장음표시 사용
21쪽
si demas, jam virtus tollitur, quae Dirtutum Omnitum stabile est fundamentum lil : virtus
tollitur, quae lumen est animae, Ostium vitae, fundamentum salutis aeternae fa vi tus tollitur, quae est origo justitiae, Sauctitatis caput, deuotionis principium, religionis fundamentum; sine qua nullus unquam .... Dominum Promeruit, nullus. . . . fastigium sublimitatis asce. ἰdit sal . 4. In impio quoque remanet fides, modo tamen adversus eam per infidelitatem non peccaverit. De peccatore catholico hic disseritur, in quo fidem haberi, licet informem, ambigendum non est. Huic siquidem veritati suffragatur in primis auctoritas D. Jacobi dicentis cap. a. V. IA. Quid proderit. . ., si fdem quis dicat habere, Opera autem non habeat 8 Nunquid poterit fdes saloare eum ZIn idem etiam prorsum consentit Synodus Tridentina sess. 6. de justificatione cati. a 3. haec decernens: - Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia, simul et fidem semper amitti; aut fidem, quae remanet, non ESSU veram fidem, licet non sit Viva; aut eum, qui fidem sine charitate habet, non esse
22쪽
S. IX. Quid porro de Beatis, quid de damnatis, quid de haereticis sentiendum p Num et ipsi sunt fidei Τheologicae subjectum p De singulis id praecise negamus. Nam x. Fides non est in Beatis. Haec assertio ex Apostoli verbis, quae superius
I S. V. dilucidavimus, ita plane demonstratur. Cum fides sit substantia rerum verandarum, argumentum non amarentium; nulla profecto erit fides, ubi Summum Bonum intellectui non per speculum in enigmate, sed manifeste apparet. Verum Beati sive Angeli sivo homines in Coelis regnantes Summo Bono intime adhaerent, illudque jam praesens vident acie ad faciem sicuti est lil. Nulla ergo Beatorum fides a. Idipsum de iis concluditur, qui aeternis cruciatibus apud inferos torquentur. Fides etenim gratiae donum est, quo inclinatur intellectus ad credendum cum pio v Iuntatis affectu. Atqui dona supernaturalia in damnatis non habentur, non Virtutes, non auxilia ad eorum actus eliciendos, non salutaris motio, non pius voluntatis assectus. Consequens ergo est, in eis fidem non dari. Neque nobis adversatur D. Iacobus, cum
23쪽
dicat cap. a. v. I9: Daemones credunt, et contremiscunt. Credunt quidem, et nos sa-temur, daemones, ceterique daemonum cou- sortes: at fdes, quae in eis est, non est habitus infusus, sed ex naturali eorum cognitione procedit si . Daemones credunt; non voluntario tamen: horum quippe fides est
quodammodo coacta ex signorum epidentia,
et ideo non pertinet ad laudem voluntatis ipsorum quod credunt la . 3. Haereticis deesse pariter fidei virtutem, ineluctabile omnino est. Hae in re tostem Apostolum habemus, qui EP. r. ad
Timotheum cap. I. V. I9. eos memorat, qui
circa fdem naufragaverunt; ex quibus est Hymenaeus, et Alexander. Ibidem autem su-quenti cap. 6. V. ao. Timotheum cohortatur, ut devitet profanas vocum nopitates, et Ῥ- positiones fatii nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem eaeciderunt.
Haec de haereticis primi aevi contigisse e Sacris Literis edocemur. Sed quoad fidem naufragium pati, a fide excidere idem est ac fidem penitus amittere. Non est ergo fides Theologica in haereticis. Subscribitur huic consectario D. Chrysostomus, qui apposite in allatam D. Pauli auctoritatem in-
24쪽
quit homil. 5. - Sicut qui nauseaseum facit, amissis omnibus, nudus evadit; ita is, qui ex fide excidit nihiΙ sibi ex Dei donis, ac
virtutibus amplius retinet - .
S. X, Interim forte quis objiciet. Etiamsi ex
dictis pro certo ponatur, Beatos, ac daem nes, ceterosque damnatos Theologica fide Carere: cur Vero hujusce virtutis habitus a quovis haeretico tam austere abjiciendus p Sunt qui in uno tantum articulo a doctrina catholica dissentiunt, alia rectissime credunt. Iis ergo, si non formata, saltem fides informis concedatur. Nam I. Licet in paucis haereticus aberret a fide, sacile tamen, prompte, firmiterquo credit, ut antea, reliquas veritates divinitus ro- velatas. De hisce igitur veram fidem certe custodit. a. Νeque dicas, ejusmodi fidem Theologicam non fore; haereticus enim perinde ac quisque catholicus articulis revelatis, quos admittit, non humanae, sed Divinae tantum nixus auctoritati, consentit.
3. Ossicit quidem huic sententiae catholicorum principium , quod, scilicet, virtutis
habitus cum actu contrario consistere nequeat. Sed inanis prorsus est dissicultas, quia virtutum habitus, experientia duee,
25쪽
per unum aut paucos habitus sibi oppositos non deficiunt. Stat ergo fides, quamquam insormis, in eo, qui cuncta revelata luberister amplectitur, licet unum, vel alterum articulum non recipiat. 4. Ideo quempiam fidei articulum respuit haereticus, quod hunc revelatum non soroarbitretur: non tamen exinde putat, Deum esse fallacem. Si Deum fallacem non censet: ergo Illius non detrahit veracitati. Si Divinae veracitati non detrahit: ergo Supremae Dei auctoritati debitum intellectus non denegat obsequium: ergo habitum fidei Theologicae non amittit si . S. XI.
Momenta rationum hactenus objecta catholicam doctrinam, qua, Theologicam fidem neo informem in haereticis esse, decernitur, minime labefactare valent: quin potius e facili eorum resolutione haec luculenter apparebit. Atque ad i. distinguendo reponimus. Qui pro arbitratu veritatem aliquam divinitus revelatam repudiat, de ceteris fidem habet
humanam, concedimus: Vero, Pro
sus inficiamur. Etenim si quis vel unicum
trὶ Absurdae sententiae, quam hic pro munere oppugnamus, indulsissa visus est Durandus Alaldensis Episcopus in a. sent. dist. 23. Quaest. 9. Duiligoo by GOoste
26쪽
reiiciens fidei articulum aliis assentiat, crodit ex humana persuasione, sed mentem non captivat in obsequium Primae Veritatis, quae
Deus est: secus non aliquibus tantummodo, sed cunctis revelatis praeberet assensum,
cum Prima Veritas in omnibus aeque sit insallibilis. Ea porro firmitas, quam haereticus adhuc experitur in iis, quae credit, habitum Divinae fidei necessario nou r quirit; nam vel a Consuetudine, vel a rationum evidentia sponte proficiscitur. Animadvertimus insuper, fidem Theologicam 'unam atque individuam fore, teste Paulo ad Ephesios cap. 4. 5.; siquidem, etsi plura credantur, fides nititur unico atque
indivisibili objecto formali, quod est divina
veracitas. Quod autem unum, et individuum est vel totum consistat, vel totum pereat oportet. Haereticus ergo in uno vel minimo articulo deficiens, cum fidem dividat, fidem amittit. Ita nobiscum D. Leo M. concludit serm. de Nativitate cap. 5. dicens: - Fides integra, fides vera, in qua Deo augeri ab ullo quidquam, nec minui potest, quia, nisi una est, fides non est, dicente Apostolo Paulo: Unus Dominus, una fdes m. Ad a. Ultro damus, haereticum credere fidei veritates ob solam Divinam revelatiOnem, quam tamen non recipit nisi ex pri-Vata sui persuasione: verum ad fidem su-
27쪽
24 pernaturalem haudquaquam sussicit hujusmodi credendi modus. Credere namque portet ob solam revelationem, quam Ecclesia Christi fidelibus proponit. Eadem rati no huic dissicultati occurrit Angelicus D
ctor a. a. Quaest. 5. art. 3., ejusque Verba
audire non pigeat. - Manifestum est, inquit, quod ille, qui inhaeret Ecclesiae doctrinae tamquam infallibili regulae, omnibus assentit, quae Ecclesia docet. Alioquin si de iis, quae Ecclesia docet, quae vult tenet, et quae non vult non tenet, non jam inhaeret doctrinae Ecclesiae tamquam infallibili regulae, sed propriae voluntati . Unde m nisestum est, quod talis haereticus circa unum articulum fidem non habet do aliis articulis, sed opinionem quamdam secundum
propriam Voluntatem - . Ad 3. Habitus virtutum naturales et aequisitos una cum actu contrario consistere
posse, non dissitemur; sicuti enim per frequentiam actuum ipsi comparantur, item nonnisi pluribus ac repetitis actibus oppositis auferuntur. Ast aeque do habitu supernaturali ac divinitus infuso dicendum non est. Hoc ut speciatim de habitu fidei Probare valeamus, comparatione inter fidem et charitatem instituta, sic argumentamur. Quaemadmodum charitati opponitur lethalo Peccatum, ita et unum articulum revelatum
28쪽
denegare fidei adversatur. Sed charitatis habitus non remanet in homine, si vel una Iethalis noxa admittatur. Ergo pariter neque fides habitualis, si unicus etiam articulus fidei denegetur. Ad 4. Si debitum intellectus obsequium Divinae Auctoritati praestaret haereticus, judicium non contemneret Ecclesiae, quam fundamentum veritatis appellant Scripturao Sacrae. Verum hoc judicium formaliter illo despicit, cum rejiciat veritatem, uti non revelatam, quam Deum revelasse docet ipsamet Ecclesia. Non ergo praestat haereticus Divinae Auctoritati debitum intellectus obsequium. Quo posito, jam consequens est,
in eo fidem Theologicam non haberi si .
De Fidei objecto. S. XII. Duo sunt fidei Theologicae objecta, quo
rum unum a scholasticis formale nuncupatur, alterum materiale. Objectum hujusce virtutis formale, seu ratio unica et immediata, ob quam cuncta divinitus revelata
I Praeter D. Thomam Ioe. sup. eit. consulatur elae, Gotti ThooI. SehoIasti inomaticaa tom. Io. tract. de fida Theolog. Quaest. 3. Per totum, ubi lusius traduntur, quae eonetae in hoc articulo exaravimu .
29쪽
credimus, non est quid creatum, sed suprema Dei loquentis auctoritas, qui, cum in- sinite sit verax, nec decipere qtiemquam potest, nec decipi. Objectum fidei muteriale duplex: primarium et secundarium. Deum ipsum primarium hoo objectum fore, satis indicant Scripturae Sacrae; nam in Evangelio Marci cap. II. v. aa. legitur: Habete f-dem Dei: et x. ad Thessalonicenses cap. I. V. 3. Fides, ... quae est ad Deum. Hinc rite ait Augustinus lib. 4. de Civit. Dei cap. ao. Fidei primum et maximum inicium est, ut in Nerum Deum credatur. Ad objectum amtem secundarium pertinent ceterae Veritates reVelatae, quae ad primarium fidei objectum reseruntur. Hisce principiis apprime congruit doctrina D. Τliomae de utroque fidei objecto sic praeclare scribentis a. u. Quaest. I. art. I. in corpus: - In fide, si consideremus formalem rationem objecti, nil aliud est, quam Veritas prima. Non enim fides, de qua loquimur, assentit alicui, uisi quia est a Deo revelatum. Unde ipsi Veritati divinae fides innititur tamquam medio. Si vero consideremus materialiter ea, quibus fides assentit, non solum ipse est Deus, sed etiam multa alia, quae tamen sub assensu fidei non cadunt, nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum se si .
si Vide insupar quae profert ipse Doctor Quaest. de veritata art. 8. in corp.
30쪽
Objectum fidei perscrutantes controversia Nos advocat in primis nec Ievis nec parum implexa, de qua inter se decertant Scriptores orthodoxi. Cum enim inquiratur, an lapsu temporum objectum fidei materiale Crementum susceperit, plures id absoluto negant, alii vero saltem quoad legem Veterem affirmant. Ut quaestio rite intelligatur, monemus, duplici ratione objectum fidei percrescere posse. Augetur proprie, et quoad substantiam, si nova fiat revelatio cujuspiam Veritatis, quae neo explicite, neu implicite antea credebatur. Augetur imprOpris per uberiorem explanationem, si, gum implicite continentur in veritate jam prius
reVelata clarius, atque distinctius eXponantur. Hisce praenotatis, duo seorsim expendamus: I. scilicet num creverit fides ab exordio mundi usque ad Christi Redemptoris adventum p a. An forte sub Evangelicalego hujusmodi incrementum contigerit pBina animadversione res quoad partes expeditur: sit ergo Animadversio I. Quamquam Deus plura sub lego naturae, plura sub lege Mosis per Prophetas, plura demum novissimis tempο-ribus per Filium ejus mortalibus revelarit; nihilosecius plerique docent proprie au sub