Historiæ summi imperii Apostolicæ Sedis in Ducatum Parmæ ac Placentiæ libri tres, primævis auctoribus, jure gentium, actisque publicis comprobati. Accedit actorum appendix et chronologia. Ex italico

발행: 1721년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

xv III PRAEFAΤION de praesenti quoque Romanae Ecclesiae do

minatione , pro sua nimirum erga eande benevolentia, tacuerit. Iam vero ex memorata Informatione certum esse percipimus quod communi omniuin voce jam percrebuerat, Verum Auctorem famosi scripti, quod hac Historia refutamus , suisse Regentem , ut vocant, Aloysium seu Ludovicum Capoelium , urbis Mediolanensis Comitem ac Senatorem . Atque hic

ille ipse est, qui in Mutinensium libris, seorsum a me Ventilandis , plena manu laudibus cumulatur atque in coelum extollitur . Nam

pag. Gi. Brevis expositionis sagax scientia atque eximia facultas Domini Comitis Regentis Ludovici Caroelii commendatur. In Quaestionibus Comaclensibus pag. 3. magnus stupor admiratioque excitatur , quod Dominus Comes Caroelius depictus fuerit, ut solis caῬillationiabus animositate armatus ad notissmam meritatem denegandam e infraque exclamatur , dominum Comitem Caroelium S. R. Imperii clarissima jura Uendisse. Postea pagina s. repetitur , D. Comitem Caroelium veritatem

perspicue demonstrasse e de pag. 8. jactatur, id a D.Comite Caroelio fuisse probatum . Quasi vero

hoc parum ellet, pag. I a. minae intentantur in eos, qui contra Dominum Comitem Caroelium

22쪽

AUCTORIS

hiscere audent: & pag. I 3. profertur, D. Comitem Caroelium jam respondisse . Deinde pag. 22. haec eadem cantilena recinitur ubi assirmatur, D. Regentem Caroelium jure optimo opposivisse: pagina . adbue D. Comitis Caiaroelii observationem valere, & pag. 3 6. D. Regentem Caroelium etim decretoriam intelligi

jussisse , adeo ut quid opponerent pontificii

miniseri ignorarent : qui quidem tantae hujus calamitatis caussa ingenti misericordia digni sunt. Post tot, tamque sonantia verba , quae erga hominem Sedi Apostolicae formidaniadum magnam benevolentiam declarant , pagina quoque 38. responsa D. Regentis Caroelii memorantur: S pag. 6O. D. Comes Caroelius

evita citasse dicitur et ac denique pag. 3 ri Domino Comiti Caroelio bellissimis quidem , sed

ineptis declamatoriis coloribus responsum fuisse vulgatur. Tali ergo, tantoque Caussidico istud Mediolanense scriptum tribuitur , quod nos in praesentia ad examen vocamus 3 licet merito dici possit, hoc scire parvi omnium reserre, ac mea certe minimi: qui potius ad venerabilem auctorem aurei operis de Imitatione Christi animum intendo, a quo lib. I. cap. v. his verbis commoneor: non te ossendat auctoritas scribentis, utrum parvae vel magnae litteraturae erit,

23쪽

sed amor purae veritatis te trabat ad legendum . Non quaeras quis boe dixerit, sed quid

dicatur , attende.

Egregio Notitiae memoratae Se Dissertationis scriptori in rerum & temporum serie praeposterum ordinem servare placuit . Ego vero simplici, chronologico, ac naturali , tam quam commodiore ac faciliore, usus sum . Ipsum tamen ordinem hac ratione digessi , ut post res antiquas , recentes seorsum ab anis no I 3 oo. in libro tertio consulere facillimum sit. Eo rei, de qua agimus, aptior hic ordo visus, quod quaecumque via ineatur, semper ipsa prima origo adeunda est, ubi summi Eeclesiae Romanae imperii in temporales ipsius regiones fundamenta sternuntur , principium' que jurium universorum, quae Summi Pontifices in easdem exercent. Apostolicae Sed is hostes dum ibi scopulos latere intelligunt , ad quos scriptis suis patrimonia Sancti Petri in-Vadentes , coguntur impingere, eos Vitaturi , magnos conatus adhibent , adeo ut Omnem verecundiam abjicientes desperatissima consilia suscipiant , calumniis , conviciisque pugnantas non solum in Pontifices , quod qui

dem Dissiti sed by GOrale

24쪽

x x I

dem illorum parvi admodum refert , sed in

ipsos Imperatores, quorum dignitati tantopere studere se dicunt. Hinc eo audaciae deveniunt, ut donationes ac restitutiones Ecclesiae: Romanae factas pro confictis & fabulosis proclament, quamvis aequales , proximi S subsequentes scriptores uno ore de illis locuti fuerint. Licet vero quisnam eas confinxerit, ipsi aperte non tradant, compertum tamen est, eos innuere ab illis suisse , quorum eas confingere maximi intererat. Ad haec perindeae ipsos tam inconsideratae , ne dicam stultae sententiae poenituisset , eas donationes modo

invalidas, & non legitimas dicunt, quod nimirum Pipinus & Carolus Magnus injuste ac sine Byzantinorum Caesarum aliorumque, quos sibi fingunt, hominum facultate eas edidissent. Modo eas pro actis vanis ludicris, spectuve carentibus habent, licet Historici, omniumque saeculorum ac gentium voces longe aliter clament: quae de iisdem , veluti de rebus veris ac genuinis , non autem vanis, ludicris, uque

carentibus , disertim loquuntur ; quippe quas

donationes rite vulgatis ac publicis caeremoniis omnes Imperatores comprobaverint, maximis

juribusjurandis palam eas firmantes . Quare qui de actis tam luculentis obloquitur , in

re Diuitigoo by Cooste

25쪽

re maxima famam & nomen omnium Imperatorum Occidentalium sine dubio obscurare conatur, quasi nimirum actis tam notis & seriis lusissent , non solum Summos Pontifi

ces , sed etiam Deum ipsum impiis falsisque

sacramentis irridere gestientes. Haec tam Varia, tamque inaudita inter Catholicos, atque etiam inter Heterodoxos rationis usu minus abutentes, una cum multis aliis id genus in publicum emissa vidimus , ut quodam honestatis colore instigationes artesque illorum tegerentur , qui urbem Comaclensem propere occupandam curarunt . Etenim alia Via nulla

patet , qua melius honestari possint . Hanc Historiam, ut commodius legatur , in libros

tres divisimus . Hi vero secundum adversariorum ordinem tria temporis spatia complectuntur , quae in hoc argumento, Parmae &Placentiae Ducatum spectante , intercesserunt . In libro primo de rebus antiquis ac primis agi tur , quae a faeculo octavo usque ad decimum evenerunt . In altero de illis disieritur, qua inter media tempora contigere a saeculo undecimo usque ad sextum decimum: in tertio recentia uberiore sermone explicantur , ε

Pontificatu Iulii II. ad tempora nostra et quem librum illi adire poterunt, qui antiquiora pa

26쪽

Xx III

rum curant . In fine accedunt acta quaedam Historiam confirmantia, notis, prout res postulat, Historiae respondentibus illustrata , ut ea seorsum quisque consulere possit. Porro sex voluminibus supra memoratis, quibus hoc nostrum opponimus, septimum etiam accedit Bur-ehardi Gotthelssii Struvii, anno IIII. Jenae hac inscriptione vulgatum : Dissertatio praeliminaris de jure Imperii in Ducatum Parmensemiser Placentinum , praemissa Exercitationibus XXIV. benaiolo iuusiris I Myiseonsiorum Or dinis consensu instituendis . Struvius aliis operibus inter litteratos clarum sibi nomen comparavit . Sed prosecto argumentum suae dignitati hoc postremo perniciosius suscipere non poterat , cum in suo scripto ass. pagellis constante, Guicciardini, Thuani, Goldasti, aliorumque vestigia secutus, se non una hac re levissime instructum , sed etiam juris publici ac gentium, atque Italicae historiae potissimum ignarum prodiderit . Quare illo etiam tacente , quisque primo intuitu animadvertere potuisset, Dissemtationem ab illo institutam, ut scholae tironibus , quorum nomina in fine subjunxit, pro

exercitatione inserviret. Hoc opusculum ceteris a me recensitis addere libuit , ut omnes

hujusmodi scriptores, Sancti Petri patrimoniis

27쪽

infestos, mihi innotuisse constaret, eosque eamdem passim eantilenam repetere , dum alius alium exscripsit. Quare uni respondendo , respondetur omnibus , quamvis singulos nomina. tim adducere omitteremus. Ad calcem operis ante indicem rerum , in tabula chronologica celebriora facta ac jura Sanctae Sedis in Parmensem Placentinumque Ducatum, actis pumblicis in Historia citatis comprobata cernuntur, ut hoc pacto unusquisque de tota rei summa

facillime doceatur. Hoc in loco methodus atque ordo explicandus esset, quibus in toto opere usi sumus, nisi supervacaneum videretur in re explican da occupari , quae explicatione non indiget cum sit compertum cuique quaenam methOdus , dicendique genus deceat Historiam apologeticam , ubi quaeritur , an tot calumniae Ecclesiae Romanae ab adversariis juste assingantur , & an Summis Pontificibus conveniant illi colores , quibus audacter hac super re in tot opusculis typis expressis depicti exhibentur e quae cum examinanda penitus probeque excutienda a me fuerint, ut verum a falso secerneretur, nec honestum neque utile reputa

vi tantae caussis , in qua de Sedis Apostolicae

dignitate agitur , rem timide ac meticulose

28쪽

x X v

tractare, nulla cujusque ratione habita et multoque minus In eos auctores plenis manibus laudes cos gerere , quas eorum libri , falsis accusationibus contumeliisque non ante auditis scatentes, profecto haudquaquam meren tur. Hinc pro re nata formulas eas adhibuimus, quae rebus ipsis explicandis aptae videbantur et in quo quidem nos secus gessimus ac adversarii, , qui res semper invertentes, earumque sgnificationem immutantes, in hoc toti sunt, ut crimina , quorum Apostolica Sedes tum ab iis, qui eam patrimonio spoliandam curant, tum

ab iis etiam, qui in eamdem Religionis caussa irruunt, passim insimulatur, vera esse lectoribus suis persuadeant. Quare sicut qui vitium

atque errorem propius intuetur, eorum mali-ria perterrefactus , acrioribus verbis utitur

quam quibus illi , qui aut non possunt, aut

negligunt occultam ipsius vitii indolem explorare , penitusque introspicere ; ita ego ut fraudem plane nudam omnibus videndam proponerem, antiquos illos sanctosque magistros. imitandos mihi es e censui, qui Patres honoris caussa omnium consensu appellantur . Illi enim qualemcumque errorem scriptis suis consutantes, hanc eamdem viam in litterunt, ut monerent incautos, Christianorum animos d pro-

29쪽

PRAEFATIO

procul a vitio & errore avocarent, maxime

eum de illis in Aulas Principum inducendis agatur specie longe alia, quam sua , quo facilius irrepant damno privato & publico, justitiaeque injuria , divinis humanisque legibus

contra elamantibus, ad quas non solum veri

Christiani , sed quique pravi sensus expertes

curam suam intendere debent. Postremo loco dicendum superest , hanc . Historiam a nobis Italice scriptam, tum quia res Italicas narrat, tum quia externi Principes, eorum administri, aliique nobiles viri Ec doctrina praestantes Italicam linguam scire sibi maximo honori ducunt , utpote eam , quae ceteris, quae in usu hominum sunt, sua elegantia facile antecellit. Ubi vero opus fuerit, eadem Historia in alias linguas nullo negotio Verti poterit, quemadmodum Dominium stolice Sedis in Comaclensem civitatem , ejusdemque Dominii Defensio L Gallice vertit viri aequitatis amans , quamvis e societate Catho in. licorum exclusus ; unde ejus versioni major fides accedit, nam ex sententia Sancti Hieroes ,ris , T nymi , illud verum est testimonium, quod ab vis α. ' inimica voce profertur .

30쪽

IN DEX

LIBRI PRIMI

Qui originem & prima jura summi imperii

Ecclesiae Romanae in Parmam ae Pla- centiam a saeculo octavo ad undecimum complectitur.

I. Ccasso operi/ . . pag. I. II. M' Cafarianorum jura in Parmamae Placentiam a Mediolanensi scripto excitata. . 3. . III. Seripti ,ediolanensis innitiatum . ibid. IV. Di uisitio in Seriptum Mediolanense. . 6. V. Pipinus a Langobardis Ecclesia regiones . liberat. 8.VI. Parma ct Placentia regionibus Sedi Apo-- solita a Psino traditis comprehen D. 9. VII. Totam is iliam Pipinas ct Carolus Ee-

eIesia donarunt. . II.

Eeesbia ad gnavit. I 2. IX. Explicatur Exarebatus Eccles a donatus . IS.

SEARCH

MENU NAVIGATION