Specimen juris ecclesiastici Gallorum proprii in tres partes distinctum quarum 1. continentur Pragmaticae Sanctiones et Concordata Francica et Germanica. Itemque Summa juris regaliae caeteromque jurium regiorum. 2. Indultorum varia genera. 3. Legator

발행: 1680년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

- PRAEFATIO.

IX. De numero π 'MA- 2 .htate Cardinati ώ. temperatus. De Annatis.

temperatus. XI. De celebratione di

t emperatu accepti.

XX. De Concubinariis

acceptu XXI. - De Exeommunicatis non vitandis.

acceptus. XXII. De Interdictis

acceptus.

XXIII. De sublatione Cle-

acceptus. mentina Litfris.

Horum articulorum dumtaxat quintus qui est de Cossationibus , & sextus de Causis, tempore polliemi , post secundam Eugenij a Concilio secessionem, editi, a Rege Ecclesiaque Gallica ali qua ex parte mitigati r reliqui viginti.& unus dissidium illud posterius praecesserant tempore , erantque inter acta, Concilij ab eodem Eugenio , ubi in con cordiam cum Patribus redierat, approbata : nisi quod nonus,ad numerum Cardinalium spectans, ab eo postea reVOca tus est. Haec omnia conventus ille regia con-

42쪽

stitutione firmari postulavit : eaque causa fuit edendae hujusce Sanctionis, uuam Senatus anno 143'. in acta retulit. Pragmaticam hanc Sanctionem eruditis glossis illustravit Cosinas Guymier, Praeses Inquisitionum, quibias notas suas addidit Phil. Probus Bituricus ad componenda Sanctionis & Concordatorum dissidia, quae omnia cum annotationibuS marginalibus,earum constitutionum Historia, veteribusque instrumentis eo pertinentibus edidit Fr. Pinilbnias jam laudatus, anno I 666.

seu Conventis Francisci I. cum Leone X.

C A P. V. PRoximae Sanctionis Pragmaticae placita , oon soldm ordinariis, tum in conserendis Beneficiis, tum in Causis judicandis , & Canonicorum , monachorumque collegiis in Prastatis absque munerum praestatione Eligendis, jus suum fere illibatum servabant: sed & sublatis sedis Apostolicae Reservationibus, Gratiisque Expectativis, & , quod caput est, Conciliorum generalium pGtestatem: Pontificia superiorem agnoscendo, Curiae Romanae , ipsaeumque Pontificum

gnat . Disti Corale

43쪽

3 PRAEFATIO.

jamdiu receptae autoritati & commodis non mediocriter detrahebant. Idcirco eam summi Pontifices non secus ac perniciosam haeresim execrati, omnibus vi ribus impugnare non destiterunt. Eam sane nullius roboris eme asserebant, quod ejus decreta, & ex Basileensis jam illegitimi ac Ferrariam transsati Concilij decretis , tempore schismatis editis, deprompta atque conflata , & ipsi etiam

Concilio ob restrictiones adjectas

neutiquam probata fuisse dicerent: nostiis hominibus contra, Concilij jus, extemporum ante indicata distinctione, at que iniue vim decretorum Bituricensium

tuentibus.

Π Vi Eugenius quidem IV. & Pius II. San- .. ctionem illam a Carolo VII. revocaxicata,d in frustrZcontenderunt. At Ludovicus XI. de restitie. urgente primum eodem Pio, eam abi Ο- i gare voluit, literis anno 146I. ad Senatus

missis, quas Tolosanus , non liberis su fragiis , sed tanquam expresso Regis jussa promulgavit ; Parisiensis , cautis

Regi redditis, nequaquam admittendas censuit. Pius tamen, quas Pragmatica omnino per Galliam abolita sibi blandi rus. est : arque illud certe obtinuit Ut Reservationes more pristino valeren P. Paulus II. re, uti erat, cognita, Sanctio nis revocationi institit , no umqye a Ludovico eam in rem diploma ing etra vix. Sed hujus quoque publicationi,osteri sis ejus incommodis, Joanne San-Ro- duo generalis Regis PIocurator II.

44쪽

tercissit, itemque Academia Parisiensis. Tantus tamen Ludovici ardor animi suit, pontificum voluntati fatisfacere cupientis , ut inter ipsius Legatos &Sixtum V. abolendae Sanctioni Pragmaticae inita fuerint anno 147 2. Pacta, quibus in Gallia res Ecclesiasticae prope ad

instar Concordatorum Germanicorum redigebantur. Secundum ea Paeta corrceptu est cap. ad uni υer fatis I . de Treu-ga π Pace , in communis . ac secundum eadem editar Regrae literae. Ea licet a pleris que praesulibus minime recepta,nec a Senatibus omnino probata , esseCere tamen ut pragmatica Sanctio non parum, aliquot per annos detrimenti acceperit. Qua ex re cum multa oriri incommoda dicerentur , idem Ludovicus XI. anno

14 3 8. Constrariorum suorum & sacrae Tlleologiae ac Iuris Professoru ex Αc demiis selectorum certum numerum con vocari mandavit , de horum malorum remediis achmum. Hi appellationis ab iis quae contra Pragmaticam acta est ent, per Regium Cognitorem interponendae autores fuerunt. Sic paulatim regnante praesertim Carolo VIII. etsi contra nitentibus Innocentio VIII. & Alexandro VI. in usum revocata est Pragmatica Sanctio: quae postea novo quoque edicto a Iudovico XII. instaurata palam C sh ari rici I ''. ,& ex probato, promotove Pisano adversus Iulium II. Con-ci Ilo, aliisque de causis orta inter hunc

de Ludovicum discordia : ita ut Iuliuε,

45쪽

III. Mur

armata, conjurataque in Regem universa propemodum Europa, Lateranensis V.

Concilij a se indicti Sessione 3. in eum

ac Regnum Interdicti sententiam tulerit. Idem Seir. 4. recitato Ludovici XI. edicto Pragmaticae rescissorio , monit rias literas decerni curavit, quibus Rex,& Regni Curiali Ecclesiaque Gallicana Romam ad Concilium Vocarentur, ut si quas habere se confiderent idoneas rationes, quo minus Pragmatica Sanctio antiquaretur, eas certam intra diem proserrent , alioqui fore ut illa irrita, nulla, Scschisinatica pronunciaretur, atque abIO-garetur.

Inter haec defuncto Iulio suffectus est Leo X. ad quem, simulque ad Synodum

Lateranensem missi a Rege Legati, eQ-rumque adventu sublatae interim censurae. Verum cum Gallici Episcopi ad Concilium non convenirent, quod locum minus tutum , certe apud validiores in Concilio Italicos Praesules, aulae Romanae commodis semper studentes, inutilem futuram dicerent Pragmaticae defensionem r Franciscus I. Ludovici successor, una cum Galliae Senatibus, Praelatis, Capitulis , omnibus denique Pragmaticam tuentibus , peremptorio edicto R omae citatus est. Quod cum Regi nunciatum esses, atque ille Romam se Legatos missurum, & si Gallicae Ecclesia1jura servarentur, nil ii Sedis Romanae reverentia. sibi antiqu1us esse ostendisset di de concordia utrinque cogitari

46쪽

PRAEFATIO. 37

coeptum , nihiloue commodius vi sunt, quam si de re tota Pontifex simul & Rex csllatis capitibus agerent. Quapropter Franciscus, Helvetiorum caeterorumque Foederatinum apud Martinianum victor, dc Mediolani potens, Bononiam a I cone invitatus, inter filialis reverentiae ossicia, enixis primo precibus ab eo contendit ut cum ipsius S Concili, venia Francis Pragmatica Sanctione uti liceret: deinde si Pragmaticae nomen omnino abrogandum videretur, saltem vice illius cellas leges componere integrum esset , qui bus in iis rebus quae Sanctione ista continebatur , Imperium Francicum regeretur. Priore postillato rejecto , pos o rius admissum , mandataque est ejus commcntationis cura, hinc Anconitano& Sanctaeuum quatuor Coronatorum Camdinalibus, inae Antonio a Prato Franciae Cancellario. Hos inter ante Regis discessum magna ex paIte comenit: dein perficiendo negotio Legatus in urbem Roeterilis Barma Catholicus Regis

1n Patisiensi Patiamento Advocatu S, Conventa illa rata habuit , tanq-m Pragmaricae Sanctionis loco in posto Ium Valitura: quae cuncta I ateranensis Concilij Sest ri. promulgata confirmataque sunt die 16. Decembris anni

Franciscus missis ad se binis a Ponti- IV. Ηον sice codicillis: alteiis Sanct1onis Carolinae diFillis

abrogatoriis , alteris Bononiensium conia exec qu

cmorum confirmatoriis , satis habuit

47쪽

rulorum Academi que delegati convenerant i de posterioribus per Cancella itum disterere. Hic totius negotij repetita narratione , docuit qua rerum nece sitate Rex adactus , tum ad vitandum ingentis cum Leone ejusque foederatis, belli & schismatis periculum , tum ad retinenda, qua licebat, Ecelesiae Galli cae Jura , in totum alioqui Pontificis &Concilij, quod a reliquis nationibus generale haberetur , decretis haud dubie

ruitura, ad constituendas, mutuo con-

. sensu, recipiendasque loco Pragmatica Sanctionis leges aliaS , pro temporum conditione tolerabiles , in nonnulis etiam articulis Pragmatica ipsa praestabiliores, descendisset ; Regem idcirco eas promulgari quamprimum velle; Eam in rem literas suas de more actis Curia insinuandas missurum. Longum esset Lievrati Regij generalis Advocati arpellationes a Bulla Pragmaticae revocatoria; Senatus decreta de retinenda Pragmatica 3 perscriptas eorum ad Regem rationes, non modo eX veterum Regum atque Imperatorum constitutionibus ,&damnosa pecuniae per gratias expectati vas evectione, sed & ex infractis per ejusmodi reuocationem priscis tum sacristum profanis Gallicae nationis inauditae,& suspectum in locum vocatae, Juribus,

ac libertatibus petitas; Cancellari j reia ponsa ; Regis , datam Pontifici fidem liberare desiderantis, repetitas non sine

48쪽

minis jussiones; Academiae ac Decani Ecclesiae Parisiensis aliorumque interces siones; & alias promulgationis hujus re moras referre. Ea tandem in speciem potius quam ex vero peracta in Senatu Pa risiensi 12. Mariij anno Isi . sub hac forma. Lectu, publicata, e7 registrata ex ordinis ome is de praecep o Domini no-sri Neris , reiseratis vicibus facto, in praesentia Domim de Trimostia primi Cambestam dicti Domini nostri Regis,ackoc per eum specialiter misit. Caeterum contestationem vis illatae, atque ad Papam melius consultum , Conciliumque legitime congregandum, appellationem

apud Episcopum Iingonensem is ante interposuit Senatus , & post iteravit sservandamque nihilominus in judiciis

Sanctionem decrevit, quod ea revocata diceretur Ecclesia Gallica, cujus de Jure agebatur , quamquam defendere Jurejurando inaugurationis suae Rex adstringeretur , inaudita , & in locum suspectum vocata, ideoque juste absente . Nec dispar ab Academia coram Decano Parisiensi appellatio prodiit , ausis& concionatoribus contra Concordatorum autores apud populum declamare. Inter has altercationes ac dissicultates,

cum pra fixum approbandis , publicandis ac recipiendis foederis Bononiensis

legibus semestre jam prope efflixisset,

annuam absolvendo negotio dilationem a Pontifice Rex impetravit, quae adhuc in alterum annum proroganda fuit: mo-

49쪽

derandusque imprimis alticulus, quo in dicebatur necessitas verum impetrando-- rum Beneficisrum valorem in Mandatis aliisque Sedis Romanae provisionibus, iis etiam quae ad Cathedrales Ecclesias EcMonasteria pertinerent , exprimendi; quod Annataru secundum eam mimationem exigendarum causa constitutum fuerat. Verum post Varias, absente praesertim , & captiVo Rege contentiones, observari haec Concordata coepere, li- itium ad Episcopatus caeteraque majora beneficia spectanctium coεnitione majori Regis Consilio attributa edicto de- ciaratorio anni Is 27. quod ab lenrico II. anno Isset. confirmatum. Franciscus sane I. conventorum illorum observationi invigilavit: adeo ut iis derogari,aut eorum quidquam per Pontifices ne Man datorum quidem formula, immutari pas sus fueriti eam scilicet ob causam, quod haec Concordata non vulgaris ρ libera Constitutionis Pontificiar, sed mutui ac perpetui inter Sedem Apostolicam &Regnum Francorum contractus Vim h bere speciali pacto jussa essent. V c.his Pleniorem horum Bononiensium

cordato ConVentorum notitiam,notandum est earum cum Praomaticae Sanctionis vestigiis ita in- rvmsi haesi se, ut ejus instituta illorum decretis Ei rh. 'δ partim omnino sublata , aut omissa, pararatio. rim aliqua ex parte mutata, partim deni-Rue Verbatim inserta sint e quod subjecta utitusque Constitutionis comparatio aliquatenus indicabit. CAPITA

50쪽

PRAEFATIO.

CAPITA

PRAGMATICAE

SANCTIONIS. I. De aut ori rate generabum Concialiorum. pag 2. De Electioni bus. p. zo3. De Reservat ιο-

Sanctio. CONCORDATORUM. Approbatio Coi cordatoru per Co-cilium Latera .p. 96j. De Constitutionibus. p. 98ij. De Electionis& postulat. dero

gat. I E

iij. De Regia ad

iiij. De Reservat sublatis. Io SV. De Collationibus. IO' vj. π seqq. de Mandatis Apostolicis,&c. II 'Σ. De Causis. 128 I. De Frivolis Appellationib. 129 xij. De Pacificis Possessor. R. De numero π

SEARCH

MENU NAVIGATION