Desideri Erasmi Roterodami, De utraque verborum ac rerum copia, libri 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1658년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

311쪽

LIBER SE Cu&Dus. a ssimo suspensio, quod huc& illuc discursante tum tia, figuris innumeris varietur: Aut vitro, quod, qaemcunque colorem subjeceris, eum imitari videtur : Aut pensili chalybi, quod hinc atque hinc admotis magnetibus, quoium alter alliciat ad se se. alter depellat, levi momento nunc huc , nunc illuc rapiatur, nec unquam conquiescat.Aut sphae irae in plano volubili. Jam ex historiis mutuo sumam Graecorum genuinam levitatem, quam deri scribit Juvenalis. Lubricam. Allobrogum fidem: Poenos simili morum inconstantia: Scythas indies mutatis pascuis nullam certam inc lentes seiadem: Uirgam Moysis subinde in aliam atque aliam versam speciem: Aristippum quamvis agentem personam, ut quem omnis, ut inquit Flaccus, decuit color, nunc Cynico utentem pallio, nunc regia purpura . Item ημίλευκον. semi album, illum, de quo meminit Lucianus: Catilinam vario inge-inio, ex Sallustio:Hannibalem ex T. Livio, ex Valer. Maxim.quibus alius fuit vitae tenor in adolescen tia, atque in senectute. Rursum ex tertia Horatii

Satyra Tigell. Ninquati homini fuit issi, . cSape velut qui currebat fugiens hostam, Persepe velut qui Iunonis sacra ferret, Sc.

Eeomoediis exemplum sumetur muliebris incon- stantiae, Sostrata in Adelphis. Ah mi homo sanus. ne es tan hoc proferendum tibi videtur csse uspiami Ac paulo post : Ah minime. gentium , non faciam . proferam. Amantium' inconstantiam exprimet Phaedria, erure repente rediens.Puerilem inconstantiam Antipho ex Phormione. Sed hoc,

persaqui longum est. E Tragoediis mutuabor

312쪽

Phaedranti variatis secum sententiis,nunc volenti nune nolentem. Medeam item,ante filiorum ediversis agitatam affectibus. Ab ovidio Biblid Narcissum. A Marone Didonem, jam AEnea Pardiscessiim. Atque hoe genus innumerabileg pernas passim exhibent poetae. Ex apologis allegabo rusti eum illum,qui Satyro admirante,eodem ex ore modo calidum . modo frigidum emabar: ct si qui sunt alii. Nam in praesentia rationem di e

λωτε .hydra magis varius.& λιακον λ ρὼν, ω- vafer .aItaque e similia. Nam ipsi in proverbia is locos adjunximus, unde ista peti possint: El.ωxum quod subinde volvitur . non obducitur musco:Et,arbor, quae subinde transplantatur, non grarindescit. Rursu ex apophthegmatibus adda illud dictum in Cieeronem . Duabus sedere sellis: Et in undem a SaIlustio scriptum: Miud stans, aliud sedens loquitur. Ex Homero ἀλλοπροσαλον , muta

bilem,qui se omnibus aecommodat. Sic enim vocat: - Martem incertarum partium quique nunc cum his sentit, nune cum illis. Ex Ovidio,ni fallor :Ee tantum eonstans in levitate sua s. Ex Horatio, Levior cortice. Et, mutar quadrata rotundis. Et e Roma Tyburamo ventosius bupa Romam r. Ex Plauto, Tipula levior. En Terentii Phormione r. Volo, nolo .Nolo, volo, quod dictum est , non dictu est,&e. Ex Euripe: πλάγiα γαρ φρονεις τὰ μυ ω, παλαι τὰ δ' ἀντέκοι, nam oblique svusnunc hac,o-

313쪽

Iim 1a sat- alia. Iam apparet opinor, quanta huius quoque generis supellex ex tot scriptoribus

eolligi possit.Eadem est sententiarum ratio,quas notantum ab auctoribus sumere,verum etiam pro te novas parere licet. Quibus omnibus si totidem apponas contraria, deinde subjunxeris utrinque finitima . nimirum quam immensus orationis penus futurus sit, vides. At eum tam varius situlas, id quod diligentius ostendemus in opere, de ratione conscribendarum epistolarum: nihil erit quod non

aliquo pacto possis ad locupletandam orationem accommodare. Quandoquidem contraria quoque adhibentur, vel per ironiam, vel per dissimile, veI

per comparationem .Per ironiam, ut siquis hominem nunquam sui similem, Socratem appellet, qui in omni vira semper eodem visus est vultu. Per diuimile,ut si dieas; C. Iul. Caes. nullius unquam facti poemituiti j Hic nihil unquam decrevir, quod noni mox resciderit. Per comparationem, si dicas: Quam

Cato isse,quem Cicero praefractum voear, a senterdiria non potuit abduci.tam hic non potest in eadem l ' retineri sententia.Porro finitima quae sunt,facili deflexu ad vicina trahuntur. Quod genus Persianum illud : tecum habita. Nam etsi proprie quadrat in eunΥ, qui maiora molitur,quam pro sorte sua: tam earquia non esse sua sorte contentum, cum inconstan tia cognationem habet,huc torqueri poterit, prae serrim cum Seneca scribat, Plurimum argumentutis compositae mentis existimo,posse consistere, & Ω- eum morari. Quin eadem simul. & in laudem torqueri possunt . ut si omnium horarum homine me versatilique ac dextro ingenio laudes,ex inconstantiin penatio sumes , Polypum ad speciem subjectr

314쪽

soli mutantem coloiem. ω Sumes E sipum .ac ne

gabis mafe hoc esse tam versatile, quam huius sit ingenium: sumes flammam stare nesciam: sumes coelum subi fide alia faeie : sumes arundinem ut cunque flaverint aurae flectentem sese , dices lapis

entis esse pro re nara , . pro tempore , pro loco , mutare sententiam , ac vitae rationem : Stupida saxa, ac brutam tellurem unam non moveri: Coterum ex animantibus, ut quodque practantissimum est, ita max; me mobile eise. In universa natura, quo quicquam praeclarius est , hoc a quiete longius abesse : Infima est quae non movetur terra: At mobilis aqua: mobilior aer: ignis hoc, quoque mobilior, coelum, quam maxime mobile: Proinde mentem hominis, auram atque ignem ab antiquis vocari. Contra,stultos, tardos, stupi dos, lapides,plumbum. in quas ies maxime cadit constantiae vocabulum: Per hujusmodi locos pleraque e constantiae supellectile ad vituperandum traxeris, & ex inconstantiae,ad laudem detorseris. Verum de his, ut modo dictum, alias tempestivius, Nunc, reliquas dilatandi sermonis rationes persequamur.

Da partium Rhetoriearum multiplicatione. sCrescit oratio numero partium orationi S. Vt e nim qui brevissimus esse studet, quam potest pau cissimis utitur partibus: Ita qui dilatare eupiet, et iam legitimis illis di alte praescriptis partibuS , ali quid accessionis curabit adjurigere. Nam cuN in summa tria sint Oratoris officia: docere. delectare. Bectere,cui placet brevitas , is uno coni tentus tan tum docebit,quod fit narrando,& argumentando, cui copia, simul omnibus utetur, Idque in Oa,ni

315쪽

LI B. s E e u N B II s. ag3 istas orationis partibus, non solum in peroratione, arat exordio. Rursum qui studet brevitati , pot-Crit narratione,aut hae quoque praetermissa ,si caussae ratio patietur, esse contentus sola probatione. Atque haec etiam ut omitti non potest; ita pot- QR coarctari , cohiberique. Contra qui copiam affectabit, non modo sex illis utetur : Exor dio, narratione, divisione . confirmatione, consum itatione, peroratione, sed&suo loco latius explicabit exordiorum locos, & in tota Oratione, quo ties caussa praebebit opportunitatem, exordiola quaedam admiscebit, quibus favorem, attentio--nem, sicilitatem retineat , atque renovet, aut ta

dium discutiat, aut, quae dicturus sit, praemolliat. Incidunt autem hujusmodi persaepe. Docilitatem potissimum renovamus commodis transitionibus, quarum formulas aliquot superiore commentario Proposuimus. Quod genus fuerit : Audistis la l gitione, corruptelae, sanguine, stupro, ac foediss-l mis artibus paratum honorem: Nunc ostendam iulud, quod turpiter est adeptus, turpius admini l strasse. 6ttentio renovatur hisce serme m das:

i magna sunt haec, sed levia, prae his, quae nunc di eiurus sum,&nunc ad ipsum rei caput accedO.Pι O inde quaeso, ut haec animis, quam maxime atten iis audiatis. Et, sed his longius fortasse sum immoratus, cetera paucis , ac dilucide expediam , si mihi, sicut antehac fecistis aures , atque animos praebere velitis: Et altius paulo repetam , sed ita verba sum facturus,ut neq ve sine fructu, neque sine voluptate, sitis audituri. Atque id genus aliis mo,

dis ; Nam bis mille pro rei natura fingi possimi. Τaedium discutitur L aut excluditur, hoc pacto.

- , - -

316쪽

Rogo diligenter auscultetis Prima fortasse fronte minutum videtur quod tracto, verum si paulispei attendatis intelligetis nimirum sub hac specie maxima Reipub. pericula occultari. Et quaeso pari amini paulisper, mox aperiam quorsum haec spectetit:

' Et, nunc rem antehac inauditam audieris. Et, rem accipietis omnium maxime ridiculam. Porro favor iisdem rationibus renovatur, quibus paratur. Insuper & argumentamur aliquoties in exordio siquid erit amoliendum quod alioqui sir obfuturum reliqua disserenti .verum id non msi consilio ex rei circumstantiis sumpto. Narratio vehementer IocupIetatur schemate , quod quidam appellant Sermocinati erm qua u-nt,aut pIuribus personis effingimus sermonem cois gruentem: veluti Hom. Illi ad. γ. faeie Priamum se. trem, Hectorem dehortantem a praelio; post hune. . Hecubam. Irem,IlIiadost. Andromachen uxorem deterrentem a praesio , atque his respondentem Hectorem,mire servato cujusque personae decoro.

Neque quicquam est admirabilius historiarum scriptoribus. Nam historicis hoc omnium sussragi. is permissum est, orationem personis assingere, de Ethnicis Ioquor: an idem liceat Christianis, indubio est, nisi quod simile factum videtur in historia

septem Macchabaeorum,ac praeter alios, qui mam tyrum vitas conscripserunt. Idem sibi permisisse videtur D. Ambrosius in vita beatae Agnetis. Nar ratio,praeterquam quod aliquando fusius explica tur,& omnibus argumentis , arque affectibus exispletur, etiam crescit hi ιλ, γη σω : Ea est, ut ostendit Fabius,repetita narratio: quoties res paucis, ae s millier exposita, denuo fusius, dc ornatius eadem

317쪽

L i a x R s E eu N Du s. 28 enarratur. Id quod fit vel invidiae, vel miserationis caussa. Praeterea crescit item egressione subjecta. Quod ita demum permittit Fabius, si excursus ille sic adhaereat,ut sit quasi narrationis finis: veluti si atrox fuerit circa finem narratio, prosequamur e atra veluti spiritu protinus erumpente indignatione. Atque id quidem in caussissertis,ae periculosis: Ceterum in re ad ostentationem parata nihil vetat quominus expositare, in locum aliquem quam maxime plausibilem, di amoenum expatieris ; quos mul & narrationis taedium abstergas, & volupra te sermonis ad futuram probationem reddas ut criores. Hi loci cujusmodi sint,superius est demo

Propositio dilatabitur primum si pro simplici,

duplici, aut multiplici utemur, etiamsi una sit satis, propterea quod alios alia moventa ut, si fecisset , praemio magis, quam supplicio dignus erat. Aut rest biee nee est honesta, nee expedit, nec sine summ.' periculo fieri potest: quod si maximE sit honesta.

maxime expediat, maxime sit tuta, tamen fieri noni potest, ut consequamur: Deinde si non nudam omnin edargumentis obiter interiectis & affectibus accensam proseremus: qualis est illa Cic. pro Mil. Haec siciit exposui ita gesta sunt,judices: insidiator superatus,vi victa vis, vel potius oppressi vir tute audacia est. Deinde miscetassectus:Nihil di-

co quid Respublica consecuta sit, nihil quid vos,nihil quid omnes boni, nihil sane id prosit Μeloni, quihoe fato natus est, ut ne se quidem servare potue' rit,quin una Rempublicam vosque servaret. Deinde argumenta congerit: Si id jure non posset,nihil

babeo quod defendam. bia hoc dc ratio doctis, de

318쪽

l . . .

86. DE CopIA RER. necessitas barbaris & mos gentibus seris.

pis praeseripsit, ut semper omnem vim, quac me ope possint, a corpore, a capite,avitassia propulsarent: non potestis hoc facinus improbum iudicare; quin simuIjudicetis, omnibus qui in latrones inciderint, aut illorum telis , aut vestris senten tiis esse pereundum. Mox redit adam

' sita putasset. certε optabilius Milonitum dare P. Clodio, non semel ab illo tum primum petitum , quam iugelari a vobis , quia te illi iugelandum non tradidisset. Atque item in sequentibus controversiam constituens :Nam locus est notus, repetit summam argumen torum : quibus usus fuerat in exordio. Id tamet si magis licuit Cicersni, propterea, quod in exordio quaestiones aliquot tractverat; tamen idem di alibi continget verbis commode intur,ea . . maxime in enumeratione aut expositione, quae est

altera divisionis pars , de qua supra nonnihil attigimus, cum de propositionibus ageremus et quod genus fuerit , si diuuasitrus Ciceroni, ne vitam ab Antonio accipiat exustis Philippicis: sic ponas. Primum illud vide, mi Cicero, dignum sit, ut immortalem ingeniti tui tot partam sudoribus. quaque tuos omnes illa strasti, ob tantulum aevi, quod tam grand i l gum superesse non potest . exusto pulcherrimo

omnium monumento, repente aboleas. Desis denum forti viro , qui semper omnia posthabu erit libertati, ferendum sit, ut vitam . rerum o malum optimam, S in qua sunt omnia debeat ei Postent , c ui Q, ovis etiam nomine obnoxius esse, nemo liber velit. Postremo videatne palom Piu' s

319쪽

LIBER SE cu NDus. asydentis Ll, in re tanta fidem habere 'osti perfidissimo, qui nec amicis unquam fidim servarinneque Perspicere, quod vel coeco appareat. nihil agere Ver

sui in mum carnificem Antonium , nisi ut totum

eκtingvat Ciceronem. Nam s mpliciter proponi poterat hoc modo e Primum non est tanti vita:De inde miserum,debere vitam inimico et Postremo. decipere cupit Antonius,non servare. Quod si qua propositio durior videbitur,eam oportebit, velut exordiolo praemollire: ut, proposueris laudare Platonis dogma de uxoribus communibus , ut hoc exempli caussa sumatur, dices, te non sugere, quod rem omnium sententia absurdissimam polliceri videris et verum illud orabis,ut tantisper judicium suum differant, donec arguinentorum summam au

dierint, nihil dissidere te, quin penitus expositare , sint in diversam sententiam pedibus ituri: tantum illud cogitem, hoc quicquid est : non esse temerei dictum a tanto philosopho, quique ceteris in rebus

ob excellentiam ingenii divina cognomen promc-

ruit: verum quod in formis hominum , idem in renunjudicio usu venire: quasdam si proeul,& oscitanter adspicias, nihil venustius: fuco videlicet oculis imponente: Sin propius, ac fixius contem.

pleiis , jam quod paulo ante mire blandiebatur oculis, majorem in modum incipit di iplicere. Silenis,nisi explices . quid magis ridiculum ' Sinexplices , quid angustius y Adeo veritas later in abdito . nec oportet in dijudicandis iebus populum auctorem sequi, cui semper pessima, pro optimis, probari consueverint.Ergoseposita paulis per recepta illa, & animis penitus infixa opinione, rem ipsam judicio perpendant, nec privo In hanc ,

320쪽

DE COPIA RER. aut hanc pallem flectant animum , quam totum

argumentorum Orbem acceperint. Quaedam cnim

fore, quae per se stulta videri possint Verum si quis

inter se conjuncta perceperit, is demum veri concentum, & haimoniam sensurus est. Huiusmodi praefatiuncula procausae natura commode afficta, nonnunquam expedit auditoris animum ad secuturam argumentationem praeparare.

Jam vero Probationes, praetereas locupletandi

rationes,quas superius ostendimus, crescunt labe factione, seu praeparatione di asseveratione. Lacte' 1actamus autem seu praeparamus duobus modis: Propositionibus; nunc autem voco propositiones, non quae summam caussae complectantur,sed veluti singularium partitura collectiones, seu conclu'sones,quas oratoribus mos est initio argumenis

rum proponere,& easdem in fine vehementius per affectus,aut per epilogum repetere. De hoc genere dictum est superioribus titulis. Praeterea cum ita proponimus, ut ipsa orationis figura fidem ab Togemus, aut conciliemus. Cujusmodi est illud Cic pro Mil. sed antequam ad eam orationemve niam, quae est propria nostrae quaestionis, videnturea Hine refutanda, quae in senatu saepe ab inimicis, di improbis saepe jactata sunt,& in concione etiam paulo ante ab accusatoribus,&e. Cum inimicos &improbos nominaviam hoc ipὶ non parum fidei abrogavit adversariorum propositioni. Deinde propositionem ipsam per ironiam elevat; negant intueri lucem esia fas ei, qui a se hominem occimium fateatur. Nam atrocitas illa verborum. Ne gant intueri lucem fas esse, pro eo quod erat, puniendus est,cum irrisione pronuncianda est. Adjun'

SEARCH

MENU NAVIGATION