Johannis Saresberiensis entheticus de dogmate philosophorum : nunc primum editus et commentariis instructus

발행: 1843년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

negotia ab archiepiscopo sibi injuncta, ut in eius Prologo eratat, opere aliquamdiu interrupto, quod susceperat ad StudistintermiSSa reversus, quorum monumentum luculentissimum

ipse est hic Metalogicus. Ubi tres priores libri sint soripit, si constituere contigerit, de philosophiae scholasticae historia quaestio erit soluta alicuius momenti. Nondum exploratum est, ubi docuerit ille Cornifieius, quem Johannes hoc opere impugnat. Ne de Tennemanno dicam, qui Iohannis nostri testimonia ad nonum seculum et decimum trahit, Bulaeus Ηist. Univers. Paris. Vol. I. p. b11 seq. II. p. 142 seq.) et Pastoret de Johanne nostro Hist. liv. de lari. XIV. p. 113 omnia, quae de Cornificio pseudonymo traduntur in Metalogico, ad Parisios trahunt, Wood contra misi. Univ. Oxon. ad a. 1145. GaIlus Anglusve ille fuerit, dicere haud ausus est. Dubium esse non potest, Metalogicum in frequenti quadam et celeberrima

schola esse elaboratum, ut hoc tantam non satis certum videatur, utrum Parisiis, an Oxoniae factus sit. Perpendentibus nobis, auctorem illo tempore in Anglia remansisse, sere pro certo habere possumus, Iohannem Saresberiensem plurimum temporis, cum regi primum ingratus esset, priusquam Cantuariam se recepisset, Oxoniae degisse ibique cum magistris et

scholaribus disputationes illas habuisse, de quibus ipse in

Prologo operis refert. Disputationes in rixas, rixae in simultates transiebant, professores et scholares persequebantur adversarium, qui hoc ipso opere eos redarguere studuit. Tantus est professorum et magistrorum numerus, lanis scholarium frequentia, ut de vulgari monasterii cujusdam schola cogitare non liceat. Oxoniae vero res gerias esse, statuere ipsum prosessorum nomen suadet alibi sere incognitum: Parisiis enim magistri, Bononiae doctores vulgo, qui doc iit, appellabantur, Iohannes vero noster professorum nomine de praeceptoribus illis saepius utitur et Joh. etiam Pilacus Relationum histor.

de rebus Anglic. p. 211J in Roberii Pulleinii Vita Oxoniae professores a magistris distinguit. ) Accedit quod

'ὶ Νe tamen nimium tribuas huic argumento monendum. ProseSSo-

12쪽

noster magistri ea aetate Parisiis principis, Petri Lombardi, ne verbo quidem mentionem facit et non multo post litterarum conditionem, quae Parisiis obtinebat, summis laudibus effert in epistola ad Thomam a. 1164M exilio scripta Bouquet XVI. p. 505 . De Roberio et litteraria Oxoniae conditione postea in commentariis sustus agam, hic sinciat gravissimum illud argumentum, quod de alia urbe cogitari nequit. Angliam enim auctor non reliquerat, in Anglia vero nulla schola tam frequens et celebris erat praeter Oxoniam. Quo denique vir litterarum amantissimus confugeret, nisi, ubi litteris refugium erat paratum, ubi ipse antea in litteras incubuerat 'Iam ad Entheticum nostrum pervenimus, qui et ipse in salsos philosophos invehitur, qui in eodem docentium et discentium turbine versatur, qui eandem denique vanam doctrinam impugnat, quam Metalogicus, quamquam Entheticus rerum conditionem magis in universum vituperat, simul ad prius tempus magis respicit, quam certam praesentis temporis personam persequitur, ut non dissicile sit cognitu, eum podem loco, eodem statu, sed paulo ante Metalogicum esse scriptum, Q dassirmant versus 1531 et 1532 sicuti o. 1635 - 1640, qui auctorem nondum Cantuariam redisse, sed ut rediret, jam invitatum ostendunt. Etiam similitudo quaedam Enthetico nostrontercedit cum Policratico. Eadem rerum publicarum et litterariarum conjunctio, iidem amici, iidem adversarii. Sed magnum etiam est discrimen: illic sero ridendo dicit verum, hic nunc ira incenditur, nunc in lamentationem erumpit, illic universa rerum conditionem adumbrat, hic Angliae statum respicit, regem, quem illic summis laudibus effert, hic tacite tangit et semet ipsum ita amicis destitulum, ita rebus adve sis conflictantem inducit, sicuti, cum regis gratia careret, inopistolis queritur.

raim nomen tum etiam in genere de praeceptoribus in usu fuisse. Cf. Petrus Bles. Ep. 140. Max. Bibl. Patrum. Vol. XXIV. p. 1052. Ion satis accurate de hac re egit Meiners, Gesthithte der Eni-

13쪽

Εx hoc ipso rerum statu judicandum, quid musae et consilii habuerit carmen. Scripsisse se profitetur, ut in Poliors-tico et Metalogico, jussu Thomae cancellarii, cui haec tria opera dedicavit. Itaque si temporia conditionem perpendimus, verisimillimum est, Iohannem inte isse, ut patronum suum,

omni, qua deceret clientem. reverentia et modestia, conSolaretur et simul de officio moneret, a nimia tolerantia dehori retur, ad sortitudinem incitaret, eamque ut potissimum in a ctoris causa defendenda ostenderet. Hoc tamen consilium non

aperuit, sed significavit potius quam declaravit; e doctrina enim ad hortationem sibi viam munivit et philosophiae fideique

Christianae rationes ad temporis sui suamque ipsius conditionem adhibet. Duae carminis partes distinguendae sunt, quarum prior v. 1 - 1268 docet, posterior a v. 1269 usque ad sinem hori tur; quod duplex argumentum ipse auctor primo versu indicat: - Dogmata discuties reterum fructumque laboris. Consilio carminis exposito incipit a philosophiae abusuet ino describendo v. 1 - 450, deinceps veterum philosophorum dogmata recensens ad fidem Christianam refert suasque ubique sententias inserit v. 451 - 1268. Philosophiae vim ol naturam descripturus a mispra litterarum tum sOxoniaeJ tra talarum ratione eam repetit v. 23 - 164. De logicorum nugis agitur V. 23 - 134, de sermonis Latini contemtu V. 135 164. Α grammatico transitum parat ad rhetoricen, tertiam trivii disciplinam, quae quomodo cum philosophiae studio ad Furvi cujusdam et Martiani Capellae exemplum conjungenda sit, v. 161 - 220 adumbratur. Hoc orationis et rationis conjugium debetur gratiae Divinae v. 221-250, quippe quae Fo tis Fortunae casum tollit, arbitrium voluntatem) liberat et ad philosophiam homines consecrat v. 251 - 276. Vera philosophia, summum bonum, si superbiam Superavit, Verus est Dei amor, neque illa' separata a fide Christiana v. 277 - 324. Α philosophia repetuntur lex, modus et ordo in disserendo et discondo v. 32b - 374, deinde verae lauditi ex ea quaerendae

14쪽

subjectum vel materies Deus), species vel soritia fuerit J, artifex spiritus sanctus) et finis camare Deum ad scripturam

sacram reseruntur v. 375 - 4b0. In veterum philosophorum dogmatis recensendis primo Stoicorum doctrinam tractat v. 4b1 - 526, deinde Epicure rum v. 527-594, tum, si margini credimus, Peripateticorum v. 595-726, sed versuum sensu accuratius examinato, Suam ipsius exponit sententiam, eique opponit dubitationem Academicorum v. 727 - 34, quibus annectitur Zeno Eleates v.

735 - 38. Inducuntur deinde Pythagoras v. 739 - 772, Socrates V. 773 - 806, Anaxagoras v. 807 - 820, Aristoteles v. 821 - 936, Plato v. 937 - 1118, Endymion et Antisthenes, Academici v. 1119 - 1176; agmen claudunt Varro v. 1177 1IM, Plinius uterque v. 118b - 86, Musaeus comparatus cum Moyse et Varrono v. 1187 - 1214, Cicero v. 1215 - 56, Seneca et 0uinctilianus v. 1257 - 68. Dissicile quidem primo obtutu videtur dictu, quid consilii persequatur in hac serie, quem Sententiarum teneat nexum; sed singula nobis et diversa comparantibus apparuit, in aliorum dogmatis rece sendis suam ab eo explicari sententiam; primo enim v. 451-738 de summis rerum principiis iisdemque sinibus bonorum disputat, tum v. 739 - 936 de animorum origine et cognitionis humanae vi ac natura agit, deinde v. 937 - 1118 quid de rebus naturalibus senserit, ex Platone et Aristotele componit. Apparet, Platonem et Aristotelem ex Iohannis sententia ceteris

praeserendos, sed neutrum eorum ubique vera assecutum esse,

quamquam Plato fidem Christianam sere attigisse videatur; ex fide omnia videri dijudicanda, quod haec non discernat, Ac demicorum et qui eos secuti sunt, Romanorum scriptorum exemplo, Deo esse relinquendum v. 1119 1268. Ad sidem enim Christianam est refugiendum, quippe quae a bona Vita non sit diversa v. 1269-1282, quare bonorum judicio conten- tum et quamvis a juventute lasciva irrisum, lumen tutum se praedicat favore Thomae cancellarii, qui ipsum ad scribendum compulerit v. 1283 - 1300. Juventutis, Opinor, Oxoniensis

15쪽

lascivia admonet auctorem, ut causam viliorum repetat. u rege

Hircano i. e. Stephano pravis moribus insigni v. 1301 - b4. Huic tyranno opponit Thomam cancellarium, libertatis vindicem, quem et pugnantem inducit contra Mandrogerum, prius cancellarium et Antipatrum tunc regis, iustitiarium v. 13bb l l . Utriusque pravi mores fusius describuntur et acerbe perstringuntur cum misera aulae, ecclesiae et judiciorum conditione v. 1415 - 34. Excusato et defenso Thoma cancellario, quod aulicis se similem simularet, ut eorum fiduciam nactus eos corrigero posset v. 1435 84, se vereri confitetur, ne haec simulatio frustretur, et hortatur se, cui et ipsi simulandum sit, ne veri amantissimus garrulitate sua animi sententiam prodeat. Ita etiam cancellario, patrono suo, suadet, ut caveat sibi ipsius suetoris edoctus exemplo, qui garrulitate regis iram movisset, et simul admonet, ut modum teneat simulationis, Ileve legem Divinam legum civilium tendiculis postponat v. 1485 - 1530. Deinde patronnm valere jubens res adversas, quas pallebatur, inprimis hospiliorum calamitates deplorat. novilia sunt illa communia scholarium domicilia, ut suspicatus sum, Oxoniae, quo regis ira ab aula remotus se contulerati Invehitur in hospitumi. e. magistrorum, qui hospitiis praeerant, avaritiam et perfidiam et pravorum Seholarium mores v. 1531-96. D et deinde, quomodo peregrinus in hospitio inter scholares se gerere, quid facere, quid vitare debeat v. 1597 - 1628. Sed ibi non satis tutus de itinero meditans Cantiam, alteram quasi patriam, in claustrum se recipere constituit v. 1629 - 40. Monachorum, qui Cantuariae vivunt, aliorumque clericorum, inprimis, opinor, canonicorum et bonorum et malorum mores depiugit v. 1641 1752. Adjungit denique varia vitae praecepta et solatia finemque facit carminis libro suo benedicens v. 1753 - 1852. Diligentem Latinorum poetarum lectorem sug re non poteSt, carmen nostrum quodammodo ad Ovidii Tristium Libros et Epi inlarum ex Ponto colorem accedere. Non modo idem est metrum similisque verborum volubilitas et versuum facilitas, nexus denique sententiarum solutior, sed inprimis eadem humanitalis

16쪽

mollitudo, eadem, si non nebilis, tamen lugubris interdum et querebunda species. Sed querelis et luctui admixta est docendi ratio, ut dubites, utrum auctor Ovidii Fastos potius, an elegos sit imitatus. Neque enim enervata est oratio atque fracta, sed gravis et sortis, quamquam sortitudo magis in rebus adversis honeste tolerandis, quam rebus bene gerendis Onenditur. Injuria ad scribendum lacessiius iram concipit et in adversarios asperius invehitur. Acerbissimo perstringit non adversariorum tantum, sed omnem temporis sui perversitatem, acriter impugnat et persequitur pravae doctrinae et vitiorum auctores, ut facile Persit atque Iuvenalis severitatem et ace bitatem agnoscas, rarius Horatii hilaritati occurras. Versus e poematis Persit et Juvenalis depromptos paucis mutatis istos, dimidios etiam immutatos reperies. Neque desunt stores Singuli e Virgilio et Lucano decerpti; illius memoriam revocat

verborum inversio, huius versuum facilitas. Sermo in unive sum est purus et ad veterum Scriptorum elegantiam concinnatus, rarius mediae aetatis barbarie contaminatus. Quae Johannes noster in rebus grammaticis deliquerit vel tempore suo usitata non emendaverit, ex Policratico et Metalogico enotavit B. Thoriacius in dissertatione inscripta: houalem Iitera cI sicarum cogniti em se Io XIImo Johannes Sarisb. habuerit. In Prolus. et Opuso. I. V. p. 82. Hanniae 1822.μ Rarius incides in barbarismos et soloecismos in carmine nostro, quod quidem, ut docuimus, veterum poetarum vestigiis cautius ingreditur. 0uod enim de institutis et rebus antiquitati ignotis antiqua usurpat vocabula, quae iis accommodaverat posterior aetas, non eSt, quod reprehendamus. Ipsius prosodiae leges, quamquam minus a se curari ipse confitetur v. 177, tamen rarius violavit, quam exspectaveris. Graecorum quidem vocabulorum syllabas producit vel corripit pro arbitrio e. g. v. 2. Philosophia v v n e τὸ ita legendum: - v v - v, v. 11 Alethia is ) ita: v v - τ; v. 11 Phronesis cn - ita: v nultima sFllaba propter consonantem sequentem juste producta; PhilaIogia cn v o v v) v. 176 ila: - v v - Γ, V. 177,vv-v N.

17쪽

Barius hoc modo peccatur in vocibus Latinis ut v. 919. Hanc, tamen perimunt - ο - Ab ictu excusationem habet uuctoritete poetarum aureae aetatis: camis est Saepius littera o in dativis et ablutivis secundae declinationis corripiture. g. V. 366: philosophando vias - n S - v v - , V. 602: Assimulando parit - v v - τ n id quod defenditur Juvenalis et argenteae aetatis auctoritate. CL Juv. Sat. III, 232 et interpreti. ad h. l. Duo tantum innoluerunt earminis nostri codices, Canta

brigiensis et Londinensis, qui in ipsa carminis inscriptione discrepant; Cantabrigiensis enim inscribitur: teticus, quod jam diu emendatum est theticus, Londinensis: Gleficiis, quod scribendum Εntheticus. Illud vocabulum, quo etiam Policratici prooemium significatur, ab ευθετεω bene disponere

se commendare, derivandum atque, etiamsi nec in classica nec in mediae aetatis Graecitate reperitur, eum, qui bene disponere vel se commendare, benerolentiam alicujus sibi reconciliare possit videtur significare. Entheticus vero bonae notae est vocabulum, quod vocabulo λογος suppleto, yubstituens, suppeditans, instruens, insinuans significat, e. g. Stob. Eclog. Eth. ΙΙ. 7. p. 42 ed Heeren: το μὲν υπεξαιρετικόν - , το δε των υγιως

Utraque notio a carminis nostri argumento non aliena est, quamquam, cum Thomae cancellario potius suadeat et consulat, quam eum sibi reconciliare studeat, Entheticus rectius inscribitur, quam Eutheticus, quam inscriptionem carmini, quod POlicratico praemittur, servaverim. Accedit codicis Londinensis, qui est antiquissimus, auctoritas. Ad ipsius enim auctoris aetatem Sc pertinere, ipso testatur. Legitur enim principio: -Hunc librum fecit domnus Symon Abbas Sancto Albano, quem qui ei ostulerit, aut fraudem commiserit, a ut titulum

delererit, anathema sit.

Synionem hunc Sancto Albano Abbalem inter annum 1167el 1188, nitido scripsisso et codex noster et Matthaeus Pari siensis O ilao XXIII S. Albani Abbatum) testatur. Paullo infra

18쪽

haec adscripta sunt: -mme librem renditum domino mear

de Bim Diseopo Dune . emit Michael Abbas Saneti Albani ab Mecutoribus praedicti Discopi anno Domini Millesimo CC o XLVis eirea pur ealionem Beatae Virginis. J Codex

illo mombranaceus forma maxima nunc in Museo Britannico 13. D. IN. sol. 209 recto) seriatur inter libros, qui antea bibliothecae Regiae eranL Plura ejusdem auctoris opera eo conlinontur haec: Jl) -Johannis Sarisberiensis Polycraticon si vo de Nugis Curialium et vestigiis Philosophorum libri 8. 23 Musdem Metalogicon sive Logica, Philosophia etc. libri 4.33 Rusdem Entelicus sive de philosophorum dogmato

liber metricus. μCarminis nostri initio legitur: - Incipit Lmeticus Ovadem de dogmate philosophorum. φIn fine: -Ε licit Enteticus magistri Iohannis de Saresberia de dogmate philosophorum editus ad Thremam Cancellarium postea Cantuariensem Archiepiscopum. Non eadem manu, qua duo priora Johannis nostri opera, hoc carmen scriptum videri, refert vir doctissimus, Thomas Wright, cui codicis collationem debe A sed et ipsum ante saeculum duodecimum finitum, Thoma Archiepiscopo nondum in Sanctorum tabulas relato. Mirum est, jam illo tempore

duas exstitisse carminis recensiones valde inter se diversas. Multis enim locis a manu non ea quidem, cui textum debemus, sed contemporanea in margine suppleti sunt versus et omendata singula verba, quao non in describendo incuria Omissa et postea ex eodem exemplari suppleta osse possunt, quia e. g. pro versibus.v. 91 - 96, qui in margine exstant, in textu

19쪽

leguntur duo alii, qui eundem sensum brevius exprimunt. Lectiones vero marginis aliae sunt correctiones salso scriptorum, aliae emen-d tiones vel ipsius auctoris vel amici, cui carmen emendandum commendaVerat, quod a Johanne nostro fieri esse solitum, ipsa opera cPolicrat. prol. sub finem et Epistolae e. g. 81 docent. Glossae etiam exstant interlineares et marginales, quae sicuti argumenta sive indices margini adscripti ab . ipso auctore prosecta esse non possunt, cum sententiarum nexum accurate

aminatum non ubique agnoscant. E. g. 6. 375 - 430 scripturae Sacrae subjectum, species, artifex et finis distinguuntur et deinceps tractantur, in argumentis vero sorma tantum c species) et finis observantur. Ceterum qui argumenta haec composuit, utpote rerum peritus, auctori videtur aequalis

dex Londinensis plurimos quidem historiae litterariae auctores latuit, quamquam praeter Davidis Carley catalogum, quem dixi, Patricii Iunii apographus, qui in nostra bibliotheca servatus mihi editionis ansam dedit, hic illic commemoratur. Illud: Habent sua fata libelli maximo ad hoc exemplum por-

Inscribitur apographus noSterris theticus Iohannis Saresberiensis de dogmate Phil sophorum editus ad Thomam Cancellarium postea Cantu riensem Archiepiscopi . bibliotheia Seren. Britanniarum Regis et apographo Patricii Iunii bibliothecarii nunc primum in lucem prodit. Pars posterior apographi a vorsu 211 inde scripta est manu tempus assectante antiquius; priorem partem exaravit, argumenta et correctiones margini adscripsit alia manus, cui etiam inscriptio debetur, quam Zach. Lundii eSSe, quamquam pro certo habere non possumus, tamen veri est simillimum. Tum antiquior manus, qua posterior pars scripta est, fuit sortasse Patricii Iunii, cuius apographum Lundius videtur explevisse et ad editionem parasse. Argumenta margini adscripta paullulum discedunt a codice Londinensi,

20쪽

carminis vero pars posterior accurate ad eius textum deseripla est, sed ubique emendata nunc lectionem textus, nunc correctiones Londinenses, rarius conjecturas exhibet. Prior pars in describendo correcta in margine paucas tantum correctio nes easque conjecturas habet. Varias lectiones codicis Londinensis, nisi sunt receptae, etiam in posteriore parte rarius

adnotatas reperis.

Patricius Iunius Patrich Υoung), natus 1584, bibliothecae regiae Londitii praerat regnantibus Jacobo I. et Carolo I. et diem supremum obiit 1652. Si vo bello civili impeditus sivo

morte interceptus editionem, quam Susceperat, non persecti. CodeX, ut Suspicor, perienit nescio quo modo ad Zachariam

Lundium, qui natus 1608 inter annum 1640 et 1646 magnam

Europae pariem peragravit, quo itinere utrum Angliam pem venerit et ibi librum emerit an qua alia ratione acquisiverit, compertum non habeo. Possessit saltem aut ipsum nosuram librum aul, eius apographum. Hic cum fortunarum Suarum sedem postea collocasset Havniae, ubi 1667 mortuus est, ejus libri manuscripli magna ex parte post eius mortem pervenerunt ad Johannem Molilium regi Danorum a consiliis. Johannes Mohlius mortuus est anno 1705, quo etiam lihri eius publica' i Ipsum nostrum eodieem Patricii Iunii apographum Zaehariae Lundii in bonis fuisse, propter temporum eonsecutionem et inscriptionum eonsensum suspieor. Restat quidem aliqua dubitatio. eum inscriptio non omnino eadem sit neque paginarum numerus ronveniat. Lundii eo dicem Ioli. Moller in Cimbria litterata I. p. 37 lita retenset: oh. Sarisberiensis Enthetieus da dogmate et plaeitis philosophorum hactenus ineditus. e bibliotheea regis Britanniae et Ographo Patricii Iunii N. 83. 4. sed quae a libri nostri inscriptione recedunt, eum etiam a Joh. Mollero mutata esse possint, nihil probant. Quod ad paginarum numerum attinet, in nostro eodie e hoc quidem earmen bo tantum paginas habet, Sed cum Schola Salernitana, quae illud exeipit, plagulis eiusdem sere magnitudinis scripta, M vel 82 paginas eomplet. Aeeedit in eodem volumine, sed plagulis non eiusdem magnitudinis tertium opus: . Passio christi In noeentii Huspani earmina heroieo dascripta p. 87 - 162.

SEARCH

MENU NAVIGATION