa- E e rum

tia a

Aliud hospi

talitatis , demiserieordiqexemplum .

275쪽

ais VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

Mira ite prouident ain infantulum morti expou stum.

e inla

rum dissimili infantulum morti expositum clemen ter ad vitae usuram perduxerit. Progrediebatur aliquando Ceruione ad Franciscanorum Coenobium , occulta, & agresti via, comitatus Thoma Georgio domus Praefecto,alijsque de familia . Intereundum, ecce quasi vagitus pueruli insonat. Stetere uniuer si ι aures, oculi tenduntur circumquaque . Conspexit Episcopus ea parte , unde clarius vox meabas, ab arbore pendens inuolucrum pelliceum ex capra. Ad rem indagandam mittitur Praefectus domus,qui deposito, & inspecto volumine, infantulum recens natum reperit: quem rite baptiZatum cum ex apposito Chirographo constaret, Alexander parentum impietatem detestatus,prolisque fatum complorans, tradit educandum nutrici, diligenterque curandum, pacta inercede, ac soluta quousque adolesceret , aut conquisitis parentibus redderetur. Quod in alio fuisset suspicioni obnoxiu, in Alexandro diluit probata vitae sanctimonia ; & nullam ipse extimuit ex humana calumnia notam, ne charitatis deesset ossicio, satis conscientiae testimonio, & patrocinio di

Dari Papiensibus totidem charitatis documenta non permisit breuis illic vitae tractus ; non o fit tamen omnia . Nam mendicis qui sede , focis , ac tecto carerent, vitam simul inopem, & vagam traducentes, domicilium satis honestum, aere suo con ductum parauerat ubi reciperentur, panes in dies promens quibus alerentur, crebroque domunia. perliinrans, ut omni parte nitida, & bene composita haberetur . Xenodochijs in stiper varijs , pupillarumque Collegio , statas eleemosynas multorum nummorum in menses singulos erogabat. o Lon-

276쪽

Longam vestimentorum pompa explicarent nobis inopes, si quotquot ille nudos obtexit in mediuvocarentur. Sane Sixtus Negronius ex Franciscano ordine confessione iurata testatur, εe sibi ab Alexandro identidem suppeditatas vestes, ne indecore prodiret, & Angelo Palenti humaniorum litteratum Magistro , ac concionatori prouisas in annos singulos fuisse: ut interim taceam Clericos e Seminario, Sacerdotum complares, Occultaeque pauper talis verecundos impeS, atque peregrinantes , d quibuS antea . Aemulatus Antonii Saulis Aut largitatem , qua seruandae puellarum egenarum pudicitiae dotalem , censum indotatis constituerat, nonnullis eius sortis dotem de suo sanciuit Alexander, qua illae legitimo coniugio sunt collocatae. Inter quas iure sorores geminas rogatu suo Bernardinus Guarinus Papiensis id beneficium adeptas recensuit. Luce meridiana clariora sunt,quae pro animarum cultu, & salute praestitit adiumenta, huc iterum non aduocanda : Si excipiantur seluta mortuis parent lia, quorum subsidio etiam ossicium defunctorum , , aliasque preces quotidie quoad licuit, recitabat, &in idem Charitatis opus, quod Deo dicebat accep tissimum, suox continuo adhortabatur. C rerum usitatissimum Alexandro fuit; ubi mun ficentiar, & largitioni non subesset res, nec conquia rendae facultas, ad celestes , diuinasque opes Orando, confugere. . Nudos vestie

Dotem puellis subim iis

strata Cura in rintuorum

ubi aliter

nequit,iuuat prece ad Deum.

277쪽

aao VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

Quibin ptu. dentiae partibvsenituetit

Experime a prudentiae.

V DENTI A floruit exia

mia, non ea quidem,quq ca nis est, quaeque tertena sapit, quaerens ipse quae sua sunt ;sed ea, quae Coelo edita mores humanos aequis ratiouibus moder*tur, coelestia prosequi, coelestia assequi docet, honestos fines , honestas simul Eas agentibus definiens. Non potuit prudenter operari, cui continuo diuinarum collustrationum affulgebant radij ; quem natura ad id quod rectum est prona , virtusque experientijs , dc longo usu confirmata, deducebant . Consilio sagaci pestens ad quata conatibus auxilia mauo negocio parare nonerat. Iudicio haud fallaci, a noxijs utilia caute distinguebat. Solicitudine non pigrata, destinata rebus agendis adminicula celeriter, constanterque applicans . Ad haec plurimum contulit expedita animi docilitas , qua ubi deficeret proprium , aIienum facilis consilium sectaretur. Huic dicto ea suffragamir quod Praeposem agens tranquille semper, communique omnium approbatione Congregationem suam direxit, propterea a B. Carolo apud Summum Pontificem Vir maximae prudentiae commendatus. Quodque Episcopatui Neriensi tanta praefuerit boni,sapientisque

278쪽

regiminis gloria , ut cunctorum sibi amorem, ac re uerelatiam comparauerit, illiusq; Ecclesiae tum Clerus, tum populus insignem Praesulis prudentiam datis litteris ad pontificem extulerint. Ducibus , ac Senatoribus Genuensibus tam certo , ac luculenter innotuerant perspicaces , ac recti sensus Alexandri Antistitis, ut nihil alicuius momenti a Praefectis Insulae tentatum vellent, eo non approbante. Nullam

porro quod admiratione dignissimum est cum Republica unquam habuit de Iurisdictione controuersiam; tanta fuit Episcopo prudentia. S. Carolus alioquin sane , alteque mentis Pr sul hunc administrationi sus Consiliarium adhibere selicitatis loco duxit, quippe cuius animum integerrimum , & diuini consilij vim probe cognouerat . . . - Maximam prudentiae laudem parauit sanctissimis 'udenti, conditis legibus ad bene gerendam Ecclesiam, ad 4qectu nit- delectum optimorum ministrorum, quos Ipse quan- elesia.

tum licuit nonnisi probais viis, ac doctrin prepo- .suit : quamuis initio sui Episcopatus in stlicitati

temporum prudenter condonans plerosque ignaros, incultos, suspecti nominu pati, nonnullos etiam fieris ordinibus initiare cogeretur τ quandoquidem qui populo sacra ministrarent meliores, aut aptiorex adessent nulli. Qus prudentiq species non parum fuit a Gregorio XIII. commendata it cuius fertunprsceptum in hanc rem , Panem ex ea, que suppetit farina conficito . Probata rum etiam cum Alexander tres Parochos publici concubinatu S. reos a Sacramentorum collatione non repulit, ne populnx 'salutaribus, ac necessarijs adiumentis fraudaretur ovi & alias egit cum eiu idem criminis Sacerdotem Episcopali aut ritate iam loco dimotum,arripi u

279쪽

In eorreptionibus. Moniti m .nxntem redaniant

Probatur elatissimo eis Remplo.

aa a UITA , ET GESTA MN SERVI DEI

te de in arma irentium ma- , loco restituere e geretur, Ratus illo in tempore utiliua iurori parum per gedere , quam grauioribus malis locum veli

quere .

Errata subditorum condonare , corripere , castis gare pro temporum, ac pelsouarum ratione prominium habebat,ut cui venia usus esset, venia, cui comtectione, correctio adbiberetur . Correptiones ita

temperabat, Vt alias plus olei , ut aiunt, alias plias vini infunderet. Remissior enim correptio, ubi opus est aspera, mollities est, non lenitas : durior autem, ubi mitis satis est efficax,squities est, non castigatio. Mitibus modis dissidentes ad concordiam, a M. mouentes ad pacem, Clericos ad studium, & pier tem, citeros a vijs iniquitatum ad semitas clutis perduxit. Asperis Haereticum ad Fidem Cathol cam, ministrum Genuensem ad resipiscemiani, &obedientiam , Bartholomaeum Mucantiumi ad ali num restituendum, reduxit. Habuit autem raritate sua p clarissimum illud prudentiae nomen , quod ubi salutis remedia monendo , di corripiendo ministraret, tanta consilij, & benignitatis arte occulta bat, ut & monito proficerent, & monitorem monitus ardenter redamaret. Id quod inter plures nominatim sex concubinarijs accidisse legimus in vim quaestionibus . Substituamus & hoc prudentiae quammaximetite exemplum Papiae, editum Coloni tres genio malo potius quam studio iustitiis ducti,in Parochum suum coniurauerant ; postulantes apud Episcopum capita accusationum promunt. Ille conquerentes audit placide , sed apertam coniurationem comperiens, versa in eos postulatione, seorsim abductos, mali

280쪽

ALEXANDRI SAUL Ita ara

mali consilij redarguit, increpat iniquam mentem i, & peruerse ad vindictam assumi conuentiones mOnet . Illi suavi correptione aequi, bonique facta , stimulis quoque acti conscientiae, crimen ingenue confessi, accepta ab Episcopo venia regrediuntur, frugemque meliorem spopondere. Verum ne Pa rochus hoc se patrocinio tutum putaret, ad se Vocatum, secreto loco, paterno arguit affectu , exprobat imprudentiam, & ut posthac , vel ab ipsa maleficis specie caueat, pluribus docet. Quod is paritersiimma animi voluntate Rccipiens egit gratias Praesuli immortales , & consilia secutus vitam exindo maiori cum laude duxit. Hac prudentiae arte ruit rusticorum coniuratio, simul & stetit Sacerdotis fama, & quod est maximum, utrique a peccato sunt vindicati.

En domesticae prudentiae genus illustrissimum, . Qui ab Apostolo didicerat, Episcopum domui suae

bene Praepositum esse oportere, alioquin Ecclesiae Dei diligentiam habere non posse, prudenti, sim-ctissimaque disciplina familiam suam rexit. Modicam, sed talem sibi asciuit, quae moribus , & vita sdomum Episcopi non oneraret, sed ornaret; verbo illam, & exemplo sito erudiens, quo melior in dies

fieret: nemini tamen grauis, nemini importunus s

Praesemim domus habuit constitimim,qui secuingesta, dictaque singulorum adnotaret, collata illi quoque castigand i facultate. Solemne erar errantegpaterna Charitate redarguere , peccata quaedam pro tempore dissimulare , quaedam etiam punire . Cui libet officii sit tegulas tradete i & ne quis otio tor pesceret, pluribus seruiti, mancipare ρ mira ia

SEARCH

MENU NAVIGATION