Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

petiphrasi queat ) nisi concedatur ut vocetur quolditas, aut similitudo quocitativa,planh caret. Coactus igitur sum hanc quodditatidam, Sc quod-ditateivi, appulsare. Est enim haud contemnendi uissus. Ipsum enim ens reale generalissimum in hac similitudine sola fundatur. Omnia enim entia in hoc tantum similia sunt, quod realiter sunt, seu exsibilivet. Seclud itaque omni dissimilitudine seu diversitate quae enti quatenus in singulis reperitur adhaeret, & reservata tantum positione, quod realiter es seu ex ii, obtinueris formalem conceptum entis, nempe ipsam

quodditatem essendi seu exsendi. mi conceptus formalis, suspensa porro ejus actualitate essendi in singulis, transit in conceptum universalem , seu genus entis 3 quod capax jam fit descriptionis 3 nimirum, es pstitium sui. quod realiter es, seu quod realiter in

rerum natura e sit. Dices, me confundere essentiam, S e Fentiam 3 quidditatem, quodditatem. Respondeo, nullam esse hic confusionem , quod in generalissimo ente, ubi nullae plane sunt partes, essem tia& exsistentia coincidant, & idem realiter significent. Similiter quidditas & quodditas in hoc latis simo genere sola ratione differunt. Ut si quaeratur quid sit ens, recte respondetur, esse id quod realiter

e Pit : ita ut L quid es resolvitur per O quod as. I

Qui aliis mediis ideam entis (cum careat genere differentia aliisve partibus di formare conantur, rem, alioquin cognitu facillimam, intricatam, contusam Mobscuram reddunt. verum eo quod ipsum ens reale sit genus duntaxat quodditativum, patet similitudinem quodditatis includere aliquid realis entitatis. Sed hoc iter. Alii nonnulli hoc genus conceptus infra in hoc Tractatu notantur, ob quam causam hic lubentius eorum mentionem sacio, ne illic, ex improviso se L

ctori

12쪽

ad Lectorem.

ii obtrudentes, molesti sint. De similitudinibus

quidditativis non est cur aliquid hic advertam, cum sint notissima vulgarium conceptuum sormalium sun

damenta.

s. Procedo ad distinctionem dissimilitudinis s vla. iti sedissimilem, M smiliter dissimilem. Illa est

fundamentum omnium disterentiarum quibus res inter ter, f.

se distinguuntur , de qua nihil hic ulterius dicendum est. Haec est fundamentum cujusdam communitatis Fr reductionem. Est enim similitudo e dissimilitudine, quasi postliminio, restituta. Intellectus observans ipsam clissimilitudinem esse similiter dissimilem, eam, quasi conclamatam respectu similitudinis primae intemtionis, ad secundariam quandam rationem ejusdem revocat. Hoc modo negatio, quae est ratio qua praedicatum a iubjecto separatur, reducitur ad quandam communitatem; quod nimirum omnis negatio similiter praedicatum a subjecto dividat seu separet. Similiter ipsa di entia fit genus differentiarum , quod omnes similiter distinguant. Genus oppositorum ab huiusmodi quoque similitudine suam originem petit , nimirum, quod ea similiter opponantur. Haec genera, eorumque conceptus tarmales, ut 3c similitudines in quibus fundantur, reductiva voco. . Fateor ea omnia i

eludere similitudinem quandam quodditativam semindariam, nimirum,quod sunt quodditativh similia,sed Sumilitudine secundaria seu similiter diversa. Verum multum differunt a similitudine quodditativa primaria, seu propriu dicta, de qua supra locuti sumus. Haec enim conficitur, primo, aliquam similitudinem rerum colligendo, dc deinde, omnem dissimilitudinem ejusdem praecidendo: illa vero fit, primo, separandore, rum dissimilitudines, Sc deinceps, eas retaxh considerando, ut iuveniamus au secundaria aliqua similitudo i

13쪽

d Lectorem.

iis adhuc adhaereat. Deprehendimus autem, sic considerando, quod sunt similiter dissimiles. Vocamus itaque similitudines, distinctionis gratia, non quod-ditativas, sed reductivas. Verum de his salss. M ih. 6. Superest verbo aliquid addam de modo inveni- veme'ri endi tam ipsas similitudities , quam dissimilitudines.s '--ut dixi, non sint fingendae, necesse est ex

ipsis rebus petantur. Eliciuntur autem testimonio sensuum, nempe, sensatione circa eas multis modis, ne

subsit fallacia, etiam adhibitis adminiculis, variata, experientia multiplici j observatione sedula, analogismos (cui soli rarius fidendum , imo nunquam, nisi ubi aliis mediis destituti fuerimus 3 argumentatione,

cui caute quoque subscribendum est. Verum si certissima ac stutissima inveniendi veritatem methodo uti placuerit, consule Novum organum Cl. D. Baconii,

cujus doctrinae vestigiis si fideliter institeris, haud multum, aut facile, a Vero aberraveris.

i a. tionum de inadsequatis rerum conceptibus recitatio

ne detinui. Pergo jam, quae mihi contigerunt, postquam de his conceptibus quantum ad propria studia regenda necessarium videbatur seripsissem, enarrare. Coeptum est exempli loco tentare, si qua possim, ipsas rationes vitae pervestigare. Loco historice praesentiae, plantas & animalia, in quibus vita materialis potissimum relucet, quin &, assinitatis gratia, ipsos spiritus, Angelos, Daemones, Animam rationalem, huic conisAn siti suta templationi subjicio. Facile deprehendo vitam spi-pamRis, rituum esse substantialem, nempe, esse ipsam substantiam spiritus, consideratam in ordine ad operationes. Quanquam enim haec vita Divina potentia quoad operationes suspendi potest: penitus tamen submoveri, ita ut spiritus maneat mortuu8, nequit. Nam

14쪽

ad Lectorem.

si spiritus vita privetur, ipsa ejus substantia una an- nihilatur. Quis enim concipere potest Angelum mortuum Quare vita Angeli est ipsa essentia ejus energetica. Quanquam nos, pro modulo intellectionis nostrae, distinguimus etiam in Angelis subsistentiam

fundamentalem a natura energetica: in re tamen eadem substantia sunt, tantum diversimode considerata, in ordine ad esse per se, & in ordine ad operationes. Quocirca vita spiritualis videtur ipsia substantia rei cujus est. An vero vita materialis sit similiter substantia, dubitari potest. Profecto ut substantia est genus univocum respectu spiritus & corporis S ita vita

quoque videtur genus uniVocum respectu vitae materialis & immaterialis. Etenim gradus perfectionis utcunque eminentis , quamdiu intra limites finitudinis contineatur, non Variat univocationem praedicationis, ut patet ex dicta praedicatione substantiae de spiritu Sc corpore. Verum si vita spiritualis sit ipsa substantia rei cujus est, & vita materialis non sit substantia, certe praedicatio non est univoca. Responderi potest, vitam spiritualem esse originalem

in seipsas vitam vero materialem esse participatam, seu aliunde derivatam. Res enim aperta videtur in hominer vita ejus provenit a praesentia sive informatione animae rationalis, separata, mors sequitur. 8. Sed regeritur, revera animam rationalem esse verum immortalem spiritum , independentem a materia, Se consequenter separabilem ab eadem 3 & durante praesentia ejus in homine, hunc vivere, abeunte, mori: verum ipsam animam saltem escte ultimum Sc originale subjectum vitae, quam corpori humano communicat.*Ita ut adhuc 'vita, respectu subjecti fundamentalis, in quo primo inest, sit ipsa substantialis natura ejusdem. Nam si substantia natura sua viva alteri natura

b sua

animas materiales esse modos

materia.

15쪽

in mortuae intime uniatur, sit compositum vivum: ita tamen ut prior pars substantialiter vivat, posterior perpartieipationem istius vitae. Adeoque adhuc inserendum est, vitam respectu radicalis sui subjecti esse substantialem, licti respectu secundarii sit accidentalis.

Dices,in brutis animalibus aliter mulso edenire , eorum

animas non esse substantias, O consequenter vitam ab iis pro fluentem non es substantialem. Omnino concedendum est, animas brutorum non esse substantias per se subsistentes, eorumque vitam non esse proprie substantialem: sed eas esse modos materiae essentiales, iasimul vitales. Eo autem ipsb quod sint modi vitales, non sunt ultima subjecta vitae. Supponunt enim subjectum se prius, quod modificant. Imo non sunt ultima subjecta sutipsius, nedum vitae sive modificantis sive modificatae, quam in se complectuntur. Quaerunt itaque fulcrum quo ipsi Sc quicquid in iis inest sustineantur. Id quod per se est Iuffulcit suos modos, ultimumque eorum subjectum est. Quapropter materia est ultimum seu primum materialis vitae subjectum. Cumque nihil charius aut intimius sit cuilibet subjecto suavita, liquet hanc esse materiae intimam & inseparabilem essentiam. Verum quia ipsa essentia materiae variis modificationibus obnoxia est,ejus quoque vita varie modificari potest 3 & eo ipso constat, materiam vitae radicem in se continere. Quo pacto enim possis vitam modificare, ubi nulla est

Eiuvimhm P. Dices, hosce modos de nodo ditam materiae aiufrre. Sed qui fieri potest, cum nihil in se habeanti huc ra quod e materia non prius dimanat, quodque ab ea non essentialiter dependet Profecto optim h concipere possum vitam participatam , sed oportet simul adsit aliqua substantia in qua vita primario insit, cuique sit essentialis, a qua alteri sibi conjuncto communicetur r

16쪽

ad Lectorem.

ut vita spiritualis essentialiter inest animae rationali, sed corpori per participationem, quamdiu illa huic intime praesens est, communicatur. Verum in brutis anima non est substantia, nec est ultimum subjectum cujusvis vitae. Quaero radicate hujus vitae, quae animae materiali adscribitur, subjectum. Revera vita quaedam animae materiali proxime inhaeret 3 sed cum non

sit radicate subjectum ejusdem, ei necessario ab alioc quod est radicale ejus subjectum ) communicatur:

Intellectus meus in hisce intermediis causis non acta quiescit: radicate vitae, ubi ubi est, fundamentum investigat. Hoc non vita mutuatitia fruitur, sed seipso vivit. Anima materialis est modus essentialis materiae 3 essentialiter ergo eam modificat, ejusque modificatio est vitalis 3 & eousque largior eam de novo vitae modificationem materiae adferre : sed vitae, quam modificat, originem in se non continet. Materia quidem omnes formas, & consequenter omnes quoque modos vitae materialis, in sua potestate continet. Ipta animae materiales sunt modi materiae, ejusque vitam primaevam varie modificant. Quod probari potest percurrendo omnium viventium genera & species. Nam in genere, vita aliter in plantis, aliter in animalibus modificatur , & in omni specie plantarum atque animalium mira organigationis diversitate variatur. Attamen nisi originalis vita materiae his omnibus modificationibus substrata foret, nihil quicquam vitae aseserrent. Earum enim entitas consistit in modificatione vitae prioris, quam de novo non adferunt. Quamvis igitur novam vitae modificationem, non tamen, de novo, vitae originem materiae apportant. O. Porro, res major est, & majoris momenti, pri- 'in qmmum vitae principium cuiquam impertiri. Est enim, uis,et internum principium percipiendi, appetendi, atque se vita madbb a movendi, --

17쪽

ad Letitorem.

movendi, ei indere. Cuius productionem nulla vis

externa, nullus motus aut quies, nulla textura, schematismus, organietatio, proportio, nexus ve partium, attingere queat. Soli Deo proprium est creaturis suis in actu creandi idem infundere. Dices, experientia constare, sensius animalium ab eorum orga-nigatione manifeste pendere. Utpote laesis quoquo modo organis, proportionaliter laeduntur sensius s& corruptis, destruuntur. Concedimus ita esse. Sensus enim non sunt ipsa prima Sc simplex naturae perceptio, sed ejusdem organicae quaedam modificationes. Etenim si nulla esset perceptio naturalis, nulla materiae modificatio aut orgauigatio eam in animalem aut sensitivam commutaret. Data autem naturali, ea ( cum

immediate fluat a substantiali materiae natura) tot modificationum generibus quot ipsa materia capax est subjicietur. Scopus hujus Libri fuit, varias hasce modificationes ipsiusque vitae indagare: sed eae hinc inde

dissicultates me praepediverunt, ut omnes inanimatorum variationes nondum perlustra se contigit: nedum ad subtilissimas plantarum animalium formationes devenire licuit. Hic igitur, ut clarius objectioni satisfaciam, paucis, quibus modis perceptio naturalis fit animalis, declarabo. um do II. Materia disposita, percipiens se posse suam naturalem perceptionem eousque nobilitare seu exalta- si sensit, re, ut actus suos quodammodo duplicet, eosque magna cum complacentia contempletur, seu implicite dijudicet, organietationem aggreditur, & cuilibet sensui

organum quodammodo duplicatum coaptat 3 nimirum, externum, Sc internum. Una vero percipiens non necesse esse ut internum cuivis externo sit appropriatum, construit unum internum omnibus externis

commune, & nervii propriis quodlibet externum ei

18쪽

ad Legitorem.

et connectit. Non autem perficitur sensatio absque hae duplicatione actus percipiendi. Hoc enim monstrari potest, quod si nervus, cujus opera perceptio

duplicatur, quoquo modo intercipiatur, sensatio nulla eliciatur. Ob hane enim causam visio cessat in gutta serena , tactus, in membro paralytico. Ne dicas hoe contingere ob defectum influxus spirituit m anima lium. Facile admitto eos quoque ad complementum oculi requiri, Zc consequenter ad sensiationem. Certissimum autem est, utcunque adsuerint spiritus animales, sensationem non fieri, nisi iteretur perceptio insensu communi. Qui uni objecto valde intentus est, idque praesertim quasi ecstatice contemplatur, alia simul externis organis obvia non sentit. Similiter insomnis omnes sensus externi otiantur. Non verisimile est, nullos spiritus animales inter dormiendum ad externa membra deferri. Artus enim laboribus dlassati somno plurimum reficiuntur: quod vix fieret, si toto eo tempore spiritibus animalibus privarentur. Denique, nemo recte dicere aut cognoscere potest se sentire, nisi id quod externum organum percipit sensu communi recognoscat. Est ergo sensus perceptio

composita seu modificata 3 scilicet, est perceptio duplicata, suos actus implicite dijufficat seu recognoscit.

1 a. Jam resemo propositionem modo assertam,pri- P Iesummam seu simplicem perceptionem esse immediatam actionem vitae substantialis: nempe ipsam primam facultatem perceptivam immediate radicari in vita seu natura substantiali energetica, M a solo Deo creatione inseri, sola annihilatione eradicari posse : alioquin vero 'iisdem modificationibus subjici quibus ipsa materia subjecta est, ut dictum. Ipsa enim percipientis substantia res est quae immediate percipit. At si facultas per-

b 3 cipiendi

19쪽

eipiendi non immediate in substantia radicetur, haec ejus actum non immediate pes cipiet. Si enim vita originalis, quae non inest per sollam participationem, sit substantiae immediata, scilicet, si sit ipsa ejus natura operativa 3 proculdubio primus actus hujus vitae, quae est perceptio, erit quoque substantiae immediata. Actus enim eodem subjecto quo inest facultas proxime inhaeret. Dices, non necesse esse ut prima perceptio sit substantiae immediata. Respondeo, si sensius nihil aliud sint quam primae perceptionis modificationes, ut declaravimus 3 necesium esse,illa in subjecto his priore sustentetur. Etsi enim sensus, qui modificant primam perceptionem,sive animae sensitivae, sive organis & spiritibus, proxime inhaerere dicuntur 3 ea tamen, quam modificant, ante modificationem fuisse plane sine subjecto putanda non est. Cumque nullum subjectum

praeter materiam tunc adfuisset, necesse est ejus naturam energeticam fuisse hoc subjectum. Dices, eam, inhaesisse animae sensitivae etiam antequam organa formabantur. Hoc enim luculenter testatur vis plastica Hinc contra se objicit acutissimus Scaliger Exerc. f. ervboira P. anima esset actu in semine, eaesis semetituristia- esset canu. Assentior. Est enim canis imperfectus, ea-rens tantum articulationibu . Respondeo, durum verbum esse, animam sensitivam adeste ubi nullus adest sensus, aut organum per quod quicquam sentire queat. Dixit olim Aristoteles animam esse actum eo oris organici. Dic quomodo organa actuat ubi nulla sunt. Sed potentia sunt, & anima in eorum formatione exisercetur. Sed miretur quis, si formet, qua occasione eorum adeo 'bliviscitur, ut ne minimam eorundem notitiam retineat. Bruta enim quo modo sua organa formantur, aut formari debent, Ilane nesciunt. Hoc

adeo torsit subtilissimum Scaligerum, ut vix sibi constiterit.

20쪽

ad Lectorem.

stiterit. Ejus enim verba, Exerc. eadem,nq. s. eum de hac re incertum fuisse, ansam suspicandi ministrant. Si extrinsecta venit forma, atque interea, ut scribunt, omni persectionum genere insiluitur materia 3 ab aliquo intus qualitates, quantitates, O numeros, ordines, O, situs apparari atque insilui necesse es s devique, corpus ipsum totum fabricari. Haec fabricasu aui a jubstantia, aut ab accidente, aut ab utroque. Non ab accidente solo. Primum, quia nullum accidens agit nig per 5im suae sub tantiae. Deinde, quia nucum accidens cognoscit et ilia vero Oirtus, tam nobilis templi architecta, spientesima ab hominibus philosophu udieata est. AEdi abitur igitur a substantia. At baee forma

seminis est. Sanh seminis forma,si non es anima, brutares est. Et si fabricat, est aequalis animae. At incrementis, S amissae earnis reposione, opus il ud animae es. Erit igitur in semine anima formatrix antecedens animam, cui paras it ud domicilium. inare prior il posteriore hac spientior ae nobilior. Gemadmodum nos anteii potestate ac sapientia Creator Optimus Maximus, qui nostra haec utenda dedit nobis. Oportet enim fabricatricem issam non ignorare quid O quantum opus habeat ista altera ingressura. Ergo eum cor aedificat, sistit quid sit vita: eum alias molitur partes, notam habet ea

rum partium Osinem S usum.13. Haec formationis explicatio suas veritates erroribus forsan implexas habet. I'. Recte quidem sta- et tuit architectum animalis esse substantiam, bc efficaciter cut puto ) probat. Quod sententiam nostram directe confirmali et '. Recte infert, dari perceptionem sensu priorem. aod nostrae sententiae plurimum quoque favet. Vix enim fieri potest quin ea perceptio compositionem sensus, prout supra declaravimum, ingrediatur. 3'.. Recte quoque encomta a Philosophis

SEARCH

MENU NAVIGATION