Quid papa et quid est episcopatus ex aeterna ac divina ratione necnon quae eorum partes in Ecclesiae infallibili magisterio explanandum curabat Petrus Semenenko

발행: 1870년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

- 38 Alio aliquo modo relatio terminorum nequidem cogitari potest, incipiendo inde a mathematicis artibus: ubi alia aliam unitas praecedit, aliud puneium con Requitur aliud; usque ad psychologicas et theologistas scientius: ubi landem sublimis 3ima rei itionum omnium a

tingitur protolupa relatio, quast est in SS. Trinitate: in qua Pater logic ianium, pro rei natura) concipitur prius quam Filius; Pater vero eum Filio priusquam Spiritus Sanctus. Relatio igitur omnis ita se habet profecto; et alio aliquo modo nequidem cogitari potest.

Ex quibus omnibus jure nunc meritoque colligerelas est, quod, si potestas ecclesiastica una eademque sit numero, quae in partes dividi non possit; si duo sint tamen hujus potestatis relativa subjecta, quae eam haudqunquam dividant: Papam et Episcoporum coetum ; si inter relativa hujusmodi subjecia non po sit ulla esse r0latio nisi ea quae intercedat inter primum et secundum, inter principium et termitium, jam omnino pateat: totam potestatem residere in Papii. et totam etiam in Episcoporum coetu; prius tamen in Papa, et tamquam in principio; secundo autem loco in Episeopis, et tamquam in termino; licet hic terminus intrinsecus potestatis fiat doinde ipsemet principium, in externa hujus potestatis relatione ad ejus terminum extrinsecum, qui est populus fidelis.

Hunc in modum sensus quaestionis quam solVendam assumpsimus. omni sere ex parte explanatus est;

et nunc licitum erit nobis eamdem quaestionem iterum proponere, sed jam in ejus pleniori et integra significatione.

42쪽

Quaestio ultima.

Num potestas ecclesiastica potest scindi in duas vel plures partes; an potiuS eae necessitate potestas haec υSO numero una eSt, et residet tota in Romano Pontifice et tota in Episcoporum coetu; attamen 'uum unitas numerica pol tatis, quae ejus substantiam Signat, non eaecludat multiplicationem modorum in Gisfendo', num nee Sario residet in Romano Pontilice et in Episcopis unico tantum modo, veluti in unico subbeeto substantiali; an potius

residet dupliei modo, et veluti in duplici subjecto relatino; in Popa quidem tamquam in primo, id est tamquam in principio: proindeque t quum Popa sit personao personaliter, et siquum sit primus' independenter, quamvis nullo modo Separate; quod esset contra ipsam naturam relationis; denique Duum sit persona unicab residet in Papa et materialiterjuaela et formaliter considerato; - in Episcoporum

vero coetu residet tamquam in secundo Subjecto relativo: proindeque squum Episcopi non sint pers

na, Sed collegium personarum non personaliter in unoquoque tota, sed collective; et quum veniantseeundo loco) non independenter, sed dependenterpdenique squum non sint unica individua perSOna sed coetuS personarum, eae quo aliquae deficere possunt residet non in coetu Discoporum materialiter simul et formaliter considerato, sed in coetu Discoporum sumplo tantum formaliter '

43쪽

Talis est quaestio. Quod hic addidimus da coetu Episcoporum formaliter considerato, non vacat ult rius nune statim explicare; num et plana res est, et uberrime ipsa disputatione explanabitur. Talis igitur est tota et plena haec quaestio. Qua

vero conclusione eam absolvemus, id vel innuere non est nunc opus; ea Omnia namque quae exposuimus satis indicarunt in quam partem sententia nostra nectatur, et ubi arbitremur consistere rectum. Rem ipsam aggrediamur. Diuit jgoo by Corale

44쪽

Exordium ab hujusmodi principiis sumemus, quae certissima esse inter omnes constat. Hujusmodi pras primis existimamus esse sequens, in quo tamen quum sermo sit de substantia Ecclesiae, curas nobis prius essi debebit accurata enuntiasse: quid nomina su stantiae Ecclesias pressius intelligamus, maxime quod in disputationibus theologicis rarius hoc substantiae nomen Ecclesiae adaptetur. Dubio igitur procul sua est Ecclesias substantia, quum omnis res substantiam habeat suam; imo substantia ipsa nihil aliud significet ultimo , nisi rem per se existentem; rei autem nomina etiam moralia entia, qualis Ecclesia est, commods intelligi possint. De Ecclesiae tamen substantia disserentes, non omnino hac ultima et absoluta vocis significatione substantiam usurpamus; sed potissimum eo sensu, ds quo S. Augustinus loquitur, dum dicit: et non aliter in se mone nostro essentia quam substantia solet intelligi de Trin. VII, 4.). y Eodem ergo sensu substantiam quo et essentiam intelligimus. Essentia porro communiter censetur: id quo quid est; unde etiam frequenter quidditas audit. Idem igitur erit et substantia ; intima videlicet proprietas rei, seu etiam omnes ejus proprietates immutabiles, quas rem in suo proprio esse constituunt, et eam a ce-tsris distinguunt.

45쪽

Attamen aliquod discrimen, usu saltem, inductum est inter essentiae et substantias vocabula. Essentias enim vox metapi sicam maxime, in ipsis metaph sicis, notionsem refert; substantiae Vero nomen, quam vis in metaphysica late obtinstat, tamen physico P rum coneeptui commodius aptatur. Essentia Ecclesiae igitur orit nobis illa vita supereaturalis et divina, in gratia Dei utique consistens, qua Ecclesia dubio procul in suo proprio esse immutabiliter, et a ceteris distincta, constituitur. Substantia vero Ecelesiae poterii optime a nobis intelligi haec ipsa vita in quantum consideratur re existens; id est: erit ipsi cορtus hominum qui hae vita vivunt, insormatus iis omnibus proprietatibus quae essentiam Ecclesiae emetunt; aut, quod idemost, erit ipsa Eeclesia ex essentia sua Vivens. Haec ad rem nostram suffciant, et nunc jam tutius ponamuS:

Principium primum.

clesia , quantum ad substantiam , una rat; quantum ad Gistentiam tamen, habet plures m dos subsistendi.

Res est minimo dubia. Quod enim substantia Ecclesiaes una sit, in hane veluti legem certissimam, adversarii juxta ac n3s, sancta juramus. Quod vero ad plures ejus modus in subsistendo spectat, id etiam nullum sacas it negotium. Statim namque perspicimus modos subsistendi Ec-

46쪽

clesiae duos saliem esse distinguendos omnino: ali rum activum, passivum alterum; illum latissimo v cabulo nuncupare possumus producentem, hune Vero

productum. Ad alterum refertur Papa, Episcopi et clerus universus; ad alterum vero populus fidelis. Duo itaque sunt subsistendi modi; attamen in utro. que eorum tota substantia Ecclesiae, id est; omnes eius proprietates, charaeteres, dotes; unitas, exempli causa, sanctitas, Catholicitas, Apostolicitas et si quas aliae, Omnis, inquam, substantia neque hic et illic invenitur; licet alio modo in pastoribus, nempe active; alio sino dubio in fidelibus, passive scilicet. Haec omnia mire liquent ex notissimo l0co Ap stoli, ubi in primis substantiam Ecclesiae describit, quod sit: α unum corpus et unus spiritus Εph. IV. 4,) omnium qui Ecclesiam constituunt, quibus deinde sit: e unus Dominus; una fides, unum baptisma i. e. y Sacramenta) , ib. 5. et quorum 4 unicuique data x sit gratia ib. T.).ν Haec certe ipsa est substantia E clesiae : sed non minus evidentes sunt modi quibus eadem existit; namque: ε Ipse dedit quosdam quidem v Apostolos, alios vero pastores et doctores sib. ll.),

quos ordinavit: e ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii sib. t 2). , Ex una igitur parie, sunt Apostoli et pastores, ex alia vero Sunt omnes iidem sancti, id est s deles, qui hoc opus ministerii

in se eXperiuntur: α donec Occurramus omnes in uni, talem fidei ... in Virum persectum. . . . ut jam non γ Simus parvuli veritatem autem facientes in cha-ν ritate, crescamus per omnia in illo qui est caput

47쪽

substantias Ecclesias assirmata est, et plures ejusmodi distincti; hi duo nimirum: eorum qui ministrant, et eorum qui ministrantur.

Nihil ergo jam amplius desiderari potest sive ad

unitatem substantiae Ecclesiae, sive ad hane distinctionem modorum comproband lim. Hoc unum in tum liceat nobis, pro rei graVitate, iterum , iterumque notare: nempe ea omnia quae substantiam Ecclesiae constituunt, eadem aeque et apud illos i

veniri qui ministrant , et apud istos qui ministra tur. Sic , Verbi causa, fides, quae maximo ad su stantiam Ecclesiae spectat, immo vero et ipsa insa, sibilitas in fide, una eademquo est apud utrosque, populusque fidelis non minus in ea insallibilis est quam omnes Episcopi et Papa. Tantummodo haec Ndes insallibilis penes Papam et Episcopos est per modum docentium, id est eorum qui ministrant; penes populum autem per modum eorum qui docentur, et qui ministrantur. His explicatis possumus nune sequentem hane jure

statuere conclusionem.

Conclusio prima.

Modi quibus una eademque Melesiae substantia in emistendo subsistit, duo in primis sunt relativi: quorum alter se habet tamquam principium, et cari debet: POTEsTAs ; alter vero se habet tamquam terminus illius prioris, et est subdita plebs fidelium. Postquam primo loco consideravimus substantiam Ecclesiae, secundo loco consideratum venit ipsa p

48쪽

testas in Ecclesia; de qua sicut prius in explanations quaestionis innuere curavimus, ita hic assirmando a serimus haec duo: potestatom quidem in Ecclesia, si in se, et quasi essentialiter consideretur, unam Omnino esse; attamen in existendo, et in exercitio suo, duos itidem habere modos relativos subsistendi. Quum autem res ista perplexior sit, majoris ci

ritatis gratia, duo dabimus de ro una principia: aliud de unitate potestatis, aliud do modis quibus subsistit. Principium secundum.

Potestas Ecclesiastiea , in qua tota substantia Ecclesiae tamquam in suo principio, et quidem adaequato, Subsistit, essentialiter una eademque est

numero.

Hoc principium contra eos omnes hic adstruitur, qui potestatem Ecclesiasticam in duas paries incaute,no dicam insane dividi posso existimant, et hoc facientes, ne suspicantur quidem quale facinus committant. Asserimus itaque potestatem ecclesiasticam unam numero esse, neque eam dirumpi posse in partes. Ratio potissima, quaeque sola una sussicit, est ipsa natura rei. Sic autem brevissime enuntiari poNest: Una est substantia Ecclesiae, una etiam est in ea potestas. Quid enim est potestas occlesiastica 3 Est plane ipsa substantia Ecclesiae considerata tamquam pri cipium ad quatum suimetipsius, cujus deindo pri cipii terminus et complementum invenitur in reliqua

49쪽

parte Ecclesiae, quae extra rationem potestatis consistit, eamque non participat, id est in plebe fideli. Metaph3sica sorte haec definitio videbitur; sed

bono suo est etiam et practica, et tanto pluris aestimanda, ut mox patebit. Jam vero, si potestas ecclesiastica est ipsa E clesiae substantia considerata ut principium: quum in una substantia metaphysice repugnet plura dari principia ejusdem, consequens est id quod asseruimus: In Ecclesia, sicuti substantiam, ita etiam unum

numero dari principium, id est potestatem. Res ipsa

clamat.

Diximus practicam etiam esse definitionem nostram. Id paucis exempli3 ostendere sussicieti De substantia Ecclesiae est, Verbi gratia, char eser quem Hunt Catholicitatis. Jam vero catholicitas veluti a suo lanie, a potestate manat. Sed sis sit in duo divisa potestas, quomodo Ecclesia catholica erit

Materialitor id soris poterit ad tempus, quamdiu

utraque pars secum materialiter cohaerebit; sed so maliter et ad longum non poterit unquam, nisi statuatur potestatem non posse scindi in partes, quia est principium substantiae Ecclesiae, et quia unica est juxta atque haec substantia ipsa. Neque reponas: etiam cum duobus subjectis relativis id mali non magis evitari. Namque hie subjecta relativo, et servato ordine, distinguuntur, non dividuntur: potestas autem ne attingitur quidem; - ibi vero p testas ipsa, tantum abest ut solum distinguatur, ut potius in duas partes vere dividatur, et omnino

50쪽

rumpatur formaliter, antequam materialiter tandem quaquaversum disperdatur in frusta. Cum duobus igitur subjectis relativis salvatur unitas principii, et principium unitatis; eoque ipso salvatur Cath licitas Ecclesiae, et una simul substantia ejus; sed si potestas ipsa dividatur, quomodo omnia inconcussa manebunt Idsim die de Apostolicitate, idem do ceteris sive proprietatibus, sive dotibus, sive characteribus esse salibus Eeclesiae, quorum unitas, sicut et substantiae ipsius, sita est in unitate principii ejusdem su stantiae, id est in unitate potestatis; hac autem ultima unitate sublata. illa etiam ruat, neces3e est. Quid tandem Nonne verissima est definito nostra, et metaphysice simul et practicet Nonne in praxi etiam potestas principium est substantiae Ecclesiael Et num nam hoc admisso, fas adhuc erit potest,tem ecclesiasticam hic illic pro lubitu dispertire t Annon potius contra ipsam naturam rei hoc facinus committitur Alio omnino modo Christus Dominus et intellexitat inglituit rem. Aliter sano intellexit . e Sicut tu me ait ad Pa- , trem) misisti in mundum, et ego mitto eos in

v mundum Ego in eis, et Τu in me, ut sint con-s summati in unum, et cognoscat mundus quia Tu

me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti

De potestate loquitur, nam loquitur de missione, sive Sua, sive Apostolorum. Potestatis autem signum

SEARCH

MENU NAVIGATION