장음표시 사용
541쪽
plexamur,& tuum tuique Filii gloriosi Regis Philippi honorem,
praestante Domino , cupimus essicaciter exaltare. voreb de proin motione nostra, per fratres nostros Cardinales & Episcopos Suia fraganeos Romanae Ecclesiae celebrata. de Cieri & Populi nobis. cum unanimitate , seu etiam de scandalo a paucis Pseudo-Fratri bus celebrato , eidem Legato nostro injunximus , tibi & Regno tuo plenius intimare. Rogamus ergo, ut pro Ecclesia Dei murum te validissimum opponas , & aures tuas ab illorum mendaciis seu detractionibus omnino avertas: Quatenus inter reliquos Christianae gentis Principes praecipuum te Catholicae Tidei defensorem, sicut semper, ita & nunc tota nobiscum Ecclesia recognoscat. harissimam Filiam B. Petri Dominam Reginam benedictione Apostolica salutamus. Omnipotens Dominus Apostolorum suorum Petri & Pauli meritis personam potestatemque vestram custodiat, & per temporalem administrationem se- terni vobis Regni participium largiatur. Datum Romae apud S. Patrum,halendis Maiia
EPISTOLA XII. Nobilis memoriae Antece res tui, scut Viri sapientes &
consilio providi, Sanctam Romanam Ecclesiam hono rare , & pro collata a Domino potestate propensius e altare curarunt, & sicut nos ipsi vidimus & testamur . Praedecetaribus nostris nobili devotione servierunt. Inde est, quod Sedes Apostolica inter reliquos Galliarum Principes ampliori est eos gratia amplexata. Et ideo Dilectionem tuam pate nis alloquiis visitantes , Prudentiam tuam literarum praesentium serie attentius adhortamur . ut nobilium Praedecessorum nobilis Successor Romanae Ecclesiae individua semper charitate cohaereas, nec ab ejus unquam unitate declines. Cui prosectb si indefessa fueris devotione prudenter innixus, tuta poteris, praestante Deo, stabilitate regnare. Nos quidem de Nobilitate & fidei tuae constantia plurimum prae iumentes, personam tuam dignis titulis honorare, & honorem tuum Paternae dilectionis assectu omnim dis decrevimus ampliare. De promotione vero nostra,seu dc his,
542쪽
quae apud nos acta sunt, Venerabilis Frater noster praesentium Lator Otto, Tudertinus Episcopus, Legatus noster, quem ad pariates vestras pro variis negotiis delegamus , Dilectionem tuam faciet certiorem. Ipsum itaque egregiae Probitati tuae attentius eommendantes rogamus, ut pro amore B. Petri & nostro, solita ei liberalitate concurrere , & tuis eum debeas solatiis confovere, quatenus & injunctum sibi Mandatum, cooperante Deo, per industriae tuae solatium essicaciter exequi valeat, & tuam nos in eo valeamus diligentiam experiri. Datum Romae apud S. Petrum, kalendis Maii.
EPISTOLA XIII. Uod tibi de statu nostro & Romanae Ecclesiae tardius
scripsimus, Frater mi charissime, ne mireris , quoniam& nos de suscepti inopinata cura Regiminis moestitia occupavit, & in tanta bestiarum frementium sylva diversis fluctibus pressi, adversis sumus ventorum turbinibus agiatati. Tanta quippe me occupationum onera deprimunt, tantis causiarum flagris illidor, ut mens mea nullatenus ad superna erigatur , & ego recte clamare compellare Veni in altitudinem maris,
ct tempestas demersit me. Considero namque qui sum , & infirmutatem meam, quasi manu palpans , certis enectibus deprehendo. Et ideo ut Beatitudini tuae vera profitear, infirmitatem meam plene considerans ad Apostolicae Sedis culmen propriis meritis non posse pertingere , onus hoc malui declinare , ne in Pastorali regimine imparis administrationis actioni siccumberem. Sed quia Dei disponentis arbitria contraire non est , obedienter secutus sum quod misericors de me operis manus voluerit operari. Cum ergo & Romanae consuetudo Ecclesiae posceret, & Beatitudinis tuae nos dilectio incitaret, curavimus non sollim Scriptis Fraternitati tuae nostrae charitatis & amicitiae vota persolvere,
sed etiam de promotione nostra, quod desiderabile tibi fuisse
credimus , per latorem praesentium venerabilem Fratrem n strum Ottonem, Tu dertinum Episcopum, a Domino s. Praedecessore nostro Papa Paschale ordinatum, indicare. Ipse quidem
di de his, quae apud nos acta sunt, & de statu Urbis & Ecclesiae,
543쪽
quantb plenius novit, tanto Experientiae tuae poterit verius enarrare. Sane de electione nostra, quae a fratribus nostris Cardinalibus,Presbyteris & Diaconibus Subdiaconis quoque & Primicerio,&omni Schola Palatii,ac cuncto Clero Roman Ο,e X petente omni Populo, consentientibus juxta tenorem Canonum Honoratis , est unanimi voto, & concordi moderatione peracta, ad notitiam' tuam multorum relationibus pervenisse jam credimus. Qualiter autem consecratio nostra per venerabilem Fratrem Petrum, Po tuensem Episcopum,cum diversarum Regionum Episcopis ad Altare B. Petri sit solemniter celebrata, quomodo etiam per viam sacram Phrygio capiti nostro , Praedecessorum nostrorum more, impolito ad Lateranense Palatium venerimus , forsitan non ignoras. Quocirca de suavissimae Beatitudinis tuae fide & constantia impensius praesumentes , te instantius exoramus, ut piis pre cum tuarum suffragiis apud Omnipotentem Deum nobis concurrere , & pro Romana debeas Ecclesia consueta instantia vigilare.
Qualiter autem de Fraternitatis tuae debeamus charitate praesumere , ex mentis nostrae , quam circa te habemus, qualitate colligimus. Nec te aliter Personam nostram & Apostolicam Sedem diligere , quam ipsi vos diligimus , arbitramur. Datum Romae apud S. Petrum, halendis Maii.
SUscepti ossicii ratio nos hortatur, ut ordinationis nostrae primordia, & his qui prope , & his qui longe sunt, fratribus intimemus. Noverit itaque Fraternitas tua, quoniam
defuncto Decessore nostro Papa Honorio, Fratres Cardinales S. Romanae Ecclesiae, Presbyteri & Diacones , cum universo Urbis Clero & Populo,communi voto & desiderio ad summum nos Pontificatus apicem clegerunt, & electum Fratres nostri Episcopi Romanae Ecclesiae Suffraganei ante sacratissimum B. Petri Apostoli Corpus celeberrime consecrarunt. Caeterum labores tui & persecutiones, quae tibi a Barbaris inferuntur, nobis quemadmodum graves sunt , utpote qui & communi charitatis
544쪽
Fratrum omnium passionibus compati, & eorum afflictionibus attentius subvenire debeamus. Dolemus autem quia haec quae pateris, nobis ante hos dies cognita non fecisti: Sicut ea mat rius audissemus, per Legatum nostrum , quem ad Charisii nm Filium nostrum Imperatorem direximus , pro quiete ac sublev 'tione tua libentius scripsissemus. Hortamur autem Dilectionem tuam, ut patienter omnia sufferas, & in patientia tua illatas tibi oppressiones aequanimiter toleres , quatenus beatitudinem illam percipere merearis, quam patientibus persecutionem propter justitiam Dominus pollicetur. Nec unquam persecutio quaelibet vel oppressio adeo te perturbet, ut Sponsam tuam, Drinastinam videlicet Ecclcsiam deseras , aut ab antiqua Patrum lege ac traditione aliquo modo recedas. Nos enim Fraternitati tuae non deerimus , quando debita & opportuna tibi tuaeque Ecclesiae subsidia impendamus. Datam Romae apud S. Petrum , kalendis Maii.
IN promotionis nostrae principiis Universitati vestrae t i teras
misimus , in quibus super his , quae tunc de nobis Romana Ecclesia fecerat, plenius vobis intimare curavimus. Sed quia post consecrationem nostram,quae per Dei gratiam ad Altare B. Petri est solemniter celebrat , multa nobis prospera , multa commoda successere , dignum duximus iteratis vos literis visitare, & de his, quae circa nos sunt assii,Fraternitatem tuam reddere certiorem. Nos siquidem, largiente Deo, sani & prosperi sumus,& Catholicae Ecclesiae hostibus dignis redargutionibus consul tis, quae ad nostrum videntur officium pertinere, ubique in Urbe, intus & extra, efficaciter operamur. Fratres nostri Cardinales de clerus omnis Romanus individua sunt nobis charitate conjuncti. Leo Frangi pane cum Filio, & Cencius Frater eius, Viri Clarissimi, Praefectus de omnes Nobiles, & cuncta Plebs hominum nobis fidelitatem fecerunt. Proinde si qua ad vos Schismaticorum deliramenta pervenerint, si eorum aniles fabulae & merid cia fraudulenta quorumlibet assertione alluserint, instanti sole ria coti furate , . non respicientes in vanitates di insanias falsas, μι nolit
545쪽
noIIte eommunicare juxta Apostolum operibus infructuosis, magis autem & redarguite. Quae enim in occulto aguntur ab Episcopis,turpe est & dicere. Ii sunt qui,sicut Propheta test*tur,in memcede aliquando divinabant, & nisi miserint in haec ora eorum quidpiam,sanctificant super eos bellum. Sane Altare contra Altare in Dei Ecclesia erigentes, Canonica sunt romphaea desecati. Hoc idem etiam de Abbate Farsensi noveritis factum,qui post mortem B. memoriae Papae Honorii, contempto juramento quod Romanae Ecclesiae fecerat, Beati Petri Regalia impudenti temeritate invasit, & nunc Dei Ecclesiam persequi, & in quibus potest, invectua furia, infestare non cestat. Retrusus tamen , & Ecclesiae funda percussus, & excommunicationis sententia condemnatus , iniquitatis suae complices jam habere non potest. Mandamus itaque Fraternitati vestrae , & in Domino commonemus, ut in B. Petri fidelitate & nostra constantissime persistentes, praedictum Farsensem Abbatem , Anti-Christi plantationem,& cruentam bestiam,omnimodis insequi sollicitius procuretis,& cornua, quibus Romanam Ecclesiam ventilat, in bipenni & ascia succi catis. Datum Romae apud S. Petrum, Idibus Maii.
IN ipso nostrae promotionis exordio per Venerabilem Fratrem nostrum Bremensem Archi- Episcopum Serenitati tuae literas misimus, tam de statu Ecclesiae Romanae , quam de his quae circa nos acta fuerunt , expressius continentes , sed nos adhuc nulla Clementiae tuae Rescripta meruimus. Nec inter multiplices curas, quibus in Sedis Apostolicae moderatione constituti comprimimur , Nunciorum tuorum solatiis allevari. mos quidem Personam tuam,in minoris ordinis administratione constituti, pro mira tuarum opinione virtutum ample dileximus , M
suscepti Regni genium pro posse nostro tunc confovimus. Unde procul dubio Experientia vestra cognoscat voti nostri esse , ut quanto magis Sedes Apostolica Regni pietate fulcitur, tanto amplius honorem tuum & Regnum strictis debeamus brachiis am
546쪽
authoritas mutua debent diligentia respondere. Sane tunc tuta etit conditio subjectorum, si Regnum & Ecclesia diebus tuis alterutro titulo.compassonis arriserint, & ad culmen Imperii Regni tui moderatio latius extendetur si credere Dei gratiam pia fueri;
devotione sorti ius. Porro ut votis tuis satisfacere Videamur, quae circa nos sunt, tuae volumus Industriae fieri notiora. Nos Dei
gratia, & Apostolorum suorum Petri & Pauli meritis , bene M prospere sumus, quae ossicii nostri sunt, intus & extra plena libertate disponimus, in pace sunt omnia quae possidemus. Fratres nostri Cardinales & Episcopi, & Clerus omnis Romanus individua nobis charitate cohaerent. Viri Illustres Leo Prangipane , Hugo Praefectus Urbis & Frater ejus, Filius Leonis Frangipane& Centius Frater ejus, Stephanus de Petro, Stephanus de Tebaldo, Filii Henrici de S. Eustachio, Nobiles omnes,& Plebs omnis Romana, Capitanei& Comites qui extra sunt, fidelitatem nobis debitam juraverunt. Basilicam B. Petri , Lateranense P latium , & reliquas munitiones Urbis quiete ac pacifice detinemus.' Conrardum Regni Invasorem licet ejus nomen nobis pro minimo fuerit,in Coena Domini, Laterani in Basilica Salvatoris. sub oculis Ecclesiae, quae frequens ea die de diversis partibus
Mundi convenerat,in conspectu etiam omnium terrae suae, lemniter excommunicavimus. In Parasceve quoque apud S. Hierusalem ex nomine pro Te in auribus Ecclesiae orationem publicam secimus. Rogamus itaque nobilem Prudent am vestram, Ecin Domino commonemus, ut sicut de te spem bonam & firmi mam possidemus, nostris debeat successibus congaudere, & tam pro nobis , quam pro omni Ecclesia Romana , Regalem ac piam sollicitudinem gerere, & essicacem nobis diligentiam exhibere.
Nec vos quorundam prava venenatorum vaniloquia conturbent,
qui totam Dei Ecesesiam venenari cupientes , dum vexationes pristinas , &consueta mercimonia in Sanctuario Domini exercere statuebant, testaceum Idolum cruentis manibus plasmare conati, quod utique lapis ille angularis , de Domini monte de tacendens , dura impressione minuit. Incolumem te , & nostri memorem, pia Dei dextera a malis omnibus tueatur. Datum Romae
547쪽
ΕPISTOLA XVII. A Uditum habemus, charissima in Domino Filia , quod
vere Christiana charitate refulgeas , quod Ecclesias diligas, quod Servos Dei piis ubique solatiis foveas. Nec minoribus es prose praeconiis attollenda , quod totius Regni regimen & censura justitiae de tua potissimum dicitur moderatione pendere. Quae de Beatitudine tua , Illustrissima Fi- Iia , audivimus, in cunctanter & credimus , & haec & alia plura de
te nobis bona saepius nunciata laetificant : Et omnipotentem Deum assiduis precibus exoramus , ut incaepta sanctitatis opera ,
Apostolorum Petri & Pauli meritis, pio & meliori te faciat fine
concludere. Hortamur itaque nobilem Prudentiam tuam , & in Domino commonemus, ut inter Regni curas & saecularium negotiorum sollicitudines, & saeculi glorias, cor tuum semper ad Dominum habeas , & te quandoque cogites morituram: Non dopiis operibus Mundi laudes assectes, ne dum hominibus foris placere delectat, Dei intus possis oculis displicere. Virum tuum, charissimum Filium nostrum Lotharium , Christianissimum Regem, sedulis suggestionibus adhortare , ut sic terreno Regno humani potestate praesideat, quatenus ipsum, qui supra nos est ,Per quem Reges regnant,& Principes justa decernunt, qui transfert Regna, cum vult, qui facit Reges inglorios , & accingit fune renes eorum, caute semper & diligenter attendat. Et licet ipse Romanam Ecclesiam, ut certum habemus, plenis brachiis amplexetur, dilectionem tamen ejus & affectum circa Sedem Apostolicam , & nos, qui eum ex longo jam tempore dileximus, per tuam potius optamus industriam propagari. Poreb nos personam ejus propensiori charitate diligimus, & honorem suum, largiente Domino, cupimus conservare , & diligentius ac essicaciter ampliare. Quia igitur, peccatis meis exigentibus , Ecclesiae regimen sum
subire coactus, Apostolatus onus cogor in amaritudine animae meae portare. Sanctorum Virorum solatiis egeo , ut orationum
suarum instantia mihi semper Deum propitium faciant, re gratiam ejus in omnibus ubique opportunitatibus augeant. Et ideo
548쪽
mandavit, ut Filios nostros Ecclesiae Magdeburgensis Canonicos ad nos venire volentes prohibere ulterius non praesumas,si B. Petri gratiam & dilectionem obtinere volueris. Nos enim tibi aut honori tuo nihil detrahimus, sed si in te non remanserit, pleno potius charitatis affectu tam te . quam Ecclesiam tibi commissam diligere , ac praestante Domino cupimus honorare. Datum Romae apud S. Petrum , XV. kalendas Iunii.
EPISTOLA XIX. AB ipso promotionis nostrae principio, ex debito Romani
Pontificatus ossicio , literas nostras ad speciales fratres & B. Petri Filios mittere disposuimus. Ca terum nobis erga plurima occupatis , vos Apostolicae benedictionis literis vi stare non potuimus. Sane opportunitate habita per harum literarnm portitorem dilectionis nostrae literas ad vos dirigere curavimus , in quibus promotionem nostram 8c Romanae Ecclesiae statum plenius cognoscere valeatis. Obeuntes quidem Papa Honorio , bonae memoriae Praedecessore nostro ,
Romanae Ecesesiae Fratres nostri Cardinales , Presbyteri & Diacones , Suffraganei Episcopi cum Primicerio , & omnibus Palatii ordinibus, cum Abbatibus , Archi-Presbuteris, & cuncto UrbisClero & Populo, sub totius Ecclesiae obedientia ad Altare B. Petri oravissimum summi Sacerdotis onus mihi, licet indigno, imposuerunt. Omnipotenti autem Deo gratias agimus, quia ex tunc ubique, intus & extra Urbem, Ecclesiae servitium plena exeis quimur libertate.
EPISTOLA XX. EX quo civitas s. Hierusalem , & gloriosissimus Dominicae
sepulturae locus Dei nutu Christianis est redditus, ad ejus defensionis tuIelam Romana Ecclesia omnimodis elaborare non destitit. Quocirca nos,qui in Apostolicae Sedis specula Divina sumus dispositione promoti, Praedecet rumnostrorum Romanorum Pontificum vestigia subsequentes, famosam illam Dei civitatem Hierusalem , & loca illa ubi steterunt Tit pedos
549쪽
pedes ejas, debita reVerentia Venerantes, quibus modis per Dei Omnipotentis gratiam possumus, exaltare ac nimium honorare decrevimus ,-caetera.
EPISTOLA XXI. AB ipsis sexu pueritiae nostrae primordiis Dilectionem
tuam , qua nos impensilis dilexisti, id quod sumus evidenter experti,& nos, si bene memineris,non aegra s mus te charitate comple X i. Quapropter non parum miramur, quod post promotionem nostram a Fraternitate tua nec literis nec Nunciis meruimus visitari. Quidquid autem illud fuit, nos tamen de affectione tua spem firmissimam possidemus ,& ideo Fraternitatem tuam literis praesentibus visitantes rogamus , ut amoris tui femorem mutuis nos facias Epistolis experiri. Muta enim charitas repraesentat faciem non amantis, & odiorum simulacrum est non aperire quod diligas. Sapienti credimus ista sussicere.
'Mnis nobis, venerabilis Frater, qua ad Fraternitatem tuam scribimus , cst occasio gratiosa. Quia & perfecta dilectio L-stidium nescit, nec panem otiosa manducat.
I E nobili providentia tua bona nobis plurima nunciantur, Alegalitatis tuae praeconia fama celebri praedicantur. EPISTOLA XXIV.C Cimus te ante susceptum Apostolicae Sedis regimen nos propensitis dilexisse , & nequaquam ambigimus , quod nunc ple niori nos debeas affectione diligere.. EPISTOLA XXV. Obilitatis tuae, Fili charissime , audita nos fama praeclara laetificat, & facie ignotum laudis tuae praeconia nobis te notism
550쪽
EPISTOLA XXVI. DE dilectione tua, Fili charissime, longe aliter,quam nobis
evenerit, sperabamus, cum nunc in te evidenter appareat , quod pro frumento oriatur nobis tribulus , pro hordeo spina. Cum enim de promotione nostra, quam tibi gratissimam sperabamus,certis assertionibus comperisses , tum pro affinitate nostra, tum pro communi Ecclesiae debito tuam nobis festinanter deberes praesentiam exhibere , non solum ipse ad nos non venisti, verum etiam dissuasionibus tuis aliorum te cisti corda pavere. Mandamus itaque Dilectioni tuae, ut qui te videre optamus, ad nos quantb citius venire festines , &c.
DIlectionis tuae literas, Frater in Christo charissime , pleno charitatis effectu suscepimus, in quibus devotionem, quam erga Matrem tuam Romanam Ecclesiam & honorem nostrum hactenus habuisse cognosceris aerventius atque familiarius redundare in praesenti conspicimus. Nos squidem in minoris ossicii administratione positi , Personam tuam speciali semper affectione ab ineunte aetate dileximus. Nunc autem in Apostolicae Sed is regimine , Divina disponente die mentia , licet indigni, totius Cleri & Populi Romani voto ac desiderio constituti , tanto te charit tis brachiis cupimus amplexari, quanto de consilio & auxilio tuo Romanam Ecclesiam plurimum indigere cognoscimus, &c.