Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

31 6 AN AC LETI A N T I-P A P AE EPISTO L A XXIX. QV ae Prudentiae & tutelae Aquileiensis Ecclesia

commissa est , nos multum gaudemus: Certi siquidem, quod tuo studio & labore , nec in his , quae foris sunt,

detrimentum patietur. Ea propter Dilectionem tuam per praesentia Scripta monemus, ut Eccles ae libertati & honori prudentissime , quantum in te est, consulere non differas. Praeterea ad B. Petri servitium & nostrum te praecipue invitamus. I0ter caeteros enim Principes Ecclesiae Romanae fideles & filios te honorare volumus & exaltare. Datum Romae apud S. Petrum

EPISTOLA XXX. V Eniens ad nos Presbyter Marcualdus de illata sibi & Ecclesiae vestrae injuria , vultu magis quam voce querelam exposuit, & ut ei Mi ssam celebrare de nostra authoritate liceret , humiliter deprecatus est. Nos igitur de illato sibi opprobrio condolentes, & Nicaeni Concilii authoritatem sequentes , Missarum solemnia celebrare,Fratrum nostrorum Episcoporum & Cardinalium consilio, Canonica censura illi praecipimus. Et quia pro eo vestra rogavit Fraternitas,vobis eundem commendamus in Domino. Datum Romae apud S. Petrum.

EPISTOLA XXXI. GRr vissima de vestro Episcopo nobis relata sunt, quae si

vera sunt,cum nostra Lalute inulta dimittere non valemus. Multos enim Laicos & Clericos truncatos , multos ejus studio interfectos accepimus. Ea propter praesentibus literis vos monemus , ut ante Festum omnium Sanctorum ad n stram praesentiam veniatis, quatenus , vestro auxilio & consilio,

552쪽

137 EPISTOLAE. EPISTOLA XXXII. SI Pastoralis osscii debitum , quod Deo disponente suscepimus, mentis velimus integritate pensare, omnibus per universum Orbem , sed hujus speciali iis Almae Romanae rabis Ecclesiis nostrae liberalitatis munificentiam larg us impartiri debemus , quanto per unanime votum dc dilectionis eorum integritatem, Divina cooperante gratia , Summi Sacerdotis celsitudinem obtinemus. Vestris igitur petitionibus, Dilectissimi Filii , clementer annuentes, ex Apostolicae Sed is solita largitate donamus , concedimus, Jc remittimus vobis , ac per vos Ecclesiae B. Laurentii, cujus venerabile Altare nostris per Dei gratiam , tanquam B. Petri manibus,octavo kalendas Iunii, solemniter consecratum est , omnes redditus possessionum , quas usque hodie habetis in massa de Vestario , seu in sylva proba , sita in eadem massa, videlicet terris, villa , vineis , pratis , sylvis & scrupetis. Rustici quoque, qui in eisdem possessionibus habitant, in dominio semper ac ditione vestra permaneant, salvo censu duorum marabolinorum , quod ad hujus nostrae donationis indlatum in εnniversario consecrationis praefatae singulis annis Lateranensi Palatio persolvetis. Propterea confirmamus vobis Ecclesiam S. Luciae & S. Hippolyti, quam aedificare debeatis, in eisdem pos session ibus supradictae massae, salvo in omnibus jure Episcopi. Statuimus igitur , ut nulla Ecclesiastica saecularisve persona hane nostrae constitutionis paginam infringere praesumat. Quod si praesumpserit, pote statis honorisque sui dignitate careat , atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Qui vero conservator exstiteris, omnipotentis Dei, Apostolorum ejus Petri& Pauli meritis, benedictionem & gratiam consequatur. Datum apud S. Petrum.

EPISTOLA XXXIII. ET antiqua Religionis tuae memoria, & ossiciosa Probitat stuae solertia nos faciunt de te valde confidere , ut schi iamaticorum & oblatrantium vaniloquia non attendas ,

sed in B. Petri servitio, de amore nostro solita fidei constant i a persevere S, dcc.

553쪽

EPIs ΤOLA XXXIV. Ad ipso nostrae ordinationis primordio Fraternitatem

tuam comperimus circa nos devotam existere, & o

latrantium vaniloquia ac falsitates solerti prudentia confutare. Propter quod tanto nunc uberiores tibi grates rependimus,quanto essicacius in B. Petri servitio & amore nostro persistis , & hostis nostri superbiam viriliter jam impugnam

coepisti: Tantaque cupimus deinceps te benevolentia con ore, ut sive pacem sive aliu d pro temporis ingruentia faciamus, tuis &Ecclesiae tuae commodis , tanquam nostris & Romanae Ecclesiae profectibus specialiter intendamus, &c.

SA cerdotali sollicitudini tuae , venerabilis Frater , plurimum

congaudemus , quia sicut in literis , quas B. recordationis Papae Honorio Praedecetari nostro per latores praese tium transmisisti, manifesta relatione cognovimus , de ΡΟ- Iulo tibi commisso & Sacerdotum ministerio piam videris v; Riantiam,curamque gestare. Quaesisti enim una cum dilecto Filio nostro Duce Hubaldo, quid tibi super Parochiae tuae Presbyteris esset agendum,qui libere uxorum legibus servientes,ncris volunt Altaribus deservire . Atque ut tibi breviter respondisse noscamur , si lacrorum volumus Patrum Regulis consentire, uxorum simul &sacra in hujusmodi Sacerdotibus ministeria esse non possint. Si enim juxta B. Gregorii Institutum, nullus est Sub-Diaconus o dinandus , nisi qui se caste vivere Canonica assertione promiserit, quanto amplius est in Dei Sacerdotibus attendendum , qui Sacrum Christi Corpus pio ore conficiunt, & ejus Sacras Carnes fidelium Populis piis man bus partiuntur p.Et si Laicis juxta praecipuum Ecclesiae Magistrum B. Paulum ad tempus a stinendum est ab uxore,ut vacent orationi, quid putas Christi est Sacerdotibus faciendum . quibus iuxta Divinae Iegis oraculum

est mandatum semper esse in Sanctis, & semper pro Dei I opulo

554쪽

exorare In Heli mortuo vetus legitur Sacerdotium immutatum , ct in Samuele Divina transmutatione caelitus innovatum. Nos tamen , Domino largiente , nostrum ad vos, Virum providum &honestum, Legatum pro his & aliis Ecclesiae negotiis de aevimus destinare, &c.

EPISTOLA XXXVI.

DIlectionis tuae servorem , quem penes nos & Romanam

Ecclesiam gestare videris , etsi literarum tuarum series minime testaretur, in corde tamen nostro legimus,

quid de tua debeamus devotione sentire. Proindς quod Idiota Remensis,Τruncus inutilis,in te & Ecclesiam tuam nequi ter & impudenter egisse dignoscitur,nequaquam te moeror aliquis seu dolor assiciat, praesertim cum in nos re Ecclesiam Romanam , cui se juramento adstrinxit, quasi ebrius & vino aestuans, Histrionum more, multa insolenter vomuerit. Ponens quidem in coelum os suum, ut lingua ejus transeat super terram, tanquam alter

Dioscorus Sedem nixus est Apostolicam judicare. Dumque iniquitatis eteli quoddam plantarium in Dei Ecclesia fovere molitur . ει statuam in campo Dura , velut alter Babylonius, furiosorum more, quibusque simplicibus suggerit adorare, cum eadem, cui se prostravit, statua a lapide de monte succiso , praestante Domitio ,

velociter conteretur. Porro nos latratus ejus & ineptias ceu canum latratus, & energumenorum furias judicamus. Fundamentum siquidem Dei immobile perseverat, & Cathedra Petri locutaque Pauli nullis praestigiis inumbrari , nullis possunt irrisionibus

concuti. Ecclesia namque omnis Romana, sicut ab initio promotionis nostrae, individua nobis charitate cohaeret, & sacris per Omnia concordans Canonibus , unum Dei est ovile , & ei unus

est Pastor. Esau peragrestia & abrupta vagetur , ut simplicium mentes mendaciis consuetis evertat : Iacob tamen simpliciter domi habitat , & interveniente Matre simplex simplicos parat Patri cibos. Et ut tibi omnia breviter perstringamus, gloriosus Filius noster Rogerius Dux Apuliae ad pedes nostros humiliterveniens, nos Papam Catholicum , dc Ligium Dominum situm, Praedecessorum suorum more,recognovit: Archi-Episcopi, Episcopu

555쪽

scopi. Abbates omnes Apuliae , Calabriae . sicut omnis etiam Orientalis Ecclesia, Hierosolymitana, Antiochena, & Constantinopolitana,nobiscum sunt,& nos visitant& frequentant.Noveris etiam nos soluto Concilio, quod apud Barum quinto Idus Novembris , praestante Domino , celebraturi sumus , Mediolanum properanter adsecnsuros. Tu. itaque , Fili in Christo Charissime . confortare in Domino , & ossicium tuum viriliter age, & vir lanta verba seu minas Remensis nullatenus reformides.

EPIs TOLA XXXVII. MAndata Coelestia effcacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur, si dilectio nobis spiritualium aderit filiorum. Proinde omnibus necessitatem p tientibus pro commisso nobis ossicio benignitatis nostrae manum largius impertiri debemus , ut & ipsi remedia sperata suscipiant, & nos in eis , quod ossicii nostri est , plenius exequi valeamus, &c.

EPISTOLA XXXVIII. APostolicae Sed is providentia & benignitate provoc

mur , ut Sacrosanctam Romanam Ecclesiam diligentibus liberalitatis nostrae manum extendere debeamus. Ideirco, Fili in Christo charissime Rogeri, Dei gratia Apuliae Dux, non immeri id magnifice , quia gloriosae memoriae Genitor tuus Rogerius, multo sanguine,multisque laboribus, i tam,sicut Insulam. Catera desiderauitur.

FINI S.

SEARCH

MENU NAVIGATION