Desideri Erasmi Roterodami, De utraque verborum ac rerum copia, libri 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1658년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

11쪽

DESIDERII

ERAS MI ROTERO DAMI,

VERBORUM COPIA,

Commentariu S primus,

CAP. I. Periculosam esse copia assectationem ii T non est aliud vel admirabilius, vel ma- gnificentius,quam oratio, divite quadam a sententiarum verborumque copia. au Ieistuminis instar exuberans: ita res est prosccto,quae non mediocri periculo assectetur, pro pterea quod juxta proverbium, 'Non cuι- homini eontingit adire Corinthum. Vnde non paucis mortalibus usu venire videmus, ut divinam hane virtutem sedulo quidem, sed parum feliciter aemulantes ; in futilem quandam. , ac deformem incidant loquacitatem, dum mani, citraque delectum congesta vocum lc sententiarum. turba, pariter Ac rem obscurant, di miseras auditorum au Ies onerant: adeo ut litteratores aliquot hac ipsa de te, si diis placet:.etiam praecepta tradere conati, nihil aliud assecuti videantur, quam quod copiam professi, suam prodiderunt inopiam. Quae quidem res nos commovit, ut partim e mediis artis Rhetoricae praeceptis ad hoc institutum idonea deligentes, pallim quae diutino iam dicendi , scribendique usu sumus consecuti, variaque plurimo

rum autorum lectione Observavimus accommo- .ldantes, utraque de Copia rationeSaliquot,e Xem

pia,

12쪽

LiBER DRIMus. 7pla, denique formulas complures proponeremus. non id quidem conantes, ur libro omnem rem ab solute complectamur : sed edito veluti commentariolo, doctis Sc studiosis viam aperuisse contenti,

quasique sylvam quandam operis futuri submini strasse: sive quod solo iuvandi studio ad hoc labo-

ris capessendum adducti, non invidemus, si penes alium sit vel tota gloria, modo a nobis ad studiosam juventutem aliqua manarit utilitas: sive quod gravioribus studiis addicti sumus , quam ut in his utilissimis quidem illis etiam ad maxima, sed

tamen in speciem minutis, vacet permultum ope

I ae collocare.

CAP. II. A quibus inventa, quibus exercitata Copia. Porro nequis hoc inventum, tanquam neoter I

cum, ac nuper domi nostrae natum aspernandum existimet, sciat hanc Orationis variandae rati

onem, ab homine doctissimo pariter,&diligenti iIimo Quintiliano locis aliquot leviter attingi, & nobiles aliquot Sophistas in compendium contrahendi sermonis,uiam ostendisse. Quod facere nequa quam poterant, nili pariter & explicandi ratione demonstrata Quorum si libri extarent,aut si, quod admonuit Fabius, ad plenum tradere voluissent

non admodum futurum erat opus iis meis praece priunculis. Accedit ad hujus negotii commendationem,quod neutiquam piguit viros omnis doctrinae principes diligenter in hoc genere exerceri. Siquidem extant etiamnum mirabiles aliquot Maro nis experientiae de speculo , de flnvio gelu concreto Iride, de Solis exortu, de quatuor anni par.

tibus, de sigi iis coelestibus. Itidem satis indicat a-A 4 polo

13쪽

D E COPIA: V Ε R E.. M pologus ille AE picus de vulpe & corvo quem, mpuleius mira.verborum parsimonia permingit, de eundem plurimis verbix quam fusissime explicavi. exercendi, videlicet ostentandique ingeni, gratia.. Sed agς quem tandem posse posthae hujus studii, poenitere, qui Cieeronem videat illum. Omnis eloquentiae parentem,ades huic exercitationi indulsi se, ut cum Mimo Roscio, familiari suo solitus sit 'contendere. utrum ille saepius eandem sententianti vitiis gestibus emhgere, an ipse per eloquentiae corpiam sermone diverso pronunciaret. C A P. III. Au ctores quemadmodum luserint osten talionae

QVid, quod iidem auctores non in palaestra so

l um, verum etiam in opere serio nonnunquam csteritanda copia luserunt: dum rem. eandem nunc lita cohibent,utadimere nihil queas nunc italoeu- soletant dilatantque, ut nihil posis adjungere. Homerus, teste bio, utraq;juxta re mirabilis est, tu copia, tu brevitate. Quanqua in praesenti animus noni est exem pia persequi : tamen unum atque alterumex. uno Virgilio proseremus, . a quo quid brevius dici potuit, quam illudi Et campos, ubι. Troja fuiι Θ Paucissimis verbis, ut ait Macrobius Itb 5.Satur. c. I. civitatem hausit αa Morpsimi ne ruina quidem teli,cta.Rursum hoc ipsum audi quam copiose . Venit siumma dies. ct ineluctritissa um

Dardania uimus Troes fuit Ilium, . ingens Gloria Teucrorum rem omnia Iuppiter Argos; Transtutis .incensa Danai dominantur in. urbe:

O patria, ὀ vivum domus, Ilium, oe inest a bello,

Maenia Dardana m

14쪽

Euli clademissim noctis, quis funera fando

Explicet,aut pust lae' is aqua relabores' Quis fons; quis torrens, quod mare tot fluctιbus,, quouhio verbis inundavit L Uerum hoc exemplum ad sententiarum copiam magis referendum alicui videatur. Lusit do verborum luxurie cum ait: Superatnλ ω vaferturaura Stberea,nae ad cerudelibuin oeeubat umbris Sed hoe Nasoni familiarius est, ita ut eo nomina ta ratus sit, quod in copia modum non teneat. At va ratus a Seneca, cujus totam dictionem damnantFabius,Suetonius,&Αulus. Gellius. .

GA P IV . Gibuin visio data immovica copia. IZque quicquam mea refert, si quibus vel im

A, modica, vel perperam adfectata copia vitio data est. Nam in Stesichoro Quintilianus notat nimis effusam,&redundantem copiam Uedita notar, ut vitium esse fateatur non admodum refugien dum. IEschylo probro datur in vetere comoedia, quod bis idem dixerit ηκω κατεμεμαι.i e. venio ct postliminiια in . o. Interdum Seneca vix, fert Ma ronem eun em sensum bis au ter accinentem. Et ne frustra Ungum catalogum recenseam, non defuerunt qui M. etiam Tullium ut Asianum acred undatem,nrmiaqM luxuriantem copia', damna

rent: Sed haec, ut dixi,nihil ad me pertinent , qui quidem non quomodo seribendum aut dicendumst,praescribo: sed quid ad exeit tionem faciat , Q. stendo i ubi quis nescit omnia justo majora esse deis bere. Deinde adolescentiam instruo in qua Fabio non displicet orationis luxuries, propto ea, mi Od

15쪽

1o DE COPIA VERB. facio, quae supersunt, iudicio resecentur, quaedam etiam aetas ipsa deterat, cum interim tenuitati a que inopiae nulla ratione mederi queas. CAP. U.

Grudem artificis esse breviter fi eopiose dieere. IAm si qui sunt, quibus usque adeo placet Mene

laus ille Homericus,ύπολύμυθνος, id est non multiloquiis , rursum displicet Vlysses fluminis instar laybernis aucti nivibus ruens, si quos impendio Laconismus ille,& breviloquentia delectat: ne hi qui- em nostro labori debent obstrepere,quippe quem nec ipsi sint infrugifer uexperturi . proptet ea quod ab eadem ratione proficisci videatur,ut vel brevissime dicas, vel copiosissime Si quidem quemad

modum argute Socrates apud Platonem colligit, ejus dein hominis esse scite seu mentiri, seu vetum dicere: ita non alius arti sex melius ad brevitatem ar-Habit orationem, quam qui calleat eandem quam maxime varia suppellectile locupletare. Nam quantum ad verborum attinet brevitatem, quis constrictus dixerit, quam is, cui plomptum sit ex immen. si verborum agmine, eX omni sigurarum genere se

statim deligere, quod sit ad brevitatem aceOmmo ,datissimum Z Rur-m quantum aci sententiae bre- itatem, cui magis in incnu fuerit rem uam paucissimis expedire verbis, quam qui cognitum, ac dimeditatum habeat, quae sint in causa praeeipua, uasique columnae, quae proxima, quae locupletandi negotii gratia sint adscita 3 Nemo certe citius, certiusque videbit, quid citra incommodum

positilommitti,quam is,qui quid quibus modis addi possit,videtur CAP.

16쪽

I iEER PRIMu S.CAP. VI. Da stulte assectantibus vel brevitatem, vel

'Vod si easu vel huc, vel illuc ducimur, pericu- dium est, ne nobis usu veniat, quod quibusdam Laconismi κακο&λοις id est mattis assectatoribus Videmn s evenire, qui cum pauca dixerint, tamen in ipsis paucis multa supersunt, ne dicam omnia. Sicute diverssi imperitis copiae assectatoribus evenit, ut cum immodice loquaces sint, tamen parum di cant, multa nimirum dictu necessaria praetereuntes. Nostrae igitur praeceptiones eo spectabunt, ut ita rei summam quam paucissimis complecti possis, ut nihil desit; ita copia dilates, ut nihil redundet ta men:liberumque tibi sit cognita ratione, vel Lac nismum aemulari, si libeat, vel Asianam illam exuberantiam imitari, vel Rhodiensem mediocri

Duplicem esse copiam. Porro duplicem esse copiam, non arbitror Ob scurum esse, vel Fabio declarante, qui in ver ce- teras Pindari virtutes praecipue miratur beatissimam illam rerum verborumque copiam. Quarum altera consistit in Synonymia in Heterosi, sive Ε-nallage voeum,in Metaphoris, in mutatione figurae, in I dynamiis , reliquisque id genus variandi Tationibus: Altera in congerendis, amplificandis argumentis, exemplis, collationibus, similibus, dissimilibus,contrariis, atque aliis hoc genu S mo dos, quos suo loco reddemus accuratius, sita est.

Haequanquam alicubi sic conjunctae videri possint,

17쪽

ut haud sacile dignoscas , ita alteri inservit altera, lut prae cyptis potius, quam re , atque usu d:scretae videantur: nos tamen docendi gratia ita, separabimus,ut neque superstitionis in secando, neque rudi sum negligentia erito damnari possimus . . G. Α PI VIII: Quas ad Mes conferat has exerritatio. . mne quo studiosa juventus propensiora bus aram nimis in hoc studium incumbat: quas. ad . TeS, conducat, paucis aperiemus. Principio quidem initotum ad phrasin illam non parum adferet: mo

menti, haec variandae orationis exercitatio: Pecu Eariter autem conferet ad vitandam ταυτο ψαν, .vitium cuna foedum, tum odiosum. Ea est ejusdem verbi aut sermonis iteratio. Neque raro usu, Venit,

ut idem nobis crebrius sit dicendum : ubi, si destia

tuti copia, aut hae stabiimus, aut κωρκυνος, dem cu-auti,in morem, eadem identidem occinemus, ne-que poterimus sementiae colores alios: ,. aliosque.

vultus dare: pariter do ipsi ridiculi erimus nomstram prodentes infantiam, & taedio miseros audio.

quemadmodum Fab. ait; quae nulla varietatis gra tia levat taedium, estque tota coloris unius. Quis . autem est auribus usque adeo ipatientibus , ut vel paulisper ferat orationem v biq; sui similemi Tantam ubique vim habet varietas, . ut nihil omnino tam nitidum sit, quod non squalere videatur citra hujus commendationem . . Gaudet ip1a natura vellim primis varietate, 'ua, in tam immensa rerum

turba nihil usquam, reliquit, quod non admirabilii quodam verietatis artificio depinxerit. Et sicut oeuli divessarum adspectu rerum magis detinentur: :: ita

Di ilia

18쪽

LI B E R P R. Μ us. Ivita semper animus circumspestat, in quod se , . Vel uti novum,ani edat. Cui s cuncta sui similia occurrant undique, taedio protinus avertitur. Atque ita peris totus simul orationis fiuctus. Hoc igitur tan tum malum facile vitabit, cui promptum erit sententiam eandem: in plure S formas vertere, quam ' Proteus ipse trans Brmasse dicitur. Neque vero mediocriter contulerit haec exercitatio ad extemporalem vel dicendi, verscribendi facultatenNprae stabitque, ne subinde vel haesitemus attoniti, vel turpiter interfiteamus. Neque difficile suerit vel temere coeptam orationem commode ad id , quod volumus, deflectere, tot formulis in procinctu paratis. Praeterea in enarrandis auctoribus, in vertendis ex aliena lingua libris, in scribendo carmine, non parum adjumenti nobis attulerit. Siquidem in iis, nisi erimus his instructi rationibus, saepenumero ireperiemur aut perplexi, aut duri, aut muti deni

Quibus exereendi rationibm ha actium par

retur .

Deinceps, quibus exercitationibus haec patetur facultas, reliquum est ut paucis admonea --nius Praeceptis diligentermemoriae mandatis, sae pius ex industria sententias quasdam sumamus, e asque versemus quam numerosissime, quem adrnodum monet. Fabius. . Velut eadem, inquiens, ceratallaxatquealiae formae duci solent. Is porro labor uberiorem assiret frugem , si complusculii inter se conflictentur vel voce,vel scripto,proposito in me' dium themate:Tum enim mutuis inventis adiu

19쪽

i DE COPIA UERB. que inveniet. Deinde totum aliquod argumentum pluribus tractabimus in odis. Qua quidem in re conveniet Milonis illius Crotoniatae solertiam imitari,ut principio bis, deinde ter, deinceps saepius ac

saepius vertendo, ad eam facultatem proficiamus. ut iam sine negotio centies ac ducenties variare possinus. Ad haec, vertendis Graecis aQOribus non mediocriter augebimus sermonis copia propter ea quod haec lingua rerum verborumque ditissima est. Fuerit autem utilius interdum paraphrasi quoque cum illis certare. Profuerit plurimum,carmina Poetarum oratione prosa retexere:rursum, oratio nem solutam numerci astringere: atque idem argumentum in aliud atque aliud carminis genus transfundere. Magnopere juvabit & illud,si eum locum, qui maxime videbitur scatere copia, ex auctore quopiam aemulemur, di eum nostro Marte vel aequare,vel etiam superare contendamus. Prae cipuam autem utilitatem afferet, si bonos auctores nocturna diurnaque manu versabimus, potissima hos,qui copia dicendi praecelliterunt r cuiusmodi sunt Cicero. A. Gellius, Aput ejus, atque in his vigilantibus oculis figuras omnes observemus, Obser-Vacas memoria recondamus, reconditas imitemur, crebraque usurpatione . consuescamus habere in

CAP. X. Primo praceptio de copia.

HAEc quasi praefati , superest ut ad praeceptio

num traditionem accingamur, tametsi & ipsa, quae di Aimus, praecepta quaedam videri que unt. Videmur autem non absurde facturi, si praeceptione. hinc auspicemur,ut praem0acamus, C 'piae

20쪽

L ER PRIMus. I spiae candidato, imprimis esse curandum, ut apta, ut latina, ut elegans, ut pura sit oratio : neque quic quam existimet ad copiam pertinere. quod abhorreat a linguae Romanae castimonia. Elegantia, partim sita est in verbis receptis ab auctoribus idoneis: partim in accommodando rpartim in compositione. Exemplum primi fuerit: ut, si quis piissimum dicat. Quod verbum teste Cicerone Latinis auribus inauditum est. Quanquam& hoc reperitur apud auctores haudquaquam rejiciendos. In hujus igitur locum substituere licet quodvis verbum barbarum,aut soloecum; veluti siquis dicat, avi sare,pro praemonere Barbaries autem etiam vitiosa scriptura aut pronuntiatione committitur: ut si quis docere sonet, prima acuta; aut Christum dicatChristum; aut pcrcam, parcam,aut lege,

priore producta Secundi exemplum fuerit, si quis ita loquatur: dedit mihi licentiam abeundi , pro eo quod est, secit mihi potestatem abeundi. Hic nulla est vox non Latina ; sed in ab usu vitium

est. Potestas enim generale nomen est, ad Omnem facultatem: Licentia, vergit in malum. Hic igitur peccatur in perperam accommodando vocem;

veluti si quis dicat compilare, pro colligere. Latina vox est compilare, sed in ali Mn sensum : significat enim furto spoliare. Horat, Servi fugientes compilant dominos. Item : ne me Chrysippi scrinia lippi compilasse putes. Tertium genus huic simillimum est, cum voces bonas male connectimus: veluti si quis eodem sensu dicat, injuriam dedit, qui damnum dedit. Nam dare damnum, eleganter dicitur : Facere autem injuriam dici

tur, qui laedi n dare isjuriam. P/re inalum.

SEARCH

MENU NAVIGATION