장음표시 사용
41쪽
38cat, historiographi licentia praetermisit is Nonne Ioannes ipse multa, quae Iesus fecit in suo Evangelio praeteriisse fatetur Z lαὶ In Sacris Libris nihil prosecto de miris Deiparae gestis, ejusque obitu et assumptione in coelum perhibetur: nihil de Romano Divi Petri itinere ac Pontificatu: de glorioso utriusque Principis Apostolorum martyrio nihil. Haec tamen, quamvis in N. Τ. non fuerint memorata, firmissime tenentur. Idem ergo de symboli veritate sentiendum, quae, licet e divinis Scripturis non prodeat, Valido traditionis argumento comprobatur. Ad a. Symbolum non literis conscripserunt Apostoli, sed viva tantum voce fidelibus consignarunt; hoc enim, ait Petrus Chrysologus serm. 6 a. . sola frmatur fde .... codidi, non chartae mandatur. Mirum ergo non
est, si canoni Sacrorum Librorum haud fuerit adscitum lat. Ad 3. In primaeva etiam Ecclesia ad fidem servandam, fovendamque symbolum non inane, sed pernecessarium fuisse, plura,
quae diximus t S. XIV. perspicue demon
strant. Haeo porro necessitas eo vel magis ostenditur, quod serpere tum temporis jam
i In Commentariis in ep. ad Galatas lib. I. caP. R. Cap. postrem . 25. 3 ida Hieronymum ad Pammach. contra Ioan. Ierosolymit.
42쪽
oeperant errores si . Simonem, Cerinthum, Ebionem, aliosque plurimos Evangelicae doctrinae adversarios Apostolorum aeVO extulisse indubitatum est. Igitur, ne in casses hujusmodi haereticorum inciderent fideles, maximum praesidium iis erat symbolum profiteri. Verum et si poneretur, haereses priori
Eevo abfuisse, certe saeculorum progressuP3eudo-prophetas, et seductores non defuturos Apostoli praenoscebant la . Quoniam autem ipsi divinitus constituti fuerant Ecclesiae rectores l3ὶ; aequum erat, ut per symboli traditionem bono fidelium in posterum consuleretur, cum ad optimum quodvis regimen spectet non modo praesentibus Occurrere malis, sed praecavere quoque s
Ad 4. Quonam tempore sTmbolum condiderint Apostoli, Rufinus plane testatur, communemque veterum sententiam exhibet hisce verbis : - Τradunt majores nostri, quod post ascensionem Domini, et adventum Spiritus S. Apostoli discessuri ab invicem prius normam futurae praedicationis in communestatuerunt svi . Porro si, nemine rePugnan-
ta Id constat ex ep. a. Ioannis V. 7. - αν Hase fidalibus praenuntiaverat D. Paulus tum ep. I. a
Timot. cap. 4. V. I. et sequent. . tum eP. R. e . 3. V. 13. 3 Aetorum cap. 2O. V. 28.
43쪽
te, censetur Apostolos, antequam ad gentes migrarent, do fidei regula inter se convenisse, ubinam de tempore apud scriptores tam gravis dissensio vel dubitatio p Quo autem ipsi convenerint praecise ac certo designari nequit. Admodum tamen probabile videtur, symbolum Ierosolymis collatum fuisse. Ibi namque utplurimum versabantur Α-postoli priusquam nationibus Evangelium deferrent: ibi coelestem Paraclitum jam receperant si): ibi tria coegerant pro religionis negotiis expediendis concilia tu : ibi tandem pro festorum celebratione identidem concurrebant. Quae cum ita sint, jam per se concidit omnino difficultas, quia salso nititur principio. Monemus interim, argumentum ex varia circumstantiarum narratione vel ignorantia petitum nonnihil ponderis habere, cum res gesta, quae traditur, nullis fulciatur, aut levibus sundamentis. At contra, si res vel ratione vel auctoritato satis adeo firmetur, ut de illa nemo prudens ambigere possit, tum hujusmodi argumentum vim prorsus amittit.
Ad s. Symbola, quae pluribus in Ecclesiis olim veluti Apostolorum opus circumserebantur, vix paucis verbis inter se disserunt, non sensu. In iis enim non eXPun-
44쪽
etae, non corruptae, non permutatae, sed forte ob insurgentes haereses adjectae eo spiciuntur voces, quibus magis explicarentur veritates jam inihi contentae. Ergo pera Cesgiones, quae nobis objiciuntur, nullum essentiale in iisdem s3mbolis discrimen. Cunctis igitur aeque adhaerendum, cum unum idemque symbolum praeseserant Apostolorum, neo latum unguem ab eo quoad substantiam recedant, quod Romana Ecclesia semper intemeratum servavit, et servat lx . Ad 6. Nexum difficultatis nonnulli dissolvere student, cum dicant, Ecclesiam in symbolo catulicam non appellari, nisi ob posteriorem hujusce vocis adjectionem. Sed si unum sonant catholicum et unioersale, cur potius et Apostoli hoc nomen Ecclesiao tribuere non poterant y Sane jam a suis primordiis universalis ea erat ratione temporis,
cum perpetuitate gauderet; idque nec Apostolos latebat, qui meminerant Christi promissionem dicentis: ecce ego Nobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem saeculi a . Universalis tum erat Ecclesia ratione doctrinae; omnes quippe didicerat veritates, quas Deus per Unigenitum Filium
i) Haec addit amanta symboli Apostolorum, quae obiter hei adnotavimus, uberius expenduntur in hist. Eeel. Natalia ab
45쪽
42 ejus hominibus revelaverat fi . Universalis
erat ratione obligationis; nam, posita legis promulgatione, omnes Evangelium suscipere jubebantur lat. Neque demum universalitas deerat Ecclesiae ratione propagationis: licet enim Palaestinae finibus adliuo infans illa coerceretur, brevi tamen adsuturum erat, ut adolesceret, ac ministerio Apostolorum Ionge lateque diffusa per totum orbem teneret imperium. Cum itaque Ecclesia Christi multiplici ex capite semper catholica
suerit, congruentissimia in quoque erat, eam
ab ipsis Apostolis hac peculiari nota in symbolo designari.
S. XVI. Praeter Apostolicum, quod jam per tria
saecula undique in catholica Ecclesia circumferebatur, sTmbolum Nicaenum prodiit anno 325. adversus Arium, qui Unigenito Dei Filio bellum indicens, hunc divinae substantiae eXpertem, non aeternum, sed e nihilo in tempore eductum impio ore proferebat. Haec nova fidei expositio, quam in I. Synodo Oecumenica Nicaeni Patres edidere, conceptis hisce verbis exprimitur:
- Credimus in unum Deum l3ὶ Patrem
46쪽
omnipotentem si , omnium visibilium, neo noti et invisibilium factorem set . Et in unum Dominum I. C. Filium Dei 3ὶ natum ex Patre Unigenitum, hoc est, e substantia Patris: Deum de Deo: lumen de lumine: Deum
verum de Deo vero: natum, non Creatum:
homousion, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae l4ὶ , per quem omnia facta sunt coelestia et terrena. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus is , passus est 6ὶ, et resurrexit tertia die iri: a-
in primis, Dei unitata admissa, profligantur Marcionitae, Gnostici, Μanichaei, aliiquo duo rerum principia fabulantes. iὶ Ibidem omnipotentia Dei contra Hermogenem praedicatur, qui, Deum nihil posso o nihilo proferro, idcirco materiam aeternam Et increatam necessariam illi fuisse in mundi creatione eensebat: ita ex Tertulliano lib. adversua Hermogonem Cap. 3. a Menandriani hic restitantur, qui mundum ab Angelis condi tum autumabant: Manichaei, qui minima quaequo ae vilia a Deo creata non fuisse opinabantur: Gnostici, qui animas, dicebant, ad divinam substantiam pertinere. De iisdem vide sis Augustinum lib. de haeresibus cap. a. et 6., tum etiam tract. I. in
3 si Christus Iesus unus Dominus est; ergo in Christo duplex persona excluditur contra Nestorium. i4ὶ Arianam haeresim apprime configit vox homousion, eum non similitudinem significet, sed aequalitatem substantiae. 5 Hujusmodi verba Apollinaristas insectantur, qui, teste D. Augustino lib. do dono persaverantiae cap. 4. . aut Veram earnem. aut animam, aut mentem Incarnato Verbo denegabant. 63 Cum Christi erueiatus indicet symbolum Nicaenum, Tu sus Manichaeos perstringit eorpus phantasticum Divino Redemptori tribuentes.
opponitur, qui dogma de resurrectione carnis inficiabantur.
47쪽
scendit in coelum, venturus inde iudicare
vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum. Eos autem , qui dicunt: erat tempus, quando non erat, et Priusquam naficeretur non erat, et quia nullis existentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia discunt esse trepton, hoc est convertibilem,
et mutabilem Filium Dei: hos anathematigat Catholica et Apostolica Ecclesia si M. En fidei Nicaenae expositio, seu symb lum, quod Ecclesiae omnes, ac orientales Praesertim maximo in honore semper habuere
Pro Verbi divinitate strenue quidem Pugnatum est a Patribus concilii Nicaeni, nihil tamen de Paracleto definitum: nam de Ario, inquit Hieronymus, non de Origene tunc quaestio fuit: de Filio, non de Spiritu Sancto: confessi sunt, qαOd negabatur, tacuerunt, de quo nemo quaerebat ia . Quoniam vero non longe post Μacedonius in divinitatem Spiritus Sancti praelium instituit; quoniam Ipsius a Patre processionem
iὶ Ηosius Cordubensis Episcopus, qui Nicaeno eoneilio in
terfuit velut Rom. Pontificis Legatus, auctor praecipuus suit hujusce symboli, quod integrum hete traduximus ex actib. -jusdam eonei lii Oxtant. apud Labbeum colleet. concit. tom. a. ad an. 325.
48쪽
oppugnaro coepit Eunomius: tum eorum ausibus restitit an. 381. Concilium Oecumenicum II. , aliamque fidei professionem vulgavit; quae professio ab urbe, in qua condita est, bmbolum Costantinopolitanum appellatur. Saepe apud Latinos in Missa recitari solet hoc symbolum, quod idem est ac Nicaenum fusius explicatum, atque in pluribus auctum. Additiones hujusmodi adsequentia potissimum Capita referuntur. 1. Verbum dicitur ex Patre natum ante Omnia saecula: hae ratione defenditur aetemna Verbi a Patre generatio adversus Ebionem, Paulum Samosatenum, et Photinum contra sentientes. a. Dei Verbum expresse decernitur incarnatum de Spiritu Sancto em Maria Virgine, tum ut ostendatur, Christum non de Coelo carnem sumpsisse, sed Vere natum e8- se per Corpoream generationem; tum etiam
ad tuendam integerrimam Deiparae virginitatem, cui maxime insensus erat Apolli
3. Per adjecta verba cujus regni non erit suis, Christum non modo in coelos cons endisse, traditur, sed illuc quoque perpetuo regnaturum ad millenariorum delirium evertendum.
4. Spiritus S. ibi nuncupatur Dominus et visi ans, a Patre procedem, cum Patre et
49쪽
Filio simul adorandus et conglorifcandus. Quae voces Macedonium, et Eunomium penitus res ellunt, cum ex hisco Paracliti Spiritus Divinitas, ejusque a Patre inessabilis processio disertissime declaretur fit. 5. Cetera consequuntur ad veram Christi Ecclesiam pertinentia. Haec paucis frua, Sancta, Catholica et Apostolica vocatur, ut characteres pateant, quibus ab illa discernantur cunctae haereticorum sectae, quae nomine verae Ecclesiae immerito gloriantur. 6. Item unum Butisma in remissionem peccatorum hoc symbolum profitetur contra
Novatianos, qui Ecclesiam nullo jure culpas delere posse docebant sal.
Postremum fidei symbolum tandem accedat, quod praesert M. Athanasii nomen, ac, licet privati sit auctoris, adeo praeclare integram doctrinae catholicae veritatem exponit, ut ab Ecclesia probetur; ac veluti credendi norma universim habeatur. Num autem reapse hoc sit genuinum Athanasii
r Perquirenti, eue modo in symbolo Costantinopolitano Iogatur Qui ex Patre Filioque procedit, reponimus Conci- Iium Lugdunense II. sub Gregorio X. saeculo I 3. celebratum partieulam Filioque huic symbolo addidisse eontra graecos schismaticos, qui a Patro quidem, non a Filio S. Spiritum proca-doro adhuo etiam pertinaciter contendunt. αὶ Vidoantur Christiani Lupi scholia, et notae in canonea Constantinopolitanos.
50쪽
opus, disputant invicem scriptores. Sententiam affirmantem tenent Augustodunenso Concilium, Regino, Hinomarus Remensis,
Otho Frisingensis, aliique permulti, qui a
saeculo septimo ad undecimum usque floruere . At recentiores critici adversantem partem sectantur, nec leves asserunt de veterum opinione dubitandi rationes. Inquiunt enim 1. Si D. Athanasius symbolum conscripsit, cur illud non reperitur in antiquissimis codicibus, qui opera athanasiana eOmplectuntur p a. Ipse Pater neque data opportunitate memorat hoc sTmbolum: quod
quidem memorare non poterat, Cum fateatur in ep. ad Antiochenses a symbolis condendis se esse maxime alienum. 3. Si ab Athanasio fuisset illud exaratum, tanti Patris auctoritate usi prosecto essent ceteri Patres coaevi vel suppares ad revincendos Nestorium, Eutγchen, Macedonium, et erae- eos Schismaticos, quorum omnium haereses in praefato symbolo refutantur. At non modo Patres hoc per tria saecula non adhibuere, sed neque in eorum operibus meminerunt. 4. Ibi demum vox homousion non usurpatur, quam certe non praetermisisset Athanasius, ut accurate Verbum Patri consubstantiale significaret. Quibus attentis, alteri, praeterquam D. Athanasio, adjudiacandum sore symbolum, de quo disseritur,