De falsa veterum Christianorum rituum a ritibus ethnicorum origine diatriba ... habita in eodem Collegio a Petro Rinaldi presbytero Perciliensi ..

발행: 1777년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quod Immutatae , pro temporum conditione, veterIs discIplinae

speciem praebere potest . Ad tempus vero, de quo agimus , neu ad quaestionem nostram, hactenus commemorata pertinent, da instituto die festo Sanctorum omnium , de commemoratione fidelium Defunistorum s quae recentioris multo aetatis sunt, ut viri eruditi norunt, docuitque prae ceteris Ludovicus Thomas. sinus , & s. m. Benedictus XIV. Addimus Canonigationem Sanis et orum , cujus originem a Gentilium apotheosi multi repetunt, praecipue veroJo: Franciscus Bud deus singulari dissertatione si), Annales, veteraque monumenta , indubitatos veluti testes allegans opinionis suae. Verum hic quoque , quod alibi adnotavi. mus, res ipsa a rei adlunrtis secernenda est 3 id est singulares ce. remoniae, quibus apud nos fit , quibusque ab Ethnicis peragebatur; a re & rei summa , quae est alicujus inter Sanetos beatosque homines , qui in coelo Deo fruuntur, & suo nobis patro cinis opitulari possunt, adscriptio . Et de ritibus quidem si I quamur , nemo qui nostros cum Ethnicorum ritibus comparet, non existimabit, adeo esse inter se diversos , ut nulla appareat s militudo ; ita ut horum imitatione adscitos esse illos assirmare , hominis sit vel nimium impudentis vel parum sani. De his fuses. m. Benedi eius XIV. a , hoc ipsum demonstrans Canonizationem nostram ab apotheosi Gentilium originem non haribuisse . Atque hi quidem Christiani ritus recentiorum sunt temis Porum quam hic quaerimus . Etenim antiqua Canonigatio , ut bene etiam animadvertit Honoratus a S. m. 3), res erat simplex& fine ullo ferme ceremoniarum apparatu ; nec aliud omnino ,

nisi , ut eam Bellarminus describit, probante Iusto Fonta-nino s); Publicum Ecclesiue testimonium de vera sanctitate Ogloria alicujus hominis jam defundi et quod testimonium perhibebatur, sive descriptione ejus nominis in Ecclesiae dyptie his , sive, ut Cyprianus indicat 6), adnotatione diei quo ad coelum demi. raverat, & in sacra liturgia commemoratione . Atqui hoc exogmate recte descendit de cultu & invocatione Sangorum. Si

. enim colere & invocare Sanctos poterant vel debebant Christia. ni, necesse omnino erat, ut qui hi essent, ne errarent, ab E clesia edocerentur, atque haec, quemadmodum optatus loquiis tur

i) De origine seu

Canonietat ovis in Ecelsa Romana: m Intum. Differt. Theolog.

32쪽

tur a Martyres vindicaret. Nulla ergo ab Ethnieli eeremoniis

huc origo adduci potest. 18. Erit forta me cui negotium sacesset illud de votivIs tabel. Iis, accepto beneficio , exponi & altaribus appendi solitis Nam istud in Gentilium more positum fuisse, dubitare nos non sinunt loca veterum Praesertim Poetarum Horatii sa), Tibul. Ii 3 , Iuvenalis ), ac praeterea antiqua quae id genus mulista habemus in eruditorum Thesauris, & Mustis monumenta.in quibus est etiam Romani Collegii Mustum ab Eminentis. Cἰrdde Zelada nuper eximie restitutum atque Ornatum. Ho e veroidein fuisse Christianorum institutum, adeo persuasum est viro erudito qui de Theca calamaria tomos duos composuit, ut conis tendat s etiam beneficio non impetrato, votivam tabellam amponere consuevisse Christianos I quod Producto exemplo pugnat, lapide scilicet haemati te sic eaὶim qui eum in fronto operis sui repraesentavit, describit 6 ubi antiquo opere imseulpta extat essigies boni Pastoris veste breviori, & caligis mois re pene Pastoritio induti, qui segregans OVes ab hoedis, subla-tisque in coelum manibus Patri gregem suum commendat, d cetque quam diversa in supremo die ovis S hoedi sors sit fuistura. Et parte altera legiturGraecis verbis ATASH ΗNAΚΟΗΘΗ. Sic vero vir eruditus litteras has interpretatur, Agatha non audita est. Nobis tamen minime firmum id fundamentum videtur, cui tam novum aedificium superstruxit; cum alias, S sertasse commodiores interpretationes patiatur . Et is quidem quem modo laudavi de balneis Christianorum saeris Auctor, postquam aliam explicationem alibi dederat Eone exaudi nos, hic formulam inscribi eucharisticam putat, hoe sensu Maιha rursum exaudita es , nec tamen vult tabellam fuisse aliquam quae altari appenderetur & vetare videtur ope- ris parvitas ), sed cum gemma tenuis corolla circumquaque colligetur, annulo desuper eminente , satis patere arbitratur, immisso per annulum loro, Christianam feminam collo a pensam illam gestata . Quid si ab eodem, ut isti putant, Graeco verbo interpretemur Agatha rursum vocata est eo sensu quem dant Graeci ἀκουὰ, & latini verbo suo audio Θ Magis id conveni. re videtur imagini boni Pastoris, ovem minus audientem vori i) Lib.Luum. 6. a) Sat. II. I. 33. 3) Lib. I. H. 3. τε274 Sat. I a. v.27.

33쪽

tanti ae eonquirenti ; quod bona illa Agatha vel animi deo

missione , vel facti poenitens , voluerit significare . Posses etiam a Graeco alio verbo ηοῖω pro quo Callimachus aliique Seri-Ptores utuntur , accersere illud , aliasque explicatio. mes commi nisti. Sed non vacat in re adeo dubia immorari. Aio hoc solum , utrum antiquis Christianis mos inesset votivas has tabellas appendendi , valde esse ineertum ι neque id veteriis hus monumentis adhuc fuisse probatum: obstare etiam non. nihil videtur Clementinarum auetor , certe antiquus si , Ethnicorum morem illum deridens; Alii vero aegroti post preces , recepta ea sanitate, iis, quos invocaverant ad ruferunt, crdonaria appenderunt , quod non esset , credo , facturus , si Idem apud Christianos usus invaluisset. Sed hic quoque laris gior Adversariis nostris, in re eadem cum Ethnicis eonvenisse Christianos . Non continuo hi dicendi sunt ab illis hune ii tum desumpsisse , sed istum quoque ceteris , quae a naturapto secta diximus , institutis annumero . Est enim naturae te. ee inditum nobis, si grati esse volumus, omni ope curare, ut accepti beneficii memoria , in futuras aetates quascumque nota testataque omnibus perseveret ι1ς. Absolvimus eam partem rituum quae ad Dei Sanctorumque cultum pertinet. Nam ritus in Dei parae Purifieatione

servatos, recentioris quam Volumus esse temporis, compertatum est, cum ante Gelasium Papam, Vergente a definem Saeis culo U. non esse institutum hoc sestum, Thomastinus, Florenistinius, aliique ΑΑ. conseiitiant, quos magno numero recensuit

Benedictus XIV. a tuncque a junt nefarios sublatos esse Lu-Percales ludos qui mense Februario celebrabantur; Sergium vero Pontificem Saeculo VII. Processionem cum candelis addidisse. Quod si , ut nonnulli contendunt, festum illud antiquius est in multis orientis Ecclesiis celebratum, Processio quoque illa Sergio est vetustior cum tamen Processiones nullae Ptimis Saeculis apud Christianos essent , ut supra diximus ;nihil haec maior aliqua antiquitas ad rem nostram facit. 2O. venio ergo ad alteram partem de pedum PontificisRoma.ni, manuum Episcoporum Osculo , de Sacrarum vestium ornamentis , de exequiis mortuorum . Exequar tamen brevi; tum

quod ex diistis facile, haec quoque intelligi possunt, tum quod

exere itationi nostrae fines arctandi sunt; addo etiam occupatam esse magnam horum Partem , aliorum studio & labore.

Nam quod pertinet ad deosculationem Pedum Romani Pontiis scis o

34쪽

fieis , extat libellus de hoc argumento scriptus a Io. Stephano Ualentino Episcopo Vestano ubi I) Ioannem Cuspinianum hae.

reticum hominem refellit, qui adorationem hanc pedum Romani Pontificis accepisse Christianos voluit a Gentilibus , quod hi idem Diocletiano praestiterint . Est autem eius refutatio huis jusmodi , ut dicat morem hunc communi omnium gentium consensione firmatum , a natura ipsa defendi, idest ejus instinis ictu praescribi. Et revera erga Reges suos id praestitisse Persas , Parthos, orientales populos alios, in confesso est. Vidimus autem superius naturae instinctum & legem, ex hac morum smilitudine & communione maxime apparere . Quod si id Romanis displicuit, ut ex Seneca a , & Ariano 3 colligimus , qui Cajum Caligulam ideo reprehenderunt; mirandum non est, gentem libertati assuetam, & quae ad libertatem omni tempore, viribusqne omnibus contendit, id quod subjectionia

argumentum maximum erat, improbasse . Ceterum hoe natura ipsa instillare nobis videtur , ut cui uos esse subjectos volumus, aut debemus, huius infimae corporis parti, supremam admoveamus nostram , Osculumque, amoris & benevolentiae

indicium , tribuamus . Hinc illa ad pedes accidere semere fead pedes , abicere, projicere Α) vestigia adorare sue e. t quae

apud omnes Scriptores exstant; & ut de Ecclesiasticis Scriptoriabus dicamus, Epiphanii ad Io. Ierosolymitanum 6 obsecratio illa contra Origenianum dogma ; Suapropter obsecro te, dia Iectissime , er advolutus pedibus tuis precor, praesta mihi O tibi, ut falseris r Orientalium Episcoporum ad Symmachum Papam Sancta adoramus tua vestigia. His similia alia multa quae Jaeo. bus Gothostedus 8 adnotavit, videri apud ipsum possunt, apud Salma sum 9) &c. Pomumus etiam aliunde ritus hujus originem arcessere, ab Hebraeis. Nam id eos facere solitos inistelligere possumus exemplo Mariae Magdalenae de quo Christus tro) Haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Id enim fecisse videtur, quod Magistris discipuli, seu

Dominis servi facere apud Hebraeos consueverant. verum non

mani Pontificis cap. a.

1) Lib. II. de Mnes. c. 1 a. 3 Lib. II. in Epictet. V. Ciceron. f. ad istic. . I .er Io. VIII. ep.9.Pro Sext. fes. Sacr. Cubie.

1 . n. 3.

35쪽

in hoe mihi laborandum est, quod non antiquissimi temporis

ritum esse, passim consentiunt. Platina hunc ritum a Conis

stantino Papa , idest Saeculo VIII. inductum tradit; alii a Gre. gorio VII , cujus est decretum illud si .auod solius Papae pedesomnet Principes deosculantur ri alii aliunde, sed multo recentiois xi aetate . Id ergo, non modo Cuspiniano ceterisque homini, bus heterodoxis, praesertim vero Martino Kempio, euius est

in libro de ineulis, integra Dissertatio αὶ De osculis pedum Poms eis Romani , sed Vergilio quoque Catholico Scriptori, scribenti de pedum osculo ; Is honor hodie Romano Pontifici fit , qui adeuntes se ad sacra pedum oscula admittit, ceteri vero Ant,flites dexteram manum aversam adeuntihus religiose osculandam pomrigunt a quod vel ab Ethnicis sumptum constat. Adeas etiam qui de hoc argumento scripsere , id est praeter Iosephum Stephanum Ualentinum , M. Antonium Maazaronium ), Christia. num Lupum 3 dic. II. De manuum osculi origine idem videbatur Polydorus sentire . Sed quem Plinii locum allegat 6 is solvere adversus ipsum quaestionem hane videtur. Ait enim Plinius; Inest saIiis partibus quaedam Religio dixerat enim a Hominis genibur quaedam Religio inest, observatione gentium et haec supplices attingunt , ad haec manus tendunt , adorant, fortassis, quia inest iis vitalitas, quod ex Homero confimatur 7 cujus locum hic recitat Harduinus ) sicut dotra osculis aversa appetitur , in fide

porrigitur &e. Nam innuit, hoc ipsum natura deberi. Argumentum stiam recurrit saepius adhibitum de communi apua gentes usu, ut se illis inferiores, obsequentes ostendant . Da

Egyptiis testis est Apuleius c8 da AEgyptio vaticinatore I

quens r de Persis apud Xenophontem Cyrusi s) qui moriens exosculandam dexteram suis porrigit e de Graecis Homerieus ille Eumaeus exosculans sto manus Telemachi heri sui . De Romanis Tacitus, apud quem ra renunciato Othone Imperat re, describuntur ruere euncti in eastra . . . exosculari Othonis maianum. Servos maxime Dominorum manibus dedisse Osculum, vel potentioribus alios , Plutarehus ia), Aria Rus I3 , Sene. 1 Dictat. ean. 9ε

36쪽

ea i , Lueanus fa) 3ce. fignificant. Hine ut ceteris blandiro.

tur Candidatus apud Senecam 3 eorum manus osculis conterit quibus designatus contingendam manum negaturui es. De statuis Deorum Lucretius . tum portas Wopter, aena Signa manus dextras ostendunι attenuari Saepe falutantum tam , maeterque meantum 2 quod Turnebus sue) interpetratur de Deorum simulacris construtatis in urbium portis , quae qui urbes ingrederentur aut egrederentur, ritu quodam Religionis, tacta dextera, manuquctori suo admota , salutare solerent a Cruchius tamen de osculis explicat. Sed illud quoque de tactu dexterae manus quod ceditissimis testibus olim faetum probare possemus ostendit po-Pulorum persuasionem , Religionis aliquid manui inesis. Est tamen aliud quod in deosculandis Episcoporum manibus spe. ctemus ; spiritalem scilicet illorum potestatem , praesertim cum manu dextera benedicere populis soleant: est enim manus, potentiae cum manus maximε ad operandum adhibea mus ) symbolum quod S monumenta vetera in quibus manus

expressu cernitur si & vetera adagia probant . Non

ergo aliunde, nisi a natura ipsa, vel etiam a mysteriis rerum , quae in divinorum librorum effatis continentur , ritum hunc arcem re debemus 3 nisi etiam placeat ad Hebraeorum morea

reserre.

za. Ab h Is postremis maxime repetendum est , quae de Sacerdotum n Episcoporum ornamentis antiqui usus habemus; quae tamen Pauca sunt. De his vero tam multi scripsere , ut supervacuus videri possit labor omnis noster; & multa etiam quae diximus, si fusius de his ageremus, repetenda eisent. Transimus ad exequias & mortuorum funera, quae ad idem caput revocavimus quae superiora . Hic maxime Marango nius I. 8 sententiam suam valere debere putat de Ethnicorum ritibus ab Ecclesia usurpatis ; qui scilicet procul aberant a superstitione . Sed ipsemet primo fatetur ; quod pertinet ad condienda aromatibus corpora, ad luctum etiam productum ad Plures dies, Hebraeorum in moribus fuisse . Redit ergo res tota illuc, ut nos pariter, quemadmodum Ethnici, faces, ct cereos in

37쪽

in fidelium exequiis ab antiquissimo tempore aeeendamus . Verum nihil minus proposito Scriptoris illius , iuvat. Ritus enim istius origines plures assignari possunt, ut Ethnicis minime iste debeatur . Diximus supra I in laetitiae argumentum , ut

hoc faciamus, admoneri a natura r quae etiam causa fuit, ut

in Martyrum natalitiis a liisque diebus festis idem faceremus. Atque hinc nimirum Hieronymus a) Vigilantium refellens , Per totat Orientis: GHesias , quamdo legendum est Evangelium accenduntur luminari a jam Sole rutilante, non utique ad fugandas ten Has , sed adsignum Letitiae demonstrandum . Ex quo loco Bellar- minus 3), & Baronius alia quaedam verba quae eodem fer, me loco habet , quibus lumina medio die accensa in martyrum honorem improbare videtur, explicanir cui explicationi addere fortasse aliam posses, de luminatium nimia copia, qua Gentiles imitari Christianos vit aliquis imperitus suspicari posset; de quibus Gentilibus & eorum Idolis Baruch s lacernas a cendunt, o quidem multas. Haec de laetitiae indicatione causa esse potuit , cur etiam in Fidelium defunctorum exequiis luminaria accenderentur . Hoc enim maxime curabant Majores nostri, ut mortis metum eximerent Christianis, & ob immo talitatis spem, mortem optandam potius , quam abhorren dam avusandamque docerent. Hi ne testimoniorum thema Cypriano 6), Neminem contristari morte debere, cum fit in vivendo labor N periculam, in moriendo pax , I resurgendi securitat. Sed maxime hoe argumentum versat in libro de Mortalitate , ubi etiam testatur, se eontestatum assidue, & pu lice praedicasse ; fratres nostros non esse lugendos, accersitione Dominica de seculo liberatos; cum mamus inquit, non eos amitti sed praemitti , recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut navigantes Iolent, defid rari eos debere, non plangi, nee accipiendas esse hic atras vester, quando illi ibi indumenta alba jam sumpserint, occasionem dandam non esse Gentilibus , ut nos merito ae jure reprehendρnt, quod quos vivere apud Deum dicimus, ut extinctos a perditos lugeamus: atque in hanc rem affert Pauli illud et nolumus vos ignorare de dormientibus , ut non contristemini, ficus o ceteri qui Dem non ha-Mnιr Extat etiam Nyssent elegans illa oratio 8) qua docet, non esse dolendum ob eorum obitum qui in fide dormierunt.

38쪽

Atque hinc nimirum, quod viri eruditi observarunt si ; moristis nomen quantum poterant evitabant Christiani ob spem reis surreetionis, & sempiternae vitae. Itaque Pro mortuo, dic bant praemi sum, & pro morte obitum, excessum , dormitionem , T assumptionem . ob id ergo ut laetandum de morte esse fidelium

demonstremus , cerei accenduntur, atque a ccendebantur olim in exequiis: quod loca probant veterum scriptorum a Maranisgonio proaucta; quibus addi potest Hieronymus , in funere Paullae , inducens Pontisces,, lampadal , cπω ue praefer*mtes a . Ut enim egregie Chrysostomus 3 , Velans ipse quoque, lugere nos qui e vita discessere 3 dic mihi quid sibi solane clarae lampades Annon eos tamquam athletas deducimus Θ quibus verbis speetat ille ad honores, quibus summo cum gaudio a suis publicorum certaminum victores excipiebantur; de quibus Petrus Faber 4 . 23. Altera erat causa, cur in Fidelium exequiis Christiant lumina adhiberent; idest effata quaedam Scripturarum , quae cum in animo insculpta haberent, ad haec Christianos ritus consermabant . Indicat hoc Chrysostomus , subdens superius relatis verbis ; Unde er Virgines tuae Evangelicae semper habent ac ceu fas lampades suas r er ad Apostolos dicitur ; Sint lumbi sestri praeci ucti, I lueernae ardentes in manibus vestris: a de Io. Minptista; Ille erat lucerna ardens, T lucens ; ut sub typo hominis corporalis, illa lex ostendatur, de qua in Psalterio legimus, lucemna pedibus meis verbum tuum, Domine, a lumen semitis meis .

Adde aliud. , quod Fideles filii Iucis in scripturis appellentur ut adnotavit etiam Bellarminus ue , & Christum secuti, qui

est lux vera, quae illaminat omnem hominem , in luce ambulave rint , ita ut eos tenebrae non comprehendisse credantur . Atque

hine visum illud quod refertur in Aetis S. Montani 63, Zenoni objeistum ; Ostensum est ei produci fingulor quibus prodeuntibus

lucernae fingula mora ebantur: cujus autem lucerna non processerat, nec ipse procedebat: er eum processimus nos cum lue is nostris, em pergefactus est ; ο , ut nobis retulit laetati sumus, fidentes , nos cum Christo amlulare, qui est lucerna pedibus nostris. Denique tertia causa, similis superioribus , & quam paulo ante attigimus 3 communis autem esse potuit Ethnicis , fides immortalitatis ; Neque enim , ut bene Bellarminus arguit 7) cereos ac

cena

39쪽

renderemus, tris animos vivere, post mortem eorporum significare sellamus. Quo spectant etiam frequentissimae quae in sepulchris veteribus inveniuntur, lucernae fictiles . Quam causam ideo dixi Ethnicis quoque potuisse esse communem , ut ind Ipsi etiam cereis uterentur in funeribus, quod vitam alio commodiori nomine appellare nesciebant quam lucis . Hinc Plato si , interitum ortumque hominum explicans, esse ait illos ,

expressit Lucretius a .

Et quasi cursores vitar Iampada tradunι Atque inde illi in Promethei honorem,qui hominum vitae parens habebatur, λαμπαδοφορων ludi. Nihil ergo ritibus his nostris,cum Gentilium ceremoniis. Nam quod praeterea sussitus & thura adhiberentur si usus hic olim fuit ) ,quod condirentur corpora unguentis, honores denique quicumque solemnes illis haberentur, praeter jam dicta , in causa fuisse videtur , spes resurrectionis ipsa , & corporis immortalitatis, in quod veluti domicilium suum anima esset aliquando reditura ; ita ut in hon re esset, sicuti regis alicujus etsi absentis domus, & tabernaculum ad quod victor est postea Imperator reversurus .et . Diximus de ritibus quae ad certas personas spectant, &ad fideles defunctos omnes: restant quae ad mores pertinent. Sed cum recti integrique mores qui Christianis perscribuntur, ex naturae ipsius legibus prosiciscantur 3 iis non multum imm rabimur . Dicemus solum de Christianorum jejuniis, & Quadragesima, quam a Gentilium ieeti sterniis Wolphangus Latius revocat , inepta ut mihi quidem videtur, deductione . Nam cum Quadragesima nostra , abstinentia a certis ciborum generibus & jejunio contineatur, Romanorum ieetisternium convivium habebat ex viet imis in templis deorum immola. tis, ad quae hospites vocabantur: immo , promiscuo usu rerum

omnium in propatulo posito, notos ignotorique passim aBenas in Bonitium ductos ferant ; ut Livius loquitur 3 lectisternium describens primo in urbs celebratum . Nec propterea sua habuisse jejunia Ethnicos, negamus. Nam testis est Herodotus, ubi AEgyptiorum mores describit . sacrificia eos Peragere, jejunio tamen, inquit, semato . Livius, eum ostenta multa in

40쪽

itistituendum Cereri esse, o id quinto quo e enno servandum . Nota etiam sunt radi sacra jejunia, de quibus Apuleius i

narrat ; Isidis gratia, decem continuit illis diebus cibariam . lutatem coerceri, praeceptum fibi esse e nimirum , ut Festus ex. plicat, Denariae erant, vel tricenmriae ceremoniae, quibus fueraatiuris decem rentinaeis diebus vel triginta, certis quibusdam rebus carensim erat. Sed quis bene sanus , aut Quadragesimam aut

Christiana jejunia hanc nacta esse ab Ethnicorum jejuniis ori, nem putet Etenim generatim jejunium sumptum , esse ex praecepto Divino , etsi peculiare tempus modusque jejunii, si in Ecclesiae potestate , docet S. Thomas a) & ceteri passim Theologi . Hinc ergo vera iejunii origo. aue. Quid vero regeras Chokiero, astirmanti corpus caedere ad avertendam libidinem & piae afflictationis gratia , ad expianda peccata, fieri imitatione Lupercorum nihil dici posistabsurdius . Ut ea nobis veteres describunt 3) ; nobiles juvenes frequentes & Μagistratus nudi per urbem discurrunt , seuticia obvios per ludum & jocum caedentes 3 multae quoque principes feminae ex composito offerunt se illis , ac manus serientibus , scut in ludo litterario offerunt , creduntque id ad facile puerperium praegnantibus & intacundis Proficere ad conceptum a

unde illud Ovidii ad nuptas Excipe foecundae patienter τπδera dextrae Iam Socer optati nomen habebit aut Confer cum iis, quae Livius ue , Dionysius Hal. 6 Iust, nus Plutarchus 8 valeriusΜaximus 9 & ceteri uberius tradunt,illud quod pie a rigidioris vitae Christianis fieri consuevit.

Eritne , praeter Verbera, quod simile aliquid invenia si quae quidem si ritum eumdem facerent, cujus origo quaerenda est, Iri ludos quoque litterarios, sive in antiqua pistrina abire neω cesse erit s aut, quod parum pie Thuanus aliique fecerunt , a Greisero et ob castigati, erunt hi eum flagellantibus haereticis Permiscendi. originem ergo si laudabilis usus hujus seu rituac quoniam sic appellare illis placet) volumus , generatim ab illa corporis castigatione, revocabimus, qua Apostolus inservitutem redigebat corpus suum 3 Peculiaris vero ista castiga tio i) Lib.2. metam. a) a. a. qu. ἶ47. art. 3. Vid. HIIarm. lib. II. de Mn. Oper.

SEARCH

MENU NAVIGATION