Oratio de philosophiae natura

발행: 1852년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

2. CI

PHILOSOPHIAE NATURA,

QUAM HABUIT

DIE XXV M. MARTII A. DcccLII, QUUM MAGISTRATU ACADEMICUM DEPONERET.

4쪽

ACADEMIAE RHENO-TRAJECTINAE CURATOREM, VIRI AMPLISSIMI l

QUI CURATORIBUS AB EPISTOLI ES, VIR CONSULTISSIMElDISCIPLINARUM PROFESSORES, VIRI CLARISSIMI lQUI MUNERUM AUT HONORUM AMPLITUDINE ESTIS CONSPICUI, VIRI GRΛVIASIMIlARTIUM DOCTRINAROQUE DOCTORES, VIRI DOCTISSIMI lSACRORUM ANTISTITES, VIRI VENERABαESISTUDIOSAE IUUENTUTIS CORONA, HUJUS ACADEMIAE CIVES, COMMILITONES EXOPTATusIMId QUOTQUOT DENIQUE ADESTIS, QUI AD HANC SOLEMNITATEM CONFLUXERITIS, AUDITORES HUMANISSIMI l

fuerunt multi, qui in patria nostra nullum unquam

philosophiae locum fore, magnopere aut questi sunt aut gavisi Nec puto, illorum numerum nostris temporibus esse imminutum imo ortasse auctus est. Apud Germanos, inquiunt, vernacula planta est apud nos autem

adventitia, quae in soli nostri sterilitate, in nostri aeris temperie orere vix potest. Ex ingenio nostratium philosophica systemata numquam prodeunt a vicinis illa

mutuamur, nec quod accepimus, quippe cum nostrum 1

5쪽

non sit nec cohaereat cum opinionibus atque assectabus nostris, solida industria et diuturno amore colimus. Quae in Germania jam aliquot temporis viguerunt decreta, quae philosophi vocant δογματα, primum huc invecta multos, juvenes inprimis, alliciunt iisque novitatis gratia se commendant. It fama per urbes, sed vires amittitenndo Mox contemnitur quod quasi de coelo delapsum adorabatur; quod omnibus numinis instar erat mox, si sorte hic illic quosdam retineat ειδωλολατρος ridetur tamen a plerisque Ferre nequeunt Batavi subtiles istas definitiones et distinctiones, impeditas de rebus humano intellectu longe superioribus quaestiones, disputationes,

quarum vita civilis nullos unquam fructus perceptura est. Nec minus respuunt dicendi illud genus, horridum nunc et barbarum, nunc tumidum et calamistratum, quod philosophorum generis quasi proprium esse videtur. Omnes doctrinae, tum physicae tum morales, laudem suam et dignitatem apud nos tuentur philosophiam vero exsulare jubemUS. Quid ego jam ante hos sex annos ad ipsam hanc, tam aspere et inurbane exsulare jussam, philosophiam in Academia Batava docendam vocatus , talibus respondebo 3 Haud facile me adduci, ut ea, in quibus omne vitae tempus consumere placet, repugnare concedam nationis

ingenio, cujus partem me sentio, cujus saluti quantum potero prospicere ante omnia mihi cordi est, nemini mirum erit. Et tamen ortasse a philosophiae vituperatoribus philosophus Ipso haud tantopere dissentior re quam

6쪽

verbis. Fieri potest, ut quod ab iis philosophia nominatur ego dabitis enim prosecto, ut in rebus inusitatis utar verbis interdum inauditis ideologiam dicam, meta-

physica vel dogmatismum, ita ut diversis vocabulis eandem rem reprobantes, sic etiam eandem rem diversis vocabulis laudemus. De verbis autem cum illis disputare, ingratum foret. Suffci mihi, si illud, quod apud me philosophia est, quidquid tandem eodem nomine ab aliis significatum sit aut signiscetur adhuc, non modo

non esse ejiciendum, sed contra civitatis jure donandum, imo a nostratibus semper esse donatum, perspicui argu mentis demonstraverim. Ad paucissimos illos, qui philosophi appellatione ornati sunt, non provocabo apparunt enim rari nantes in gurgite vasto; nec quod unus alter hic coluit vernaculum idcirco dici meretur. DesPINos ne verbum quidem, quasi ille ostendat, philosophiam Batavorum quam maxime esse propriam, et ab iis demum in Germaniam migrasse. Est enim unus ille in paucis et ipsi judicetis, num hac in tanta re unus totius populi causam dicere possit. Et ea ipsius ratio ac disciplina est, ut, si a gente nostra alienam esse eam constear, ipsam tamen philosophiam ex civitate haud expulerim. Exemplis rem meam non confirmabo ; certiora sunt, quibus me defendam. De nostratium indole nihil attinet disserere qualis sit, cuique vestrum non ex argumentatione, sed ex intimo pectoris sensu et perenni vitae cum aliis consuetudine notissimum est. Hoc unum cogito, non gentis nostrae, sed philosophiae naturam

7쪽

vobis delineare, de mutata ejus conditione dilucide et brevissime dicens. Vestrum erit judicare, an hujusmodi doctrina, qualem depingam, inmollandia colenda sit an vero repudianda. Me autem , hanc pro domo causam agentem, benevole audiatis, vestraque indulgentia ignoscatis quae viribus meis deesse mihi conscius sum.

Ab antiquis inde temporibus omnes, qui res sensibus obnoxias dividere conati sunt, distinxerunt inter eas,

quae Sensu utuntur, et eas, quae Sensus experte Sunt,

de nonnullis dubitantes, utrum ad hanc classem illamve reserendae sint. Ab ipso homine initium, de quo ambigi non potuit, ita quidem, ut quid sensum tutelligamus de. finire non opus sit. Dilucidius enim nihil excogitari potest, ita ut alia omnia potius explicet ipse, quam per alia explicandus sit, quapropter multi in eo solo putant

veri esse judicium Caeterae res animalia, plantae, cum homine comparantur, in quibus si eadem iisve simillima inveniuntur, quorum origo in nobis sensus est, ex eadem consecutiones eandem causam colligimus. Quidquid est quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et dolorem. Omnia igitur animantia, quum nunc in meliore causa sint, nunc deteriore statu, discrimen illud sentiunt et profitentur. Voluptatis verbo duae res subjiciuntur, laetitia in animo, commotio suavis jucunditatis et gaudium in corpore. De dolore idem valet. Voluptuariam conditionem laetitia sequitur, aegritudo molestam.

8쪽

Omne animal, simulatque natum sit, ipsum sibi conciliatur et commendatur ad se conservandum, et ad suum Statum, eaque, quae conservantia sunt ejus status, diligenda alienatur autem ab interit iisque rebus, quae interitum videantur inerre id agit, ut ita sit assectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. Voluptatem igitur appetit eaque gaudet ut summo bono;

dolorem aspernatur ut summum malum, et, quantum possit, a se repellit. Voluptatem expetendam, moendum dolorem sentit, ut calere ignem, nivem esse albam dulce mel, quorum nihil oportet exquisitis rationibus confirmare. Iucundum motum, quo sensus hilaretur, praefert dolori. Sensum habes sui, eoque se et sua diligit. Summa igitur vi atque contentione id agit, ut se vitam corpusque tueatur, ut pastum, latibula, verbo ut omnia, quae sunt ad vivendum necessaria et dulcem motum asserunt sensibus, anquirat et paret. Quae nocitura videantur declinat, ut in eam veniat conditionem , in qua

laetitia gestiat nec ullo dolore excrucietur. Maxime autem inter se disserunt vires, quibus diversa animalium genera praedita sunt, ita ut licet ad summam elicitatem ac jucunditatem nullum perveniat, alia tamen propius accedant, alia longissimo semper intervallo distent. Maximis in terris viribus homo gaudet humanum genus validissimum Vescimur enim, inquit Tullius, bestiis et terrenis et aquatilibus et volatilibus: essicimus etiam domitu nostro quadrupedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis ipsis ager vim et celeritatem.

9쪽

Nos onera quibusdam bestiis, nos juga imponimus nos

elephantorum acutissimis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur nos e terrae cavernis serrum elicimus , rem ad colendos agros necessariam nos aeris, argenti, auri venas penitus abditas invenimus, et ad usum aptas et ad ornatum decoras arborum autem consectione omnique materia et culta et silvestri partim

ad calefaciendum corpus, igni adhibito, et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti rigora caloresque pellamus. Quas res violentissimas natura genuit, earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur. errenorum item commodorum uanis est in homine dominatus. Nos campis, nos montibus fruimur; nostri sunt amnes, nostri lacus mos frugesserimus, nos arbores nos aquarum inductionibus terris secunditatem damus nos numina arcemus, dirigimus, avertimus nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam incimus. st hujus roboris et dominatus causa in intellectu. Homines enim, etsi aliis multis, in hoc uno a bestiis plurimum disserunt, quod rationem habeant a natura datam, mentemque et acrem et vigentem, quae et causas rerum et consecutiones videat,

et similitudines transferat, et disjuncta conjungat, et cum praesentibus sutura copulet. Qua quo magis omnibus antecedunt, eo magis viribus quoque praestant Majorem naturae partem idcirco imperio regere possunt, quia majorem habent naturae cognitionem. Scientiae finibus pro-

10쪽

latis ditionis etiam fines proseruntur. Nihil nobis subjicere, nihil ad nostrum arbitrium movere et moderari

possumus, nisi ipsius indolem perspexerimus, causas a

quibus proficiscitur, naturae leges quibus regitur, utilitatem quam potest asserae. Nostras leges naturae non constituimus, nisi ipsius legibus cognitis et observatis. Nec alia est scientiae origo, cujus omnis summa ad

beate vivendum relata est, idque unum expetentes homines se ad haec naturae studia contulerunt. Initio enim non veri amore, sed sui ipsius amore unusquisque impulsus, id unum egit, ut suis rebus consuleret, et ma- xima quadam jucunditate perfunderetur Mox autem alia nata est rerum conditio, et nos quidem cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus, eamque propter se adsciscendam arbitramur, quod habeat quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. Quam enim utilitatem aut quem fructum petentes, scire cupimus, illa, quae occulta nobis sunt, quomodo moveantur, quibusque de causis ea versentur in coelo Quis autem tam agrestibus institutis vivit aut quis contra studia naturae tam vehementer obduruit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat, easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet In ipsis igitur rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta insunt, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. Quod maximas inter progressuum causas fuisse, nullus instiabitur. Disiuncta enim studiorum membra tum demum conjunguntur, doctrina-

SEARCH

MENU NAVIGATION