Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

quantum per eas recte ordinamur in Deum; tum quia a solo Deo nobis infunduntur, tum quia sola dioina revelatione in Sacra Scriptura hujusmodi Nirtutes traduntur. Quaenam porro sint Theologicae virtutes, ediscimus ab Apostolo Ep. r. ad Corinthios cap. 13. dicente: Nunc autem manent Fides, Spes, Charitas. Cum de singulis per capita disceptandum sit, a Fide exordiamur.

DE FIDE.

ARTICULUS PRIMUS

De Fidei natura et dioisionibus.

S. IV.

Fides multiplici sensu in utroque laedere

usurpatur. 1. Namque in Ecclesiastico cap. aT. V. 17.

hoc nomine venit bona existimatio, ob quam quis meretur, ut ejus dictis credatur: Qui denudae arcana amici fdem perdit. a. Per Fidem indicatur. in lib. a. Machabaeorum cap. Io. V. 27. fidelitas in promissis servandis: Perseuerate adhuc conserpare

ad nos fdem.

3. Fides in Ep. ad Romanos cap. 14. V. 13.

12쪽

conscientiam exprimit, qua monemur actum honestum esse vel pravum: omne quod ex Fide non est peccatum est si .

4. Accipitur Fides in Ep. 1. D. Iacobi cap. I. V. 6. Pro fiducia, qua bonitati alterius, ejusque promissionibus innixi aliquid ab eo expectamus: Postulet autem in f nihil haesitans. 5. Assumitur vox fidei in Apocalypsi cap. a. V. x3. ad significandam doctrinam ipsam divinitus revelatam: ibi enim Deus Angelum Pergami sic alloquitur: Non negastis fdem

meam.

6. Dicitur quoque Fides vel habitus, quo

inclinamur ad credendum, vel actus etiam, quo credimus loquentis auctoritati. Haeo porro fides in Dioinam, et humanam discernitur. Prior, de qua disserit Apostolus x. ad Corinthios cap. 13. ea est, quae nititur Divinae veracitati: altera in hominum auctoritate fundatur.

S. V. Sublimem Divinae fidei notionem exhibet D. Paulus in Ep. ad Hebraeos cap. II. V. I., eamque sic Paucis commendat, atque describit: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Con-

13쪽

cisa haec Apostoli verba singulatim perpendantur.

Fides appellatur sufflantia, graece hra stasis, hoc est firmum Christianae Spei fundamentum, et basis. Hinc praeclare D. Ber- nardus. ΕΡ. I9o. adversus Abailardum scribit: - Audis substantiam: non licet tibi in fide putare, vel disputare pro lubitu, non hac illacque vagari per inania opinionum, per devia errorum: substantiae nomine aliquid tibi certum, fixumque praefigitur: ce tis clauderis finibus, certis limitibus coa

Appellatur substantia rerum sperandarum, supernaturalium scilicet, atque coelestium, quae, quamvis suturae sint, nobis tamen perfidem repraesentantur, ac si ante oculos Ver

sarentur.

Appellatur demonstratio scilicet, et convictio. Rusmodi namque est Fides Τheologica, ut mentem penitus Suadendo illud praestet, quod fit demonstrationibus, atque argumentis. Demum appellatur argumentum rerum non apparentium. Et recte sane: Quae etenim

apparent, ait D. Gregorius M. Homilia α6. in Evang., jam fdem non hassient, sed agnitionem si .

14쪽

S. VI.

Doctrinam Apostoli, quam nuper eXPlanavimus, Τheologi fideliter quidem recipiunt: sed non omnes adaequatam in ea contineri censent fidei definitionem sit. Quocirca per genus, et disserentiam juxta scholarum Ic-ges fides definiri potest: Virtus Theologica

supernaturalis, qua Ob Summam Dei auctoritatem iis frmiter assentimur, quae Deus ipse repetapit, quaeque per Ecclesiam nobis credenda proponit. Quo ad traditam definitionem sequentia

adnotamus.

1. Iuro dicitur Fides Virtus Theologica; Deum quippe ut gratiae et gloriae auctorem attingit.

2. Haeo virtus supernaturalis est, ideo non humano labore, non consuetudine, non eXercitatione comparatur, sed divinitus infunditur. Constat haec veritas ex Apostoli verbis ad Philippenses cap. I. V. 29. Vobis donatum est pro Christo. . . ut in Deum credatis. Idi-

si Nonnulli totum obiectum. Fidsi materiata in praecitata Ep. ad Hebraeos cap. II. v. I. non indicari arbitrantur. 1 quiunt enim, ad substantiam Fidei non modo pertinere futura, non mod. quae spεrantur, non modo quae sunt imporvix rationi; verum etiam tum praeterita, tum quae timentur tum plurimas veritates, quao naturaliter quoque innotescunt. Ha dis re consillantur ex uno capita Laurentius Berti Theologio. disciplin. tom. a. lib. a3. cap. I. , ex altero Nicolaus L He minior Summas Theologi eae tom. q. tract. de Fide.

15쪽

psum elucet ex doctrina, quam universa tenet Ecclesia. Plura namque Concilia saeculo 5. et 6. Pelagianos damnarunt ac Semi-

pelagianos, quod fidem, vel saltem initium fidei solis naturae viribus adquiri posse arbitrarentur ii .

3. Causa, cur intellectus Divinae revelationi praebere debet assensum, auctoritas est ipsius Dei reoelantis. Deus autem Verax est, cum nec fallere possit, nec falli. Mus ergo auctoritati, quavis dubitatione seclusa, firmissime adhaerendum: secus Fides si ambiguum habet, Fides non est, Sed opinio, inquit D. . Bernardus lib. 5. de consideratione. Hi uo merito Innocentius XI. inter damnatas sub N. a I. sequentem recensuit propositionem: Assensus fdei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum Pro

babili Reoelationis; imo cum formidine, qua quis formidat, ne non sit, Iocutus Deus sal.

iὶ Pro veritate catholiea, de qua hic agitur, Pugnatum est in Concilio Ierosolimitano, et Diospolitano an. 4I5., Camthaginiensi s. an. 428. , Oseumenico Ephesino an. 43I., et in Arausicano a. an. 5a9. Adjieienda Synodus Tridentina, quae sess. 6. cap. 7. doeuit, hominam in justificationa eum remissiona Peccatorum Fidem, Spem, et Charitatem per Iesum Chri

stum accipere.

αὶ Quamquam ax dietis Suprema Dei auctoritas Tatio git, qua inducimur ad assentiendum veritatibus Tevelatis; exinde noinseratur, inania foro argumenta extrinseca, at humana, uti miracula, prophetias etc., quais vulgo diei solent eredibilitatismo ioci. Equidem haec non sunt objectum Fidei formalo. Sunt tamen Praevia quaedam dispositio, qua via sternitur ad Fidem r

16쪽

4. Ad objectum fidei materiale ouncta pertinent quae Deus revelavit, dummodo

per Ecclesiam credenda proponantur. Sublato namque Ecclesiae judicio, cuinam datum erit a figmentis hominum veram, divinamque revelationem' secernere ' Quomodo ejusdem sensus rite poterunt explicari pSacrae Literae sunt quidem fidei norma, sed non sussiciens, cum in iis obscuritates passim Occurrant, quae contentionibus circa dogmata fidei praebent occasionem. Iudicem ergo et ipsae requirunt, a quo controversiae eXOriturae solvantur. Hoc vero judicium numa ratione expetendum' At mysteria in Divina revelatione sunt plura: haec mentis aciem excedunt: non ergo de iis ratio dijudicare valebit. Item prodiet ne tam grave judicium a spiritu privato, cui. perfracte novatores indulgent 8 Si data cuique foret hujusmodi potestas, jam brevi Divina revelatio

in varios, pravosque sensus detorta, conscissa, corrupta. incertum quemque circa ea, quae credenda sint, omnino relinqueret. Ε-xemplo sint Lutherini et Calviniani, qui, Ecclesiae voco contempta, in Sauris libris explicandis centies ac millies vitiosissimo

eritarium constituunt rationis pro vera dignoscenda, saligendaqua Religionsi Fidem jam divinitus infusam eorToborant: Tation ita reddunt obsoquium, quod Divinas revelationi debemust nos tandem instruunt, ut Possimus advorsarios, qui con tradicunt, arguere.

17쪽

I desecerunt iij. Ad cam igitur Ecclesiam

confugiendum, quam ab errore penitus immunem Evangelica proferunt testimonia. Ad eam Ecclesia in confugiendum, quae Christum auctorem habuit, Principes, atque propagatores Apostolos; quae columna et fi mamentum constituta fuit veritatis sal; quae Spiritus S. lumine exornata l3j; quae supra firmam petram extructa, ne portae inseri in eam praevalerent 4 . Infallibilem tanti judicis auctoritatem admirans haec scribebat D. Augustinus lib. I. contra Cresconium cap. 33. Quisquis falli metuit obscuritate quaestioris, Ecclesiam de illa consulat, quam

sine ulla ambiguitate Sacra Scriptura de monstrat: rursus lib. contra Ep. sundamenti cap. 5. Ego Eoangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae comm Ooeret aucto

ritas l5ὶ . S. VII.

Fidei Τheologicae, cujus naturam PersPe ximus, quaedam enumerantur praecipuae divisiones.

i) Hujusco turpissimae desectionis pseudo-resormatorum saeculi I 6. perspicuum argumentum a specimen habemus in opero clar. Bossueti, cui titulus: - Ηistoiro des variations dos Eglisos protestantos . saὶ Ep. I. ad Timothoum Cap. 3. v. 3ὶ Ioan . cap. 14. v. a6. 4 Matthaei cap. 16. v. 13. 5ὶ Quae specie tenus hic attigimus fuse tradita atque inlustrata legi poterunt apud Bellarminum Disput. tom. I. Controv. I. lib. 3. a cap. 4. Io.

18쪽

x. Ratione discriminis, quod inter habitum ponitur, et actum ciri usque Virtutis, haec in habitualem, et actualem distingui solet. Prior est habitus ipse fidei continenter

animo inhaerens cum semel divinitus fuerit infusus. Altera est actus, quem adjuta per gratiam elicit voluntas firmiter assentiendo veritatibus revelatis. Actus hujusmodi, si mente solum concipiatur, interior appellabitur; exterior vero, si quopiam signo patefiat. u. Ratione modi, quo creditur, fides vel explicita, vel implicita vocatur. Explicitia ea erit, cum uni, vel pluribus veritatibus peculiariter determinatis praebeatur assensus: ejusmodi est fides, qua Deum in Pe sonis trinum, qua mTsteria Incarnationis, et Resurrectionis Christi Domini credere tenemur. Contra, fides implicita generatim absque speciali ad unum vel alterum articulum determinatione cuncta credit, quotquot ea sint, quae Deus revelavit. 3.'Ratione majoris vel minoris perfectionis fides esse potest formata, Vel informis. Illa cum gratia habituali copulatur, debitam sermam ac persectionem obtinet a charitate, idcirco in justis tantum reperitur. Haeo peccatoris est fides a charitate sejun-- cta, de qua sic ait Apostolus Ep. r. ad Corinthios cap. 13. v. a. Si habuero omnem

19쪽

36sdem, ita ut montes transferam charitatem autem non habuero, nihil sum. q. Ratione tandem essectuum in visam et mortuam fides theologica discernitur. Vioa dicitur, quae legis custodiam conjunctam habet, quaeque juxta eundem Apostolum ΕΡ. ad Galatas Cap. 5. V. 6. per charitatem veratur. Mortua est veluti corpus sine spis ritu, quae, teste D. Iacobo Cap. 2. V. 26. , bonis operibus caret.

ARTICULUS SECUNDUS .

De Fidei Subjecto.

S. VIII.

Rationales creaturae, quibus inest fides habitu vel actu, subjectum ejusdem nuneupantur. Haeo autem virtus I. extitit quondam in

Angelis viatoribus. Id communi tenent su1- fragio dogmatici Scriptores, quorum doctrinam e Sacris Literis deductam sic brevi tradimus, ac probamus. Quamquam Angeli ab exordio in beatitate naturali conditi sue rint, pluribusque gratiae donis cumulati; nondum tamen Divinam adepti visionem in stata quodam viae Coustituti erant, in quo promereri poteraut ac demereri. Culpa quidem Plures desecerunt, corumque principatum

20쪽

non servarunt si . Alii vero, cum fideles permansissent, Deo placuere, jamque per Iumen gloriae ad supernam Beatitudinem evecti Summum Bonum perpetuo nunc POssident, Perpetuo conspiciunt ia . Verum in statu viae sine fide impossibile est placere Deo s3ὶ. Ergo Angeli viatores fidem habuerunt.

a. Non deest Theologica Fides animabus, quae post obitum in expiante flamma detinentur. Talis namque est earum conditio, ut Summum Bonum vehementer diligant,

atque peroptent, illud tamen ob dilatam beatitudinem adhuc non intueantur. In iis igitur habitus fidei perseverat, qui nonnisi per visionem Dei intuitivam potest auferri. 3. Reperitur fides in justis viatoribus: ait

enim Apostolus ad Romanos Cap. I. V. I7.

justus eae fide visit. Virtutem hanc in justo necessario consistere adeo perspicuum est, ut, ipsa sublata, nec minimum verae justiatiae vestigium in homine permaneret. Fidem

si Haeo plano colliguntur ex ep. a. D. Petri dicentis eap. a. V. 4: - Deus Angelis peceantibus non pepereit, sed rudentinus inferni detractos in lariarum tradidit eruciandos - . Eadem -- statur D. Iudas ep. Cat. v. 6. hisce verbis: - Angelos, qui non eost erunt suum prineipatum. ... in judicium magni diei vin- eulia aeternis sub ealigine reservavit - . a Luculenter id constat ex Evang. Matthaei cap. 13. F. Lo. tibi de Angelis Christus ait: - Semper vident faciem Patris mei, qui ita Coelis o t - . 3ὶ Sp. ad Hebraeos cap. II. V. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION