Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

12쪽

LIBER PRIMUS

POLEMICUSEos prae ceteriis aggredi opportunum ac ratum diximus, qui minus quam reliqui de Papae potestatea us insulsibilitate detrahere constituerunt.

Jam vero inter opuscula nuperrimo vulgata lacile est distinguere unum, ad instar manuscripti impre sum, sine titulo ullo, sorma solii in 4' quam Munt, quodque non sine quadam moderatione conscriptum est; sententia autem quam eXponit, tametsi denegans ot revera satis insensa, tamen accedere Specietenus videtur ad tolerabit ses fines, et denegare curat quam potest minimum. Hujusmodi porro perquirebamus sen-

lantiam.

Initium it us sumimus ab expositione hujus sententiae ; et quando quidem luculenter exposita sit in ipsa Donio libelli, sussiciat nobis hic eam exscribere. Ponitur porro uti: et Quaestio. γε Quaeritur, inquit, num Romano Pontifici co v cessa sit a Christo Domino tota omnino plenitudo ν potestatis; an et haec est sentontia auctoris) co γ cessa sit potissima quidem pars potestatis, sed non γ tota; ita ut tota plenitudo ecclesiasticae potestatis

13쪽

, constet tum ex potestato Romani Pontificis, tan-ν quam elemento potissimo, et ex potestate Episc γ porum, tanquam elemento longo inseriori et priori, subordinesol Item quaeritur: num magisterium st, judicium supremum et insallibile ita resideat in R , mano Pontifice, ut ipse solus, et independenter a ν quacumque cooperatione et consensu fratrum suo- γ rum et Ecclesiae, sit supremus et insallibilis jud0xv adde: an non' eodem quo supra sensu; et haec γ est iterum sententia auctoris)l , Jam ex his videmus quam prope accedat, quam

parum reeedere videatur a Sententia communi. Porro, ne ab initio statim in ambiguo Versemur,atquo ut sine mora omnem nostram in propatulo exhibeamus controversiam, perspicuae Sententiae opponamus aliam non minus perspicuam. Sit itaqus:

Quaestio.

Num potestas ecclesiastica potest seindi in duas vel plures partes; an potius, em necessitate, potestas ecclesiastica ipso numero una est, et residet

tota in Romano Pontifice, et tota in Episcopatu patiamen quum unitas numerica rei alicujus non e cludat multiplicationem modorum) alio modo in Romano Pontisice, alio vero modo in Episcopatu δSoluta hac una quasstione, solvitur etiam tota controversia, et opposita sententia statim apparet non solum non probabilis, sed ne quidem possibilis. Paucis explicandam curabimus hanc ipsam n

stram Quaestionem. Diuitigoo by Corale

14쪽

- 11

In primis distinguenda est potestas in Ecclesia ab

ipsa Ecclesiae essentia. Haec latius patet quam illa. Potestas enim locum principii si originis tenet; e sentia autem habet non solum in se rationem originis suae existentiae, sed etiam ipsa sibi est terminus, id est, acius proprius compleius; hanc autem rationem termini potestas in se ipsa non habet. Latius igitur patet essentia. Sic, ut exemplum ex ipsa Ecclesiae insallibilitato sumamus: certe insallibilitas, quas do essentia E clesiae est, omnem Ecclesiam pervadit, totique inest,

populusque vere fidelis perindo insallibilis dicendus est, ac omnes Episcopi et ipse Summus Pontifex; verumtamen istaec insallibilitas rosidet in Pontifies et in Episcopis per modum principii et originis, proi deque tanquam potestas producendi scilicet eam);

in populo autem per modum termini, proindeque nullo modo uti potestas producens, sed ut ejus effectus productus; semper tamen essentialis est etiam in populo fideli, et pertinet ad essentiam totius Ecclesiae. Distinguitur ergo potestas ab essentia; licat ex hoc ipso appareat, potestatem ad essentiam pertiners, et esse aliquem modum existendi ejusdem. indo dicimus potestatem in Ecclesia, sic m

taliter ab esssentia distinciam, unam numero eSM.

Hoc vero jam pateret ex ipsa rei natura; atque si vel solis standum esset philosophicis, imo natura-

15쪽

libus rationum momentis: quum in re quacumque una sit numero sicut essentia ita etiam et potestas, sive potentia, quae ad omnia ossentialia se extendat illius unius rei; eadem ratione etiam in Ecclesia una sit numero potestas ex ipsa rei natura necesse ostenderetur. Nos autem postmodum id ipsum theologicis probabimus argumentis. Tum etiam asserimus multiplicationem modorum

in potestate. Quod in essentia qualibet hujusmodi i veniatur multiplicatio, id nemo certe negare potest; evidens quippe et luculentum est in omni substantia, vel impersectissima quaque, distingui inior potentiam et actum ; ipsam hanc distinctionem autem eam esse, quae inter modos substantiae ipsius distinguit. At vero, quod etiam in potentia, et, quod hic nostra refert, in potestate, inveniatur distinctio stmultiplicatio modorum, id nemini pariter dubium esse poterit, maxime si de persectioribus sermo sit substantiis. Cerra si de morali hominis natura agere libuerit, voluntas est potestatis sedes ipsaque moralis potestas; jam vero haec Voluntas, quae potestas est, producit actionem, qui est terminus ejus, alio quidem modo quum agit per solam cognitionem intellectus, alio Vero quum per solum appetitum agit; imo etiam

hos utrosque modos in una actione consocians, jungit illos quidem, sed non in unum commiscet, nequctunum in alium permutat. Ut nihil jam dieamus de persectissimo hujus rei exemplo quod est in Sancti sima Trinitate: ubi Spiritus Sanctus ultimus vera fido creditur terminus illius vis producendi, quae est in divina natura ad intra; Pater vero et Filius unum

16쪽

est principium et origo illius productionis; attamen hujus unici principii alius est modus existendi in Pa tro et alius in Filio. Sed dρ hoc, inquam, nihil nunc

dicimus: namque huic argumento susius ovolvendo specialem alterum librum consecraro Statuimus. Distingui itaque possunt, non solum in essentia, Sed

in ipsa potestate, plures modi quibus illa existit et

exercetur.

Tum demum assimamus: sicut per suam multiplicationem modorum non scinditur essentia, ita etiam per suam multiplicationem neque scindi. neque dividi potestatem. Quantoslibet modos essentia rei est' cujus in se contineat, manifestetque ad extra, Semperimen in se una est numero. Sic otiam de potestato dicendum est. Potest ipsa quidem, in existendo ei agendo, plures habere modos; nefas tamen est M. serere hos modos potestatem in plures discindere pamtes; quin potius assirmandum omnino, quod est caputroi: potestatem semper unam numero remanere, modos vero quibus existit, relationes quasdam esse ex quibus constituitur potestatis existentia et operatio, et in quarum unaquaque iota potestas, licet alio et alio modo, eadem tamen numero atque integra invenitur. Quando itaque asserere curamus Papam et Episcopos unam eamdemque numero potestatem in Ecclesia tenere, jam patet nos minimo contendere hanc potestatem ex Papa et ex Episcopis Veluti ex partibus quibusdam esse conflatam; quod adversarii incauto et praeter rei naturam pronuntiant; sed vero hanc unam eamdemque potestatem totam almus esse Diuili od by Cooste

17쪽

in Papa, totam etiam in Episcopatu, veluti in terminis mutuae et necessariae relationis, hic alio, illic

vero alio modo.

His ita explanatis. sorio jam pronum esset do his maxime modis Veram producere sententiam; nisi id nos moraretur, quod de ipsa natura potestatis, hic ab initio suffcienter non explicata, posset in subsequentibus neque una, neque levis suboriri dissicultas. Satius itaqus erit dρ hac natura potestatis maturiora

cum adversariis concilia conferre.

Explanatio naturae potestatis de qua quaeStio.

In omni societato humana potestas unum obtines jus supremum quod gallice, et italice: la fouvera neu, la Muranita, nuncupatur); triplex vero habet jus particulare, hujus summi juris triplex exercitium. Vol enim jus praescribit, finem et principia pra figendo, auxilia indicando, leges statuendo. et tunc potestas fit legislativa; Vel jus dicit, applicando quod tanquam legisl tiva praescripsit ad particulares personas et causas, es tunc fit judiciaria pVel tandem jus msequitur, omnia ordinate di ponendo. et etiam vi cogendo ad ea quae, sive ut legislativa constituit, sive ut judiciaria pronunti vit, sive ut exsequons disposuit, et tunc potestas fit

regens ac gubernariS.

Potestas itaque in societate humana una est quantum ad jus supremum, triplex quantum ad jus parti-

18쪽

cularo, sive aliis vorbis: una est juxta suam intimam naturam, triplex juxta modum quo eXer eiur.

Ubi hoc etiam obiter notasse juvabit, quod in altero libro susius exponers curabimus, sed quod ex ipsa natura rei jam nunc unicuique patet: nempe, inter tria haec juria particularia distinctionem veram intercedere: nam legislativum non est judiciarium, neque horum alterutrum est regens et gubernans; nihilo secius tamen inter unumquodque horum jurium et jus supremum nullum dari discrimen ; nam et i gislativum, et judiciale, et gubernans, summum jus est; itidemque vice versa: jus supremum una simul et logislativum, et judiciale, si regens gubernamquBOmni dubio procul esse intelligitur. Quandoquidem porro Ecclesia sit etiam societas humana, licet ad divinum finem instituta, haec e dem potestatis natura et in ejus constitutions locum

obtineat necesse QSt.

Est itaque in Ecclesia subjectum Aliquod squaloet quantum sit discussio demonstrabit), in quo necessario jus supremum residet.

Hoc subjectum ecclesiasticas potestatis gaudet deindo ex necessitato plenissimo illo triplici jure particulari, pleno etiam ejus exercitio, quo tandem jus

Supremum constituitur.

Est igitur haec potestas in primis legislativa; et

quum in Ecclesia fides non minus legibus subjaceat quam mores, Seu quod idem est: quum in Ecclosia inter leges, praeter praecepta, connumerentur etiam et dogmata, quae sunt leges intellectus et fidei, rito sequitur potestatem legislativam Ecclesias ea omnia

19쪽

amplecti quas in discussionem nunc veniunt nomine Infallibilitatis sive Papae, sive Ecclesiae in genere, definieniis do fido si moribus; id ost Ecclesiam h bero supremi jus Magisterii. Est deindo potestas judiciaria interni et exierni lari, quae communiter appellatur potestas Iurisdiaetionis.

Est demum potestas regens et gubernans, quae omnia ordina, disponit, auxilia opportuna adhibet. decreta per vim etiam, maximo autem spiritualem, exsequitur; et, quod caput est, omnes fideles in unum Corpus consociat. Haec etiam nuncupatur potestas Iurisdictionis. bone famon voro ab eadem distinguitur etiam, atquo curiosius ot recis appellanda est potestas Regiminis et Gubernationis. Haec omnia quae modo de potestate ecclesiastica disseruimus, Concilium Oecumenicum Florentinum,do Romani Pontificis loco definiens, gnaviter una simul si conjunxit, et distinxit. In primis namque adtribuit ei jus supremum. dum

statuit: e Pontificem Romanum successorem eSSe, B. Petri principis Apostolorum, et verum Christi, Vicarium, toti usque Ecclesiae caput. γDeinde omnia particulari a jura, suo quodque loco, eidem decornit. Decernit potestatem judicialem, dum eum pr nuntiat: α Omnium Christianorum Patrem ; γ meoruit et legislativam potestatem. dogmata scilicet fidei si leges morum jubendi, dum sum dicit

omnium item Christianorum; c et Doctorem exi-

20쪽

Decornit tandem potestatem regendi ac gubernandi, dum ultimo loco adtribuit: . set ipsi in Boaio Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem

Non tamen quomodocumqu0, sod ex divina institutione, id osi: ca Domino Nostro Jesu Christo. . . v Et non qualemcumque, non maneam, non dependentem ab aliis, sed: 4 plenam potestatem tradi

Quibus postremis ad initium redit verbis, nempe ad supremum jus denuo et ultimo affirmandum. Ita Concilium Florentinum. Corio donnivit hic etiam, et quam maxime, dogma de subjecto istius summae potestatis; nos inmen hunc locum adducimus in praesentiarum sto solo fine: ut tanta auctoritato firmemus nostram do potestatis natura explanationem; ot jam oppido confidimus do hac natura potestiatis in

Ecclosia luculenter nobis constare. Verum enim VorO mi equam ulterius progredi mur, sacere non possumus quin contra advorsarios Stros, bona eorum ventu, unum, eumque non le-Vom. moveamus lapidem.

Est enim quod miremur. Doctissimi namquo quique atque probatissimi ex istis domesticis advorsariis nostris, ultro concedunt Romano Pontifici plenam, id est summam, potestatem in genere, et Summam etiam in utraque provincia: jurisdictionis scilicet prossius Sumptae, et regiminis ac gubernationis; ita ut haud dubio doctaront schismaticos est haereticos lare qui eam denegassunt. Quaro igitur in hac ultima

SEARCH

MENU NAVIGATION