Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae ejusque tribus primis facultatibus I. perceptiva, II. appetitiva, et III. motiva... authore Francisco Glissonio

발행: 1672년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

Ad Lessitorem.

losophis naturae ascripta huic perceptioni transfert. Denique, q'. recte quoque asserit, animam sensitivam in hoc domicilio a natura parato inhabitare. Verum e contra, I'. perperam sumit semen canis pro materia foetus canini. Sed communis hic Philosophorum error fuit ante Cl. D ''. Harvet nostratis tempora, qui primus Libro suo de Generatione essicaciter evicit, semen materialiter compositionem ovi non ingredi. a'. Fallitur, ubi duas animas ad generationem exigit, priorem ad formatiouem foetus, posteriorem ad inhabitationem materiae formatae. Nam quo evadit prior anima aut unde venit posterior Videntur solo

gradu persectionis differre , prior imperfectior, posterior perfectior est. Atque hoc ipsum Scaligero

satis innotuit , utcunque in raptu contemplationis

perfectionis prioris perfectio posterioris ei exciderat. Dixit enim postea, semen canis esse actu canem, sed

imperfectum, is earere modo articulationibus. 8'. Perperam priorem posteriori praefert, Sc contra sensum suum modo relatum: sed succincte scribit: forsitan hieopus est interprete. Dicendum igitur est, diversore- spectu eum modo hanc,modo illam praetulisse. o. Admiratione persectionis perceptionis naturalis quasi a se flatus,ad immediatam Dei operationem recurrit. inare prior in (inqui posteriore hae sapientior ac nobilior. inemadmodum nos anteit potesate'sapientia Creator Opt. Max. qui nostra haec utenda dedit nobis. Sed Scaligerum de ordinario concursu Dei in formatione laetus interpretor. Video enim eum hoc sensu a Doctore Bassione p. Ipsi accipi, & refutari. Sed hic bonus Doctor nimis angustas Sc leves cogitationes de Deo Divinoque mundi regimine amplectitur Sc fovet. Ita enim de iis loquitur, quasi Deus suo mundo commode praesidere nequeat, eumque nutu suo ordinare Sere-

22쪽

Λd Lectorem

gere, nisi creaturas ad munia sua, supposito concursu ordinario, naturaliter obeunda, insuffcientes Scinidoneas primo fabricasset. . Quid Ergo mundum ab initio rudem, mancum, imperfectum, novis miraculis indies reparandum 8c instaurandum, dedit pEquidem istiusmodi opiniones ulteriori resutatione indignas puto. Dei consilia in regimine Universi abdita sunt M inscrutabilia, non cuivis ardetioni obviarneque regimini ejus vel minimum ossicit creaturae naturalis persectio, quin ad gloriam ejus plurimum

facit.1 . Verum ne Scaligeri discipuli, aut etiam Bata, Persem aliusve quispiam, perceptionem naturalem fines creatae seu sinitae perfectionis transilire putent 3 ejusdem tum perfectiones tum impersectiones paucis perstringere conabor. Primo, perceptio naturalis integrum objectum suum, & quicquid in eo continetur, bc quo ordine singula se respiciunt, perseeth, hoc est, absque

ignorantia aut errore, noscit. Secundo, causas se

assicientes in effectis, quamdiu hi sibi inhaerent, intuetur. Tertio, omnes suas dispositiones seu aptitudines ad formam, ad quam a generante aut alias ordinata est, accurate percipit, ipsiusque ideae formae futurae, methodique qua materia ad operationes ejus accurate accommodetur, exactam notitiam habet. Estque materia foetus sic disposita sussiciens subjectum naturale virtutis pia sticae: neque necesse est ut, (juxta sententiam Basionis o ad catuli in utero, aut pulli in

ovo, formationem, ad extraordinarium Dei concursum, seu ad miracula, confugiamus. Sed adhuc forsitan declament halae virtutes esse nobiliores ipsi ratiaone animae rationalis, & propterea meseriam scelus non esse tanto honore dignam. Sed audi igitur impersectiones quoque ejusdem. Primo loco pono anc gustiam

23쪽

ad Lectorem.

gustiam objecti eius. Extenditur enim,directe, tantum ad subjectum percipiens. At oblique suam objectivam

rationem ampliat: & non tantum ad alterationes in se factas earumque causas, sed N ad effectus a se ortu dos,qui in eorum causis,nempe in seipso, relucent, quibusque referas ideam scelus formandi,extenditur. Verum quanta est haec angustia objectiva, si orbitae solius visionis animalium conferatur, quae ad sidera usque quoquoversum excurrit Quare naturalis perceptio objecti vh a perfectione sensuum plurimum deficit. Secundo, perceptio naturalis etiam quoad modum per

cipiendi aliquid imperfectionis implicat. Simpliciter enim percipit, bc quicquid in se est, aut ad se spectat, aut a se resultare aptum est, solo simplici sutipsius intuitu cognoscit. Nedum perceptionem hanc simplicem ad compositam seu duplicatam reducendo, objectum suum dijudicat, aut cum voluptate recognoscit. Atque hoc respectu cedit perfectioni sensuum,qui suos actus cum complacentia dijudicant. Tertio loco, dico perceptionem naturalem nullo modo poste actionem suam suspendere, aut se ab objecto oblato aVErtere , sed perpetuo ad excitandum. ppetitum naturalem facultatem motivam recta pergere. Verum sensus potest ab objecto ad objectum se divertere, bc varietate eorum se oblectare: quod magna est sensuum prae pereeptione naturali praerogativa. Quarto loco, perceptio naturalis sub nulla indifferentia electiva objectum appetitui repraesentat. Hinc dicitur natura determinari ad unum, bc necessario agere et non quod

cogatur, sed quod sponte ( quatenus sumitur pro non invite) M simul necessario operetur. Sensus vero perfectiore modo objectum, sub aliqua indifferentia, sensitivo appetitui referre solet. Hinc bruta animalia uvjus, disciplinae & poenae praemiaque capacia esse

observantur. Su

24쪽

ad Lectorem,

servantur 3 res vero pure naturales ad haec planhinhabiles deprehenduntur. Recte itaque dixit Scalis

ger, semen hoc est, genituram ) canis esse revem im

perfectum, quod careat articulationibus et nec est quod dixerat, illam virtutem, tam nobilis templi arehitectum,

sapienti mam ab hominibus philosophis udieatam fuis

se. Sic enim est, sis respicias accuratam quam habet sui objecti, nullo errore Urmixtam, simplicem notitiam, & admirandam foetus formationem, quam au -

xio aggreditur, & via compendiosissimi perficit. Verum haec formatrix tam prudens, tam sapiens domi, nihil foras judicat aut agit. Intus habitat, sibi soli prospicit, sibi soli vivit. I 3. Celeberrimus D. Harveus non longius ab hoc judicio de vi plastica aberat, quanquam nonnihil dubitem an perceptio naturalis ei perfecte innotuerit. Sic enim loquitur pag. I s. de Generatione: Goniam igitur ( inquit) in puci fabrica ars prodidentva non

minus elucescunt quam in hominis ac totius mundi creatione 3 necesse est fateamur, in generatione hominis, causam esseientem ipso homine superiorem praestantiorem

dari: oel facultatem degetativam, 'e eam animae partem quae homine abricat conseroat, multo excellintiorem editaniorem esse, magi siue similitudinem Dei referre, quam partem ejus rationalem , cujus tamen ex-eessentiam supra omnes omnium animalium facultates extodimus, tanquam quae uso imperium in uetas obtineat, cuique cuncta creata famulentur. Vel Ditem fatendum est, naturae operibus nec prudentiam, nec artificium, nem. que intel ectum inesse et sed ita solum videri eoueeptui nostro, qui secundum artes no- facultates ( ceu exemplaria a nobismeti s mutuata o de rebus naturae Divinis judicamus, quase principia naturae activa efffectui suos eo modo producerent quo nos opera nosra arcet a tisicialia

mmeus quoque panis ra

25쪽

Dari pera

ad Lectorem.

itfialia solemus, eon filio nempe dissip- ab iste,

lictu fide mente aequissae Non dubium est quin vis plastica perceptione naturali ' in formatione scelus utatur, isque dirigatur: sed simplici, directo, Sc necessario modo procedendi, absque arte, deliberatione aut consilio, imo absque ratione aut ratiocinio, simulque absque errore, ( nisi materia redundet aut deficiat) opus suum perfectum edit. Haec perfectio (ut recte notat Harveus) non est aestimanda quasi a perfectissimo niodo intelligendi perveniret, cum sit humillima & infima basis omnis perceptionis materialis,

quam aspirare aut dari perceptionem priorem, generaliorem Sc simpliciorem,sensuum s& consequenter, dari perceptionem naturalem. Dices, etiamsi haec perceptio non veniat ab anima sensitivatposse tamen ab anima vegetativa commode deduci. Aristoteles enim videtur insinuare,animal primo vivere vitam plantae, dein animalis. Respondeo, ut

se habet forma grani triticei ad formam plantae ex se formandae s ita se habere formam ovi ad formam pulli inde oriundi: sed in utrisque formam inchoatam a perfecta solis gradibus perfectionis differre 3 atque hanc fuisse mentem Aristotelis. Si ergo formam ovi animam sensitivam inchoatam (quamvis sit praeter usum loquendi) vocari placuerit, per me licet: sed

res eodem redit. Ejus enim pereeptio non fuerit sensitiva, sed tantum naturalis. Res aperta est in grano

tritici, in quo similiter inest perceptio naturalis, qua se satum in tantam sui generis format, sed ad sensum

nunquam aspirat. Atque adeo haec perceptio res clare

distincta est a sensu. 1 p. Dices, utcunque sit distincta, inhaetere tamen

animae m

& sensus sit ultima perlectio ad promoveri vel solet vel potest. IS. Ex dictis autem elucescit

26쪽

ad Lectorem.

animae, sive vegetativae sive sensitivae. Respondeo, materi ovum, seu materiam foetus, in se continere formam,( sive eam animam vocare lubet, sive formam oui s atque eam formam, quandam modificationem vitae naturalis , & consequenter perceptionis quoque naturalis, includere: sed impossibile esse, ultimum subjectum hujus vitae aut perceptionis sit ulla anima materialis, quia ea non per se subsistit. Vitae radix, ubi-eunque est, alicujus substantiae vita est. Nihil enim inter substantiam & vitam suam intercedere potest.

Quod non est per se, si vivat, vivit modificando aliud qiuod per se vivit,quodque est per se. Ini possibile enim est ut aliquid vivat per se, hoc est, sit ultima basis suae vitae, Sc interim non sit ens per se subsistens. Eo enim

quod miltuetur suam entitatem ab alto,ab eodem quoque suam vitam mutuatur. Ut ergo aliquid vivat per

se, & nihilominus sit per aliud, apertam repugnantiam involvit. Fieri potest ut aliquid sit per se, & vivat per aliud , scilicet per vitam participatam ab alio rsed vivere per se, 8c esse per aliud, impossibile est.

Nam quod vivit per se, vivit vitam a nulla creatura praeter seipsum dependentem. Hoc enim Verba, videre per se, sonant. Attamen quod non est per se, ejus vita est dependens ab alio. Nam si siubjectum non est per se, multo minus id quod ei inhaeret fuerit per se. Porro, vita est essentia rei cujus est. Si ergo essentia rei non sit per se, neque fuerit vita ejusdem. Essentia animae materialis non est per se, sed a materia essentialiter dependet, & per consequens vita ejus a materia similiter dependet. Et ut essentia animae est modus ipsius materiae, ita vita animae est modus vitae ejusdem. Nam ut anima materialis ejusque vita non rea'

Iiter disserunt f ita materia ejusque vita primaeva tan riam ut inadaequati conceptus ejusdem rei distinguunt c 3 tuta

27쪽

ad Lectorem.

tur.Enimvero si anima materialis foret ens per se subsistens, quemadmodum est anima rationalis facile admitterem eam posse originem vitae secum materiae adferre. Cum vero non per se subsistat,qui fiat ut non ab alio originem suae vitae derivet Prosecto vita originalis est alicujus entis per se subsistentis natura energetica. Non existimandum est,tam nobilem entitatem qualis est ensper se subsistens, esse inutilem, ad nullam operationem natam. Quare in sua entitate naturam energeticam

a se non realiter distinctam involvit , quae principium operandi simpliciter primum (respectu causarum secundarum est. Primo itaque percipit,primo appetit, primo movet iviZ. quatenus per se subsistit. Absque his dic quo modo operari potest omnis operatio est vel perceptio,vel appetitus, vel motus. Cum ergo natura substantiae per se subsistentis sit energetica, seu primum principium operandi, est quoque primum percipiens,

appetens, Sc movens, Sc consequenter primum quoque vivens. Aliter enim nec percipere, nec appetere, nec movere,aUt omnino operari, queat.

F. istb Demum nacti sumus vitam materiae per se subsi- sim, quie stentis, idoneum vitae animae materialis substramen . Haec jam illam pergat,ut solet,modificare, perficere, exaltare. Quid enim jam prohibet Exsuscitet in eadem vim plasticam, quae materiam in plantas,aut bruta animalia, juxta praevias ejusdem dispositiones, formet. sed sciat, materiam ejusque vitam primaevam se & suam vitam, tanquam modos suos, suffulcire 3 absque cujus suffulcione, ei nec vivere nec esse competit. Sed adhuc manet scrupulus, formata jam planta aut animali, quo evadit haec vis plastica Proculdubio non egreditur corpores sed in eo, durante nova vita, cujus anima materialis limen & terminus est, manet, Sc naturali vitae partium tum similarium tum organicarum

28쪽

ad Lectorem

praesidet. Ne careat nomine, Chymici (ni fallor

primi eam Archeum vocarunt forte potius Archaeum scriberent: nempe vel ab antiquitate, quod primaevam materiae vitam simplici quadam modificatione exaltatam includat 3 vel a principatu Sc dominio, quod toti naturali constitutioni, quasi oeconomus, praeficiatur. Verum modo de re conveniat, de nominibus ne laboremus. Res ipsa, ut alibi notavi, non fuit ipsi Hippocrati ignota, ubi dicit naturas esse mor

borum curatrices. Per naturam enim, eandem rem

quam illi Archeum nominant, insinuat. Vita enim materiae sic simpliciter modificata res est quae natura, lem constitutionem totius & partium regit. Haec vitiata organa reparat, solutas continuitates consolidat, excrementa & inutilia excernit, ea quae secundum naturam sunt, quantum in se est, conservat. Medis camenta enim nihil quicquam Operantur, defuncto hoc Archeo, seu vita naturali. Audiamus quoque de hae

naturae vita subiit. Scaligerum Exere. laudati, n'. IS. Eoniam diximus animam Fibi de articulare corpus et, dies dendum, quare nascuntur oculis auribus ociauis cate i. Veteres Axbe,aeuia matricem lacerant unguiculis, atque iccirco parens immaturum ejicit ne um,pertaesa molatiarum. Hoc fa um est. Non enim satum tempus haberent pariundi. Asi habent. Sed eυenit ita naturae ephilto,sicut in estis estorum membris anim tum, quae nascuntur postea, cujusmodi dentes,pili, cornua,caecaesa,pennae. Manet ergo Vis plastica, eu vita naturalis,manimalibus formatis, & constitutioni naturali proe- est , viZ. eam sua perceptione, appetitu & motu naturalibus regit. Tota enim perceptio naturalis non Vertitur insensum, quia nervus eam ad sensium communem seu cerebrum deferre nequeat. Hinc frequentcs. eccidit, quae sensibus placent, Archeo displiceant

29쪽

Generalia facilius in.currere in

fensam

d Lectorem.& noxia sint et ut multi cibi, qui arrident palato, ad

sanitatem non conducunt. Et similiter dicendum est de omnibus immoderatis 3 quae, utcunque appetitui & sensibus grata sint, Archeum lacessunt. Sed de his satiS.Is. Aliqui fortasse putabant generales, qui hic

tractantur, conceptus praemature in scenam evocari romnes formas particulares prius inveniendas euh, Scdeinde ad universales ascendendum. Sicquid enim est iu intellictu, prius fuit inse . Verum hoc ratiocinium falsae innititur suppositioni, rationes rerum particulares prius incurrere in sensum quam unioersales. Sciendum enim est, formales conceptus, sive generales sive particulares, realiter in singulis exsistere, & quo generaliores, eo citius 8c facilius ( uno excepto corpore misto) sensus nostros assicere. Quod demonstrari poteli. Duo Studiosi, praealtam conscenduiit turrim 3 circumspiciunt, & colloquuntur. A. Heus, sese, videor mihi a longinquo videre aliquid.

B. Vide'n aliquid, inepte re ergone vides ens in genere jA.Profecto si methailucinantur oculi,video aliquid Agelue, υerte oultum Ausrum Uersui. circa apicem sis,

moviv quid fuseum seu nigricans conspicias. B. Cerno. Save es subflantia:, vel daemon seu spectrum vel corpus.A. Mi irrisor, tu quoque subflantiam in genere vides jB. Video subsantiam primam S sed ad quam speciem res

ram, nondum scio. - - A. Sedproculdubio es corpus. Longius enim dimovetur a loco quo primo conspexi.Forte in rheda. B. Non es. Hercle enim nune dioid tur et sunt animaua. Fortasse armentum umentorum est ehorsum aguntur. A. Tune animalia quoque in genere eernis j Manda loe memoriae, ut de eo disseramus posea. B. Tace, quaeso, parumper, ut accuratius objectum contemplemur. ---A. Eho: fati; si imus. Sunt septem equites

30쪽

Ad Lectorem

equites et hue properant: sed indioiduales eorum rationes nondum sensu discernere licet. B. Non tu taeeb. ἰA. Taeeo. Equidem sunt amici nosri quos exsectabamus. Sed iterum a erte, ut rationes rerum Agulares ultimo sensus Osros feriunt. B. Sed deseendamus ut iis de reditu gratulemur. Profecto bbjectivi conceptus rerum universalium non tantum in singulis exsistunt,i verum etiam quo universaliores, eo facilius & magis perspicue sensibias nostris occurrunt.

Quare laboriosis & completis historiis, s quas formae particulares quaerunt) ut e singulis eruantur, non opus habent , imo earum vix capaces sunt, quod ad omnia, aut fere omnia, extendantur. Hoc ipsum Celeberrimus D'' Baconius in suo Novo organo p. 3 io. insinuare videtur. Neque (inquit hujus motus exempla proponi consentaneum est et ines enim omni eo pori. Ob hanc causam memet fere hactenus in generalissimis rerum rationibus exereui 3 8c postquam ad formas motus particulariores deventum est, ob defectum plenarum historiarum opus hoc visum est abrumpere. ao. Porro, nonnullis forsan sententiae novitas i

displiceat: sed & forsitan praeter causam. Non enim quicquid novum est, statim fastidiendum. Etiam ea flagrati, ipse quae jam bene vetusta sunt, olim nova fuerunt. Imo quorsum opus est novo libro, si nihil adferas suod non sit dictum prius 3 Nonne perinde est sive in veteri sive in novo codice idem legas Enimvero multitudine librorum jamdudum ingenia studentium magis distrahuntur Sc defatigantur, quam erudiuntur aut adjuvantur: tantum si quid offeratur quod ab aliis omissum fuerat, fieri potest ut aliquid cumulo cognitionis humanae accedat. Nemo putet me haec dicere, quasi novitatis studio totus sim abreptus. V d terum

SEARCH

MENU NAVIGATION