장음표시 사용
521쪽
Ioquium ei, ut praediximus, interdicat. Si verbpostea eos collor uentes invenerit, Ecclesiae magis Magistratui id ostendat. Et postmodiam eos concumbentes aut colloquentes repererit, rem demum ad justitiam deducat. Quod si justitia eum ex ordinaverit, deinceps in caeteris fori factis laicali lententiae subjaceat.
Si Leno aut Lena alicujus uxorem Verbis corrumpat ,& mce eliari faciat, moechi vel moechae judicium sebeat.
si quispiam adultus Sodomitica nequitia se sponte polluisse
probatus fuerit,iam faciens quam patiens comburatur.
Si infans,aut quilibet provectus ab aliquo Sodomita vi commais culatus fuerit, & interim clamorem fecerit, Sodomita flammis tradatur. Qui vero non sponte peccaverit, secundum Eeesesiae sententiam p aeniteat, & legalitatem non amittat.
si quis sodomiti cum scelus vi semel passus id celaverit ei se denuo sordidari permiserit, nec justitiae ostenderit,ubi postm dum probatus fuerit, ut Sodomita judicetur.
Si quis Sodomita, ante'uam accusetur , respuerit, & pcenitentia ductus illi abominabili nequitiae iure jurando abrenunti verit , in Ecclesiam recipiatur, &secundum Canonum sententiam iudicetur. Si autem rursus in id inciderit, & secundo poenitere
522쪽
voluerit, ad poenitentiam quidem admittatur, sed Hicrosolymitano Regno eliminetur.
Si quis cum consentiente sibi Saracena concubuisse probatus fuerit, ementuletur, illa vero naso truncetur.
Si quis Saracenam suam vi oppresserit,ipsa quidem infiscabitur, ipse vero extestificabitur.
si quis Saracenam alterius vi sibi supposuerit, similem sente tiam subibit.
Si Christiana Saraceno sponte commisceatur, ambo moechantium sententia judicentur. Si verb vi ab eo oppressa fuerit, ipsa quidem culpa non tenebitur, sed Saracenus eunuchizabitur.
Si Saracenus aut Saracena Francigeno more se induant, inta-
si quis unam habens uxorem, aliam superduxerit , usque ad primam praedicti anni Dominicam Quadragesimae diem Presbytero & confessus poeniteat, & deinceps secundum Ecclesiae Praeceptum se habeat. Si verb id amplius celaverit. res ejus infise buntur, & ipse publice frustatus ab hac terra excommunicetur. ε
523쪽
si quis nescius sterius uxorem duxerit, aut mulier alterius conjugi nescia nupserit , quem ignorantia defendit, compare ejecto, in hac terra remaneat, & nubendi licentiam habeat.
Si quis volens dimittere conjugem , se aliam habere , aut viva uxore se eam duxisse dixerit, aut calido ferro id demonstret, aut legales testes, qui jurejurando illud pro eo comprobent, Ecclesiae Magistratui praesentet. Quamcumque autem in virilis sexus err tibus sententiam stabilivimus, eamdem in sexu foemineo confise
Si Clericus causa defensonis arma detulerit, culpa non tene tur. Si autem militia aut alicujus curialitatis causa coronam dimiserit,usque ad praedictum terminum Ecclesiae id confessus coronam reddat, & deinceps secundum Patriarchae Praeceptum se habeat. Si autem amplius celaverit, pro Regis & Patriarchae eo silio se contineat.
si Monachus aut ReguIaris Canonicus apostatavit,aut ad osedinem recurrat ut ad Patriam redeat.
Quῖcum ue aliquem accusaverit, & probare non potuetit, etidem poenae subjaceat.
Si quis de latrocinio convictus fuerit,si surtum suerit ultra b.3.
524쪽
mcmbris comminuatur, manu,& pede , & oculis. Si vero infra b. furtum fuit, cauterio in facie coquatur. & per villam ductus fi gellis caedatur. Et si in eo aliquid inventum fuerit, ei cui damnum intulit, reddatur. Si vero nihil habuerit, corpus ejus homini, cui fecit furtum, delibetur. Si rursum alia vice id perpetravit, omnibus membris aut vita privetur.
Si quis furtum fecerit,& infra annos fuerit, custodiatur,donec in Curia Regis provideatur, quid de eo sit agendum.
Si quis Baronum hominem sui Comparis in latroci Ho cepit. membris non comminuatur, sed in Curiam Regis ad judicandiim
Et in decisione Parochialium finium quinque testes RG-ciant, sive Clerici, sive Laici. Paschalis Papa II. Guidoni Viennensi Archi-Episcopo, Apostolicae Sedis Legato.
Controversiam, quae inter Bisentinos Canonicos S.Ioannis de S. Stephani tanto jam tempore voluta est, Canonico nec tandem apud nos judicio noveris esse decisam. Praecipimus ergo Sollicit dini tuae, ut pro hoc negotio peragendo , dc tanti scandali lite sedanda,adhibitis tecum sapientibus & Religiosis fratribus, vel Divionem, vel ad alium competentiorem locum convenias, qubpossint sine gravamine personas sibi necessarias adducere,& omni partium animositate seposita ita syncere, ita liquide judicii hujus I effectionem accipias, quatenus inter eos nulla ulterius hujus reiis aut querela remaneat. Testes autem hujus quaestionis probatores, quia de captu Parochiae causa gravior agitur, quinque sint, sive Clerici, sive Laici, qui secundum Canonicas sanctio-nς; de visu dc auditu testimonium proferant.. Ut in probatione possessionum Domestici de socii admittantur. Idem
525쪽
Idem ad eundem. Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negotio Beati Stephani Clericorum ipsorum testimonium acceptare nolueris, cum Beatus Gregorius in hujusmodi causis Ecclesiarum Actoribus probationem imponat. Diversae namque sunt causarum spς cies, nec in omnibus causis omnia agitantur. In criminibus si quidem accusatoris & testium illa distinctio observanda est , quae Canonibus continetur: Neque adprobationem Domestici as umantur. Caeterum in possessionum
vel caeteris hujusmodi negotiis hi potissimum assumendi sunt, qui
eadem negotia tractaverunt , de quorum visu & auditu haesitatio
es e non debeat. Si ergo iidem Clerici idonei sunt, ab assertione causae illius nullatenus repellantur, sed sicut aliis litteris delibatum est, inter S. Ioannis & S. Stephani Canonicos lis illa plenius
Quid est territorium Pompeius interrogat. Τerritorium est universitas agrorum inter fines cujus lue civitatis Quod ab eo quidam dictum aiunt, quod Magistratus ejus loci inter eos fines terrendi, id est , submovendi vim habet. Verbum , Suunc, ambiguum est , utrum de toto, an de parte significet, & ideo inquirat suum non esse adjicere debere , & neque sibi commune esse. Innoccntius, Servus Servorum Dei, Episcopis Galliae . Inter caetera. Illos etiam limites inter Ecclesias esse sanctinus, quos antiquitus fuisse vel Scriptorum attestatione vel territoriorum divisione , vel certis aliquibus judiciis constat, ut annuente Domino Ecclesiarum pax nulla occasione turbetur. Et quae pro fidelium - salute statuta sunt, perrenni tempore inconvulsa stabilitate persistant.
527쪽
SIC IN TITVL ATO Memoria di cose apparienenti alla Reverenda Camera Apostolica con altriparti uri, ct utili, e curios, carato ό rescritio da un libro intitolato,
Scripto a mano in s.che era di carta pecora di carattere bella suo, circa Panno M. CCCC. VI. E cisi iratia di cos di centinata d anni prima.
Sequentes Epistoia, dcter sis directa Persionis, siunt
Conversionis meae primordia reducens ad animum,multum me Cluniacensi Monasterio invenio debitorem: Propter quod in eo & Monachicum habitum , & conversandi sumpsi, Divinae potentiae gratia protegente , principium. Cui licet in omnibus , quae mihi pleno charitatis ubere pia devotione impendit, aequa redhibitione nequeam respondere, me ipsum tamen ei, quoad possum, fidelissima servitute substerno. Et id ed de statu nostro , seu de his, quae penes nos , Dei nos respiciente clementia, prospere acta sunt vel aguntur , sanctae Dilectioni vestrae dignum duximus , missis ad vos literis, intimare. Decedente siquidem de hac vita Domino Praedecessore nostropiae memoriae Papa Honoris, Cardinales Ecclesiae Romanae Presbyteri , de Diaconi, dc Subdiaconi, Primicerius cum omni Schola& Ordinibus Palatii, Iudices dc scriniarii, & clerus omnis Ro
528쪽
manus , expetente omni Populo cum Honoratorum devotissimo
assensu, in Titulo Beati Marci me, licet indignum,in Papam Anacletum unanimiter clegerunt: Et electum in Ecclesia Beati Petri Patroni nostri Venerabilis Frater noster Petrus Portue 'sis Eei scopus cum diversarum Regionum Episcopis celeberrime consecravit. Verum quidam falli Fratres, Filii Belial, Filii pestilentiae, Filii Agar sapientiam, quae de terra cst, exquirentes, inebriati calice irae Dei omnipotentis, Dei dispositioni & constitutioni Ecclesiasticae ausu improbo nisi sunt cantraire. Quorum caput est Aimericus quondam Cancellarius, avaritiae servus, histrionum & scurrarum delirus incentor, Ecclesiarum e X spoliator, seseorum Dei improbus exactor , alter Giezi, qui Simoniis publicis dc privatis lepram Naamam & maledictionem Dei haereditario
est jure sortitus. Hinc Ioannes de Crema , homo miserabilis I de
vere Nicolaita , δc inter Biothanatos aliquando per Papam Honorium δc Cardinales damnatus, promissionibus vanis inductus
alludit. De Petro Cardinali S. Anastasiae, quod Thesauri. Cluniacensis assuetis tergiversationibus insitiabilis exstitit praedo, &Gozelino Sanctae Ceciliae si iere dignius duximus , quam de eis ἡδc de eorum turpissima servitute vobis scribere. Hi Aimerici quadra vivebant, de sicut celebre est apud nos, Iuramento adstricti iniquitatis suae Caput per omnia sequuntur. De quibusdam Pseudo-Episcopis quos tactionis suae complices praedictus i duxit , nullus nobis sermo , nulla nobis cura est , cum nihil ad eos de Romani Pontificis Electione pertineat. Porro quia per Dei
gratiam omnia nobis prospera sunt, nos in aliquo laedere non valent: Maledicta congeminant, latrant in nos canes impudentiusmi, & ore vipereo detrahunt,& foetentem crapulam eructantes, in Dei Ecclesia de sua pessima conscientia multa ore foetentissimo evomunt. Posia erunt quippe, juxta impiorum testimonium, mendacium spem suam , obtenebratos habentes oculos, nescientes quod iniquitates in excelso loquantur, Sponant in coelum OS suum , ut lingua eorum transeat super terram. Nec mirum , si ab eis cum Dei Ecclesia blasphemamur, cum Patrem familias D minum Beelzebub vocaverint Patres corum. Quocirca fratres
in Christo charissimi, Paterno vos alloquio salutantes, Dilectio
529쪽
nem vestram in Domino commonemus, ut eorum praestigia , si forte vobis arriserint, evitantes, Romanae Eccletiae unitatem
constantissime teneatis. Sane, fratres , illi de quibus scripsimus , qui Dei Ecclesiam scindere; & Altare anathematis & maledictionis titulum sunt fabricare moliti, Sancti Spiritus & proprio sunt
judicio condemnati. Convenientibus namque fratribus nostris , cum omni Claro Romano, cum tertio quaterque Vocati , aut rationem ponere aut satisfacere contempsissent, ab Ecclesiae gremio digno sunt anathemate resecati. Tradidimus eos Sathanae, ut disiacant non blasphemare. Illorum versutias & praestigiosa figmenta, quia longum est scribere, Latori praesentium,dilecto filio nostro Gregorio, Sedis nostrae Diacono Cardinali commisimus indicanda. Rogamus itaque Sanctitatem vestram , ut illam, quam olim circa me dilectionem in minori administratione visi estis exhibere, nunc in Apostolicae Sed is Regimine constituto subtrahere non debeatis. Considerans siquidem infirmitatem meam ad Apostolicae Sed is culmen non posse sufficere , onus hoc declinare malueram, ne in Pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem: Sed quia conciaire non est disponentis Dei arbitrio, obedienter secutus sum, quod misericors de me Omnipotentis manus voluerit operari. Domini & Principes nostri Petrus &. Paulus, quibus in loco sancto assidue deservitis, vobis pro nobis orantibus gaudia aeternae felicitatis obtineant. Datum Romae apud Sanctum Petrum, Kalendis Maii.
DIuturna Praedecetarum nostrarum consuetudo & negotia nuper emergentia nos compellunt, ut Legatum ex
I atere nostro ad vos dirigere debeamus. Dilectum itaque Filium nostrum Gregorium Cardinalem Diaconum in partes Aquitaniae mittentes rogamus , ut' solita cum
pictate pro Beati Petri & nostra reverentia benigne suscipiatiscique quo ordine nos Dominus Apostolicae Sedi praeesse voluit , ac de scandalo , quod a paucissimis in Romana Ecclesia factu audistis, aures vestras sine haesitatione praebeatis. Fidem nimi-
530쪽
rum ejus Sacrosancta Romana Ecclesia probatam habet, neque aliud vobis enarrabit , praeter id quod veritas docet. Praetere1 Universitati vestrae significamus, quod pro morum honestate , laudentiaeque essicacia , sicut Beatae recordationis Papa Pascha- is nutritor noster,& post eum alii Antecesibres nostri Romani Pontifices fecerunt, Uenerabilem Fratrem nostrum Girardum, Engolisinensem Episcopum , per vestras Provincias vobis et cooperantibus, Apostolicae Sed is liberalitate in partem sollicitudinis vestrae vocavimus. Per praesentia igitur vobis Scripta mandamus , ut eidem fratri nostro , tanquam Apostolicae Sedis Legato, debitam curetis reverentiam exhibere. Nos enim ei &Dilecto Filio nostro dedimus in Mandatis , ut convocato Fr trum Collegio , Concilium debeant celebrare , in quo charitate media confedentes, communicato consilio, Sanctique Spiritus gratia invocata, corrigenda corrigant, & quae digna fuerint confirmatione corroborent. Datum Romae apud Sanctum Petrum,
PRO tua probitate, quam sanista Mater Romana Ecclesia
longo jam tempore expertam habet, Te tanquam charitasimum suum praecipuum Filium dilexit, δc speciali gratia honoravit. Dominus siquidem & nutritor nbster lanctae memoriae Papa Paschalis,& alii post eum Romani Pontifices ob Insignia virtutum tuarum suas tibi commiserunt vices in Aquitaniae partibus peragendas. Nos igitur dilectionis praeteritae ac sollicitudinis memores , quibus semper Matrem tuam Romanam Ecclesiam dilexisti , & propensilis adjuvisti , Legationem Apostolicae Sedis,liberalitate a Praedecessoribus nostris tibi concessam, nos quoque concedimus , & sicut illorum habuisse
cognosceris , ita es nostras habere te vices deinceps volumus , Scgratis,plenoque charitatis intuitu confirmamus. Ad hujus autem nostrae concessionis firmamentum, dilectum Filium nostrum Gregorium Diaconum Cardinalem misimus, quem in partibus illis aliquantisper volumus conversari. Tuae itaque Fraternitati mandamus,