De pacto euictionis non praestandae inutili illustris iureconsultorum ordinis permissu in Academia Lipsiensi praeside Io. Tobia Richtero ... die 26. nou. a.c.n. 1748. ... disputabit Frideric. Gotthilf Freytag ..

발행: 1748년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

VI RIS

ILLUSTRIBUS. ET. GENEROSISSIMIS

DIcTO. WOLFERS DORFREGI. POLONIARUM. ET. ELECTORI. SAXONIAE A. CONSILIIS. AULAE. ET. IUSTITIAE

DOMINO

REGI. POLONIARUM. ΕΤ. ELEGORI. SAXONIAE. - - . iA. CONSILIIS. AULAT ET. IUSTITIAE

3쪽

. QUORUM IAM. INDE. A. CONDISCIPULAT V AD. HOC. VSQUE. TEMPUS SUMMAM. ERGA. SE. BENEVOLENTIAM, ET. INSIbNEM. FAUOREM SINGVLARI. PRORSUS. RATIONE EXPERTUS. EST NAS. SΤVDIORUM. IN. IVRE. CIVILI

PRIMITIAS REVERENTIAE. GRATI. ANIMI. ΕΤ. OBSERVANTIAE

SACRAS. ESSE. CUPIT .

EISDEM QUAE SOLEMNI. VETERUM. FORMULA ' . . . VITA M. LONGAM VA L ET U D IN EM. COMMODAM -

4쪽

CONSPECTUS DISSERTATIO Nisf. I. Omnes contractas, praeter essentiam suam, naturam negotii, accidentia quoque admittint. Principia quaedam praemittuntur.

f. II. Uectus dictorum principiorum sint diuersi.

g. III. Argumentum dissertationis constituitur. ' ' .f. IV. Quid euictimis praestatio denotet explicatur. . g. V. Padimn de nori 'usanda euictioris est inutile, I. quia euictio est vaturale internum. f. VI. II. pactum contra substamiam contractus adiecturn, rure est nullum.

g. VII. III. Ob. L. n. g. vlt. Dig. de act. t. vendit.

f. VIII. Casus ubi talepad Itim, quoad utilitatem, ne

quidem valet, e mente IvMANI proponitur.

f. IX. Negotium, aliquis spem tantummodo sibi

' parauit, ne ex mente Iv LIANI quidem, eiusmodi ' . . miritimis exemplum coritiliet. IP

s. X. Vtrurn verba IVL I AN I hactenus recensita, sint verba legis disiuisitur. . . .

5쪽

s. XIII. Ide qui dat, illius heredes ipse relatantes, nihil praesidii, in remissorio quaereri

g. XIV. Contraria L. LXVIII. pr. D. de euiction. explicatur. f. XV. Dubium e L. LXIX. pr. D. de euiction. re

mouetur. -

s. XVI. L. XXVII. C. de euict. cum nostra sententia

i . . conciliatur.

g. XVII. Nonnullis argumentis, quae IUSTUS HENNINO BOEHMERUS contra nostram profer ententiam roseondesur. f. XVIII. GEORG. LUDOVIC. BOEUMERI, argumenta sententiae nostrae contraria, recemsentur. prinium respondetur.

s. XIX. Secundum et tertium BOEHMERI .. ' mentum refellitur. Conclusis.

6쪽

PACTO EVICTIONIS

NON PRAESTANDAE INUTILI

Omnes contractus, praeter essentiam suam. et naturam ne, gotii, accidentia quoque admittunt. onstat inter omnes, qui iuris naturalis pariter, et ciuilis periti sunt, in omnibus fere

contractibus ea inueniri, quae partim illo. rum constituunt essentiam, partim e natura rei contrahendae oriuntur, partim ex accidentibus, ut aiunt, superuenire solent. Ea, quae ad contractus essen tiam pertinent, et essentialia plerumque audiunt, duplicis generis esse conspiciuntur. Quandoquidem enim Omois Contractus, cum rectae rationis praescripto, tum legis ciuilia auctoritate nititur, id sine consequitur, ut in iis diiudican

7쪽

dicandis, ad naturale iuxta, et ciuile ius oculos intendamus. Omnia igitur, quae ad conuentionem Omnium videlicet Contractuum genus, periinent, atque eorum, qui in conistrahendo negotio versantur, Consensum definiunt et ma-

rufestant, tanquam praecipua requisita , in contractibus consideranda sunt. Simili ratione, illa, quae iure ciuili contractibus adiecta sunt, etiamsi solemnem quandam formam respiciant, eiusdem plane generis esse censentui. quoniam ciuiles negligero leges, nefa ς habetur, et iisdem, v LPIANO ') teste, forma mutata, . prope interimi substantiam rei, statutum est. Ea, quae ex natura contractus proficiscuntur, propriae nimirum illius affectiones et naturalia plerumque vocari solent, e negotio iam perfecto, tanquam connexa, et concomitantia, facile cognoscuntur. Quodsi enim eontractus persectis, atque omni ex parte perspectus fuerit, facili propemodum negotio, poterit id omne intelligi, quod tanquam naturale quidpiam contractui inest, siue e principio essὀntiali, sue ex auctoritate legis, vel ex consuetudine, illud, tanquam adminiculum aliis quod externum, prosectum sit. Haec sane ante oculos , posita habuisse videtur vLΡIANvs Cum de contractucinti venditi diceret: quodsi nihil conuenit, tunc ea prae- sabuntur, quae naturaliter visunt, huius iudicii potestate. Ea autem, quae salua negotii substantia, et adesse et abesse possunt, ct accidentalia nominantur, nonnisi e facto quodam in contrahendo specialiter admisso, proficiscuntur, adeoque probari semper debent, nec unquam ex rei natura colligi possunt. Eo praesertim ieserenda elle arbitramur pacta contractui adiecta, quibus conuentio pura, vel conditione. , vel die, vel modo, aliqua saltem rationo

8쪽

Τemperatur. Ita vero locum inuenit illud πολύυθρυ λη- τον, Pacta dant legem contractui. sed superuacaneum foret, si eiusmodi rebus, quae per se patent, explicandis, iusto diutius immorari vellemus, ad ea potius noS Conuertemus, quae iure de iis valent, et adfirmari possunt.

vectus dictorum principiorum sunt diuersi.

Nimirum videbimus, qualem illa, quae adtulimus, contractuum principia, habeant cisectum. Illa, quae contractus essentiam constituunt, id ciscere, Omnes DD, quod nos quidem sciamus, recte statuunt, ut is contra S, Omnibus, ut aiunt, numeris, perfectus sit, quem partes contrahentes animo intenderunt. Omnes enim. partes necessariae, si in re quadam, adesse conspiciuntur, non possunt non eundem essectum producere ; quare fieri nequit, ut positis eiusmodi requisitis, contractum aliquem persectum exiis stere negemus, et contraria ex parte, uno alterove requisito necessario deficiente, contractum adesse adfirmemus. Hac enim ratione emtio venditio, cum ab utroque contrahCntium, in certam rem, Certumque pretium consensum suerit , iuris quadam necessitate perfecta est, sicut e contrario talis vocari non poterit, ubi de re quidem conuenit inter contrahentes, de pretio autem alterutra pars dubia ancepsque est, qui ubi pretio certo, res ipsa praestanda descit. Accidentalium aliter comparata est ratio. Si illa contra elui accesserunt, id certe efficiunt, ut praestetur, de quo inter Contrahentes conuenit, ne pactorum fides, legumque autoritas q) imminuatur. Quia vero accidentalia e Pacto, a contractu principali, plane diuerso, origipem du

9쪽

cunt, quin saluo contractu abesse possint, nemo,' ut nostra quidem sert opinio, in dubium vocabit. Hac enim ratione, emtio venditio est perstetissima, quamuis de retro uendendo, de in diem adiectione, et προτι σεος pactum, aliaque non suerint adiecta. Quid vero de naturalibus, quae in contractu occurrunt, censendum est y Illa dum enatura, omni parte persecti negotii, deducuntur, praestanda regulariter esse, latentur omnes. Sed hoc loco quaestio oritur: num et quatenus ea, quae a natura insunt Con

tractui, ab eiusdem natura separari possint 3 Diuersam viros doctos, ea de re fouere sententiam intelligimus. Certe inueniuntur, qui naturalia plerumque, indistincte mutari

pactis poste statuunt, aut sit quid paullo distinctius pro-

Ponunt, rem tamen ita enarrant, ut corum sententia, iuris

analogiae vix ac ne vix quidem respondere videatur.

Clito ea in re definienda, probe distinguendum esse arbitramur, inter naturalia, quae vocant interna, quae e principiis dimanant ossentialibus, et inter externa, quae vel legis auctoritate, vel consuetudinis usu nituntur. Quod illa, saluo contractu separari nequeant, qui libet intelligit, qui rei essentiae, eiusmodi mutationes repugnare, iam animaduertit, quam ob caussam et ipse vLPiANus '' ait: Uendere non videri eum, qui pretium pro re vendita non exigit, adeoque salua emtione venditione, ut facultas exigendi pretium, semper salua maneat, necesse est. Haec autem , quod pacto mutari possint, facile concedimus, quoniam tam arcto, ut illa, vinculo, cum contractus substantia

10쪽

NON PRAESTANDAE I N v Τ I L I. is coniuncti non sunt; unde in eo ut retrouendatur, et praestatio culpae aliquando minuatur a natura contractus discedere

omnino licet. ') Tali igitur distinctione admissa adcuratius omnioo , ficiniusque de quolibet obueniente contractus genere , iudicium unusquisque ferre poterit. Et quamuis vi RI Cus ZAsius dicat, ad hanc disti mitionem opus esse, instructo ingenio, utpote quae defatigauerit prae clarissima ingenia, fundamento tamen illa gaudet, et talis omnino est, ut in diiudicandis eiusmodi rebus, n mo illa, facile carere possit. VLPIANus '' quidem ab

ea, quam protulimuS, sententia, alienus esse videtur, cum id praestari statuit, quod inter contrahentes actum est; quodsi nihil conuenit, tunc ca praestabuntur, quae natura liter insunt. Videtur ICtus, his indicare verbis, inutatio . nem naturae contractus, praecipue spectandam, atque ea demum naturalia, quae mutata non sunt, obseruanda, hi

que accidentalia indistincte praeferenda esse. Sed non ita facili negotio probari poterit v L p i a M v Ar hoc loco de naturalibus internis loqui, cum alio loco ubi is, idem argumentum tractat ' sententiam suam, ςa de re, longe alia

exponat ratione padtrimque et mutationem, locum in iis habere dicat, quae adminicula sunt contractus. Deinde verum istius legis sensum esse arbitramur: Vt ea, quae nam

turaliter insunt contractui tunc iudicii bonae fidei potestate solum praestentur, ubi nihil inter partes speciatim actum fuit; quare VLPIANus naturalia iis, quae contractui ac. cesserunt indistincte praetulisse, aut illa propter pactum adiectum amovisse omnia minime videtur.

SEARCH

MENU NAVIGATION