장음표시 사용
2쪽
Illustriss is atque Emellistissimis inris
Aedis D. Marci Procuratoribus, & Rei Litterariae Triumviris, TOTIQUE TRIUMUIRUM LITTERARIORUM ORDINI PR. STANT Is SIMO. Ioannes Baptista Morgagnus S. P. D.
v AE dum et Diam Institutionum Med cainum Ideam Vobis, AMPLIS SAMI VIRI, eammendarem , in hoc ferme tempus promis
ram, ea nune Admersaria, merso eadem , re autem longa alia
3쪽
alia ae puta eram , Hesro Inclyto Nomini inscripta edo. Post qua siquis primos earum Institutionum libros expectat, non iidetur is meminisse , me illos quidem hae conditione pollicitum esse , dum ne interea esset aliud in quo potius a me elaborari, Vobis placeret. Placuit autem Hobis, atque adre Augustissimo Senatui ad quem ea de re ante hos duos annos retulistis, ut ab nobili ad quam primo locatus fuseram, Medicinae Schola ad multo ampliorem in Theatro δε- stro Anatomico Locum transirem. Itaque est mihi certe in animo , squando possim , aliquam saltem earum Institutio
num particulam expolire , ut unus aut alter homo omnium
intelligo quid loquar ; sed nolo in quemquam gramius diacere ut unus, inquam, aut alter nimis jejuno animo, , angusto inde etiam aliquando discat assidNum , , a Priseipsius miris probatum aliorum laborem imitatione dignum, non inmidia existimare. Nunc tamen, ut es mihi constem,s 'bis quibus proxime , es secundum Deum id debeo cum pro Vesra excellenti, eximiaque Virtute, tum pro Rostris in me plurimis , maximisque Beneficiis , obtemperem I quantum cura, studio , mi liis eniti, atque efficere potero, , quidquid temporis ex anatomicis non modo pulsicis, sed
4쪽
eu prietatis exercitationisus eripiam, id omne eo conferam, ut nobilissima , fles rei physicae , ae medica ararime utilis Scisntiae Anatomica Studiosi meis opusculis ad mentur. Euam re si Mobis, Vestrumne similibus, soc est Sapienti is,ese Candidissimis Viris, mel- adhue pro Vesra, atque e rum Humanitate contigit, satisfecero ; fatis Merem ea amfructum indus a mea; deinde illi sidem quos dixi, iamianes mellicent quantum possunt , ssu refragentur , non im
- ,, Demetra, teque, Tigelli, is Discipularum inter Iubeo plorare cathedras. MVos autem, VIRI AMPLISSIMI, Me interim AH efaria qua soletis, Benignitate excipite, , evalete. D. Patavio Nonis octobr. MDCCXvII.
5쪽
dello Studio di Padova. AVendo vedulo per la Fede di Revisione , edApprovatione det Ρ. Fra Tommaso Maria Gennari, Inquisitore, net Libro intitolato: D. B
ptista Morgagni in Palamino Gymnasio Primarii Anato--s Professoris Admefaria Anatomica Altera, gye. non
effer cosa alcuna contra Ia Santa Fede Cattolica; e Parimente, per attestato dei Segretario Nostro,niente contra Principi , e buoni costumi; conc diamo Liceneta a Giusne Comino, Stampatore in Padova, che pota essere stampato, offervando gliordini in materia di Stampe , e presentando le lite eopte alle Pubbliche Librerie di Veneria, edi Pad Va Dat. si s. Ottobre ITIT.
6쪽
M. D. stes Serenis. Retis Prusia Archiatrum.
X Quo Patavii de Theatri tui Anatomici
editione, V.Cl. auditum est, quae mea su rit de illo opinio atque expectatio, tum Αuaditores, Amicique norunt mei, quibus id tanquam absolutam totius Anatomes Ideam pollicebar, tum Vir Doctissimus,& utrique nostrum amicissimus Ioannes Fantonus, ad quem saepe, & diligenter de eodem scripsi, non ignorat. Nec sane aliter mihi videbatur existimandum. Nam ut illiusmodi Gpus, quale re vulgata ejusdem inscriptio promittebat, magnum in rebus, vel cert E in scriptis anatomicis usum, ingentes autem sumis plus requireret; quis aut illum in eo non speraret qui se se antea in Bibliotheca Anatomica colligenda, ornanda, edenda semel, atque iterum exercuisset, aut his Crumerum,& Peraclionium impares crederet Igitur sic ex istimanti, summa eorundem optimorum hominum liberalitate Theatrum ipsum allatum est. Quo vix inspecto, ex typorum nitore atque elegantia, Tabularum autem copia, & magnitudine facile intellexi, tantum ab iis sumptus esse factum, quantum ad Anatomiae omni ex parte persectae editionem satis esset; sed neque a te curae, & studii quidquam esse Iraetermissum, vel cursim primo. ut fit, lecta Praefatio confirmabat. Nam ut ex operis inscriptione is non tantum integram totius corporis humani in suas ,, partes, ac minutiores particulas evoluti,& quasi resoluti fabricam Λ is exeDisiligod by Cooste
7쪽
is ex selectioribus veterum, & Recentiorum omnium observallan
is bus retectam; - verum etiam quicquid ad rei anatomicae illustra is tionem pertinet, per - Tabulas aeneas - nitide explicatum is speraveram; sic ex iteratis in Praefatione promissis id tanquam factum gaudebam: Anatomicorum videlicet Inventa ,, omnia in unum Cor. is pus esse collecta: - & undique conquistis Figuris, ex illis Tabu-- fas consectas esse, - ex quarum paulo diligentiori examine totiusia Anatomiae idea non parum accurata conquiri posset. Huc aliae accedebant pollicitationes non parvi faciendae: illud te acturum is eois ordine qui maxime naturalis videatur: - Αutorum vero Tract, is tus - pro instituto complendo integros adhibiturum, aut ex iis si saltem quicquid ad rem faciat, immutatis verbis excerpturum, ,, ipsis honorem debitum intemeratum relinquendo; id enim multo is latius tibi visum esse quam eos imitari, qui per se, & aIiis inno- A minatis, de omnibus disserere volentes, aut levius ea perstringunt, is aut etiam in plagii vitium incurrunt: - Neque tamen Autoribus is ita mordicus adhaesurum; quin saepius ab iis secedens, dogmata is ab ipsis prolata modeste aliquando vellices, subjunctisque alior Umis inventis vel illustres, vel etiam corrigas, - non omissis etiam inia Tabularum explicationibus correctionibus, ac mutationibus ne-
Quae atque alia huius generis in tua Praelatione cum legissem, &ad hujus finem jam pervenissem, post quem te usum illud addis de
nonnullis, tuo operi inscrtis, in quas m ex meis Figuris Animas versionibus; a te mecum perhumaniter actum esse, existimavi, sive profitendo: is illud nequaquam a te esse factum, ut rixas inter Vi-
ros Doctos, tibi quam maxime observandos, moveres; - sed ut is exinde pateret, accuratissimorum etiam Profectorum Tabulas is non Autorum tuorum, sed Delineatorum, ac Scalptorum cuI is erroneas esse, is sive admonendo, id non in noliris modo Tabilis, sed & in multis aliis usu venisse, & in illis nominatim, is quae is a Graatio, Willisio, aliisque publicae luci expositae sunt. M Quod
enim Viris in re anatomica exercitatissimis declinare minime licuit; cur ego graviter ferrem, si post tot denique annorum examen ostenderetur, id a me, cum eas Figuras edidi, admodum sene adolescente, declinari non potuisse Z imo vero cur non potius tibi multum deberem, quod qua in re, hoc est in aliis modese corrigendis, nul- Iam peculiarem excusationem praetenderes, in ea re mihi nominatim te quasi exculatum atque purgatum esse, voluisses λ p sertim cum eae Animadversiones a te non ellent, sed ab eo homine cujus emoleberrimo nomini semper, ut opinor, parcam utinam per tui nin
8쪽
minis Praeclaris ι auctoritatem eius etiam scriptis parcere licuisset
ab eo, inquam, essent homine, qui cum, sicuti in loco ostendemus. nobilem Anatomicum Ridleyum,, varia- commenta perperam es is finxisse, is cum summum rerum Inventorem Μalpighium A nil in ,, hepate praeter novi vocabuli introductionem innovasse, is& ne
magnos Uiros Io. Alphon sum Boret Ium, & Franciscum de te BoeSylvium commemorem, quorum opiniones quasdam alterius quidem insomnia dixit, alterius autem is fabellas, vaniloquia, deliramenta, ,, cum Recentiores denique turpissima ignorantia obcaecari, is &horum quidem pleraque in tuo Theatro, te silente, dictitaverit, non erat sane cur timeres, ne cum eo mihi rixa esset propterea quia in quibusdam ex meis Figuris nonnullos haud meos, sed Dei, neatorum, & Scalptorum lapius, te excusante, sibi animadvertere visus esset. Itaque omni hoc tibi asseveratione confresare possum, V. Cl. eo me animo ad tuum opus legendum cognoscendumque processisse, ut si hoc tuis pollicitationibus, veluti sperabam , atque optabam, respondere, aut etiam non longe ab iis abesse, intelligerem; meis
Auditoribus,& quibuscunque praeterea seu lingua, seu calamo possem, quod jam ante institueram facere, tanquam absolutam Anatin mes ideam commendarem. Atqui ego a prima ejus pagina usque ad primi voluminis extremam illud enim aliquanto diligentius e Lui & quantum praeterea de altero volumine, hanc illamve partem
Pervoluinndo, potui cognoscere, invitus comperi quod magis invitus dicam, non quaedam, neque multa, sed plurima cum praeclaris illis tuis promissis minime congruere. Nam, ut ab ultimis incipiemdo ad priora revertamur, ita in Tabularum Explicationibus,, rectiones, ac mutationes necessarias omisisti, ut eum plurimas ex
Bidloo Figuras deseribas, in has autem ipsas extent Clari in primis Anatomici Co peri Explicationes aliae accuratissimae, utilissimae, ac prorsus necessariae; tu non modo quidquam ex his non afferas, sed hujus totius quod tamen est maximum P Co peri operis vim, io sit tutum, & pulcherrima quaeque ignorare videaris. Quid autem
tu ipse in earum, caeterarumque ejus generis Figurarum Explicationibus praestiteris, facile intelligent ii qui vel solas XX VIII. &XXI. ex proximis Animadversionibus legent. Non modo enim rectiones ,& mutationes necessarias a te esse omissas, cognoscent; sed novas insuper, gravesque hallucinationes additas esse, perspicient; tantum saepe abest, ut quae ex tuis Λuctoribus protulisti, is aliorum is inventis vel illustraveris, vel etiam correxeris. ., Qua autem ratine,, plagii vitium is declinaveris, ego quidem non satis intelligo, Λ α cum
9쪽
cum vel Auctoris omnium manibus contriti UerheyenII nonnulIa Capita, ut de Membrana Μusculosa, ut de venis, ut de Membranis,& Ligamentis, ut de Renibus,& Ureteribus in tuorum Librorum primi videlicet Cap. III. VIII. XI. secundi autem Cap. pariter XI.
serme tota, non eX ejus nomine, quod aut retices, aut non ea qua par suisset, ratione memoras, sed ex ejus verbis, quorum multa ne
mutas quidem, agnoverim. Illud vero saepius miratus sum praese tim in Tabularum Explicationibus cum alienis, tum etiam nostris, te, ut tibi visum est, alia verba addidisse, alia omisisse, alia perin lasse, idque nullo ne in Indice quidem Capitum, ut alioqui institueras facto ejus rei indicio, eodemque modo in exhibitis Auctorum opusculis cum horum divisionem in Capita semper, Praelati nes autem, haud raro utiles, sere semper, tum aliquot interdum Capita, plures nonnunquain Figuras, ut Graasii nominatim,& Ual- salvete, praetermisisse. Quibus ex rebus emcitur, ut Lectorum multi tuo illo silentio, imo illa pollicitatione inducti: te is Tractatus inte- ,, gros adhibiturum, aut ex iis saltem quicquid ad rem faciat, immiis latis Verbis excerpturum; ia credituri quidem sint, se aut illos in.
tegros, aut partem certe eorum immutatis verbis habere; num ain tem habeant, tunc maxime sentient, cum aut quaedam producta ab aliis loca perquirent, aut quaedam ipsi eorum qui vivant, producent. Nam quod ,, eum ordinem qui maxime naturalis Videatur, is non selegeris, neque hunc eundem quem selegisti, constanter tenueris,
ct ex aliis, & ex ipsa etiam I. Animadvertione satis patebit. Porro
ex Tabulis a te collectis, qui, obsecro te, is totius Anatomiae idea se non parum accurata conquiri potest, ,, aut qua ratione is qui γλ quid ad rei an atomicae illustrationem pertinet , nitide per ipsas exis plicatur; is cum multis in Figuris multa tui Scalptores, te silen- re, omiserint, aut, minime servata proportione, delineaverint 3 quod
ex his quidem Adversariis in Tabulis praesertim nobilis Anatomici Vieussenii, ex ceteris autem & in aliorum, & in meis ipsis Figuris ab iis iactum esse, planum fiet; cum quaedam Corporis humani Pa tes, ut, exempli causa, Mesocolon, Musculi Triangulares, Costarum Levatores, Anconaeus, Recti majores antici Capitis, Occipitales, aliique plures; ne Sinus Pituitarios, Frontalibus exceptis, inmnes hic memorem; tuis in Tabulis sint praetermissae 3 cum denique in iisdem, in iisdem, inquam, de quibus tu loqueris, ne unam quidem Figuram inveniam in qua aut Renes, aut Cor, aut Pulmo, aut Vasa magna suis in sedibus ostendantur Z Postremum est, idemque gravissimum, te qui is integram totius corporis humani in tuasis Partes, ac minutiores Particulas evoluti,& quasi resoluti sabricamo ex
10쪽
, ex selectioribus veterum, & Recentiorum omnium Observatio is nibus retectam is in hoc opere promiseras, primum in selectu ipso ita esse hallucinatum, ut pro Mabighii, G peri, Litrii, aliorumque hujus ordinis Anatomicorum Descriptionibus nullo modo praetermittendis verba nobis obtruseris novi cujusdam Scriptoris qui Co erum, ut ipse fatetur, non legit, Malpighium autem, ut ego ostendam, non intellexit; deinde pluribus , iisque omnino memorandis aut Anatomicis, aut certis Anatomicorum libris usum non esse; sunt enim aliis quos ego pro re nata commemorabo, sere etiam inmnes addendi quos Heisterus iterum ac tertio a te omitas notat in
Praefatione ad Compendium Anatomicum ad me pridie Kal. Smptemb. dum Animadversionibus in Τheatrum tuum plerisque absolutis, haec scriberem, a Cl. Auctore allatum, qua etiam die ab Amplissimo Inclytae Academiae N. C. Praeside Luca Schrochio ejusdem observationum Centuriae v. & VI. redditae sunt: quam diem adscribere hic volui, ne siqua sorte in iisdem Animadversonibus occurrant aut generatim adversus Verheyenium, aut speciatim de valvu-he Intestinorum, Mammarum, & Cerebelli structura cum Heistericastigationibus, & observationibus aliqua ex parte congruentia, iis ex libris sumpsisse aliis videar quae ante multum tempus me non modo scripsisse, sed & ipsis indicasse, atque ostendisse, mei Auditores non ignorant. Ceterum ut nunquam mihi injucundum erit, in quae Solers ille Anatomicus inciderit, in eadem me incidisse, ita in praesentia valde litor, quod cum Ipse quoque in calce Praefationis
is se varia praeterea habere dicat circa noc tuum opus adhuc mo- nenda is minus Lectores mirabuntur, me p ter ea quae hactenus monui, illud novissime addere: non paucas in tuo Theatro non modo Particulas, verum etiam Partes humani Corporis; ut vel in s lis Musculis Animadverso XXI. satis ostendet; non describi ,& plurima demum tam aliena a vero proponi, quam quae alienissima. Quae cum omnia non sine summa admiratione in tuo opere doprehendissem; intellexi, mihi pro ossicio, & pro amore veritatis longe aliter de ipso in posterum esse loquendum. Quod hoc ipso anno in tradenda Anatome cinia facere coepissem sic tamen ut judicii
mei rationem asserrem; ex eo tempore meorum Auditorum nonnulli postulare atque adeo pro suo jure flagitare non destiterunt, ut scripto aliquo edito, vitanda in illo Theatro loca indicarem. Hanc ego rem ut Tironibus,& plerisque aliis eo Opere usuris prorsus necessariam esse, cognoscebam, sc plures secum trahere dissicultates, perspiciebam: primum me in Λlteris Adversariis scribendis jam o cupatum, & valetudine hoc anno minus prospera utentem, non satis