Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

provincia, id est dogmata et legos jubendi. seu quod

idem ost: in provincia supremi, proindeque infallibilis Mogisterii, eamdsem ipsi recusent, id satis mirari non possumus. Relatio certe et conn0xio hujusjuris particularis cum celeris juribus evidentissima est, neque possunt adversarii non eam videro. Deindo hoc jus particulare magisterii ad supremum jus pertinere, non minus est evidens. Imo Vero hujus specialis juris cum supremo jure non solum relatio et conneXio, sed identitas psersecta et absoluta affatim

probatur. Quomodo igitur iidum, qui juxta Concilium Florentinum plenam potestatem, id est supremum jus, Romano Pontisci concedunt, qui ei deindo ot in iurisdictionis et in regiminis iuribus nihil denegant:

quomodo inquam, qua tandem ratione, iidem Ipsi, Romano eidem Pontifici, injure magisterii summam potestatem abrogare non admodum quidem cunctanturi Ipsi viderint quomodo secum constent, aut quid quaerentibus rρspondstanti Satis egimus de potestate. Sia probe novimus potestatem in subjecto residere. Proindeque si de potestate explanavimus, eXplanare ei iam debemus de ejus subiecto quaestionem.

Quaestio de subjecto potes tulis.

Subjectum Potestatis est prosecto illa persona, sive personarum e0eius, quam, Vel quas penes, po testatis est jus. Porro quantum Spectat ad potestatem Ecclesi sticam, inter omnes Catholicos constat: Subjectum

22쪽

hujus potestatis in Ecclesia, generati in sumptum, P pam esse juxta atque Episcopos; nee non Papam omnium Episcoporum et totius Ecclesiae caput esse, atque tenero primatum honoris ot jurisdictionis. Res ipsa, et ratio ejus, do fide sunt: namque haec est institutio Chrisii; proin loqus ab omnibus Catholicis

communi consessione tenentur.

Id vero, de quo non satis constat, ac proinde disceptatur, hoc maxime sest: cujusmodi videlicet sit relatio ultima inter Papam et Episcopos lRelationem primam, eamque normalem, eam esse quam proxime enuntiavimus, eamquo in ordinaria rerum conditione, quando videlicet Papa et Episcopi secum cohaerent, mutuaque concordia operantur, semper Vigere, inter omnes convenit omnino. Non ita tamen de relatione ultima, nempe, quando Supp nitur discidium inier utrosquo: ita ut hinc Papa, illinc vero Episcoporum integrum corpus, aut saltem maximus eorum numerus, in diversas abeant partes. Quisnam tunc eorum rerum Summa potiaturi Quodnam tunc sit verum potestatis subjectum Scissumne sit in duo i vel utrum Papa solus φ an vero soli Episcopi quaestio maxima semel; atque re quidem

vera, non omnino Sinct causa.

Causam quaestionis hujus ipse Christus Dominus posuisse Videtur. Etenim vero ex una parte, Petro in petaona, atque in hac dus persona Pontificibus Romanis contra quorum in Petri jura successionem nulla hic dissicultas movetur), Christus Dominus omni dubio procul contulit plenam in sua Ecclesia potestatem. Sed non minus aperte contulit eam Apostolis,

23쪽

in qu iam jura, pro ruta purio, Episcopos Succe sisse, aeque ac de illa priori succession0, Omnes conveniunt. Qua quidem agundi ratione non unum, Sed duo potestatis subiecta, Christus in Ecclesia constituisso videtur.

Quod quum ita sit, oppidi apparet Verissima causa quaestionis. Certe enim haud dubia regula est: qua do quaeritur de subjucio potestatis ecclosiaesticae, indoterminando hujusmodi subjecis non esse standum rationibus ut ut probatissimis, ei solum id aliendendum quod Christus Dominus instituit. Quid igitur re vera instituti Christust Ei maximo, quodnamox rius institutione, in illo ancipiti casu, verum et proprium dicondum est polosialis subjecium ' Haecost quaestio pressius desinita, in qua prioris quaestionis de rotatione inter Papam os corpus Epise porum ultimus consiliuitur nodus. Ν0s hanc quaestionem omnem non jam hic loci

solvendam, sud tantummodo eXplanandam curamus.

Ad explanationem porro portinebit rationes eXpendero: quibus Christus tum Petrum, tum Apostolos, hujus potest uiis subjecium jusseriti Cognitis namque terminis quibus jus pustium est, tum demum et jus ipsum, quod illi termini conii noni. optime patebit. Certum est linque in primis potestatem regiminis, ut ali hae ultima exordium capiamus, divinitus collatam Apostolis suisse, quum dictum sit: et Spiri, ius Sanctus posuit Episcopos r0g0ro Ecclesiam Dei, Aet. Ap. XX, 28ὶ. γ rium ex alia pnrtes eamdem potestatem soli etiam personae Petri, et plenissime quidem, collatam

24쪽

essse, quando ei Christus dixit: α Presce agnos meos, x piusce oves meas Joan. XXI. i5, l6, IT.). , At. statim apparet, quod explanationis gratia unimadvertimus, Petro aliquid majus essu adiributum,

idque ex duplici capite: et quod soli personaliter il

tur quini celeris omnibus datum est in commune, ei quod datum sit supra ceteros omnes; nam OVium nominiae quas Petrus regere jubetur, nemine hic contradicente, Λpostoli ipsi, i. e. Episcopi intelligendi sunt. Planum est deinde Apostolos. sive Episcopos, Obtinuisse et potestatem judicialom, quandoquidem et ad ipsos dictum sit: e Accipite Spiritum Sanctum.

v Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et y quorum retinueritis, retenta sunt Joann. XX, , 22. 23.). γPlanum ex alia parte Petrum eamdem pro per- . SODR Suu aecepisse potestatem, dicente Christo: α Et, tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ν ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et y quodcumque solveris sup0r serram. erit solutum et, in molis Mat. XVI. I 8. 3. γ . Sod hic otiam ad explanationem pertinebit adn lasse, idem duplex intercedere discrimon quod et prius; nompe, et quod soli Petro delud plenissime quod cinteris in commune, et quod insuper dentur huic soli

claVes ipsae potestatis. quae celeris nuspiam datve leguntur; at lus eo ipso supra omnes Petro datae intelligantur.

Evidens doinde est Λpostolis sivo Episcopis tributam esse potesialam quum diei mus legislativum,

25쪽

aut etiam Magisterii; ad ipsos namque loquutus est

Christus: a Euntes docete omnes genies .... dOee v tes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis

Evidens ex alia parte: eamdem potestatem tributam essρ et Petro. Ipse enim est qui et cum ceteris docet, et solus audire meruit: c Ego autem PO- , gavi pro te ut non deficiat fides tua; et tu, aliquandos convρrsus, confirma Patres tuos Luc. XXI. 32.).γUbi rursum idem rerum cernitur delectus. Et solus tenet Petrus excellentiori modo id, quod ceteri habent. quippe qui deficere ut ceteri non potest; et supra ceteros id habet, quod eosdem ipsos in fide, ac proinde in docendi munere, solus unus confirmet. Scio equidem contra hunc locum ex nostratibus etiam non paucos, hodie praesertim, nullum non movere lapidem. At considerent una cum nobis, quaeso, diligenter haec pauca: I'. Facto opus nunquam suisse ut Petrus confirmaret ceteros Apostolos, consortes suos et Daires; namque Judas jam abierat in locum suum, ceteri vero Apostoli. speciali privilegio, perinde ac ipse Petrus, in fide deficere non poterant. Excurrunt igitur et extra rei veritatem vagantur, qui ossicium his verbis Petro impositum ad ipsius personam solam reducere, et quantum vita ejus tantum modo duraturum aSSerere maluut l).

1ὶ Vehementius mirandum est illud, quod Iegimus in libelloenjns mentionem Reimus. u Petro, inquit, manus a Christo lait im-s positum, ut postquam poenitentiam egisset, fratres suos firmaret

26쪽

P. Accedit, quod Petrus eos fratres confirmare jubetur, quos Satanas expetivit ut cribraret sicut triticum. Certum est autem, pro rerum humanarum

ut sunt natura. et Dei sapientissima justitia, Satanam obtinuisse quod expetierat; secus non oraret Christus pro Petro. Jam porro diximus Apostolos in hae cria bratione nihilo magis desectur0s suisse, quam ipse Petrus; et pro ipsis igitur utique oravit Christus. Cur vero id palam professus non est Immo cur palam aliquid contrarium asseruiti Ros, inquit, expe

tivit Satanas ut cribraret; Εgo autem rogavi pro Petrol Cur igitur, nisi quia quum Vos diceret, non

hos maxime praesentes intenderet, Sed omnes eorum Successores, qui revera quidem et vehementer a S

lana cribrandi eranti De Episcopis ergo suturis loquebatur. Eodem pacto et n0n pro Petro solo, sed Vero maximo pro suturis ejus Successoribus, ne defi

cerent, Ormit.. in illo paasionis suae ealamitosissimo tempore. . . na regnum christi .... prima illa vehementi tempestate eorrueret spag. 3. . v Pro illo, igitur, passionis tempore tantumΤ At ubi legitur Petrum illo tempora Apostolos eonfirm&sse Τ Nonne tum maxime poenitentiam agebat, et ipse potius eonfirmandus erat quam confirmaro poterat ' Vorum, naquidem tempus tum erat quo Petrus fungeretur hoe munere, ut anet ordieit, eonfirmandi; quum Apostoli suo munere Apostola tua eorte nondum sungerentur. Haee igitur Eomnia sunt. Quod porro ulterius addit anetor libelli, ni aliquantulum tam exelusoriam interpretationem mitiget, seribens : u Tamen in hac ei reas Patrum et Apostolos in illo passionis temporo Christi Oeeonomias fuit adumbrata, praefigurata, et allegori eo praenuntiata illa spe- η ei alia providentia, quam Deus habiturus esset ei rea cathedram Pes tri sib.); . Itoo inquam nihil juvat. Nam si illa oeeonomia non nisi vanum somnium dicenda est, et hae e providentia tanti etiam valebit; neque aliquid adumbrare, praefigurare, aut allegorieo praenuntiare unquam poterit rea vana et sutilis.

27쪽

3'. Accedit, quod illa si dei inimica cribratio, a

Satana peragenda, causa erat cur Christus oraret ne Petrus in fido deficerot. Effectus igitur hujus Oruli nis d0het ianium durare, quantum et causa ejus. Atqui Satanase iniqua tontamina perduratura esse uSque ud finem mundi, nemini dubium ost. Ei Petri igitur si isti virius, eiquo impositum ossicium consi mandi, usque ad linem perseveret, perinde est necesse.

4'. Deniquo considoratum venit: illis Christi vorbis Petro impositum luisse ossicium aliquod solleme, sed et jus ad alios concessum. Sollennia autem jura et ossicia nequo a Christo constituta Sunt, neque a Spiritu Sancto in codicem ovanguli cum relaia talia quae ad mentem adversariorum loquori post viginti, vel iriginta annorum spatium, jam vixisse dicenda forent. Praeterquam quod tali livpothesi admissa,

jam de nulla sententia Christi, de nulla institutione ejus, de nullo jure ne dicam Papae, sed ne Epim porum quidem, aliquid certi et rati stare amplius posset. Dixit uii quo Christus: Tu es Petrusi Tibi dabo clavest Quodcumque ligaverisi dixit id quidem;

sed cur impediar contendore pro illo viginti, vel triginta annorum spatio id tantum edixisso domjuro et de omnibus quae ad Apostolos loquutus est Christus, idem ipsum contendendum permittitur; ne- quo tunc alius licentia0 1inis . nisi quum aliquando totius Ecclosiae tandem pessumdaretur constitutio. A ut hic igitur sinis, aut certo sies, illis verbis Christi firmata, Petri summa ista etiam logislativa potestas; stat supremum jus magisterii. Non me sugit ad rsarios etiam ex traditione pro

28쪽

hoc suo nogativo placito uogativum proferre argu-monium: silentium videlicet quinque circiter priorum Seculorum ; quorum ad uni, siquis patrum haec verba Christi interprotatus est. ea ad Romanos Pontifices referre suspicatus est nemo lin. Possumus non con-

odero; sed denius . si lubet. Quid tandoni inde Fl ei sorte iaciundum erit sequentium seculorum magis magisque in dies luculonium testimonium' Aut negativum argumentum in fidei n0gotio probandi vim usurpabiti Maxime vero quum habeamus tam positivum. perspicuum, disertissimum Sacrae Scripturaeot Christi ipsius eloquium, quod, velint nolint. Si semel ad unguem inierpotrandum est, alio sensu quam quem explanavimus, explicari nequeat Jam satis sit de hoc loco evangelii; quem plenius expendendum ideo curavimus. quia in tota hac controversia ad rem mirum quantum facit; ium etiam quia ob nullam aliam utiquo, nisi Ob hanc causam, adversarii nostri fidem prae miseris iniitim iro majori impolii adnisi sunt.

ii cartum est plures ex Patribus illorum sustulorum dum verba haee interpretarentur, potissimum respexisse ad deseetionem Petri, passionis tempore, ejusqne mox sequutam eonpersionem, ad quam illa verba sine dubio alludunt: minus autem, voI etiam nihil tetrasse de eo rmatione fratrum, de qua direet agunt verba illa, et neglexisse eum sensum, qui postea ex his verbis magna eonsen Rione erutus est. Attamen eertum est etiam: ex eo quod per aliquod temporis spatinm Doetores aliquem sensum ex verbis Scripturarum eruere Praetermiserint, haudquaquam sequi eumdem in iis non inveniri , et sequentes doctores, eoque magis Ecelesiam ipsam, pleniorem et integrum sensnm verborum illornm non posse determinare. Verba enim manent, locus Seripturarum est semper qualis est; noque ulla praetermissio, aut ad alios sensus probabilia et non eontradieens appli-eatio, possunt contra jus Praeseriptionem inducere.

29쪽

Habet igitur et Petrus summam legislativam potestatem, habet summum jus magisterii, etiamsi solus spectetur; et supra Omnes habet.

Agebamus hactenus de juribus particularibus;

superest nunc jus supremum, cui omnia illa veluti suo firmamento innituntur. Porro, explanatio quam suscepimus hujus de subjecto Potestatis quaestionis tum demum omnibus numeris absoluta erit, quando constiterit qua ratione Petrum, qua vero Episcopos, Christus Dominus istius ultimi, id est summi in omnipotestate ecclesiastica juris subjectum renuntiaverit. Quod Petrum hujus juris summi Verum ae pr prium subjectum Christus creaverit, de hoc nemo, ne adversariorum quidem, ambigit unus. Et sane, 'manifestum prostat creationis decretum: et Tu es P v trus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam, meam Mat. XVI, l8).γ- Queis Verbis, non pa ticulare illorum priorum ullum, non legislativum, non judiciale, non regiminis; sed hoc ipsum omnino, jus nempe in genere summum, et in ipso cetera omnia, Petro Christum contulisse nemo non Videt. Petrus Petra creatur, et petra totius et pro semper Christi Ecclesiae; scilicet creatur omnium in ea jurium ac potestatum sulcrum, fundamentum et radix. Hoc vero ipsum est jus summum, quod Petro his verbis collatum est. Verba, amplissima sane et eff-cacissima, haec ipsa sunt quae constituunt regium

illud, seu potius Pontificium diadema, quod solius Petri proprium est, quod cum ipso communicare potest nemo. Diuitigod by Cooste

30쪽

Nescio penitus quomodo nonnulli ex nostris possunt objectare hic nobis. veluti aliquid contrarium, plurimorum Patrum interpretationsem, qui fid0i a Petro consessae hoc privilegium Petrae adtributum intelligunti Jam ad satisitatem objectioni huic responsum est sexcenties. Protestantium hoc est inventum, quod tamen isti nostri recoquere non dubitant. Forte eos latuorat nos Patribus illis non contradicere, et fidem Petri una cum illis, eodemque sonsu extollere Sed num nam et hoc ignorabant: fidem illam non fuisse abstractam, sed personalem Petri; neque alse quid abstractum Christum alloquutum suisse, sed Vero personam Petri; et, quod caput est, illud pronomen Tu, quo usus est Christus, habere suum sensum litteralem, qui nulla interpetratione mei aphorica, aut ad aliud accommodata, loco suo moveri possit, et

semper manet hoc quod dicit; id est: Tul id est:

Petrus in personat Num tandem et hoc ignorant: fixum ratumque esse sensum litteralem prae primis retinendum φ Parcant igitur cavillationibus, et maneat

Petro jus suum, jus Petrae, id est omnium jurium

jus summum.

Nunc ad Episcopos veniamus. Quod Episcopi ex

institutione Christi ejusmodi jure potiti sint, de hoc

ambigere licet, immo potius redis ambigitur. Nullum etenim prostat decretum Christi, nullum de ullo testimonium Scripturarum. Testimonia quae de juribus particularibus agentes non ita pridem adduximus, jam sero omnia sunt quae in gratiam Episcoporum in sacris eloquiis invenire est, quaeque ab adversariis identidem citantur. Siqua supersunt, paria Sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION