Spoudogeloios De coma dialogus primus Caesarius et Curtius interlocutores

발행: 1645년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

D E C OMA. 19 meas. Necdum coenae tempus est, quos vocavi vix ante horam venturi videntur. Vbi assederimus, tum memineris vim illam maiorem memorare quae apud exteros te ad

hunc oris peregrini habitum adegerit. Nam supra aliquid tale iniectum a te videor observas. Deinde etiam adiecisti, nisi fallor, te postea persuasum esse multis argumentis non solum hoc σχημs Onsurae pete serendum esse prolixis capillis, sed etiam solum ambiendum, lamplectendum vitiositatem enim & malignitatem intrinsecam subesse caesarie , quae nulla

deprehendi possit sub capitibus

derasis , vel ad cutem detonsis. Haec omnia nisi grave est audire summopere expeto . Nihil enim tam stultum est, quod alicuius regionis cosuetudine usu vel instituto, non recipiatur aliquando , creceptum lapsu temporis non confirmetur. Assideamus hic ergo,

iam incipe peregrinationis tuae

32쪽

et DIALOGus narrationem exordiri CuR. Ita

faciam quoniam tam valde id te velle video. Sed summa tantum sequar fastigia rerum, ne si omnia enucleate exponere ingrederer, longioris sermonis series texenda foret. Ex magna urbe digressus, ubi ad eam veni quam in finibus4 gni mare alluit, ibi navem conscendi in insulam vicinam profecturus. Vix e portu solveramus cum tempestate exorta, ventis adversis per aliquot dies navigavimus. Iuconspectu habebamus eam insulam

quam nostra navis petebat, cum ecce ventus ex ea parte in quatendebamus flare coepit vehementior, Min contraria nos pellere. Ita diu multuq iactati cucurrimus ignari quibus in locis essemus, cti terra ta- de sese aperuit sed non illa qua tangere exoptabamus. Quaenam esset, nesciebamus. Sed visum est nautis huc appellere, ut quassatam navem reficerent,in vectores nausea mari fatigatos recrearent, Iam

33쪽

DE COMA. at Iam portum ingressi eramus, cexscensionem parabamus, cum X instituto regionis exploratores sive illi portitorcs, ad nos veniunt, exquirentes qui aut unde nos, aut qua e causa delati eo accederemus . Interim facies omnium tam nautarum quam vectorum considerant. Quos videbant detonses, seponebant: quos caesariatos in aliam partem secedere iubebant. Vbi ita nos secreverunt, dC- nuntiant caesariatis, non licere illis per statuta insuta pede in ea tellure quae capillatos non ferret, in serre. In ipsa navi si vellemus manere, id pro humanitate sua nobis permittere. Deinde ad rasos se convertunt, plausu, amplexibus eos eX-cipiunt, adventum gratulantur

paratum illis publicii hospitium ubi per triduum laute essent sine suo sumptu pascendi. Ita legem esse

regionis. Cum hoc dicto secum abducunt omnes derasos , hilares ac ridentes, ac prae gaudio tripu- a dian-

34쪽

α DIALOGus diantes,nos autem tristes consu-sos, quid ageremus incertos, relinquunt. Cugs Miros gentis more narras . Sed quid vobis

mentis capillatis in tali re fuit Quid consilii capere cogitabatis CuR Haerebamus prae stupore defixi , quo nos verteremus aut quid potissimum coeptaremus nescii Vix quidam ex nostris lacrimas tenebant . Alii fatum suum miserabantur . Plurimi capillos suos ac caesariem tanti mali causam abominabantur . Et si ad manus fuisset tonsor , aut saltem novacUlce, vel forfices alteri alteris nos tondendos prςbere decreveramus. Sed nemo in nostro coetu repertu Sest qui forfice vel novacula instructus esset Tum adsistere coepimus in catastromate, .magna voce inclamare abeuntes, ut saltem veniam darent e navi egrediendi, mi proximo littoris hospitio divertendi. Ad hunc clamorem misericordiam exposcentium unus ac-

35쪽

DE COMA. 3 currit exploratorum cum prΟ- pius scapha speculatoria accessis.set, proponit hanc omnibus conditionem, si possemus aut vellemus pati capillos nobis novacula demi, eodem loco nos futuros quo reliquos qui ab antiquo derasi uis.sent. Nemo nostrum fuit quin

protinus pro summo beneficio conditionem acceperit. Annuimus itaque statim, clare etiam diximus, nos omnia facturos quae vellent, omnia perpessuros dum in navi

manere ne Ogeremur . Carce

rem vincula fore tolerabiliora. His intellectis , cum recesissent, post paulo cum eadem scapha redierunt, adducentes secum aliquot tonires, quibus capita nostra laeti detondenda commisimus Barbas etiam facticias, sutiles, bene longas, attulerunt, quas mentis nostris aptatas accomodarunt. Sic enim dicebant si sine barba conspiceremur

in publico , vix lapides a nobis se posse defendere Certe puta ob - 4 viO-

36쪽

24 DIALocus viorum, contumelias convitiaque nunquam evitaturos. Ego vero cupidius quam caeteri ita me tractari ii nari gavisus sum. Nam curiositati meae nihil durum dum expleretur proponi poterat,in avidissime cupiebam talis gentis ritus instituta pernosse, quae adeo

mira ab hoc principio visa essent. Ita igitur cu barbis magnis,s capillis supercitio brevioribus in publicii

hospitiu nos perduxertant. Ibi invenimus socios nostros, nautas iam menta adsidentes, invicem Oculis grandibus sibi propinantes, quibus diluebant mali, nauseam. Nemo tamen illorum quemquam nostrum postquam introducti sumus. agnovit. Ahi mirabantur quid rei sic t alii ridebant Larvas quidam credebant introduci asad exhilarandos convivas. Tandecum eis innotuisset id quod migestii, in risum omnes effusi sau- Uium, nos sibi adsidere iusserunt, quo nova barbiti possemu made

37쪽

n GoM . factare, & 3 staces vino immergere , protinus pocula in manus posuerunt , usque ad summum labrum plena . Ita iucunde totum die traduximus, maris, laetationis obliti, quam sic egregie delevimus. Per triduum accepti eodem modo fuimus, cum subinde procere nos inviserent gratulabundi, 'uibuscunque rebus ac modis possent, honorem nobis exhiberent, felices. ques fortunatos ducerent quod in eam insuta parto appulissemus, in qua virtus omnis vigeret, qua vitia omnia exularent, quia nimirum indigenae derasa capita gestarent, prolixas in pectus barbas. Qui capillati eo advenissemus, divinae gratiae hoc nos imputare debere, quod deli sta quorum catenis

tenebamur constricti una cum ca

pillis deposuissemus , in quibus

origo causa omnium vitiorum ac peccatorum resideret. Haec cum audirem, tacitus in sinu mirabar, tanto ardentius Oxoptabam inda-

38쪽

M DIALOGussare sollicitet exacte caeteros regionis mores , quibus in rebus a reliquis populis differrent, praecipue ab illa altera insula parte, i quam primates Reipublicae perditam, miseram , infelicem nominabant, ut vitiis omnibus addictam& mancipatam, nullaque virtute redimendam. De ea igitur cum

quaererem, ita reperiebam. Universam insulam appellari Graeco vocabulo,a γλ.όνησω. In duaSpartes divisam esse, aduobus populas habitari. Exiguo tantum flumine utramque dispesci. Alterius partis incolas quae meridiem prospectat Graece appellari αMωτὰ, quia capillati vulgo omnes essent: alterius, quae ad septemtrionem vergit, Graeca pariter appellatione ιλου nuncupari, quia derasi sint cuncti qui eam inhabitant. Hos regem habere Misiocomum dictum ex Pogonatorum regia stirpe oriundum. Ut olim Caesares Romae vocabantur in Aegypto

39쪽

Pharaones, ita isti Misocomi dicuntur Alteri parti quae Mallotos populos habet, imperat rex Philoco.

mus nuncupatus, ex Mi pogonia-darum gente destendens. Interutramque gente quamvis eandem insulam teneant , bellum geritur assidum,& nulla unquam pace aut foedere finiendum. Cum caetera

eiusdem religionis sint, in hoc solo discordant, quod in capillis una

pars peccatum summum statuit, in barba summam sapientiam. Illi alteri utrumque negant sine crimine haberi posse contendunt prolixum capillum, irevem barbam aut nullam. Hinc causa odii simultatis atque etiam ἀσIςa

Persas, inter Papistas, Reformatos , quanta hodie inter Mallotos&Psilos eiusdem insulae incolas. Caesareani olimri Pompeiani, non

acrio,

40쪽

acriori concertatione bellum civile suscitarunt Romae Nulla unquatanta fuit inter duas gentes pro republica, aut pro religione dissensio. Cris. Sed unde huius discidii origo inter populos finitimo. Quae causa eos diviserit M tanta excitare rixa Coegerit, nonne, curae tibi fuit, cuibi esses, percontari CuR Immo sedulo inquisivi, sesciscitanti responsum est, ab antiquo non ita fuisse. Ab eadem origine utramque nationem derivatam. Fratres&amicos diu mansisne,in pace conco dia vixis cum assinitatem invicem contraherent, .filias darent nuptum acciperent alteri ab altera gente. Quinetiam ab initio

tata appellatos esse, cuilibet licuisse se, vel barbam promittere, vel resecare, vel qua vellet forma habere. Sed aiebant , nescio quo temporCin una insuta parte fuisse quendam sacrori pontifice qui natura calvus erat. Quod cum deforme videretur

SEARCH

MENU NAVIGATION