De falsa veterum Christianorum rituum a ritibus ethnicorum origine diatriba ... habita in eodem Collegio a Petro Rinaldi presbytero Perciliensi ..

발행: 1777년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eorum rituum contemptoribus ; Rem se confecisse arbitrati sunt, sindo docerent, castus, ritus, er ceremonias quamplurimas, infidelibus o Paganis petitas. Nunc etiam in hanc quasi commuianem opinionem conspirasse heterodoxos omnes homines, eorum libri demonstrant et ex quibus nominabo Conyers Mid leton, Christianum Eberhardum , Uueis mannum, Laurentium No.s hemium, Io: Franciscum Buddeum, & qui a Bud deo laudatur, Nussardum , auctorem libri Gallice scripti, quo , ait Buddeus , demonstravit, plurimos vcteriι Ecclesius ritus a Gentilium ritibus originem dracere. u. Male illi quidem in sacrarum ceremoniarum contemptum vertere id conantus , etsi verum esset. Nam , ut bene Uigila

tio Hieronymus reponebat: Illud flebat Molis; I ideo detestanis dum est ; hoc fit Maroribui, o idcirco recipiendum est: sive, ut Augustinus r) aliis ; Haec cum exbibentur Deo, secundum ejus

in irationem atque doctrinam, vera religio est: eum autem Daemonibus , fecundum eorum impiam superbianti noxia superstitio. Quamobrem nihil erat , cur heterodoxi homines magnum se aliquid praestitisse arbitrarentur, ii demonstrare id atque escere potuissent. Verum essiciunt ne illi ac demonstrant Hoc ego pernego; doleoque , plurimos viroS Catholicos , eosque doetissimos , inis cogitantia quadam , ut ego interpretor , abreptos , in eamdem opinionem devenisse; id est Post Gersonem, Μarsilium Columanam , Andream Tiraquellum , Polydorum Virgilium, Ioannem Cokier , Petrum Fabrum , V uolphan gum Latium , Martiis num etiam de Roa , Angelum ROcca , Raynaudum, Petavium , Natalem Alexandrum, Senatorem Bonarotam , Dominicuiri Georgium , alios denique multos s quos postea nominabimus Σ . Ego omnibus is repugno , atque ajo 3 Primo, nullum

afferri argumentum , quo haec nostrorum rituum a ritibus Ethanteorum 'origo vere probetur, multum etiam in origine hac ostendenda argumentando peccare et deinde nullam assignari veterem ceremoniam a Catholica Ecclesia communiter usurpatam, quae multo melius atque commodius repeti aliunde non possit edemum, spectata Patrum doctrina , & veteri Ecelesiae discipliana, originem quam illi volunt, assignari nullo modo posse. Est autem tota haec nostra quaestio quod iterum dico , & saepius

postea repetendum est , quoniam in eo Omnis controversiae carado vertitur ) de primis IU. Saeculis , quamdiu se ilicet Ethnica superstitio passim obtinuit, & late in Romanum orbem domi

nata est . . f. I.

12쪽

3. Virum est, qui contra ac nos sentimus, Ipsi statuunt; in Christianis se ilicet ritibus inducendis , Catholicam Ecclesiam Ethnicorum rituum habuisse rationem, eosque sibi imitandos refingendosque proposuisse, eodem Omnes uti argumento , eo inque ferme unico ; quod illi Christianis communes fuerint adique Ethnicis; Ethnici vero antiquius usurpaverint quam Christiani . De quo quidem argumentandi genere quid dicam Id , Opinor: hae serme ratione, quod vescimur, quod Potamus squod ieeto succedimus, vestibusque utimur, iisque hyeme plu ribus aut crassioribus quam aestate , quod frigida tempestate ad focum assidemus, & frigus captamus Solstitiali die, & id genus cetera; ab Ethnicorum nos moribus accepisse. Etenim hoenos facimus quod item illi fecerunt, atque ante nos multo, Sepluribus aetatibus fecerunt. Ut ergo sunt quaedam, quae natura ipsa , corporisque conditio , dc necessitas, nullo docente aut admonente hominem informate ita Sacrarum ceremoniarum reperientur plurimae, quas ut homines usurparent , nullius

gentis exemplum expectandum fuit, sed naturae lex ipsa atque instin stus ad eas quasi manu tempore omni deduxit. . Quod ut exemplo aliquo declarem , id genus esse puto , quod floribus aras , aut pretiosis vestibus templa ornamus , quod lumina die ipso in sacris adhibemus, quod thure , sulfi tu, odoribus sacras aedes afflamus. A natura enim ipsa ecloiscemur , ut in Dei honorem, quoniam aliud non possumus , convertamus quaecumque sensus ipsa nostros suavi quadam voluptatis sensu aificiunt atque perfundunt. Quis autem neget esse huiusmodi, flores, virentesque herbas , lumina , thura, Odores Proseeto florum nomine quae apud nos excellere existimantur donari novimus. Sic Poetae flores appellant versus suos, Sc Poetarum gravissimum Sophoclem Simonides , testa ejus Seholiaste & Suida, florem Poetarum appellavit; Cethegum vero, maximum illis temporibus oratorem , Ennius di. xit i) Florem illibatum Suadae . Sed nota est Anthologia, titu- Ius collectionis excellentissimorum Graecorum epigrammatum sde Antho ium, liber Ecclesiasticus apud Graecos, quo quae dam in sacris ossiciis praecipua continentur. Atque hinc iam Etuin est, ut laetitiae demonstrandae Maiores nostri floribus aut serta contexta, aut stratas vias vel limina ornata aedium habe-

13쪽

renit euius rei rationem illam proseri Dio Chrysostomus si quod sint haec hominibus j qcundit sima , atque indicent felicit istem . Atque idem valet de luminibus, sive accensis tardis, sive lucernis aut cereis ; unde illud quoniam omittis profanorum Scriptorum libris , a Divinis exempla mutuari placet quod in Machabaeorum libris legimus a), Antiochum a Iasone sit. Reptum cum ocularum luminibus σ Iaudibus ; & in Iudith libro habemus populos , Holophernem excipientes cum coronis G lampadibus. Atque eodem pertinere videtur vox Hieretniae illa Perdamque ετ eis vocem molae s lumen lucernae omnia enim hie ad laetitiae significationem spectant; & est molia vox , mois lentium cantillatio ad laborem levandum; quarum cantiuncularum unam refert Plutarchus 53, aliam Homerus s6ὶ; atque AElianus testatur h7 genus hoc canticorum Peculiare ar

pellatum επιμυλιον , seu moture , quomodo etiam Pollux no

s. Ita esse uti diximus, et naturae ductu ad haec instituta moresque homines serri, demonstrat ejusdem rei communitas cum omnibus gentibus. Idem enim fieri, ut de ceteris taceamus apud Sinas , Petrus Maaijus 9 docet, ubi de anni initio, aut natali die celebrando agit: Parietes , inquit, fornicesique virenti frou e , micaut/bus rosis, o pretioso peristromate vestiuatur ; fragrant oloramentis ac soribus viae , accensis Dualibus ac laternis arbores, ρ r O , Dnestrae collucent; nervorum plausu ,ribiarum , vocumque concentu omnia per nant. Quod si gens sui taliqua , aut m Oao est, in quibus hoc non evenit; hanc opinor esse causam; quod, sicut jaesta frugum semina, soli cultum aliquem requirunt , ut bene & se liciter erumpant , atque herbescant , & ad maturitatem deinde perducantur; PolIunt autem noxiis vel inutilibus aliis seminibus herbisque impediri, ac suffocari: ita quae in animis hominum notiones inditae sunt, cultum aliquem postulant , ut efflorescant; dc contra a vitiis pravisque alse tionibus aliis intereunt atque opprimuntur . Ceterum esse nonnulla, multa etiam quae omnibus hominibus per se ipsa in mentem veniunt, quin alium docentem & praeeuntem aut viderint , aut audierint ; idque rei ipsius natura se monstrari, & rituum eorumdem apud pleras' que gentes similitudine ac communione; nobis quidem negarici Orata 8. pag. 73. Har. Hist. VII.4.

14쪽

gari nullo modo posse videtur . Redeo igitur ad propositum , ad vim scilicet argumenti illius, quod pro origine asserenda rituum Christianorum ab Ethnicis afferri consuevit a quo quidem simili vitio laborat , atque illud quo Iulianus utebatur, Ethnicis suis vindicandis quae erant Graecorum omnium. Ut enim ille, quemadmodum Gregorius Nagian genus 1 notabat, toti genti auferebat sua , ut parti dumtaxat daret ; sic isti nonnullis, idest Gentilibus vindicant, quae sunt omnibus hominibus a natura tributa , & in animis qui rati . ne utuntur indita & collocata . Peccant igitur , & insigniter

peccant adversarii nostri, dum contra nos, atque opinionem nostram eo modo quo diximus argumentantur.

6. Dicemus de vitiis aliis, quibus sermo eorum a quibus haec eadem opinio defenditur, laborare solet. Ac primo quidem in similitudine ipsa rituum apud utrosque Christianos dico atque Gentiles γ demonstranda , nomine ipso contenti sunt , etsi res valde inter se distrepent atque adversentur . Ita Christianorum vigilias comparant cum Ethnicorum pervigiliis . Nomina quidem assinia r at quantum in re ipsa apud utrosque distordiaei Christianis enim Vigiliae afflictionem corporis importabant , somnique parcitatem cum jejunio conjunctam, orandique constantiam ; quod bene Petrus Faber a) adnotavit . Quare jejuniis eas ad censent Centuriatores ipsi Nagdeburgenses 3) , ex Paulo nimirum , qui vigiliis jejunia adnectit ) , de quarum laudibus legendus Μarte ne ue) r Ethnicorum autem

vigiliae, seu , ut ipsi dicebant pervigilia , plena erant luxus splena deliciarum, infandorumque scelerum , quae ut occultam rentur , ideo illis noeturnum tempus praestituebatur. Nam qua

Bacchi pervigilia fuerint, apud Livium 6 invenimus . N

quitiis pariter omnibus contaminata Eleusinia sacra , quae Praecipua erant Graecorum pervigilia,ex Clemente Alexandrino habemus, aliisque, quos magno numero Μeursius recenset .

Testis etiam improbitatis pervigiliorum Plautus ') , adolescen iis flagitiosum factum reserens in Cereris pervigilio scujus per vigilii & Gellius S meminit. Idem indicat carmen , quod in Ueneris pervigilio canebatur , & a Lipfio 9 prolatum est. Quamobrem ex nostris quoque Evagrius Io , in eo tantummo

15쪽

do Iaudanda esse Gentilium pervigilia dixit quae Eleusine eel hraba ntur ; qu2d a Sole non videntur , sed perpetuis iunt damnata tenebris r & ex Ethnicis ipsis Tullius r) legibus suis cavit, ne

unquam fierent. Quia ergo Christianorum vigiliis, praeter nominis ipsius aliquam similitudinem, cum pervigiliis Ethnicorum Nihil omnino, nisi deliciis abstinentiam, libidinem

continentiae , sceleri virtutem copulatam volumus , atquctunam ab altera oriri. Frustra ergo labor esset omnis noster si

Christianas vigilias demonstraremus aliunde quam ab Ethnicorum vigiliis oriri . Atque est ex eruditis viris Μartinus de Roa a) qui cnristianas admonet vigilias, ab Hebraeorum di. Riplina descendere. 7. Pertinet huc vitium argumentationis aliud, qua adversa sententiae patroni , a genere ipso ad speciem,sive a re ad rei m dum nulla servata clist instione transcendunt. Atque ut hujus quoque rei exemplum ponam aliquod 3 petam ex Hospiniano, qui de origine Christianorum festorum scribens, & auspicatus a Kalendis Ianuarii, continuo clamat; Calendas Ianuarias a

Gyristianis obfra satas fuisse, T in Clasianum festum commutatas, si e tamen , ut ritus o superstitiones Ethnicas hoe die usitatas non abeeerint, sed retinuerint potius, τ posteris suis etiam quasi per

manus tradiderint. Si postreinum hoc urgeat, de peculiaribus ritibus superstitiosis Ethnicorum, quos item Christiani servaν rent, iique in omnibas vel praecipuis Ecclesiis nam quae regio singularis aliqua faceret, non curamus , sequitur ille ininstitutum suum . & prurigini obsequitur calumniandi Catholi. cas Ecclesias. Ethnicos ritus Kalendis observatos prae ceteris no- his tradidit Libanius 3 . Hos vero ritus non modo non Proba tos , sad palam & severe interdietos a veteribus Christianis , om n no constat. Notum est, Tertullianum , ea quoque ratione Christianas seminas a conjugio cum infidelibus deterrere ; quod necessie esset ipsis Kalendarum celebrationi interester Moratur, ininquit , 4 Dei ancilla cum Laribus alienis, T inter illos omnibus horinoribus Daemonum , omnibus solemnibus Regum, incipiente anno , incipiente mense, nidore thuris agit itur. Idem ue) eos reprehem dens, qui in animum induxerant, ignoscendum esse quandoque his quae Ethnici faciunt, ne Citristianorum nomen blasphemetur, atque Apostoli sententiam pertractans, fi homini. bus

16쪽

essem , subdit de Paulo ipso ; Nimirum Saturnalia σ Xalendar

Ianuarias celebrans hominibus placebat an modestia cr patientia, an iravitate, an humanitate, an integritate Atque hic idem Iocus maxime insignis est, quod rationem quamdam Adversariorum nostrorum retellit, qua adduetos putant veteres Christianos, ut illa Ethnicornm imitarentur, quo scilicet minus essent Chriitianis insensi, dc ad Christianam ipsam Religionem allicerentur. Cum enim sibi illud objecisset , cavendum esse scilicet, ne Christianum nomen blasphemetur; Porro, inquit , FI phemia quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: Si quis nostrum ad justam blasphemiam Ethnicum deducat, aut fraude , aut injuria, aut contumelia , aliave materia digna querelae, in tia nomen merito percutitur, ut merito irasatur O dominus. Co rerum fide omni bi plemia dictum est; vegri ea a nomen meum blasphematur, perimus unites .... hcet convivere cum Ethnicis ,

commori non licet. Convivamus eum omnibus, conlaetemur ex con

munione naturae, non superstitionis e pares anima sumus nori dimsciplina . . . . O melior fides nationum in suam sectam , quae nullam Solemnitatem Christianorum sibi vindieat , non Dominicum diem, non Pentecostem l etiamsi nossent, nobiscum non communicassent etimerent enim ne Gristiani viderentur; nos ne Ethnici pronunci niur , non veremur. Ut eo redeamus unde discessimus, quantum Christiani abhorrerent a ritibus Kalendarum Ethnicis usurpandis, tempore ipso Chrysostomi, vel ex eo ipso intelligimus, qui in eo argumento, homiliam totam insumit i). Quod fialiquando sequioribus aetatibus factum est, ut aliquid de ritibus Ethnicorum imitarentur Christiani; continuo adversu a eos Synodi & PP. exclamarunt: unde illa Turonensium Patrum in Synodo II. a) vox. Ne pro Christianis habeantur qui Calendas Ianuarii eount; Antisiodorensium Non licet Atalem

dis Ianuariis vetula aut certolo facere, vet strenas Diabolicas ob servare. Quo loco liceat adnotate obiter , Canonicam illam epistolam quam Cli. Balleri ni Saeculi VI. aetatem ferre , a que etiam antiquiorem existimarunt , male descriptam videri , ubi loquitur de iis ue qui cervolam aut uniculas faciunt & legi debere , quemadmodum Cl. Mansius 6 vidit, aniculas, ut respondeat voci quae hic habetur vetulae quae lectio confirma-

17쪽

tur ex Codice Barberino, & Vaticano i) a Cl. Holstento a descriptis ; & explicari facile potest ex verbis Faustini Epist pi s di) in Sermone quem de Calendis Ianuarii habuit, de alienis

personis , & specie ferarum in quam se homines commutabant emendosum etiam necessie est fuisse Balugii codicem , in quo decerpo & vetula voces omittuntur . Gravius etiam postea adis versus eosdem profanos homines statuit in Synodo Romana Zaia charias Papa ; Si quis Glandas Ianuarias, er brumam ritu P ν anorum colere, vel oliquid plut novi facere, propter nosum annum , aut mensas cum dapibus vel epulis in domibus praeparare , erper tuos plateas contioneι ἐν choros ducere praesumpserit , quod magna es iniquitat coram Deo, anathema sit. Species ergo sesti diei, seu modus celebrandi Calendas Ianuarias assingi Christianis nullo modo potest . Sequitur ut genus objiciatur , idest quod Religiosis operibus festum solemnemque habuerint, quem Ethnici impie & scelerate celebrabant: & sicut, ut selix faustusque novus annus Obveniret s a Diis suis,adhibitis superstitio-ssis ceremoniis, Postulabant ; idem Christiani saeris religionibus a Deo precarentur, atque ideo Primum anni, vel etiam mensis diem statum solemnemque haberent. Atqui in hoc non modo nulla superstitio; sed neque ulla est Paganorum imitatio; sed Religionis & pietatis ac Naturae legis ipsius obsecundatio , quae Deum a quo bona omnia expectanda sunt, ut placabilem nobis propitiumque reddamus , iubet. Nihil igitur opponi hoc loco potest , nisi a re ad rei modum , sive a genere ipso ad speciem , pudendo argumentationis vitio transcendamus . s. Quod quidem vitium latius etiam , dimanavit; ad eos sellicet, qui ut sententiam suam de Christianorum rituum orioine a ritibus Ethnicorum, auctoritate aliqua sulcirent, loca produxere quaedam Veterum Patrum , idest Gregotii Nyssent, & Theodoreti ue . Attulit ea primum Baronius 6 , a quo postea descripsere alii, & ex his Marangonius ) .

At quae ea sunt, quidve illi volunt Hoc nimirum, ut quem admodum Ethnici magnis laetitiae significationibus, certis diebus, Deorum atque Heroum suorum memoriam commendabant; ita esse indultum Christianis, ut laetos atque hilares habeant dies aliquos , qui sunt Christi mysteriis, vel sanctissi

a) Inter codd. Eminenti m. card. de Zelada.

18쪽

morum h6minum natali celebrando deputati. Hue ergo redit tota argumentatio, ut festorum dierum celebrationem Ecclesia, ab Ethnicorum disciplina acceperit. At quid dici potest absurdius, aut a vetitate magis alienum valeret hoc idem de Christianis templis ; quod item Ethnici habuerunt, atque habent licet alio olim nomine appellarentur Christiani. Quemadmodum igitur de templis dicimus, eorum institutiorinem ex Dei praescriptione descendere , speetata infirmitate hominum; quoniam etsi ubique Deum adorare , & cultus omni observatione venerari, Par esset; cum tamen hominum condi. tio loca sibi quaedam negotiis agendis , corpori etiam curand requirat, satius esse visum , ut alicubi potius quam nullibi cui tus significationibus omnibus Deum. veneraremur; sic etiam iutiniam abstinere a servilibus operibus omni die non possumus,

exceptos dies aliquos haberemus , qui essent Divinis mysteriis recolendis ac venerandis assignati. Praeivit vero hic Christiania Hebraeorum exemplum ; et quidem Dei lata lege , atquα ejusdem comminationibus aut promissis firmata . Quod autem hos dies laetos hilaresque ducamus, temperate scilicet & modeste; ab ipsa spe futurorum sempiternorumque bonorum , &Apostoli doctrina , ut non gaudeamus modo, sed laetitia nostra nota sit omnibus, dicendum est descendere . quod Sanino Tum natales eadem ratione modoque festos habeamus; id vero ex Catholico dogmate de Saninorum cultu & veneratione sponte profluit . Quamobrem nullum hic vel Ethnicorum exempla,

vel eorum imitatio locum habet. Quod si opponant ipsam dierum designationem ; quasi eos ipsos, qui festi ab Ethnicis habebatitur , praestituerit Ecclesia Christianis ; primo quidem , an veterum temporum sit haec disciplina , valde dubito 3 eum videam , hoc fuisse antiqui usus, ut Christi mysteria iis anni di

hus recolerent ut, quibus contigisse olim putabantur. Testis hujusce rei Chrysostomus, qui ut Graecos suos persuaderet, in Christi nativitate celebranda , cum occidentalibus convenire shoc usus est argumento I , quod quo diei contigerit, multo hi commodius , quam orientales sui, ex Cirini tabulis intelligere ac definire potuerint. Nota est etiam Cypriani a) illa ad suos admonitio,ut. adnotarent dies quibus sortillimi Confessdres,

ac Μartyres vita excederent, quo rite fieri commemorationes

eorum possent. QMod si aliud aliquando Dictum est, de quo Petri Lamiani 3 notissimus ille liber extat; necessitatis Vel

19쪽

eommoditatis alicuius habita est ratio; quod simul uno die

Plura recurrerent, quae distiniste celebrari Ecclesia vellet, vel quod minus esset laetitiae dies accomodatus, vel aliquid huiusmodi. Et profecto quod a Dueundo I) allatum est exemplum ;de triplici triumpho Caesaris, cui ab Ethnicis celebrato sacram solemnitatem Ecclesia Christiana substituerit, quod a Gersonio a credo eum hausisse ; iampridem falsum esse , & comment, tium triplicem eodem die Caesaris triumphum,viri antiquitatis peritissimi demonstrarunt. Quod item de ceteris, si necesseeΩset, facile erit ostendere, vel iis aetatibus de quibus quaerimus , usum hunc non fuisse ab Ecclesia receptum. Nihil dico de illius viri itidem docti sententia qui apud Ethnicos festorum dierum S solemnium definitionem factam repetit , ab anni tempestatum , ac solis lunaeque & stellarum quarumdam conversione , quam retinere homines ad agrorum cultum, vel navigationem, operaque sua, oporteret; idque vult secutos eri Christianos . Non sane multum istiusmodi sententia nobis noceret. Sed eam esse falsam, proculque abhorrentem a Maiorum nostrorum dusciplina , facile est pervidere. Sed esto e diebus iisdem superstitiosis Gentilium ritibus , voluit Christiana Ecclesia sacras Religiones substituere, atque illos nobis quoque festos esse dies . Quid λ Ideo ne ab Ethnicorum ceremoniis, aliquid mutuatos esse Christianos dicemus p Antiquiores PP. exponentes Apostoli locum illum 3ὶ Dies observatis, I menses, a tempora, o annos, S similem huic nostrae quaestionem versantes; utrum scilicet Judaeos Christiani, in sestorum dierum observatione imitari viderentur; id omnino pernegant,quod finis horum constituendo-xum illis diebus esset utrobique diversus Nos eninti ait Hiero-mymus ue , non aηγmorum Pascha celebramus, sed ResurreBIonis Crucis: nee septem juxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste id est non hie consistimust totidem enim revera numeramus sed Spiritus Sancti veneramur adpentum . Hoc

autem quis non videt in quaestionem nostram optime convenire ;si iisdem diebus non Ethnicorum profana illa , sed nostra seinquamur , & sanctissima Religionis mysteria , fortissimos fidei

Athletas castis purisque ceremoniis veneremur Quod vero loco detestandarum rerum atque Deorum, substituerimus quae nostra sunt; non ad inducendos in Ecclesia Paganorum ritus ,

sed I Ration. D.O.L. c.I6. U. Origenem Iib. VILL a) Te direct. eord. tom. 3. contr. GU , Chrysostomum

20쪽

sed ad abolendos extinguendosque valet. Sed satIs in re nam linum manifesta verborum habuimus , M ad alia Properandum est.

s. II.

9. Nunc si quis enumerare ritus omnes velit, quos In roplesiam arcessere ab Ethnicorum ceremoniis , nonnullis placuit; rem sane aggrediatur longioris operae , multique laboris . Suns enim plurimi, qui ritus Christiani alicujus causam cum redde. re volunt, nec possunt; continuo ad Gentilium ceremoniarum infinitam illam congeriem confugiunt , in qua simile aliquid , aut illud ipsum , de quo agitur , ut hi existimant, non dissicile est invenire. Ut eos tantummodo nominemus , qui vel celebriores ritus sunt , vel a celebrioribus hominibus causae huic

assa gnati; ordiemur a Gersone, qui posteaquam scripsit i); Commutavit Ecclesia multos Gentilium ritus, non penitus auferen do , sed intentiones fidelium eirca hujusmodi in finem bonum diria genis 3 ex Gentilium ritibus accersit, quod Catholica Ecclesia in Deiparae Purificatione servat; quia nimirum Ethnici quoque candelas ferre consueverint in honorem Deae cuiusdam, se in lustratione UrbisRomae. Saeculo sequenti qui vixere, Erasmus ac Philippus Melanchion christianam Excommunicationem,aPaga norum moribus deducunt ,quos secuti sunt LeanderGalganetus, Nicolaus Gravatius , Andreas Tiraque lius. Ab Hebraeis ex. Communicationem derivari negat Polydorus Vergilius et a ab Ethnicia tamen , illorumque Flaminibus , & Archissaminibus repetit Hierarchiae nostrae Ecclesiasticae constitutionem Sesacram politiam 3 ac praeterea deosculationem pedis Romano Pontifici 3), vel manuum ceteris Episcopis ; ornatum temPl rum seBis frondibus aut aulaeis , cereas imagines & votivas tabellas altaribus appendi solitas ; dimittendi populi morem in sacra liturgia sue , supplicationes seu Processiones . Canoni gationem Sanctorum e Gentilium apotheosi mutuatam Volunt Rodolphus Hospinianus, ct Jo. Franciscus Bud deus. Nolphan gus Latius Christianam qiradragesimam ortam vult a Romano

rum lectisterniis 6 . Marsilius Columna ubi dixit, ex

SEARCH

MENU NAVIGATION