Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1717년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

ciis esse habiturum temporis. ut omnes ingentium horum volum num paginas excutere,& reprehensionem negligentiae apud multos vitare possem qui procul dubio ita dicerent: de illo errore nihiI seria psit; hallucinationem istam non animadvertit; hanc omissionem non attigit. Quam tamen dissicultatem ita declinari posse, vidi, si pie.

raque eorum quae in Adversariis scripturus eram , inter has Animadversiones scriberem, hasque ipsas Adversaria inscriberem; qua vid licet inscriptione quasi consessione quadam mea apud omnes intellia gentes,& aequos homines conflaret, me non aliud in hisce angustiis temporis mihi sumpsisse, nisi ut in quae, in pervolutando tuo Theatro sorte incidissem digna quae notarentur, ea tantum, iisque ipsis quibus statim potui, verbis indicarem. Alterum erat, idque multo gravius, quo ab eo scribendi genere retrahebar, me quo non facile alter vivit magis ab aliorum reprelae ratione & natura, & voluntate, & vitie institutione remotus, contra Virum gratia, & auctoritate florentissimum repente aggredi ad scribendum. Quod tamen ipsum intellexi multiplici a me posse ratione molliri; si nonnulla etiam ex tuis ultro probarem, & confirmarem; si, ut occasio serret, aIiorum quoque, qui ante scripsissent, & nominatim verheyenii, lapsus notarem; si quae in tuo opere coarguerem, de iis ita ad te ipsum scriberem, ut tuum potius judicium exquirere, quam imterponere meum viderer; & si denique quidquid scripsissem, non ante ederem, quam & tecum communicassem,& tibi placere, perspexissem. Iamque hoc animo sex veI septem primas Animadversiones conscripseram; cum omnes noti, ignotique, ut sorte sermo de tuo Theatro exoriebatur, ita stomachari,& indignissime factum dicere;

absentes etiam Amici sere omnes per litteras monere: in eo aperte

id agi, ut ex meae existimationis detrimento, si Diis placet, alter crescat. Quid enim aliud sibi vellant in tanto Figurarum numero in meas dumtaxat appositae Animadversiones Θ Num Figurae aliae omnes undequaque perseetae 3 Imo pIures prorsus rejiciendae. Num meae negligentiusquam caeterae, ex naturae archetypo desumptae λ Imo vivere adhuc, oc valere Bononiae Michaelem Angelum Cavramnum,& Fraiiciscum Franciam, ita illum pingendi, hunc autem scalpendi Peritos, ut non ignorent, in rebus anatomicis is naturae potius Iois gibuS, quam picturae, is esse in serviendum: hos ambos, & CDVaZZonum potissimum clonge enim major est in delineatione dissicultas 2 testari apud eos posse qui mearum Figurarum Liquam Cum Vero, ut Par est, conserre nescirent: illas omnes assiduo plurium he, domadarum studio ex ipso naturae exemplari descriptas esse, me

12쪽

semper, nec frustra quidem, praesente, sed hoc modo, modo illud monente; nullam unquam lineam, nisi dimensionibus pluries ex archetypo desumptis duci, s nente; quae ductae erant, nis prorsus cum eo congruerent, integrasque adeo interdum Figuras meis manibus delente, ut dubitem, num quae alta in toto isto Theatro sint Figurae quae majori Auctoris diligentia, atque adeo sedulitate ex vero descriptae fuerint. Quod igitur Praefationi jam absolutae seorsum de istis in me editis Animadversionibus additum esset, id Amici non . dubitabant, non eo quidem pertinere, ut te mihi uni excusatum velles; quando in neminis praeterea Figuras Animadversiones apposuisses; sed eo potius spectare, ut id seorsum, & extenso quast digito iis etiam qui sorte non adverterent, indicares. Te commentitiam ,, Detineatoruiu, ac Scalptorum culpam ,, aliis atque aliis quae

in iis Animadversionibus objiciuntur, & ad quae legenda primo ita tim e limine Lectorem mittis, ptaetendisse: ejusdemque dissimul, tionis suisse quod in quasdam ex meis Figuris eas Animadversiones esse, dixeris, quasi vero nescires, ita in omnes esse, ut ex hoc ipso Animadversonum istarum iniquitas intelligi possit; nam nisi de industria errare voluissem, in omnibus certe non ita facile potuissem. In eo autem maximE tuam prudentiam desiderabant, quod cum di- . Ceres: illas Animadversiones is nequaquam a te esse editas; ut rixas, , inter Viros Doctos moveres, ,, illud interea non videres, te ipsum alienas lites in te derivare vel quod eas Animadversiones c quas facile cum anatonae nunquam contulisses temere probares, dum a

te editas esse, diceres,, ut exinde pateret, accuratissimorum etiam ,, Prosectorum Tabulas non parum 1aepicis erroneas esse .. vel quod ederes. Se enim minime dubitare, quin cum meum esset de duobus Adversariis utrum vellem eligere, Auctoremne illarum, an Edi. torem, cumque Auctor ejusmodi esset, ut huc conveniret illud Taciti: & alteri sordidum, & vincere inglorium; ,, Editorem non seligerem Quae cum tape Amici inculcarent; ego etsi istas Animadversones interea sunt enim omnes in altero volumine ) & cunctas, α diligentius perpenderam, ac pleraque eorum quae Amici monebant, Vera esse, perspexeram, atque ita mecum esse actum a duobus quos ne cogitando quidem unquam ississem, imo dilexissem, atque observassein, non grave profecto esse non poterat; Amicis tamen reserebam : istas Animadversones quod ipsi quoque fatebantur ejusmodi esse, ut vel sinit ulla responsione per te ipsas brevi concidere, atque interire, oporteret: mihi propterea esse in animo, cum caetera in Theatro tuo notarem, eas transilire, tum nequis crede-

. ret

13쪽

ret, me non studIo veri, sed eam ob causam in reliqua tot loca Animadversones scripsisse, tum quia eo, sicut ipsi norant, ingenio

essem, ut vel provocatus lites semper, & concertationes non minori contentione quam qua alii nonnulli videantur quaerere, declinassem: illis ergo omissis, caetera in quibus a te dissentirem, i cum esse, ut constitueram, communicaturum, & si tibi non displiceret, editurum.

Tum vero iidem Amici hoc primum negarunt, cum eo me communicare verum esse Animadversones in ipsum edendas, qui An L madversiones in me vulgandas non modo mecum non communicaverit, sed eos omnes qui id mihi indicare potuissent, sedulo, ut v, detur, celaverit. Deinde, nonnullis sibi adjunctis quorum consilium pro imperio esse mihi debet, illud quidem concessere: si istae Animadversones ab earum Auctore editae seorsum essent, suturum suisse instituto meo locum, ut silentio videlicet, ac dissimulatione consularem. Cum vero tu, V. Cl. easdem & non obscure proba. veris, & in tui Theatri luce praeter Omnium expe stationem posueris, non esse mihi committendum. censuere, ut si de iis tacerem, vel auctoritatem tuam contemnere, vel cauta optimae dissidere, vel ejus demum oblitus viderer esse Loci in quo me Augustissimi Sen, tus judicium collocavit. Se igitur mihi esse auctores, ut non modo eas Animadversiones, tanquam tela a te conjecta, acriter repetiterem; sed ut omnes intelligerent, qua cura, & diligentia, quanto veri studio, qua rei anatomicae peritia, passim in tuo isto Theatro judicaveris, darem etiam atque etiam operam ut liberis, rebusque respondentibus verbis tuas tam crebras, tam graves, tam incredibiles hallucinationes in bono Iumine collocarem, ne dum sorte tibi parcerem, mihi primum , deinde & plerisque Lectoribus qui, nisi planissimis verbis iis veritas demonstretur, non agnoscunt, nocerem. Neque enim mihi, dum priora mea Adverseria extabunt, testimonium esse defuturum quam longe alia ratione scripturus fuissem, nisi tu prior editis in me non modo iniquis, sed etiam contumelio-λ Animadversonibus provocasses. Meam Namque cum in omni vita, tum in scribendo moderationem modestiamque satis omnibus perspectam esse, ut squid modo aut in alios acrius, aut de me et tius fort. scribam, id omnes ab ipsa potius causa quam a mea n

tura esse, intelligant, neque id fieri asciscendae laudis gratia, sed

contumeliae repellend. . Tuli graviter & acerbe in eum me locum esse adductum, ut aut

meam consuetudinem atque institutum desererem, aut tantae Gra-Vium, atque Prudentium Λmicorum, Fautorumque voluntati, impin

14쪽

rioque adversarer . mque ex eo tempore taeteras Animadversiones ita scripsi, ut in aliis meani' consuetudinem retinerem, in aliis ipsorum consiliis obtemperarem. Sic in XXI. Animadversione construbenda, ipsis morem gessi; in multis aliis ejus generis Omittendis. mihi. Etsi enim illa Animadversio praeter Epilogi utilitatem alia etiam habet ob quae Qrtasse, singulis tuis Capitibus absolutis, consimilem Animadversonem multi Lectores desiderabunt; tamen ut omnes intelligerent, me illam ipsam impulsum, coactumque scripsisse, reliquas de eodem genere praetermisi. Quod si quo in laco acrius, aut si in alio vicissim iocosius rem agere videbor; veniam. ut spero, mihi dabunt quicunque Animadversiones in me editas diligenter expenderint, vel potius quae ego ad earum primam respondeo, perlegerint. Atque hoc meum novum scribendi genus maxime velim probari ab omnibus; sed levissime tamen feram, si Brute minus probabitur aut ab iis qui videntur communes esse inimici Scriptorum omnium, aut ab iis qui cum severissimi esse seleant in causa propria, lenissimi sunt in aliena. Quod reliquum est, in his,& in proximis, quaecunque adversus te edam, Adversariis omittam ordinem scribendi meum, conservabo tuum, pagina semper ad libri oram adscripta quam in paginam erit Animadverso, aut locus Animadversionis; sed & tuarum paginarum

columnae, ut vocant, sic indicabuntur, ut secunda sit inspicienda , si numero punctum apponatur; prima, si nullum. Hac ratione satis consultum erit Tironibus, iisque omnibus qui aut Theatrum tuum . ne meis Animadversionibus, aut has sinE illo nolent inspicere; quanquam & his qui Theatro carent, satis prospeximus, locis in quae finimadversiones quaeque cadunt, satis clare expositis, vel quod sepius socimus, descriptis. Siqui autem erunt qui observationes, & judicia mnatomica malint legere, quam lites &controversias nothras cognoscere; iis vero inservient Indices, quorum ut sngulos post singula, sic universos in unum contractos post Sexta, eademque, ut opinor, ultima hujus generis Adversaria collocabo. Caeterum num in Sextorum calee Figuras limus edituri hisce omnibus Adversariis respondentes. interea deliberabimus. Nam priorum quidem Figurarum editione uti apud aequos, & intelligentes Viros gratiam magis quam optaramus. consecuti sumus; ita apud eorum dissimiles non levis nostri, mitto sumptus, at laboris, & studii, atque incredibilis dum conficerentur, assiduitatis & diligentiae fructus tulimus longe diversos. Alii enim eas distimularunt, alii, nobis in nominatis, usurparunt, alii depravarunt, alii denique, te Mangete . probante, atque edente, ut fabulosas, si Diis placet, & magnificas redarguere, atque traducere conati sunt.

15쪽

io ADVERSAMA ANAT. II.

ANIMADVERSIO L

A, a, .mM TNquirenti mihi saepenumero quae causa sit quare multis eorum I venum qui ad rem anatomicam discendam se conserunt, haee

longe magis quam sit, dissicilis ad cognoscendum & impedita esse

aurina. videatur, id demum eo fieri compertum est quod secundum pervulugatam rationem in eadem instituantur. Dum enim ducto initio, ut mos est, a communibus Corporis Integumentis, haec fibris, glam dulis, arteriis, venis, nervis constare docentur . necesse est in singulis prope verbis haereant propterea quia quid fibra. quid gland la, quid arteria, quid caetera illa sint, nemo antea monstravit. ostenduntur deinde ipsis abdominis musculi, ostenduntur intestina.& proxima ex ordine viscera; haec pariter ex iisdem compingi pa ticulis, audiunt; quae autem hae, qualesque sint particulae, adhuc ignorant. Denique cum quae de fibris, re quae de glandulis integimmentorum, mulculorum, intestinorum, plerorumque viscerum tradita fuerant, vix ac ne vix quidem amplius memoria tenent, tum

vero tandem aliquando quid fibrae sint, quidque glandulae, docen tur, nimis quidem sero; nam priora illa omnia hoc interea exciderunt facilius, quod minus, dum traderentur, intelligi potuerunt. Id ne meis Auditoribus contingeret, quo primum die ad Anatomen tradendam accessi, eodem ab Similarium Partium, sive ab Anato. mes, ut ego appellare soleo, Elementorum ostensione initium du- Anthem xi: & Syntheticam Methodum, quam Riolanus discendae Anat prata l. i. miae aptiorem esse, fassus est, a multorum veterum , & nonnul-ς- lorum Recentiorum Anatomicorum libris in hoc Patavinum Themtrum invexi eo majori Tironum commodo atque utilitate quod si

quid sorte in libris prima lectione non intellexeris, at secunda intelligere satis potes; in Theatris autem si quid non statim perceperis. Lepe & id perit, & multa insuper quae sequuntur. Quorsum haec omnia 3 fortasse inquies, V.Cl. Eo nempe ut institutu in commeniadem tuum, qui ab iisdem Elementis inceperis. Quod si praeterea in

eorum notione, enumeratione, atque Ordine tecum mihi convenisset; nihil mihi optatius contingere potuisset. Verum quod attinet TOM. I. ad eorum notionem; Partes Similares esse, tu dicis is quae in qu pag. I. ,, cunque demum Orporis Parte reperiantur, esusdem ubique u is dentur naturae, & indolis: is qua quidem ratione contendere es,

quis posset, ipsos digitos esse partes similares,& quidem meliori jure quam sint per te Musculi; plures enim Musculi sunt magis dissimiles inter te, quam quilibet digiti, sive a dextris, sive a sinistris, sive in

16쪽

ANIMADVERSIO L

Inferioribus, sive in superioribus artubus dispositi. At enim digiti,

inquies, non in toto corpore reperiuntur. Addis namque: ,, Partes,, illas quas sub Similarium nomine hactenus designavimus, Gener A les praeterea dicimus, quia in toto corpore, earumque grandiores, is praecipue in artubus, & trunci exterioribus reperiuntur; easdem εque Partes etiam infra vocas ,, universaliores, α toti corpori munes; is quasi vero in secundum naturam in toto corpore, hoc est in ipsis quoque visceribus reperiretur, in iisdemque Cuticula, Cutis, Panniculusque Adiposus, & Carnosus nam haec omnia fgili,

tim inter ejus generis Partes reponis observarentur. Quae cum constet non ita se habere; illud relinqueretur, ut existimarem, tibiis toti corporis ambitui is scriptum is toti corpori is excidisse; nisii pariter constaret, in abdomine, hoc est in ea parte ambitus corporis quae imi ventris anteriora late obducit, neque os, neque cartilaginem inveniri, & nisi tu ipse duos illos Panniculos, & p sertim

Adipossim, nonnullas partes corporis non ambire, infra fatereris. ia r 3

Haec dum tu explicas, ego malo Similarium Particularum nomine Simpliciores accipere :& facilioris doctrinae gratia earum plures quasi gradus, duas autem quasi classes agnoscere; earum quae omnibus insunt Partibus, & earum quae plurimis. Omnibus inesse concipio Fibras, & quae ex Fibris, ut omnia, compinguntur, Membranam, Nervum, Arteriam, Venam Lymphae Ductum, & Glandulam. Λt Plurimis, non autem omnibus, inesse Partibus Adipolas Cellulaε, Cartilaginem, in. Ligamentum, Tendinem, & reliquum, hoc est

perlaetum completumque Musculum, agnosco. Non autem Video, Cur tecum praeterea enumerem Cuticulam, Cutem, Panniculumque

Carnosum, nisi reliquas etiam omnes & Membranas, α Mastulisses Partes sigillatim velim inter Λnatomica Elementa recensere: quod quidem esset non summa Partium Similarium genera universe a tingere, sed singula generum, atque adeo specierum individua persequi nominatim. Atque de Simpliciorum Partium notione, en inmeratione, & ordine quid mihi videatur, satis indicatum est. Re- Σllat, ut quem tu secutus sis ordinem: videamus. Λ Fibris, & re. cie quidem, initium capis. Deinde ad communem divisionem Corporis reverteris. Reverteris, inquam; nam inter Prooemii initia jam Corpus diviseras. Sed vide, an non multo utilius suisset istam divisionem post absolutam Similarium Partium tractationem instituere λTunc enim singulis jam notis ossibus, ab Lectore intelligi potuisset quidquid de ventrium finibus in his, aut illis ossibus constitutis, &quod consequitur, de cujusque visceris sede doces. Nunc autem de

Ossibus non ante agis, quam Corporis Integumenta, omnesque P B a terea

17쪽

ADVERSAR ANAT. II.

terea Musculos descripseris, contra atque Veteres Anatomici, &. multi etiam Recentiores consuevere, qui ut musculorum intelligi possint termini, Doctrinam de ossibus praemittunt. Denique post ossa ad Vasa, ad Glandulas, atque ad eas de quibus post ipsas st tim Fibras commodius fortasse egisses, Μembranas procedis; nam neque Integumenta Corporis, neque Musculos, neque ossa, neque Glandulas, neque vasa penitus intelligere potest is qui Membrana quid sit, ignoret. Mitto, ipsa Integumenta sinE Glandularum, &Vasorum notitia intelligi non posse, velut a principio dictum est. - Μitto alia ejuscemodi. Hoc unum addo. Si a Methodo Synthetica, idcirco relaberis ad Λnalyticam, quod, ut infra dicis, primo mavis eas Partes is quae oculis per se patent, seligere, atque inde is ad alias quae non ita per se manifestantur, sed cultro anatomi- reserari volunt, pervenire; is certe Fibrae; a quibus tamen incepisti, & multa quae de ipsis tradis, sine cultri ope ostendi non possunt; deinde cum detractis Integumentis, ad Musculos jam pervenis, ct de omnibus agis Musculis, nutri per se Oculis omnes ex ordine patent Musculi λ an non ad plures ostendendos ossa ipsa prius retegenda, dimovenda, & partim quoque distringenda sunt, atque oblimanda Quae omnia cum ita sint, ego quidem haud satis scio. an tuus iste ordo, ut tibi in Praefatione visus est, ita omnibus maxime naturalis videri possit.

ANIMADVERSIO II.

1 3 Res intra paginas bis a te dividi humanum Corpus, paulo su-I pra indicatum est. Sed neutro In loco inter ejus divisonis membra Collum includis, partem corporis ut miniis contemnen- vide et- dam; ideoque ab Aristotele, Rufio, inibasio, Riesano in suis comahisis ii, pinia divisionibus non omissam; ita neque recte, neque commode

pia sit.' caput, aut ad thoracem reserendam. At vulgo, inquies, ita dia Compen. Vidunt, quasi vero non esses Pollicitus se te saepius ab Auctoribus Analom. o secessurum,& ab ipsis prolata - vel illustraturum, vel etiam corti recturum. is Illa quoque Vulgo dictitari, non sum nescius quae 3. paulo post de viscerum intra imum ventrem sede proponis. Si quis D. βά. tamen in ejusdem ventris doloribus, tumoribus, vulneribus nihil πνῶ m aliud, nisi vulgarem istam respiciat doctrinam, nae ille haud raro hallucinabitur. Namque ut hic mittam incredibiles quae vi morbi 2 contingunt, in situ intestinorum perturbationes, aut fundi ventric li infra umsilicum extensionem, quarum illas in gravi ventris con vultioni saepe obnoxiis, hanc autem in edacibus, atque bibonibus

pruin

18쪽

ANIMADVERSIO III. I 3

prudens Medicus potest facile suspicari; in nonnullis certe inveni hepar, minime alioqui morbosum, ad lienem usque protensum; at in multo pluribus eam Coli intestini partem quae transversim subventriculo duci solet , ita deorsum incurvatam deprehendi, ut in aliis is sub umbilicatis regionis medio is sita esset, ubi tu is omentiri extremam fimbriam naturaliter poni is doces; in aliis multo infra umbilicum propenderet, & nominatim in virgine in qua ab hep te secundum lineae albae abdominis sinistrum latus ad pelvim usque pertingebat, inde vero ad lienem reflectebatur. Neque ego quidem contendo, in plurimis rem non ita esie, ut vulgo proponitur; illud tantum dico, in tot vicissim cadaveribus haec multo aliter quam communis opinio serat, inveniri disposita, ut nisi in eorum sedibus tradendis, has varietates indicemus, tum historia anatomica manca sit, tum quae ab hac pendent. Medicina, ct Chirurgia sine crebro erroris periculo este non possint.

ANIMADVERSIO III.

IN I. Tabulae Figura I, Verheyenii, ex quo hanc describis, errorem non emendas. Nam pro fibris D Circularibus, sive potius Annularibus, fibra proponitur quae ad figuram pertinet, non circularem, sed et lypticam. In Figura autem χ. cum litterae iudexterae, quam Bidlous ad ilia etiam indicanda eo in loco inscripserat, tu sedem non mu averis ; miror, cur ita mutaveris Explicationem, ut per illam ipsam litteram Inguinis velis commonstrari. In Tabula denique II. litteram E nullo modo. D autem vix invenio. Haec tamen sere omnia tam parvi esse momenti, fateor, ut niti in ipsis primis deprehendissem Tabulis, memoraturus non fuissem. Itaque his missis, de Cuticulae potius natura, & generatione pauca addamus. Et nobis quidem nihil aliud esse videtur Cuticula, nisi ipsa summa cutis superficies, quae quia ab assidua primum aquae amnii in utero, ac deinde aeris cxtra uterum compressione, rerumque contactu tenuissima valcula comprimente, atque adeo illius nutriti nem, & intimam humectationem prohibente, duratur, &quasi callescit; ideo sine sensu & qua ii emortua est, ut non difficile ob resiccata pleraque quasi vincula dissolvi ac divelli possit. Sic autem intelligitur, qu hm facile ubi avulsa est, iisdem de caulis reparetur, item quare quae partes corporis frequentius, graviusque apprimuntur, ut Pedes, manusque rusticorum praesertim atque artificum, in iis multo crassior cuticula fiat. Sed & alia quae a te memorantur, sic proci ve admodum est explicare, videlicet is cur laminae plumbi multum

19쪽

ADVERSARIA ANAT. II.

is conserant ad cuticulam producendam; cur haec tenuior quidem , M sed tamen respectu texturae densior & compactior sit ipsa cute: is cur nulla detur communicatio inter cutem, & cuticulam per vasari sanguinea, aut alia; cur denique in dissolutae a cute cuticulae suisis perficie interiori semper advertantur remanentiae innumerae mis,, pillarum culanearum avulsae, ac lacerae . A Caeteritin hac ultima Ruyschii observatione admissa , qua clarius patet id quod alioqui negari non potest, scilicet cuticulae avulsone una cum multis vinculis non prorsus adhuc resiccatis, adhaerentes subjectae cutis particulas dilacerari; non satis intelligo quΤ tu, & Uerheyenius, qui sere iisdem verbis utitur, inter caeteros cuticulae usus hunc etiam quod inserviat vasorum cutis orificiis obturandis, ideo proponatis, quod ,, cutis ea denudata humores serosos, ac sanguinolentos de sepe M petim magna cum molestia sundat is Quid enim id opus est per retecta orificia vasorum explicare quod laceratis cum cute ejus v sorum parietibus, non sequi non potest

ANIMADVERSIO IV.

- N reticulari, inquis, corpore, non vero in cuticula, aut cuteo. , , is 1 Proprie se dicta , positam esse nigredinem qua tincti suntis; MAA ,, thiopes, - observavit Malpighius, aliique post eum Anatomici. ,, M IEihi. - Tu tamen idem sine ulla dubitatione Glissonii verbis infra uteris, in . quibus non obscure traditur. AEthiopum cuti iam nigri care, ex Ahisi, stiolan , ut opinor, observatione, qui in AEthiopis anatome se vi-pogr. l. i. disse, testatus erat, solam cuticulam nigredine insectam, subjectam

c. 4. autem cutem nive candidiorem. Ego vero cum Amicis Venetis observasse memini, AEthiopis quem dissecuimus. & cuticulam, & suta Iectae cutis superficiem non albo, sed nigro, aut certe nigricante &fusco colore insectas fuisse. Quod quidem si in quocunque AEthi se observaretur; Riolanus credendus esset de profundiore cutis wὸς ' parte Verba fecisse, Malpighius autem pro certa posita aliorum tr Tiau, ditione de AEthiopum cute dc cuticula albicantibus; id quod tu ex organo. ipse retu Iisti, ex propria non observatione, sed conjectura quod c ejus etiam verba lignificant deduxisse. Cum vero paulo insta scribis: is vasa glandularum cutis excretoria e CI. Stenonis demonstra. tione , ex tus valvula tenuissima, e cuticula ipsa emanante coin,, periri, quae pro varia sua tentione, vel relaxatione tran1piratio. ,, nem permittat, vel impediat: is primum vereor, ne multi existiment, quae pellicula a Μspighio observata est, eam Stenoni a te ibid. tribui; deinde quod ea instar valvulae esse possit, id quoque Μalp, ghius

20쪽

ANIMADVERSIO V. Is

xhius suspicatur, non assim At. Glandesae autem Sebaeeae earum. que utilitates cum magnam partem ad ipsam cutem pertineant; mirari hic subit, & plerasque earum a te praetermitti, & inter eas paucas quas memoras, nonnullas enumerari quae non sunt cutis, ut nominatim quae sunt in palpebris; hae namque sunt non in cute, sed in cartilaginibus palpebrarum.

ANIMADVERSIO V.

CUtem ,, in ore, naribus, oculis, auribus , pudendis, &e. is s. non perserari quidem, sed potius intro reflacti, censeo. Ita De Cura. enim cum tunicis eas omnes caveas succingentibus continuata est, ritu , Out in illarum multis ipsa cutis structura non prorsus obliteretur: ut in meatu auditorio reticulare corpus, & pili ostendunt; qui cum ' 'sebaceis glandulis neque intra ipsas statim nares, neque, si quis recte sciat inspicere, in caruncula, lacrymali dicta, desiderantur. Huc etiam sebaceae glandulae quae in pudendis sunt, pertinent, & quae ibidem sunt, papillae. Nam 1uperficiei linguae structura ita structu cutis respondet, ut nihil magis. Caeterum quod attinet ad is Cutis. is ut vocas, quasi appendiculas, is non omnes pili is e cute proprieri excrescunt; is nam quod infra ex Ruyschio doces: ia radices ris pilorum - saepius - in pinguedine ipsa implantatas quasi appari rere: is ita verum est, ut ipse olim Columbus pinguedini ata De Rexos esse, observaverit; neque quidquam sit facilius quam in pube, Ax xv habitioris praesertim mulieris, integumentis alte dissectis, id demonstrare. Videndum quoque tibi est, ne quod ex Malpighio, &Chirae de solliculis doces in quibus A tanquana in testis floralibus ra- ,, dicantur ,, pilorum bulbi, id Lectores credant de pilis omnibus ostendi posse. Idem Malpighius quod adversus distinctionem pii iis o rum δε in Congenitos, & Posterige nos ,, adjicere te, dicis, fatis postli. docuerat. Ad eundem quoque Auctorem aliquanto, opinor, melius quam ad GIitanium, Lectorem potuisses rejicere quod attinet ad is colores, ct rectitudinem, aut crispationem A pilorum. Haec Majpighii loca Verheyenium mirarer non vidisse, nisi illud magis mirandum esset, hunc in tota sua, etiam iterum edita atque aucta, Anatonae nihil de Unguibus dixisse. Caeterum unguem a radice recedentem is novas papillas accipere, atque inde illius crassi. tiem sensini inter procedendum augeri H mihi quidem in majoribus pedum unguibus aliquoties inquirenti non ita perspicuum fuit, gut ex Auctorum lectione speraveram. Utcunque id est; unguem non tantum cum cuticula, sed cum ipsa quoque cute esse continua.

SEARCH

MENU NAVIGATION