Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

damus, ut cum eodem Filio nostro Concilium studeas convocare, in quo charitate media consedentes, communicato Fratrum consilio, Sanctique Spiritus gratia cooperante , corrigenda corrigant, & quae confirmatione digna sunt , confirment. Per ipsum etiam de promotione nostra , seu de scandalo, quod in Romana Ecesesia factum audisti , te reddimus certiorem, quatenus Dilectio tua & mendacium omne respuere , & vcritatis testimonio indubitanter valeat adhaerere. Datum Romae apud sanctum Petrum,Kalend is Maii.

EPISTOLA IV. VEteris amicitiae memores, & ejus praecipue , quae inter

te & bonae memoriae Patrem meum longo tempore st bili firmitate duravit, dignum duximus Nobilem Prudentiam tuam Sedis Apostolicae literis visitare , & mu- . tuae assectionis foedera dignis allegationibus innovare. Qua obrem quanto te arctius charitatis orachiis cupimus amplexari, tanto diligentius de statu Romanae Ecclesiae , seu de his, quae penes nos sunt acta, literarum nostiarum serie Dilectioni tuae intimare curavimus.. obeunte siquidem piae memoriae Papa Hon rio , fratres nostri Cardinales , Presbyteri & Diacones, cum omni Clero Romano , expetente Populo , & indefessis vocibus insistente, consentientibus etiam juxta tenorem Canonum Honor tis , devotis animis , & affectione unanimi, invitum me , & viaribus imparem concorditer elegerunt, electumque postea venerabilis frater noster Petrus Portuensis Episcopus, convenientibus diversarum Regionum Episcopis, ad Altare Beati Petri sub oculis omnium in Romanum Pontificem celeberrime conse

cravit.

Verum quidam de fratribus, loco & tempore novitii, & pa cissimi numero, quorundam perfidorum blandis astuti is suffocati, Altare aliud erigere , & anathema Iericho in Sanctuarium Dei introducere, & simulacrum Phegor de inauribus mulierum insipientium sunt in tenebris fabricare conati. Sed Deus omnipotens, qui consilium Achitosel infatuavit, eorum prava consilia, modo

mirabili,

532쪽

mirabili desti uxit. De domo namque Leonis Frangi pane, cujus potissanim viribus videbantur inniti nocturno. tempore fugientes se trans Tiberim contulerunt,& ibi quasi in quodam carcere latitantes praesumptionis suae ignominiam crebris doloribus flebiliter experiuntur. Sane Clerus omnis Romanus individua nobis charitate cohaeret. Praefectus Vibis Leo Frangi pane cum filio, α Cencio Frangi pane,& Nobile; omnes, ac Plebs omnis Romana, consuetam nobis fidelitatem fecerunt. Nos quoque , quae ossicii nostri sunt, in Urbe, intus & extra, libere exercemuς. Ordinationes Cardinalium fecimus , &Episcopos, largiente Domino, consecravimuS. Rogamus itaque Nobilitatem tuam , ut sicut de te spem firmissimam possidemus , pro Romana Ecclesia consueta debeas instantia laborare , & dilectionis tuae insignia manifestis nos facias effectibus experiri. Hoc enim agens, & Romanam Ecclesiam semper obnoxiam, & nos tibi de caetero facies debitores. Nec te, charissime . Atinerici quondam Cancellarii, Praedonis improbi, Simoniae servi, seu Joannis de Crema, hominis superbi silini & in circumcisi , & vere Nicolaitae, monstruosa mendacia moveant, nec fidei tuae murum eorum vaniloquia aut venenosa mendacia penetrent, qui velut Cain a facie Domini fu-

EPISTOLA V. Druderium desiderii nostri fuerat idoneum ad vos a Latere

nostro Nuncium destinare. Caeterum nobis erga plurima occupatis desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita unum ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris , Charissimum videlicet ac Venerabilem Fratrem nostrum Otioncm,Tudertinum Episcopum,ad partes vestras duximus delegandum , quod vos ex parte nostra plenius visitet, ac de statu nostro faciat certiores. Si quae etiam inter vos fuerint pertractanda negotia , S. cooperante Spiritu una vobis. cum vice nostra pertractet. Praesentibus igitur literis Universitarum vestram rogamus, ut eum reverenter suscipere, eique ,

533쪽

tanquam Vicario nostro, studeatis assistere & obedire. Hortamur etiam, ne laudabilem fidei vestrae constantiam quorundam maliloquia, vel praestigiosa figmenta perturbent, qui utique post concupiscentias suas euntes, Altare aliud in Ecclesia Dei crigere,atque in occultis tenebris Idolum cruentis manibus fabricare praesumpserunt. Horum enim, disponente Deo, circa promotionem nostram Factum audistis : Quam non in angulo vel latibulo, sed in luce, & in manifesto ab universo Urbis Clero & Populori ex deliberato Fratrum consilio , ex communi assensu & unanimi desiderio,celebratam esse noveritis. Nos per Dei gratiam in tota

Urbe intus & extra , quae nostri ossicii sunt, libertate plenaria

operamur. Quae minus literis continentur,eidem Legato nostro injunximus 'verbo & vripto plenius referenda. Omnipoten SDominus sua vos benedictione circumtegat, & suo sempers Ciat amore ferventes. Datum Romae apud S. Petrum, Kalendis

Maii.

EPISTOLA ULQV nt m de probitatis tuae solertia fiduciam habeamus

quantum te amplioribus benevolentiae nostrae brachiis amplexemur, ipse nosti. Promotionis nostrae ordinem jam te credimus accepisse , atque nunc plenius poteris, quae nobis prospera largitus sit Dominus , indagare. Le- atum siquidem nostrum Venerabilem Fratrem Ottonem, Tu ertinum Episcopum , unum videlicet ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, ad Galliarum partes dirigimus, qui charissimum de gloriosum filium nostrum Regem , & te ipsum , atque alios fratres nostros & filios visitet, ac de statu nostro faciat certiores. Si qua etiam in partibus ipsis corrigenda vel confirmanda fuerint, S. cooperante Spiritu , vice nostra corrigat & confirmet. Ipsum igitur Dilectioni tuae committimus,luae potissimum Experientiae

commendamus, rogantcs ut eum pro Beati Petri reverentia & dilectione nostra in omnibus, quae oportere cognoveris ,. adjuVes& sustentes. Nec solum ei ossiciose assistas, sed & caussae curam ipse suscipiens, laboriosum pro nobis sollicitudinis onus collo

tuo imponere non graveris, sciens quia nos tuae charitatis obse

534쪽

qui is nunquam e Xperieris ingratos. Obtemperantem Monitis nostris Fraternitatem tuam Dominus conservare dignetur inc lumem. Datum apud S. Petrum, kalendis Maii.

Nobilium factorum tuorum memoria, & antiquarum amicitiarum gratia incitamur, ut desiderabilem nobis personae tuae praesentiam tali vilitemus Legato, qui Dei &Ecclesiae honorem atque salutem tuam noverit strenue& fideliter operari. Proinde Charissimum Fratrem nostrum O tonem,Tudertinum Episcopum,ex nostro ad te Latere delegamus, unum videlicet ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, Virum

utique sapientem & Religiosum , Domini ac Praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis Papae Plantarium , qui te ipsum &Fratres nostros ac Filios visitet, & quo ordine nos Dominus ad honoris hujus culmen promovcri voluerit , quae etiam nobis per Dei gratiam prospere buccesserunt, viva voce vobis valeat nul clare. Praeterea si qua in partibus illis corrigenda vel confirmanda fuerint, Sancto cooperante Spiritu,vice nostra corrigat & confisemet. Praesentibus igitur literis tuam Nobilitatem rogamus, ut Cum reverenter suscipere , & tanquam nostras, immo Beati Petti vices perferentem studeas honorare. Caeterum quorumdam Pseudo-Fratrum maliloquia & mendosa figmenta Dilectionis tuae constantiam non dimoveant. Nam detecta eorum mendacia per eundem Legatum nostrum tibi & Regno tuo amplius nota fient.

Ad haec plurima liberalitatis tuae obsequia,& Praedecesseribus nostris exhibita nobis ipsis personaliter impensa,a memoria nostra non possitnt nec debent excidere , pro quibus , praestante Deo , - cupimus aequa tibi & honori tuo vicissitudine respondere. Rog mus itaque, ut sicut semper, ita & nunc in Beati Petri servitio, &amore nostro attentius perseveres, quatenus juxta laudabilem benevolentiae tuae morem, te inter reliquos Reges & Principes praecipuum adjutorem nos, & nobiscum tota Ecclesia sentiamus. Datum Romae apud Sanctum Petrum.

535쪽

EPISTOLAE.

ET Apostolicae Sed is authoritas, & emergentium cautarum necessitas nos compellunt, ut fratres nostros circumquaque positos & literis crebrioribus, & missis a Latere nostro Nunciis visitemus. Praecipue vero Gallic nam Ecesinam nostra duximus visitatione dignissimam, quae inter reliquas Christianitatis Ecclesias nullis unquam cessit erroribus, nulla prorsus potuit schismaticae pravitatis infamia maculari. Semper enim in plena Dei constantia perseverans, Romanae Ecclesiae pacem unitatemque tenere , eamque semper studuit obsequiorum exhibitionibus exaltare. Eapropter unum ex praeci suis Romanae Ecclesiae membris, Charissimum videlicet Fratrem Ottonem, Tu dertinum Episcopum, in partes nostrae sollicitudini assistentes ad vos duximus delegandum. Virum utique sapientem , cognitum,& Religiosum, atque ab ineunte aetate in Ecclesia Romana eruditum , qui Ecclesiam vestram & vos ipsos ex parte n stra visitet, Clerum de Populum benedicat, vosque plenius de his, quae nobis per Dei gratiam prospere successerunt, faciat certiores. Cui etiam dedimus in Mandatis, ut in partibus vestris Concilia celebrare , ac si qua emerserint negotia , una vobiscum debeat justitia mediante terminare. Rogamus itaque Fraternitatem Vestram, ut eum reverenter suscipere , & tanquam Uicario nostro

studeatis assistere & obedire. Nec fidei vestrae constantiam qu rundam maliloquia vel praestigiosa figmenta perturbent, qui post concupiscentias suas euntes, Altare aliud in Ecclesia Dei erigere, atque in tenebris Idolum fabricare cruentis manibus praesumpse runt. Quod enim disponente Domino eirca nos factum audistis, non in angulo vel in latibulo , se in luce & manifesto , ex deliberato Fratrum consilio,ab universo Urbis Clero δc Populo celebratum esse noveritis. Nos per Dei gratiam, quae nostri officii

sunt in tota Urbe, inllis & extra, libertate plenaria operimur. Quae

minus literis continentur, idem Legatus noster Dilectioni vestrae plenius enarrabit. Omnipotens Dominus sua vos benedictione circumtegat, suoque semper faciat amore serventes. Datum Romae apud S. Petrum, halendis Maii.

536쪽

Domino Lothario, elorioso ac Triumphatori Romanorum

Regi, Hugo Praetectus Urbis & fratres ejus , Leo Frangi pane , & Cencius Frater ejus, Stephanus de Tebaldo, Albertus Ioannis de Stephano , Stephanus de Beriet Frater ejus, Henricus Filius Henrici de S. Eustachio , Octavianus Frater ejus & reliqui Romanae Urbis Potentes, Sacri quoque Palatii judices, & nostri Consules, dc Plebs omnis Romana salutem & gloriam, & de hostibus universis victoriam.

Bene olim cana Patrum nostrorum& Togatae gentis sanxit authoritas , paucis esse Principcm moderatisque sermonibus alloquendum ; ne vel adulationibus cognitis stomachari , vel instantia nimia Regius valeat favor retundi. Proinde licet Domini Papae literis & multorum ad te relatione de ejus clectione pe Venerit , gratum tamen nobis fuit ad Magnitudinem tuam super hac re Urbis literas destinare. Nos siquidem post Papae Honorii obitum , unanimi & spontanea omnium Cardinalium voluntate , & concordi electione Clericorum omnium, Dominum Papam Anactetum, Virum prudentem & providum , Filium Petri Leoni , in Romanum Po ntificem Spiritus S. gratia procreatum , humili spontaneaque devotione suscepimus, & fidelitatem ei debitam de Urbis nostrae more juravimus. In cujus utique promotione tantam Cleri de Populi concordiam vidimus, ut vere in omnium mentes Spiritus S. mirabiliter venisse credatur. Suggerimus igitur Clementiae tuae , & obnixius deprecamur, ut ei in

omnibus Regali debeas semper affectione favere , 8c auxilii tui& consilii manum nobili de visone porrigere , dc ejus δc Romanae Ecclesiae hostes, sicut δc ipse tuos, invicta manu refellere. Sane si Princeps noster , de Cieri dici cupis & esse , si Romani Imperii optas tibi fasces & gloriam vendicare , necesse est Ro-

537쪽

Imperii culmen deberemus ullis rationibus affectare ; sed postquam Domini Papae amorem circa Personam tuam impensius fervere cognovimus , eadem te sumus diligentia pro se cuti, &Purpuras tuas dignis honoribus deinceps cupimus illustrare. Caeterum mirum valde habemus, & Romanae Rei publicae injuriae deputamus, cum tibi jam bis Dominus Papa literas miserit, semel per Bremensem Archi- Episcopum, secundo per Argentinensem quemdam Clericum, qui te de statu Urbis plenius instruxerunt,cur nulla a Discretione tua adhuc Rescripta meruerit

Inde est , quod Dominus Papa nullam adhuc de Latere suo Personam , Claricum aut Laicum , juxta consilii nostri & totius E clesiae Condictum, ad Excellentiam tuam statuit delegare. Viderit itaque Moderatio tua,ut Domini Papae literis,Scriptis, de Nuncio devotiori moderamine respondere , & quem animum circa Domini Papae personam, & circa nos omnes & Romanam Rempublicam habeas, certis indiciis declarare non differas: Alioquin sic suspensi nos diutius stare non possumus , nec aliquibus in longum valemus dissimultatibus protrahi. Acta Romae feliciter XV. kalendas Iunii. EPISTOLA. X.

SErenissimo ac Gloriosissimo Lothario , Romanorum Regi .

Fratres qui Romae sunt Cardinales, Presbyteri & Diacones, Bonifacius tituli S. Marci, Gregorius Apostolorum, Amicus tituli S. Nerei dc Achillei, Desiderius tituli Sanctae Praxedis, Saxo tituli S. Stephani in Caelio monte , Petrus Pis nus tituli S. Martyris Susannae , Petrus tituli S. Marcelli, Sigi in tituli S. Nixti, Crescentius tituli Sanctorum Marcellini & Petri, Comes tituli S. Sabinae , Gregorius tituli S. Balbinae, Litte-fridus tituli S. Vitalis , Mattheuς tituli in Eudoxia , Henricus tituli S. Priscae, Odericus tituli S. Joannis & Pauli, Ionathas tituli S. Callisti, Stephanus tituli S. Laurentii in Damaso, Petrus tituli Sancti Eusebii, Gregorius Diaconus Cardinalis S. Eustachii, An- lus S. Mariae in Dominica, Ioannes S. Nicolai in carcere Tulano, Rimmanus S. Angeli juxta templum Iovis, Silvius S. Lu-

538쪽

ciae juxta Heliogabalum, Romanus S Adriani juxta Asylum, Gregorius S. Mariae in Aquiro , Petrus senex Portuensis Episcopus , Egidius Tusculanus Episcopus , Transmundus Seguinus Epis.copus, Otto Iotrinus Episcopus, cum reliquis Romanae Ecclesiae Suffraganeis, Subdiaconi omnes , Primicerius cum omni Schola Cantorum , Petrus Basilicae Salvatoris, quae appellatur Consta tiniana , Archi-PreSbyter, Renerius S. Mariae majoris, Papa S. Mariae Rotundae , cum reliquis Romanae Eccletiae Archi- Presbyteris, de omni Clero Romano, Anastasius Abbas S. Pauli, Ioannes Samstorum Stephani SI Laurentii, Laurentius.Abbas S. Gregorii in Clivo Scauri, cum reliquis Abbatibus aeternam in Domino salutem.

Propter quorundam hominum dolosa figmenta & mendacia venenosa , qui Dei Ecclesiam scindere , & simplicium animas

evertere moliuntur , & sicut Iamnes & Mambres Moysi, Philetus& Hermogenes Paulo,Dei veritati resistunt,ad Serenitatem tuam,

Christianissime Principum , Universitatis nostrae literas , sicut&ad reliquas Orientis seu Occidentis Ecclesias, pia devotione dirigimus , optantes ut de his , quae post obitum piae memoriae Papae

Honorii in Romana Ecclesia emersere,seu de Domni Papae An cleti electione , sitis literarum serie certiores. Accepimus enim eos suis scriptis impudenter asserere Dominum Papam , non petitione Populi, non spontanea Cleri electione , nec Honoratorum consensu juxta Synodales Regulas, & antiquas Patrum n strorum traditiones ad Apostolatus culmen assumptum , sed vi Parentum , potentia fratrum , fustibus & sanguine, nobisque nolentibus subrogatum. Sed mirum nobis non est , si mendacia ad tam longinquas dirigunt nationes, ut Veneni sui faece gentes omnes inebrient , & simplices quosque deludant, cum in Romanae Ecclesiae gremio fraudulentiis suis Sedem Apostolicam prostituere contendant. Revelata tecum, Nobilissime Princeps, facie loquimur , & per te toto orbe Romano fieri notissima haec, quae scribimus, peroptamus. Decedente de hac vita Papa Honor o,

nos omnes Cardinales, Presbyteri & Diacones, cum Fub-Diac

nibus, Primicerio , cum omni Schola Palatii in Basilica Beati Marci, qui locus, quasi Urbis umbilicus est,concordi voluntate .

539쪽

convenimus. Convenere Nobiles, & innumera ibidem multitudo convenit, substituendi Pontificis clectionem avidius exspectantes. Cumque diutius inter nos de futuri Pontificis esset electione tractatum , Dominus Papa, tunc Cardinalis Presbyter, primus praerupit in vocem , & quemdam de fratribus manu & voce propria assignavit: Cui rei se impotens frater ille cognoscens,

communi omnium nostrorum consilio, communi assensu, exspectante Populo , consentientibus Honoratis , eundem Dominum Papam nobiscum communiter elegit. Sicque in Basilica Beati Petri ad corpus ejus, ubi tantum Romani Pontifices consecrantur,est celeberrime consecratus.Nulla proscctb nos violentia, nurulius nos potentia impulit, sicut fanatici illi suis literis garriunt, in Romanum eum Pontificem advocare. Sed cum proditiones suas& opprobria tegere nequeant, proprii oculi trabe neglecta in alieno oculo festucam quaerunt. Vorrb Aimericus quondam Cancellarius, qui Romanam Ecclesiam quasi vile scortum pro luxuriis & avaritia sua longo jam tempore habuit prostitutam , qui Simoniis, sicut vos ipsi, ut credimus, aliquando fit istis expertus ,&exactionibus variis Dei Ecclesiam & Dei servos diutius trucidavit,arridente ei egregio Viro Leone Frangi pane,qui nunc per Dei gratiam nobiscum est , velut alter Sennacnerib in civitatem sanctam , 8c templum improbi consilii sui manum impi Erraesumpsit extendere, δc propria superbia quibusdam sibi allicitis , qui ejus quadra vivebant, viris utique novitiis & numero quinque, Altare aliud in Dei Ecclesia solus est molitus erigere. Verum omnipotens Deus subsannavit eos, dc eorum consilia infatuans , in sibilum 8c fabulam omnium mira ratione redegit. Ipsi tamen, ut canes impudentissimi ,erubescere nescierunt, frons

meretricis facta est eis. De quibusdam vero Episcopis , quos impostores illi in factione ista libi applaudere gloriantur,no Dis cura ulla non cst , praesertim cum nil ad eos Romani Pontificis electio pertineat. Rogamus itaque Discretionem tuam , 8c in Domino commonemus , ut si Romanae Ecclesiae piis optas solatiis & studiis eoia veri, si Imperii tui moderamina per sedem eupis Apostolicam roborari, cum Romana simul Ecclesia sapias, aequa nobis pietate concordes, & Dominum Papam Anactetum, quem

540쪽

quem unanimi omnes devotione praefecimus, Catholicum Papam feliciter recognoscas , & debitam ei, I raedecessorum tuorum more , affectionem exhibeas. Nos quidem aliquando non sic plene dileximus, sed quia Domini Papae amorem uberius. circa

te fervere cognoscimus, eundem circa te & circa honorem tuum animum nos gestare cognoscas. Quod si nos fortassis audire distu-lcris, propitius sit nobis Deus, quia nullis excessibus ad tuam nos dilectionem compellas. Memento etiam quid Roboam Regi illi contigerit, qui consilio juvenum, Sacerdotum noluit consiliis

obedire.

IAm dudum voluntatis nostrae ac desiderii fuit, ut desiderabialem nobis personam tuam & totam Gallicanam Ecclesiam tali visitaremus Legato, qui Dei & Ecesesiae honorem atque salutem tuam nouet & posset strenue ac fideliter operari. Caeterum nobis erga plurima occupatis, desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita , quod pro tempore intermisisse conspicimus, ipso jam debito compellente , perficere non moramur. Multa enim de tua nobili & experta dilectionis constantia fiduciam possidemus, qua Personam nostram a puero dilexisti, & dulcedinis tuae assectione benevola educasti, ut more solito & communem Matrem Romanam Ecelesiam honore debito venereris , & nos ipsos personaliter dilectionis tuae assi uentia prosequaris. Ea propter charissimum Fratrem nostrum.Ottonem, Tudertinum Episcopum , unum videlicet ex praecipuis Romanae Ecesesiae membris, virum utique honestum & Religiosum , Domini Praedecessoris nostri S. memoriae Paschalis Papae Plantarium ad tuam usque praesentiam nostro u Latere delegamus. Qui te ipsum de statu nostro faciat certiorem , & in diversis Regni partibus, quae correctione vel confirmatione digna fuerint, vice nostra corrigat & confirmet. Praesentibus igitur literis Nobilitatem tuam rogamus, ut cum & reverenter suscipere , & tanquam nostras perserentem vices studeas honorare. Nobis enim,

quidquid obedientiae , quidquid ei honoris exhibueris , adscribemus. Nos profecto plenius te benevolentiae nostrae brachiis am- plex

SEARCH

MENU NAVIGATION