Diui Aurelij Augustini Hipponensis episcopi Meditationes Soliloquia, et Manuale

발행: 1672년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

218 SOLI LOQUIA

pro nomine tuo contumeliam pati. Ibat Andreas securus ad crucem, gaudens, quOniam ad tuam dulcedinem properabata. Haec

tua dulcedo ipsos Apostolorum principes si Crepleuit, Vt pro ipsa crucis patibulum unus eligeret alter quoque caput ferienti gladio supponere non timeret. Pro hac menda Bartholomaeus propriam pellem dedit. Pro hac quoque gustanda Veneni poculum intrepidus Ioannes potauit. Hanc vero ut gustauit Petrus, omnium inferiorum oblitus, clamauit quasi ebrius, dicens: Domine, bonum est nos hic esse, faciamus tria tabernacula, hic moremum, te contemplemur, quia nullo alio indi aemus. Sufficit nobis Domine videre te, sufficit inquit tanta dulcedine satiari. Unam enim stillam dulcedinis ille gustauit, 'omnem aliam fastidiuit dulcedinem. Quid , putas dixisset , si magnam illam multitudinem dulcedinis diuinitatis tuae gustasset, quam abscondisti timentibus te Θ Hanc tuam dulcedinem ineffabilem, &illa gustaverat Virgo, de qua legimus, quod laetissima, dc

242쪽

S AUGUSTINI. I9las inuitata. Hanc ut reor, ipse gustaverat, qui dicebat Quam magna multitudo ducedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te Quique monebat Gustate,& videte, quoniam suauis est Dominus. Haec est enim illa beatitudo Domine Deus noster,quam expectamus daturum te nobis,pro qua tibi Domine continue militamus pro qua tibi mortificamur tota die, ut in tua vita tibi vivamus.

debeat esse in Deum

V autem Domine expectatio Israel; desiderium ad quod suspirat cor

nostrum quotidie festina , ne tardaveris. Surge, propera, veni ut educas nos do isto carcere ad confitendum nomini tuo, ut gloriemur in lumine tuo. Aperi aures tuaSclamoribus lachrymarum pupillorum tuorum, qui clamant ad te: Pater noster, da,

bis hodie panem nostrum quotidianum; in

243쪽

12 SOLI LOQUIA

cuius sortitudine ambulemus die, ac nocte, usquequo perueniamus ad montem sanctum tuum Oreb. Et ego paruulus inter paruulos familiae tuae, Deus Pater,& virtus mea quan do veniam, apparebo ante faciem tuam Θvt qui nunc tibi confiteor ad tempus, ex tunc confitear tibi in aeternum. Beatus ero, si De ro admissus ad videndum claritatem tuam .inis mihi hoc tribuat, ut ad hoc venire per mittas me Θ Scio Domine, scio, confiteor me indignum, ut intrem sub tectum tuum; sed fac propter honorem tuum, ne confundas in te sperantem seruum tuum . Et quis intrahit sanctuarium tuum , ad considerandas potentias tuas, nisi , si tu aperias Qtiis autem aperiet, situ clauseris' Si enim destruxeris, nemo est qui aedificet. Et si incluseris hominem nemo est, qui aperiat. Si continueris aquas, omnia siccabuntur. Et si miseris eas, subuertent terram. Si omnia quae fecisti ad nihilum redigas, quis contradicet tibi Forro sempiterna bonitas misericordiae tuae, qua fecisti omnia quecunque voluisti. Tu nos fe

cisti

244쪽

cisti fabricator mundi , rege noS. Tu nos creasti; ne spernas nos, qui opera tua sumus. Et quidem Domine Deus noster, nos lutum &vermiculi , non valemus in tuas ceternitates intrare nisi tu induxeris, qui de nihilo cuncta creasti

Go autem opus manuum tuarus ,

L confitebor tibi in timore tuo, qui non in arcu meo sperabo, gladius meus non salvabit meu sed dextera tua , irachium tuum ,6 illuminatio vultus tui. Alioquin desperarem , quoniam spes mea tu es , qui creasti me, quoniam non derelinquis sperantes in te. Tu quippe es Domine Deus noster, suauis, patiens in misericordia disponens omnia. Nam si peccauerimus , tui sumus: si non peccauerimus, tui sumus; quoniam apud te sumus computati. NoSenim solium niuersi, & vanitas est omnis homo Vivens, de ventus est vita nostra super ter

ram a

245쪽

Tam. Ne irascaris, si cadimus pupilli tui, quoniam tu nosti figmentum nostrum Do mine Deus noster .. Num Deus inaestimabilis sortitudinis, contra solium quod a vento rapitur, ostendere vis potentiam tuam, & stipulam siccam persequeris Num damnabis, Rex Israel arterne, canem Vnum Θ Num damnabis pulicem unum Audiuimus de misericordi tua Domine, quoniam tu mortem non facis, nec laetaris in perditione morientium. Propter hoc Domine oramus te, ne permittas dominari quod non secisti, huic creaturae tuae, quam fecisti. Si enim doles de perditione, quid te prohibet Domine, qui omnia potes , ne semper laeteris de nostra saluatio. ne P Si vis, pote me saluare; ego autem, si vellem, non possem Magna est multitudo miseriarum mearum mecum a Velle quippe mihi adiacet, perficere autem non inuenio. Uelle quod bonum est non possum, nisi tu velis; nec quod VO-lo possum, nisi tua potentia me confortet vi quod possum, aliquando nolo, nisi tua voluntas

246쪽

luntas fiat sicut in coelo, in terra. Et quod volo, possum, ignoro, nisi tua sapientia me illustret. Et si etiam sciam quandoque Volens, quandoque Valens, imperfecta, &vacua transit sapientia mea, nisi adiuuet vera

sapientia tua ἀ In tua autem voluntate cuncta sunt posita, non est qui possit resistere voluntati tuae, Domine uniuerserum, principatum tenens omni carnis; quaecunquα Vis, facis, in coelo,, in terra, in mari &in omnibus abyssis. In nobis igitur fiat voluntas tua, super quibus inuocatum est nomen tuum: ne pereat hoc nobile plasma tuti, quod creasti propter honorem tuum. Et quis est homo natus de muliere, qui vivat, non videat mortem, eripiat animam suam de manu inferni nisi tu solus eripias, vita vitalis omnis vitae , per quem omnia vivunt

247쪽

Quod et oluntas humana in cax sit ad bona opera sine diuinagratia. Ita Tenim iamiam tibi confessus sum Ilia laus Vitae meae, Domine Deus meus, virtus salutis meae . Sperabam aliquando

in virtute in ea, quae tamen non erat Vir

tus. Et cum sic volui currere, ubi magis stare credebam , ibi magis cecidi, factusque sum magis retro, & non ante: quod credebam consequi, magis longatum est a me. Sic permulta similia vires meas probas. Cognosco nunc quia illuminasti me quoniam quod magis credidi posse per me minus semper potui. Dicebam enim hoc, faciam, illud perficiam nec hoc, nec illud faciebam. Aderat voluntas, non erat facultas ad erat facultas , non aderat voluntas: quoniam de meis viribus confidebam et Nunc autem confitebor tibi Domine Deus meus, Pater caeli &te me, quia non fortitudine sua roborabitur vir, ut glorietur

ante

248쪽

ante te stulta praesuptio omnis carnis. Non

enim est hominis, velle quod possit; aut posse quod velit, vel scire quod velit,in possiti sed potius a te gressus hominis diriguntur, illlarum inquam qui non a se, sed a te dirigi

se confitentur. Obsecramus itaque per viscera misericordia tuae, ut velis Domine saluare quod creasti quoniam si vis, potes nos saluare δε iu tua voluntate virtus est nost salutis.

In Ecordare misericordiituae antiquς, qua nos a principio in benedictionibus tuae dulcedinis praeuenisti. Antequam enim nascerer ego , filius ancillis tuae, Domine spes mea ab uberibus matris meae, tu prae uenisti praeparans mihi semitas, quibus incolerem, venirem ad gloriam domus tuae. Priusquam me formares in utero, nouisti me:

antequam exirem de vulva, quidquid tibi placuit , praeordinasti de me. Qui qualia sunt

249쪽

sunt io libro tuo scripta de me, in secretola sistortitui,ego quidem ignoro, underi valde

timeo.

Tu vero nosti, quoniam quod ego per

successus dierum G temporum hinc ad mille annos huius temporalitatis expecto . in conspectu aeternitatis tuae iam factum est;& quod futurum est , iam factum est Ego autem quia sto in hac nocte tenebrosa haec ignorans, timor ,5 tremo Venerunt super me dum video mihi undique imminere multa pericula a multis quoque hostibus venari , multitudineque innumerarum miseriarum in hac vita, me circumdari. Et nisi in his tantis malis adseret mihi tuum adminiculum despera

3 Sed spes mihi magna best late , mitissime Princeps Deus meus: consideratio multitudinis miserationum tuarum, quiapud te sunt , subleuat mentem meam. Et praecedentia signa misericordiae tuae , quae me antequam nascerer, praeuenerunt, in nunc specialiter in me effulserunt , de laturis benigni, talis tuae melioribus,, persectioribus muneribus a

250쪽

ribus, quae amicis tuis reseruas, spem meam admonent ut in te latetur, Domine Deus meus, laetitia sancta, viui qua sempernae tificas iuuentutem meam .

CAPUT XXVII.

De Angelis deputatis ad custodiam hominum. uexisti enim me, unice amor meus,

.cI antequam diligerem te,&adimaginem tuam creasti me, omnibus creaturis tuis praeposuisti me. Quam dignitatem nunc quidem seruo.cum nouerim te,propter quees fecisti me. Insuper facis Angelos tuos spiritus propter mes quibus, Riadasti, ut custodiant me in omnibus vijs meis: ne sorte offendam ad lapidem pedem meum . Hi enim sunt custodes super muros ciuitatis tuae nouae Hierusalem, montes in circuitu eius: vigilantes i& custodiente vigilias noctis supergregem tuum: ne quando rapiat, ut leo animas nostras, dum non esset qui eriperet, ille an

SEARCH

MENU NAVIGATION