Orontii Finaei, ... De duodecim caeli domiciliis, & horis inaequalibus, libellus non aspernandus. Vna cum ipsarum domorum, atque inaequalium horarum instrumento, ad latitudinem Parisiensem, hactenus ignota ratione delineato

발행: 1553년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

51쪽

t quatoris I tem si circuli. poris.

Partes Arcus ae

SE CNDAE PARTIS, FINIs

Arcas ae-lquatoris circuli.

52쪽

INSTRUMENTI XII DOMO-

rum,atque horarum inaequalium usu. CANON I. Partium ipsius instrumenti, summaria descriptio. D PROMISSAM TANDEM

instrumenti rationem deueni edo, priusquam il

lius usim exponamus,operaepretium esse uideatur, eiusdem instrumenti partes,atquc lineameta summatim enarrare.

Praecipua itaque instrumenti facies, habet in primis limbum, in 14 horas aequales, & 36O gradus, congruentibus lineolis solito more distributum:quarum horarum quaelibet, Is gradus inscripti sibi uedicat circuli, dc proinde singuli gradus 4 horae minutis respondere uidetur. Distinguitur autem ipsea horam ambitus, in duos ordines, sub duodenario numero comprehensos. Duodecim porro horae,quae in laeua instrumenti parte, ab imo sursum numerantur, an temeridianae dictae sunt:caeterae uero Ia, dextram ipsius instrumenti partem occupantes,& quq a summo deorsum ordinatae sunt,pomeridianae uocitantur. λ Habet & eadem instrumenti facies, tres circulos tum ipsi limbo,tum inuicem parallelos, M proinde concentricos,quorum centrum commune, ipsius Mundi centrum repraesentat. Horum porro trium circulorum maximus,& gradibus ipsius limbi uicinus,tropicu imitatur Capricorni: medius, Acquatorem: Sc minimus eidem centro uicinior, tropicum Cancri Tepraesentat. Unusquisque autem horum trium circulorum,

una cum ipso limbo,in quatuor quadrantes diuiditur sub binis quidem lineis rectis, siue dimetientibus,in ipso instrumeti centro ad rectos sese inuicem dirimentibus angulos. QRorum dimetientium , quia uertice deorsum pondet,meridiani fungitur officio : transuersaliter autem constitutus, rectum

53쪽

TERTIA PARS,

imitatur horigontem: ut in ipso Planisphaerio, seu uulgato Astrolabio continetur.3 Inter hos deinde circulos, inaequalium horarum claudu n-tur interualla,uera,sed hactenus ignota ratione delineata: λ-lus enim horizo obliquus supra quem polus arcticus 48 gradibusin o minutis extollitur circularis esse uidetur, &per mutuas horizontis recti, &Acquatoris transiens intersectiones,I2 horas inaequales diurnas a Ia nocturnis separat: Cςlcra uero praedictarum horarum lineamenta, in gyros,uariis quidem modis incuruantur. 4 E mutua consequenter horizontis obliqui, & lineae meridianae sectione,quatuor prodeunt magni circuli,una cum ipsa linea meridiana, & eodem horizonte obliquo, uniuersam instrumenti faciem,in duodecim interualla rationabiliter distinguentes,quae domus, caesi ue cardines uocitatur. Qua ratione autem,eaedem inaequales horς,ataue praefati domorum casestiti distinctores circuli describatur, in nostra Plani hae-rh,siue Astrolabi), propediem elucidanda copositione, luculenter expresiimus.1 Superincumbit tandem huic lineamentorum contextura rota quaedam Zodiaci, non aliter quidem figurata,quam in ipsius Astrolabi j traditur fabrica . Cuius extremus orbis, ipsius Solis uiam,siue Zodiaci Eclipticam repraesentat,omnino quidem liberam,hoc est, neque sustentaculis, neque circu- stantibus *deribus fixis onerata. Adest dc index quidam libere uolubilis, una cum ipsa rota Zodiaci centro instrumenti colligatus.Caetera autem peruia sunt, & sola inspectione manifesta: ad usum igitur instrumenti, nostrum sermonem tan

dem conuertamus.

CANON II. Gradu ascendetem, una cu caeteris XII domorum cardinibus, iuxta modum rationalem superius cnarratum, promptissimc colligere. EX HOC INSTRUMENTO, AD PARI-siensem latitudinem qu est 48 graduum,de 4o minutorum

54쪽

u i DE INSTRUMENTI VS V. 18

in aliorum exemplum fabricato, tria potissimum colligere uisum cst operaepretium: utpote,I2 domorum caeli distinctio nes dato quovis tempore: & ex hora aequali, in notitiam in aequalis deuenire: atque inaequales horas,ad aequales illico re ducere.Si quae autem praeter has eliciantur ex ipso instrumento commoditates,lias habebit communes cum uulgato Plam sphaerio,suc Astrolabi. I In primis igitur data hora aequali, ipsarum duodecim d morum exordia sic obtinebis. Perdisce uerum locum Solis in Zodiaco, ex ephemeride propria, aut alio quouis astronomico calculo. Pone deinde fiduciale indicis lineam quae per centrum uidelicet instrumenti describitur) super ipsius horae, uel datae partis horariae notatum in limbo terminum M sub eade linea fiduciali, gradu seu parte ipsius loci Solis: Naillico ascedens Eclipticae gradus,& reliqua duodecim caeli domiciliorum exordia, sese offerent manifesta, quae alioqui difficillimo,taedio que, stipputanda forent calculo. Cuius rei e emplo,cum adeo clara sit, indigere non uideris., Quod si forsitan praedicta ra domorum exordia, una cum loco Solis cognoueris,sed ipsa cxciderit hora: ponendus crit gradus ascendes super exortiva horizotis obliqui parte,& indicis linea fiducialis, per locum Solis directe traducenda rea nanque linea, designabit in ipso limbo quota hora, uel horae parte,ciuscemodi acciderint domorum distinctiones. 3 Et proinde Ia caeli domiciliis datis,& ipsa hora cognita,locus Solis notus efficietur. Constituto enim rursum horosco. po super ortiva parte ipsius horizontis obliqui, & indice ad datam horam,uci horae partem in limbo notatam applicato: index ipse, uerum Solis locum in Zodiaci Ecliptica,pendenter designabit.

CANON III. Hora aequali data, quota sit inaequalis, ta diurno

quam nocturno tempore manifestare.

li, siue diurna,sive nocturna,iuuet in proptu discernere quotast inaequalis hora: in hunc facito modu.Collocetur fiducialis

G iiij

55쪽

TERTIA PARS,

ut uocant indicis linea,super datam aequalem horam , uel ipsius horae partem, in limbo instrumenti notatam, & sub ea dem linea figatur uerus,& tunc temporis occurrens locus Solis circu uoluta rota Zodiacit qua sic quiescente,index ipse romoueatur.Nam gradus ipsius ueri loci solaris, quaesitam inaequalem horam, aut illius partem ostendet: ab ipso quidem exortu numeradam, si diurna fuerit: uel ab occasu,si fuerit nomirna: quemadmodu ipsarum inaequalium horaru uidentur ostendere numeri, in longu Aequatoris suo ordine distributi. Quod si praecisam horae inaequalis incompletae parte, sub- tiliter magis quam utiliter libuerit agnoscere: notetur sectio indicis, per locum Solis in limbum educti, dum ipsa inaequalis obseruabatur hora. Traducatur deinde locus Solis cu eo dem indice,ad ipsius horae principium, Sc demum ad illius finem, notatis in gradibus limbi utrisque indicis sectionibus. Quoniam ipsius limbi interuallum toti respondens horae inaequali, ad partem illius, quae prius obseruatam notam, Mipsius horae principium intercipitur, eam rationem habere uidetur,quam εο minuta ad minuta ipsius horae incomplet . Ducto igitur tertio in secundum,& producto per primum distributo , quartum obtinebitur, per uulgatam quatuor proportionalium numerorum regulam. Hoc igitur artificio, cuiuslibet in qualis horae quantitas in gradibus limbi, & proi de in partibus temporis,uel facile dignoscetur.

CANON IIII. Data hora inaequali tam diei, quam noctis artifi-c1alis, respodentem horam aequalem uersa uice

reddere notam.

EX HORA C ONSEQUENTER INAE-

quali, ad ipsius aequalis horae notitiam paucis immutatis dc- uenire uci facile liccbit. Figatur itaque uerus locus Solis in Ecliptica notatus, super datae inaequalis horae, aut partis illius

terminum,&peripuim uerum Solis locum,index in limbum traducatur:Nam index ipse, horam aequaleam,uel concurrenistis tunc aequalis horae incomplet partem, in ipso limbo manifestabit:

56쪽

nifestabit: a meridie quidem supputandam, si dextram limbi partem index occupauerit: aut a media nocte , ubi praefatus1ndex sinistrorsum inciderit.

CANON V. Qua hora aequali Sol oriatur,& occidat, con

sequenter exprimere.

PRAETER HAS TRES SUPRA DICTAS.

& hactenus desideratas instrumenti commoditates, licebit Malia quam plurima, scitu quidem non minus utilia, quam iu- unda decerpere. In primis cnim, si gradum ueri loci Solis in Ecliptica notatum,super exortiuam horizontis obliqui partem locaueris,dc per eudem Solis locum traduxeris indicem: is tibi designabit in ipso limbo,qua hora ςquali,uel horae parte, Sol ipse super datum horizontem peroriatur. Haud aliter hora occasus ipsius Solis elicere poteris: quaquam illa tantum distet a meridie, quatum est temporis ab ortu Solis, usque ad ipsum meridiem. Subtracta igitur hora Ortus, de Ia horis, occasus hora relinquetur.

CANON VI. Arcum diurnum, atque nocturnum ipsius Solis, pendenter supputare. 1 DIURNVM SOLIS ARCUM VOCITA-mus tempus,quod ab ipsius Solis ortu,per mediu caesi ad occasum intercipitur: nocturnum ucro, reliquam dici naturalis partem,ab ipsius Solis occas per subterraneum meridianum adortum usque comprehensam.Crepuscula igitur,ipsius noctis partes eue uidentur. Metitur autem arcum diurnum,ar cus Aequatoris,cum sex signis a loco Solis numeratis simul eleuatus aut reuolutusmocturnum uero, reliqua pars eiusde Aequatoris, cum reliquis sex signis consequenter ascendens. Accipe igitur horam ortus, per antecedentem canonem,.quam in limbo instrumenti nota: nam qu1tum fuerit ab ipso.

57쪽

TERTIA PARS,

ortu Solis usque ad meridiem, tantus erit arc us semidiurnus quantum uero a media nocte usque ad ipsum Solis exortum comprehenditur, tantum pronunciabis arcum seminocturnum.Vtroque igitur arcu duplato,uterque & diurnus,& nocturnus arcus, tam in partibus temporis,quam in gradibus Aequatoris resultabit.

CANON U I LAscensionem, atque descesionem cuiuilibet signi, uel arcus dati, in recta sphaera definire. PER ASCENSIONEM CUIUSLIBET SI-gni , uel arcus Eclipticae dati, tam in recta, quam in obliqua sphaera, intelligimus arcum Aequatoris, qui cum dato signo uel arcu coascendit super horizontem. Haec autem asceso, recta dicitur,si ad rectum supputata fuerit horizontem:obliqua uero,quoties penes obliquum horizontem desumitur.Finem igitur ipsius signi,vel arcus dati,in horizote recto & exortivo constituatur, & per illius initium, index uolubilis applicetur: Nam partes limbi, inter ipsum horizontem rectum, Ac fiducialem indicis lineam comprehensae, coascendentem Aequatoris arcum manifestabunt. , Haud alienum uelim habeas iudicium, de ipsius arcus dati uel signi descensione.Sed in recto sphaerae situ, omnium arcuum ascensiones, suis aequantur descensionibus: necnon 8c

caeli mediationibus, hoc est, praeterlapsis sub meridiano qui per medium c li ducitur partibus Aequatoris cum signis,uel datis quibusvis arcubus Zodiaci.

CANON VIII. Eandem ascensionem, atque descesionem, cuiussi-bet signi uel arcus dati, pro data obliquitate

sphaerar,tandem numerare.

HAVD DISSIMILI VIA ASCENSIONEM

dati cuiuilibet signi uel arcus Eclipticae, ad data poli sublimi

SEARCH

MENU NAVIGATION